Capitulum 15
Numérotation du verset
Lc. 15,1
Erant autem appropinquantes ei publicani et peccatores ut audirent illum1.
1 illum ΩL Li448@
Rusch
Weber] eum Li448
Numérotation du verset
Lc. 15,2
Et murmurabant Pharisei et scribe
dicentes: Quia hic peccatores recipit et manducat cum illis.
Numérotation du verset
Lc. 15,3
Et ait ad illos parabolam istam dicens:
Numérotation du verset
Lc. 15,4
Quis ex vobis homo qui habet
centum oves
et si perdiderit unam ex illis nonne dimittit
nonaginta novem
in deserto
et vadit
ad illam que perierat donec inveniat illam?
Numérotation du verset
Lc. 15,5
Et cum invenerit eam imponit in humeros suos gaudens.
Numérotation du verset
Lc. 15,6
Et veniens domum
convocat2 amicos et vicinos dicens illis: Congratulamini mihi quia inveni ovem meam3 que perierat4.
2 convocat ΩL Catena
Rusch
Weber] et praem. ΩV* (exp.)
|
3 ovem meam ΩL
CorS2
(Fere ubique
MEAM OVEM
nisi Parisiensis secunda habet ex prima script<ione>)
Rusch Weber
] ovem
CorS2
(CONGRATULAMINI OVEM
) ΩV
; (non hab. Wordsworth)
|
4 que perierat ΩL
Catena Catena@ Rusch Weber
] quam perdideram ΩV, quem (!) perdideram vel perierat
δ
|
Numérotation du verset
Lc. 15,7
Dico vobis quod ita
gaudium erit in celo
super uno peccatore penitentiam agente5
5 agente ΩL
Catena Rusch
] habente
Weber
quam super nonaginta novem iustis qui non indigent penitentia.
Numérotation du verset
Lc. 15,8
Aut que mulier
habens drachmas decem
si perdiderit drachmam unam nonne accendit lucernam et evertit6 domum et querit diligenter donec7 inveniat?
6 evertit ΩL
Catena Rusch
] everrit
Weber
|
7 donec ΩL
Catena Weber
] + eam
Rusch
|
Numérotation du verset
Lc. 15,9
Et cum invenerit convocat amicas et vicinas
dicens: Congratulamini mihi quia inveni drachmam quam perdideram.
Numérotation du verset
Lc. 15,10
Ita dico vobis : Gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore penitentiam agente.
Numérotation du verset
Lc. 15,11
Ait autem:
Homo quidam
habuit duos filios.
Numérotation du verset
Lc. 15,12
et dixit adolescentior ex illis patri:
Pater, da mihi portionem substantie que me contingit.
Et divisit illis8 substantiam.
8 illis ΩL ΩV
Rusch Weber
] illi
Catena
Numérotation du verset
Lc. 15,13
Et non post multos dies congregatis omnibus
adolescentior filius peregre profectus
est in regionem longinquam
et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose.
Numérotation du verset
Lc. 15,14
Et postquam omnia
consummasset facta est fames valida
in regione illa
et ipse cepit egere.
Numérotation du verset
Lc. 15,15
Et abiit
et adhesit
uni civium regionis illius
et misit illum in villam suam ut pasceret porcos.
Numérotation du verset
Lc. 15,16
Et cupiebat implere ventrem suum
de siliquis9
9 siliquis
CorS2
(Ambrosius in originali hic siliqua est genus leguminis, sonoris follibus et vacuis quod [+ potius
m. post.
] ventrem magis honerat quam reficiat. Pap<ias> :"Siliqua siliqua genus est leguminis quod porci comedunt in Africa"et plura ibi dicitur de hoc)
quas porci manducabant et nemo illi dabat.
Numérotation du verset
Lc. 15,17
In se autem reversus10
10 Ipse autem in se reversus
CorS2
ΩV
Catena (La88 Li448 Mt366)
] In se autem reversus
CorS2
(in aliquibus <codicibus> sine
IPSE
) ΩL
Catena@ (ibid.) Rusch Weber
dixit: Quanti mercennarii in domo patris mei11 abundant panibus
11 in domo patris mei ΩV
Li448 Rusch Clementina Weber
] in domo patris
Li448@,
patris mei ΩL
Weber
ego autem hic fame pereo.
Numérotation du verset
Lc. 15,18
Surgam et ibo ad patrem meum
et dicam illi: Pater, peccavi in celum et coram te.
Numérotation du verset
Lc. 15,19
Et iam non sum12 dignus vocari filius tuus, fac me sicut unum de mercennariis tuis.
12 sum ΩL Li448
Rusch
Weber]
om.
Li448@
Numérotation du verset
Lc. 15,20
Et surgens
venit ad patrem suum.
Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius
et misericordia motus est
et accurrens13 cecidit super14 collum eius et osculatus est eum15
13 accurrens ΩL
Li448 Rusch Weber
] occurrens
Li448@
|
14 super Weber (N G) CorS2 (alia cor<rectio>ne) Catena
Rusch
Clementina] supra CorS2 ΩL Weber
|
15 eum ΩL
Catena Rusch
] illum
Weber
|
Numérotation du verset
Lc. 15,21
Dixitque ei16 filius:
16 ei ΩL Li448
Rusch
Weber] eis Li448@
Pater, peccavi in celum
et coram te.
Iam non sum dignus vocari filius tuus.
Numérotation du verset
Lc. 15,22
Dixit autem pater
ad servos suos:
Cito
proferte stolam primam
et induite illum et date annulum
in manu17 eius
17 manu ΩV Weber (s M F P G Cava)
Rusch
] manum Catena Catena@ ΩL Weber, manus Weber (N)
et calciamenta in pedes eius18.
18 eius Weber (P)
Rusch
Clementina]
om.
ΩL Catena ΩV Weber
Numérotation du verset
Lc. 15,23
Et adducite vitulum saginatum
et occidite
et manducemus et epulemur
Numérotation du verset
Lc. 15,24
quia hic filius meus mortuus fuerat19
19 fuerat
Rusch
] erat ΩL
Catena Weber
et revixit,
perierat
et inventus est.
Et ceperunt epulari.
Numérotation du verset
Lc. 15,25
Erat autem filius eius senior in agro
et cum veniret et appropinquaret domui,
audivit symphoniam et chorum.
Numérotation du verset
Lc. 15,26
Et vocavit unum de servis et interrogavit que hec essent.
Numérotation du verset
Lc. 15,27
Isque dixit illi:
Frater tuus venit
et occidit pater tuus vitulum saginatum quia salvum illum recepit.
Numérotation du verset
Lc. 15,28
Indignatus est autem et nolebat introire.
Pater ergo illius egressus cepit rogare illum20.
20 illum ΩL
Rusch Weber
] eum
Catena
Numérotation du verset
Lc. 15,29
At ille respondens dixit patri suo: Ecce tot annis servio tibi
et numquam mandatum tuum preterivi
et numquam dedisti mihi hedum
ut cum amicis meis epularer.
Numérotation du verset
Lc. 15,30
Sed postquam filius tuus hic21, qui devoravit substantiam suam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum.
21 filius tuus - hic ΩL ΩV
Catena Weber
]
inv. Rusch
Numérotation du verset
Lc. 15,31
At ipse dixit illi: Fili, tu semper mecum es
et omnia mea tua sunt.
Numérotation du verset
Lc. 15,32
Epulari autem22 et gaudere oportebat,
22 autem ΩL ΩS]
om.
ΩV
quia frater tuus hic mortuus fuerat23 et revixit, perierat et inventus est.
23 quia frater tuus hic (hic frater tuus
Cor4
V) mortuus fuerat
Cor4
FV ΩF ΩV] quia hic frater tuus mortuus erat
Cor2
FOV (anti.), quia frater tuus hic mortuus erat ΩL
Catena@ Rusch Weber, def. Catena
Capitulum 15
Numérotation du verset
Lc. 15,1
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1018ra ; facsim., p. 195a} Erant autem appropinquantes ei publicani et peccatores ut audirent illum1.
1 illum ΩL Li448@
Rusch
Weber] eum Li448
marg.|
qui publica vectigalia exigunt vel conducunt et qui lucra seculi per negotia sectantur
marg.|
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1018ra ; facsim., p. 195a}
ERANT
AUTEM etc. Quia non solum iustus per inerciam peccare, sed et peccator per sollertiam potest resipiscere. Post eiectionem infatuati salis, cohors penitentium intus admissa describitur qui ad audiendum verbum Dei propinquantes non solum ad colloquendum, sed etiam ad convescendum recepti sunt. Unde dedignantur Pharisei, quia falsa iustitia non compassionem sed dedignationem habet. Sed quia egri erant, ita ut se esse egros nescirent, quatenus quod erant agnoscerent, celestis medicus paradigma obiicit, quo in eorum corde vulneris tumorem premit dicens:
Quis ex vobis homo
.
Numérotation du verset
Lc. 15,2
Et murmurabant Pharisei et scribe
interl.|
dupliciter errant quia et se iustos putant cum sint superbi et illos reos cum iam peniteant
dicentes: Quia hic peccatores recipit et manducat cum illis.
interl.|
quasi dicat: contrarius est legi que hoc prohibet
Numérotation du verset
Lc. 15,3
Et ait ad illos parabolam istam dicens:
Numérotation du verset
Lc. 15,4
Quis ex vobis homo qui habet
marg.|
QUIS
EX
VOBIS. Didiceras in superioribus abnegare negligentiam, vitare arrogantiam, devotionem sumere, secularibus occupationibus non teneri, caduca non preferre perpetuis. Sed quia fragilitas humana firmum nequit in tanto seculi lubrico tenere vestigium, etiam adversus errorem remedium tibi medicus demonstrat, scilicet iudex spem venie non negat. Unde sanctus Lucas tres ex ordine parabolas ponit: ovis, drachme, filii.
centum oves
marg.|
CENTUM
OVES etc. Quia centenarius numerus perfectus est. Deus centum oves, id est perfectum numerum habuit, cum angelorum et hominum substantiam creavit. Sed una periit, quando homo pascua vite peccando dereliquit. Ergo quia rationalis creature numerus pereunte homine erat diminutus, querit in terra hominem ut summa integretur.
et si perdiderit unam ex illis nonne dimittit
interl.|
dives pastor cuius nos omnes centesima portio sumus
marg.|
Nonne dimittit
. Quasi dicat: murmuratis, quia peccatores recipio, sed ego non veni nisi ut aberrantes colligam sicut unusquique vestrum aberrantem ovem reducere laborat.
nonaginta novem
interl.|
angelicam naturam in summa beatitudine existentem quasi reliquit dum seipsum exinanivit
in deserto
interl.|
id est in celo quod desertum est ab homine peccante
et vadit
interl.|
dum per predicationem vocat
ad illam que perierat donec inveniat illam?
interl.|
invenit dum convertitur aliquis
Numérotation du verset
Lc. 15,5
Et cum invenerit eam imponit in humeros suos gaudens.
marg.|
IMPONIT
IN
HUMEROS. Ovem in humeris posuit, quia humanam naturam suscipiens, peccata nostra ipse portavit. Unde humeri Christi crucis brachia sunt. Illic peccata nostra deposuit, in illa nobilis patibuli cervice requievit.
Numérotation du verset
Lc. 15,6
Et veniens domum
marg.|
ET
VENIENS. Reparato homine ad celum redit pastor, ibi angelorum choros invenit. Qui amici, quia instabilitate sua voluntatem eius continue custodiunt, qui et vicini, quia claritate visionis eius fruuntur. Et nota quod non dicit: Congratulamini ovi invente, sed
mihi
, quia gaudium eius est vita nostra.
convocat2 amicos et vicinos dicens illis: Congratulamini mihi quia inveni ovem meam3 que perierat4.
2 convocat ΩL Catena
Rusch
Weber] et praem. ΩV* (exp.)
3 ovem meam ΩL
CorS2
(Fere ubique
meam ovem
nisi Parisiensis secunda habet ex prima script<ione>)
Rusch Weber
] ovem
CorS2
(congratulamini ovem
) ΩV
; (non hab. Wordsworth)
4 que perierat ΩL
Catena Catena@ Rusch Weber
] quam perdideram ΩV, quem (!) perdideram vel perierat
δ
Numérotation du verset
Lc. 15,7
Dico vobis quod {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1018rb ; facsim., p. 1954b} ita
marg.|
DICO
ENIM
VOBIS. In nonaginta novem, 'iustorum numerus' intelligitur, in una ove peccatorum. Unde alibi: «Non veni vocare iustos sed peccatores»a. Dicit ergo: Maius gaudium erit in celum super uno peccatore penitentiam agente quam super nonaginta novem iustis qui non indigent penitentiam, quia ut quotidie experimur, qui illicita non commiserunt, in rebus licitis sepe sibi usum prebent, ad celestia anxie non anhelant. Et quia securi sunt, ad bona agenda pigri remanent. E contra autem peccator plerumque facit. Maius ergo gaudium de eo quam de stante iusto, uti dux in prelio plus eum militem diligit, qui post fugam reversus hostem fortiter premit, quam eum qui numquam fugit, nec umquam fortiter egit. Sed et sunt quidam iusti, de quibus tantum gaudium est, ut eis nullus penitens preponi possit qui etsi non sint sibi malorum conscii, tamen licita respuunt, in omnibus se humiliant. Quantum ergo gaudium est si humiliter plangit iustus, cum gaudium sit si quod male gessit plangit iniustus?
a Mc. 1, 17.
gaudium erit in celo
interl.|
vel coram angelis Dei
marg.|
GAUDIUM
ERIT. Angeli, quia rationales, gaudent de reconciliato sibi homine, quod incendit nos ad probitatem, ut agamus quod illis gratum sit, quorum et affectare patrocinium et offensam timere debemus.
super uno peccatore penitentiam agente5
5 agente ΩL
Catena Rusch
] habente
Weber
interl.|
penitentiam agere est et perpetrata mala plangere et plangenda non perpetrare
quam super nonaginta novem iustis qui non indigent penitentia.
marg.|
QUAM
SUPER
NONAGINTA etc. Si in nonaginta novem iustis qui non erraverunt {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1018rb ; facsim., p. 195b} nec indigent penitentia, angeli intelliguntur, maius videtur impios iustificare, quam iustos creare et conservare, quia etsi utrumque equalis potentie, hoc maioris misericordie et maioris gaudii.
Numérotation du verset
Lc. 15,8
Aut que mulier
marg.|
AUT
QUE
MULIER. Mulier id est 'Dei sapientia', decem drachmas habuit cum homines et angelos ad imaginem suam creavit. Sed unam perdidit cum homo a similitudine creatoris recessit. Sed Dei sapientia lucernam ad querendum accendit, cum in carne apparuit, quia lucerna est 'lux in testa', id est verbum in carne. Quod ubi inter homines claruit, domum evertit, quia conscientias hominem de reatu suo perturbavit, et sic drachma reperitur, dum in homine similitudo conditoris reparatur.
habens drachmas decem
interl.|
drachma est nummus certe quantitatis habens imaginem regis
marg.|
HABENS
DRACHMAS etc. Angelorum et hominum naturam quam ad eternitatem Dominus consistere voluit, ad suam similitudinem creavit. Decem ergo drachmas mulier habuit, cum novem ordinibus angelorum abditus est homo, ut compleretur decimus electorum numerus. Qui nec post culpam a creatore periit, quia eum sapientia Dei per carnem miraculis coruscans ex lumine teste reparavit.
si perdiderit drachmam unam nonne accendit lucernam et evertit6 domum et querit diligenter donec7 inveniat?
6 evertit ΩL
Catena Rusch
] everrit
Weber
7 donec ΩL
Catena Weber
] + eam
Rusch
Numérotation du verset
Lc. 15,9
Et cum invenerit convocat amicas et vicinas
marg.|
CONVOCAT
AMICAS. Amice et vicine superne potestates que tanto Deo iuxta sunt, quanto eum vicinius contemplantur. Quas vocat dum per exhibitionem gratie hominibus impense ad amorem sui vehementius accendit.
dicens: Congratulamini mihi quia inveni drachmam quam perdideram.
Numérotation du verset
Lc. 15,10
Ita dico vobis : Gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore penitentiam agente.
Numérotation du verset
Lc. 15,11
Ait autem:
marg.|
Tres parabole non otiose proponuntur: ovis, drachme, filii ut triplici remedio provocati vulnera nostra curemus. Christus pastor ovem revehit cuius peccata in suo corpore suscepit. Mulier, id est Ecclesia, quasi mater drachmam requirit et suffragatur. Deus pater reconciliatum recipit et vestit. Eadem divini operis misericordia, sed diversa pro meritis nostris gratia. Quis a pastore lapsa revocatur, drachma que perierat invenitur, filius ad patrem propriis vestigiis redit et a patre honoratur. Ovis sumus, petamus pascua. Drachma sumus, habeamus pretium. Filii sumus, festinemus ad Patrem.
Homo quidam
marg.|
HOMO
QUIDAM. Duabus premissis parabolis, quantum ipse cum angelis gaudeat de penitentium salute insinuat. In hac tertia non solum gaudium ostendit, sed etiam murmur invidentium reprehendit.
habuit duos filios.
interl.|
hec parabola de Iudeo et gentili generaliter autem de penitente et iusto vel qui sibi iustus accipi potest
marg.|
Homo iste, Deus pater, habuit duos filios, quia auctor et creator est duarum stirpium humani generis, id est Iudeorum et gentilium. Maior filius qui in cultu unius Dei permansit. Minor qui usque ad colenda idola deum deseruit. Substantia est omne quod vivimus, sapimus, cogitamus, loquimur. Hec Deus dedit eque omnibus. Undeb: «Erat lux vera que illuminat omnem hominem venientem» etc. Huius ergo substantie portionem minor sibi petit dari, cum homo rationalis suo sensu delectatus, per liberum arbitrium se regere et a dominio creatoris quesivit exire.
b Io. 1, 9.
Numérotation du verset
Lc. 15,12
et dixit adolescentior ex illis patri:
marg.|
ET
DIXIT
ADOLESCENTIOR. Sicut Deus non habet alium a quo formetur, a quo regatur, sic iste vult sua potestate uti, ut nullo formante, nullo regente vivat.
Pater, da mihi portionem substantie que me contingit.
marg.|
PATER, DA. Dimidium patrimonium petentibus datur, nec est culpa patris qui dat adolescentiori. Nulla in regno Dei infirma etas, nec fides gravatur annis nisi ipse certe se iudicaverit in idoneum qui poscit. Si iste non recessisset a patre, impedimentum nescisset etatis, sed peregre profectus merito patrimonium vastat.
Et divisit illis8 substantiam.
8 illis ΩL ΩV
Rusch Weber
] illi
Catena
marg.|
ET
DIVISIT. Fidelibus sue gratie protectionem, quam desiderabant impartiendo, infidelibus vero naturalibus solum ingenii quo contenti erant, beneficium concedendo.
Numérotation du verset
Lc. 15,13
Et non post multos dies congregatis {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1018va ; facsim., p. 196a} omnibus
marg.|
NON
POST
MULTOS
DIES. Non multo post institutionem humani {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1018va ; facsim., p. 196a} generis placuit anime liberum arbitrium ferre secum, quasi quamdam potentiam nature sue et deserere eum a quo condita est confidens viribus suis. Et has vires tanto citius consummat, quanto datorem deserit. Hec est prodiga vita, que amat fundere et spatiari in pompis exterioribus, relinquens eum qui sibi est interior.
adolescentior filius peregre profectus
marg.|
PEREGRE
PROFECTUS. Non locum mutando sed animum. Quanto quis in pravo opere plus delinquit, tanto ab eius gratia longius recedit. Quid longius quam a Deo recedere? Qui a Deo recedit, exul est patrie, civis mundi. Regio longinqua est ‘umbra mortis’.
est in regionem longinquam
interl.|
usque ad oblivionem Dei
et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose.
interl.|
luxuria consumit omnia bona nature
Numérotation du verset
Lc. 15,14
Et postquam omnia
interl.|
ornamenta nature
consummasset facta est fames valida
interl.|
bonorum operum atque virtutum
interl.|
verbi Dei. Nam indigentia verbi veritatis est in oblivione creatoris
in regione illa
interl.|
omnis locus absente Patre penurie est
et ipse cepit egere.
marg.|
EGERE
CEPIT
9 etc. Quia nihil satis est prodige voluptati, quia voluptas semper habet famem sui. Merito ergo eget qui thesauros sapientie divitiarumque celestium altitudinem reliquit.
9 sic
Rusch
Numérotation du verset
Lc. 15,15
Et abiit
interl.|
sponte
et adhesit
interl.|
iam illaqueatus
uni civium regionis illius
marg.|
UNI
CIVIUM. Unus civium ille est qui concupiscentiis terrenis merito pravitatis sue prepositus 'princeps mundi' vocatur. Qui in villam mittit, quia cupiditati mundialis substantie subiugat. Porcos pascit, cum ea quibus immundi spiritus gaudent operatur.
et misit illum in villam suam ut pasceret porcos.
marg.|
UT
PASCERET
PORCOS. Porcus immundum animal quod sordibus delectatur, sic diabolus qui in idolis cruore pecudum pascitur et morte ipsius hominis.
Misit
ergo
in villam
, id est suum fecit famulum.
Ut pasceret porcos
, immolans ei animam suam.
Numérotation du verset
Lc. 15,16
Et cupiebat implere ventrem suum
marg.|
CUPIEBAT. Cibus demonum est ebrietas, fornicatio et huiusmodi que blanda sunt et ad sui usum provocant. Neque alia cura est luxuriosis, nisi ut ventrem suum impleant: «Quorum deus venter est»c. Sed eis non potest saturari, quia voluptas semper habet famem sui. Vel silique, cibus demonum sunt, carmina poetarum et doctrine seculares sterili suavitate resonantes que cum delectent, in eis nihil est quod ad vitam pertineat, sed est sonitus et strepitus verborum nulla refectio, ubi studiosi eorum fame veritatis et virtutum pereant. Et ideo nemo illi dabat, qui aliquod solidum et rectum querebat. Unde iste iam ab eis que forinsecus illiciunt et seducunt, in conscientie interiora reducere faciens intentionem suam dicit:
Quanti mercennarii
etc.
c Phil. 3, 19.
de siliquis10
10 siliquis
CorS2
(Ambrosius in originali hic siliqua est genus leguminis, sonoris follibus et vacuis quod [+ potius
m. post.
] ventrem magis honerat quam reficiat. Pap<ias> :"Siliqua siliqua genus est leguminis quod porci comedunt in Africa"et plura ibi dicitur de hoc)
interl.|
siliqua genus leguminis sonoris follibus et vacuis quod ventrem magis onerat quam reficit
quas porci manducabant et nemo illi dabat.
marg.|
NEMO
ILLI
DABAT etc. Quia diabolus cum aliquem suum facit, ultra ad vitiorum abundantiam non procurat, sciens esse iam mortuum.
Numérotation du verset
Lc. 15,17
In se autem reversus11
11 Ipse autem in se reversus
CorS2
ΩV
Catena (La88 Li448 Mt366)
] In se autem reversus
CorS2
(in aliquibus <codicibus> sine
ipse
) ΩL
Catena@ (ibid.) Rusch Weber
interl.|
bene in se revertitur qui a se recessit
dixit: Quanti mercennarii in domo patris mei12 abundant panibus
12 in domo patris mei ΩV
Li448 Rusch Clementina Weber
] in domo patris
Li448@,
patris mei ΩL
Weber
interl.|
id est quanti ex Iudeis ob presentia bona tantum legem custodiunt non ex dilectione
marg.|
QUANTI
MERCENNARII etc. Qui future mercedis intuitu digna operari satagunt, quotidianis superne gratie reficiuntur alimentis. Sed fame perit, qui extra domum Patris, id est sine fide vivens, vitam beatam in inani philosophia inquirit.
ego autem hic fame pereo.
interl.|
in idolatria omni veritati destituor
Numérotation du verset
Lc. 15,18
Surgam et ibo ad patrem meum
interl.|
quia me facere cognovi ibo qui longe recessi ad Patrem qui sub principe peccatorum miserabili egestate tabesco
et dicam illi: Pater, peccavi in celum et coram te.
interl.|
coram angelicis spiritibus sanctisque animabus in quibus Deus sedet
marg.|
PATER, PECCAVI. Etsi Deus omnia novit, vocem tamen exspectat confessionis. Sine periculo prodas quod scis iam esse cognitum, habes causam ut pro te interveniat Christus, nec pro te gratis mortuus sit, habet et causam ignoscendi Pater, quia quod vult Filius vult et Pater.
Pater peccavi in celum et coram te.
Peccato anime celestia significantur dona sancti Spiritus imminuta.
Numérotation du verset
Lc. 15,19
Et iam non sum13 dignus vocari filius tuus, fac me sicut unum de mercennariis tuis.
13 sum ΩL Li448
Rusch
Weber]
om.
Li448@
marg.|
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1018vb ; facsim., p. 196b}
FAC
ME
SICUT etc. Ad filii affectum qui omnia que Patris sunt sua esse non ambigit, aspirare non presumit, sed mercennarii statum iam pro mercede serviturus desiderat, sed nec hunc etiam nisi paterna dignatione se promereri posse testatur.
marg.|
AMBROSIUS. Distat inter servum, mercennarium et filium. Servus est qui timore pene presentis vel future temperat a vitiis. Mercennarius est qui spe et desiderio regni celorum. Filius est qui amore ipsius boni et virtutum succensus quicquid est eis contrarium toto odio detestatur. Unde prodigus cum in se reversus famis supplicia formidaret, iam servus factus statim mercennarii iam de mercede cogitans cupiebat. Sed pater occurrens non contentus minora concedere, utroque gradu citius transcurso, pristine filiorum dignitati restituit. Nec iam de mercede conductoris, sed de hereditate facit cogitare parentis. Unde iste non addit quod disposuerat se dicturum:
fac me sicut unum de mercennariis tuis
, cum panem non haberet vel mercennarius esse cupiebat, quod post osculum patris generosissime dedignatur.
Numérotation du verset
Lc. 15,20
Et surgens
interl.|
sicut deliberavit ita implet
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1018vb ; facsim., p. 196b} venit ad patrem suum.
interl.|
in Ecclesia constitutus ubi iam peccatorum fructuosa possit esse confessio
Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius
interl.|
ante oculos haberi non nisi qui diliguntur dici solent. Impios enim et superbos Deus non videre dicitur.
marg.|
CUM
AUTEM
ADHUC etc. Antequam intelligeret Deum, sed tamen cum iam pie eum quereret, tamen nondum dignus operibus rediret, per Verbum incarnatum anticipat filii reditum. Ante ad terras venit quam ille ad domum confessionis, ipsum verbum non deserens, sed in verbo usque ad peregrinationem nostram condescendens. Brachium, id 'est filium in amplexum revertentis humiliavit'. Pater super filii collum cecidit, dum leve iugum sue dilectionis sibi imposuit et osculatus est eum, ut ostenderetur quod alibi dicitur: «Osculetur me osculo oris sui»d. Rediens osculum caritatis a Patre accipit, dum per gratiam certificatur de indulgentia.
d Ct. 1, 1.
et misericordia motus est
interl.|
dum pro homine reducendo Verbum in carne misit
et accurrens14 cecidit super15 collum eius et osculatus est eum16
14 accurrens ΩL
Li448 Rusch Weber
] occurrens
Li448@
15 super Weber (N G) CorS2 (alia cor<rectio>ne) Catena
Rusch
Clementina] supra CorS2 ΩL Weber
16 eum ΩL
Catena Rusch
] illum
Weber
interl.|
ne quis impediat venientem in occursu presentia in amplexu clementia
Numérotation du verset
Lc. 15,21
Dixitque ei17 filius:
17 ei ΩL Li448
Rusch
Weber] eis Li448@
interl.|
in Ecclesia constitutus incipit peccatum confiteri
Pater, peccavi in celum
interl.|
quia celestem Hierusalem reliqui
et coram te.
interl.|
qui te deserto idola colui
Iam non sum dignus vocari filius tuus.
interl.|
cupit per gratiam fieri quod fatetur indignum se esse per meritum
Numérotation du verset
Lc. 15,22
Dixit autem pater
interl.|
pater ex natura ex substantia quam aliquando dedit non ergo pater iustis tantum
ad servos suos:
interl.|
coadiutores in excolenda vinea
Cito
interl.|
certificate de hereditate mortalitatis habenda
proferte stolam primam
interl.|
id est vestem Spiritus sancti
marg.|
CITO
PROFERTE
STOLAM
PRIMAM. 'Stola prima' vestis innocentie in qua primus homo conditus, sed post culpam se nudum novit et pellicium, id est mortale sumpsit indumentum.
Annulum
, id est signaculum fidei quo signantur promissa in cordibus credentium.
In manu
, id est operatione ut per opera fides clarescat et per fidem opera firmentur.
Et
date
calciamenta
, id exempla priorum munite in officio predicandi, ut et opus ornetur bene vivendo et cursus ad eterna preparando.
Adducite vitulum
, predicate Christum et mortem eius insinuate, ut et corde credat occisum imitando et ore percipiat passionis sacramentum ad emundationem.
et induite illum et date annulum
interl.|
id est signaculum similitudinis Christi et expressio veritatis
in manu18 eius
18 manu ΩV Weber (s M F P G Cava)
Rusch
] manum Catena Catena@ ΩL Weber, manus Weber (N)
interl.|
id est operibus
et calciamenta in pedes eius19.
19 eius Weber (P)
Rusch
Clementina]
om.
ΩL Catena ΩV Weber
marg.|
ET
CALCIAMENTA. Ne coluber invadat, ut super scorpiones eat, ut ei conveniat: 'Quam speciosi pedes pacem'e. Perdiderat enim dignitatem sponsi et nudis pedibus Pascha celebrare non poterat.
e Cf. Rm. 10, 15: « quomodo vero predicabunt nisi mittantur? Sicut scriptum est: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona ».
Numérotation du verset
Lc. 15,23
Et adducite vitulum saginatum
marg.|
Christus vitulus saginatus omni spirituali virtute opimus ut pro tocius mundi salute sufficiat.
et occidite
interl.|
semper Christus credentibus immolatur
et manducemus et epulemur
interl.|
gaudium est coram Deo super uno peccatore penitentiam agente
Numérotation du verset
Lc. 15,24
quia hic filius meus mortuus fuerat20
20 fuerat
Rusch
] erat ΩL
Catena Weber
interl.|
per infidelitatem
et revixit,
interl.|
per fidem
perierat
interl.|
recedendo a consortio iustorum
et inventus est.
interl.|
redditus matri Ecclesie
Et ceperunt {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1019ra ; facsim., p. 197a} epulari.
interl.|
hoc in primitiva Ecclesia sed epule huius festivitatis iam dilatata eccclesia in orbe terrarum celebrantur
marg.|
ET
CEPERUNT. Non solum filius, pro quo vitulus occisus est, reficitur sed et pater et servi eius, quia refectio Dei et sanctorum est salus peccatorum. Et nota quod post datam stolam, annulum, calciamentum, vitulus imolatur, quia nisi quis spem prime immortalitatis induerit, nisi annulo fidei opera premunterit, {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1019ra ; facsim., p. 197a} nisi ipsam fidem confitendo predicaverit, celestibus non potest interesse sacramentis.
Numérotation du verset
Lc. 15,25
Erat autem filius eius senior in agro
interl.|
id est in terrenis operibus id est longe a consilio patris
marg.|
ERAT
AUTEM
FILIUS.
Filius
, id est populus Israel qui nec ad colenda idola elongaverat. Neque in domo erat, quia interiora legis non penetrabat, litterali sensu contentus terrena operans, terrena exspectans. Hic est qui agrum emit, et quinque iuga boum legis onere pressus, terrenis sensibus fruitur et uxorem ducit in affectu carnis.
et cum veniret et appropinquaret domui,
marg.|
ET
CUM
VENIRET etc. Appropinquat
filius
domum cum aliquis in populo illo spiritualiter legem intelligens, labores servilis operis improbat et Ecclesie libertatem considerat. Audit
symphoniam et chorum
, id est spiritu plenos vocibus consonis evangelium predicare. Vocat
unum de servis
, cum sumit ad legendum aliquem de prophetis. Et eum interrogat, dum in eo scrutatur que sint hec festa Ecclesie in quibus se esse non videt.
Interrogavit
que hec essent et nunc querit Israel cur Deus letetur in assumptione gentium et propter invidiam nescit Patris voluntatem et foris stat, quamvis per precones rogetur.
audivit symphoniam et chorum.
interl.|
symphonia est collatio quorumcumque sonorum et chorus vocum
marg.|
AUDIVIT. Symphonia est diversarum etatum et virtutum velut variarum cordarum indiscreta concordia, undef: «Multitudinis credentium erat cor unum et anima una».
f Act. 1, 32.
Numérotation du verset
Lc. 15,26
Et vocavit unum de servis et interrogavit que hec essent.
Numérotation du verset
Lc. 15,27
Isque dixit illi:
interl.|
propheticus sermo
Frater tuus venit
marg.|
ab extremis terre unde maior exultatio, undeg: «Cantate Deo canticum novum quia laus eius ab extremis terre»
g Is. 42, 10.
et occidit pater tuus vitulum saginatum quia salvum illum recepit.
Numérotation du verset
Lc. 15,28
Indignatus est autem et nolebat introire.
marg.|
INDIGNATUS
EST. Indignabantur Iudei et conquerebantur, quia Iesus cum gentibus epularetur. Et adhuc de gentium salute indignantur, nec volunt introire. Sed cum plenitudo gentium introierit, egredietur
pater
ad rogandum Israel, quando manifesta erit vocatio Iudeorum.
Pater ergo illius egressus cepit rogare illum21.
21 illum ΩL
Rusch Weber
] eum
Catena
interl.|
etiam hunc bonus pater salvare cupith
h
¶Fons :
Ambrosius
, Super Lucam, lib. 7, § 242, CCSL 14, p. 297.2632-2635: «Sed bonus pater etiam hunc saluare cupiebat dicens: tu me cum semper fuisti, uel quasi Iudaeus in lege uel quasi iustus in conmunione; sed et, si desinas inuidere: et omnia mea tua sunt». [FG2013] [MM2020]
Numérotation du verset
Lc. 15,29
At ille respondens dixit patri suo: Ecce tot annis servio tibi
marg.|
ECCE
TOT
ANNIS. HIERONYMUS. Iustitiam legis secutus, iustitie Dei non est subiectus22. Que enim maior est23 iustitia Dei quam ignoscere penitentibus24.
Mandatum tuum numquam preterivi
, quasi non sit preterire, saluti alterius invidere vel de iustitia se iactare.
Numquam preterivi
, conversatus sine querela vel iactantia est, non veritas25, cui pater non consentit, sed alia ratione compescit26.
Mecum es
lege qua stringeris. Non quin peccaverit, sed quia Deus castigando semper retraxit. Undei:"Si dereliquerint filii eius meam et in iudiciis meis non ambulaverint, visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum27". Nec mirum si patri mentitur, qui fratri28 invidet, cum et in iudicio impudentius29 eius mentientur: 'Nonne in nomine tuo demonia eiecimus30?'j
Numquam dedisti mihi
etc.31, nullius sanguis prophete vel sacerdotis32 a romano imperio nos liberavit et pro gentibus gloriosus sanguis funditur. 'Cum amicis epulatur33 patre absente' quia semper in agro, id est34 in fine seculi hedum, id est Antichristum immolabit.
Et cum amicis
demonibus saturabitur. Unde diciturk: «Tu confregisti capita draconis, dedisti eum escam35 populis Ethiopum», id est nolentibus converti dedisti eum in quo delectentur.
Occidisti illi vitulum saginatum
, confitetur36 venisse Christum, sed invidia non vult salvari. Sic de Iudeo et gentili. Generaliter autem de iusto et peccatore potest accipi. Sed quomodo iustus invidet fratri, nec vincitur correctione37 patris? Sed omnis iustitia in38 comparatione Dei non est iustitia. Unde Paulusl: 'Quotquot perfecti estis39'. Et alibi:m 'Miser ego quis me liberavit de corpore mortis huius?' In sanctos autem {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1019rb ; facsim., p. 197b} cadit invidia, ut apostoli indignati sunt pro petitione matris filiorum Zebedein. Nec mirum, cum hoc etiam de angelis40 putetur:"Sidera quippe non sunt munda in conspectu eius"o, et:"Circa angelos suos, perversum quid intellexit?"p."Omnia mea tua sunt"q, omnia non semper ad totum sed ad partem maximam refertur41, ut: «Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt»r, «Omnes qui venerunt fures sunt»s, «Omnibus omnia factus sum»t. Omnes que sua sunt querunt42:
omnia mea tua sunt
; non angeli sed lex et prophete, quamquam illi nihil negaverit43 quem ad esum hortatur vituli.44
u
i Cf. Ps. 88, 31-35: « Si autem dereliquerint filii eius legem meam, et in iudiciis meis non ambulaverint ; si iustitias meas profanaverint, et mandata mea non custodierint: visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum ; misericordiam autem meam non dispergam ab eo, neque nocebo in veritate mea, neque profanabo testamentum meum: et que procedunt de labiis meis non faciam irrita ».
j Cf. Mt. 7, 22: « Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia eiecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? ».
k Ps. 73, 14.
l Cf. Phil. 3, 15: « Quicumque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus: et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelabit ».
m Cf. Rm. 7, 27: « Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? ».
n Cf. Mt. 20, 20-21: « Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedei cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo. Qui dixit ei: Quid vis? Ait illi: Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo ».
o Cf. Iob. 15, 15: « Ecce inter sanctos eius nemo immutabilis, et celi non sunt mundi in conspectu eius ».
p Cf. Iob. 4, 18: « Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem ; quanto magis hi qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a tinea? »
q Cf. Io. 10, 8: « Omnes quotquot venerunt, fures sunt, et latrones, et non audierunt eos oves ».
r Ps. 13, 3.
s Io. 10, 8.
t 1Cor. 9, 22.
u
¶Fons : Cf.
Hieronymus,
Epistolae, ep. 21 Ad Damasum de duobus filiis (al. de filio prodigo), CSEL 54, praesertim ad sensum § 34-36, CSEL 54, p. 132-134 (PL 22, 390-391): «ecce tot annis seruio tibi et numquam mandatum tuum praeteriui. hoc est, quod paulus apostolus loquitur: quid ergo dicimus? quia gentes, quae non sectabantur iustitiam, adprehenderunt iustitiam, iustitiam autem, quae ex fide est; israhel uero sectando legem iustitiae ad legem iustitiae non peruenit. quare? quia non ex fide, sed quasi ex operibus legis. potest ergo et ex eius persona dici, qui iuxta eundem apostolum in iustitia, quae ex lege est, sine reprehensione uersatus sit, licet mihi uideatur magis se iactare iudaeus quam uera dicere ad exemplum illius pharisaei: deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri homines, raptores, iniusti, adulteri, et sicut hic publicanus. oro te, nonne tibi uidetur ea, quae ille de publicano dixerat, dicere iste de fratre: hic, qui comedit omnem substantiam suam uiuens cum meretricibus? ad id autem, quod ait: mandatum tuum numquam praeteriui, patris sermo non congruit; non enim confirmauit uera esse, quae dixerat filius, sed irascentem alia ratione conpescuit: fili, tu me cum es semper. numquid ait: 'bene quidem dicis et fecisti cuncta, quae iusseram'? sed: me cum es', inquit, 'semper'. me cum es lege, qua stringeris; me cum es, dum mihi et in captiuitatibus erudiris; me cum es, non quia mea praecepta conpleueris, sed quod te in longam regionem abire non passus sim; me cum es ad extremum secundum illud, quod locutus sum ad dauid: si dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulauerint, si iustificationes meas profanauerint et mandata mea non custodierint, uisitabo in uirga iniquitates eorum et in flagellis iniustitias eorum; misericordiam autem meam non auferam ab eo'. quo testimonio et id, in quo filius senior gloriatur, falsum esse conuincitur, dum in dei iudiciis non ambulauit et eius mandata non fecit. et, quomodo ista non faciens cum patre semper fuerit, edocemur: dum peccans uisitatur in uirga et uisitato misericordia non negatur. nec mirandum est patri eum ausum fuisse mentiri, qui fratri potuit inuidere, maxime cum in die iudicii quidam inpudentius mentiantur: 'nonne in nomine tuo comedimus et bibimus et uirtutes multas fecimus, daemonia eiecimus?' […] Et nunquam dedisti mihi haedum, ut cum amicis meis epularer.» Tantus, inquit, Israel sanguis effusus est, tot hominum caesa sunt millia, et nullus eorum nostrae exstitit salutis redemptor. Ipse Josias qui placuit in conspectu tuo (4. Reg. 23): et nuper Machabaei, qui pro tua haereditate pugnabant, contra fas sanctitatis, hostium gladiis interempti sunt, et nullius cruor nobis reddidit libertatem. Ecce adhuc Romano imperior subjacemus: non Propheta, non Sacerdos, non justus quisquam immolatus est pro nobis. Et pro luxurioso filio, id est, pro gentibus, pro peccatoribus, totius creaturae gloriosus sanguis effusus est. Cumque merentibus minora non dederis, immeritis majora tribuisti. «Nunquam dedisti mihi haedum, ut cum amicis meis epularer.» Erras, Israel: dic potius, ut tecum epularer. Aut potest esse tibi aliqua jucunditas, nisi patre tecum celebrante convivium? Saltem exemplo docere praesenti. Reverso filio juniore, et pater laetatur et pueri. Manducemus, ait, et epulemur: non manducate, et epulamini. At tu ea mente, qua invides fratri, qua a patris recedis aspectu, et semper in agro es, nunc quoque vis eo absente inire convivium. «Nunquam dedisti mihi haedum.» Nunquam pater deteriora dat munera: habes vitulum immolatum: ingredere, manduca cum fratre. Quid haedum quaeris, cui agnus est missus? Et ne simules te nescire, quod missus est, Joannes tibi eum in eremo demonstravit: «Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi» (Joan. 1. 29). Et pater quidem quasi clemens, et poenitentiam tribuens, te hortatur ad vitulum, non immolans haedum, quem stare scit ad sinistram. Tu vero in fine saeculi, ipse tibi es haedum immolaturus 84 Antichristum, et cum amicis tuis, spiritibus immundis, ejus carne saturandus, expleto vaticinio: «Tu confregisti caput draconis magni: dedisti eum escam populi Aethiopum. [36] Cum autem filius tuus hic, qui devoravit omnem substantiam suam, vivens cum meretricibus, venit, occidisti ei vitulum saginatum.» Confitetur et nunc Israel saginatum vitulum fuisse qui caesus est: intelligunt venisse Christum: sed torquentur invidia, et nolunt, fratre non pereunte, salvari ». [MM2020]
22 iustitie Dei non est subiectus]
om. Cas574
23 maior est] maiorem
Cas574
24 ignoscere penitentibus]
inv. Cas574
25 est – non veritas]
inv. Cas574
26 ratione compescit]
inv. Cas574
27 f. e. m. et in i. m. ñ a. visitabo in v. i. e. et in verberibus p. e.] f<ilii> t<ui> l<egem> m<eam> et in i<udiciis> m<eis> non amb<ulaverint>
Cas574
28 fratri]
om. Cas574
29 impudentius
Cas574
] impudê
Rusch
30 demonia eiciemus]
inv. Cas574
31 mihi etc.] hedum
Cas574
32 sacerdotis] sacerdote
Cas574
33 epulatur]
om. Cas574
34 id est] om
Cas574
35 escam]
om. Cas574
36 confitetur
Cas574
] Confitentur
Rusch
37 correctione] precibus
Cas574
38 in] om. Cas574
39 estis] et imperfecti etc.
Cas574
40 cum hoc etiam de angelis] de hiis cum etiam de angelis hoc
Cas574
41 refertur maximam]
inv. Cas574
42 querunt
Cas574
] q.
Rusch
43 negaverit] negavit
Cas574
44 Codd:
Cas574
(423rb)
Rusch
et numquam mandatum tuum preterivi
interl.|
quod est de uno Deo colendo
marg.|
NUMQUAM
MANDATUM
TUUM
PRETERIVI etc. Hoc non de omnibus sed de his tantum qui ad idolatriam numquam versi sunt, qui et si temporalia querebant, ab uno Deo tamen ea desiderabant.
et numquam dedisti mihi hedum
interl.|
id est
numquam
te
mihi
ad refectionem dedisti eo ipso quod te
hedum
, id est peccatorem et legis profanatorem existimavi
ut cum amicis meis epularer.
interl.|
hoc ex persona principum cum plebe vel ex persona populi hierosolomitani cum aliis tribubus Israel
Numérotation du verset
Lc. 15,30
Sed postquam filius tuus hic45, qui devoravit substantiam suam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum.
45 filius tuus - hic ΩL ΩV
Catena Weber
]
inv. Rusch
marg.|
DEVORAVIT
SUBSTANTIAM etc. Meretrices sunt superstitiones gentilium, cum quibus substantiam dissipat, qui relicto connubio verbi Dei, cum demone feda cupiditate fornicatur.
Numérotation du verset
Lc. 15,31
At ipse dixit illi: Fili, tu semper mecum es
marg.|
FILI
TU
SEMPER. Non quasi mentientem redarguit, sed secum perseverantiam eius approbans et ad perfruitionem potioris exultationis invitat46.A
46 invitat] invitans
Rusch
et omnia mea tua sunt.
marg.|
OMNIA
MEA
TUA
SUNT. In eterna beatitudine et omnium singula et singulorum
omnia
. Nostra sunt superiora ad videndum, nostra erunt equalia ad convivendum, nostra erunt inferiora ad dominandum. Sicut enim cupiditas nihil sine angustia, ita nihil cum angustia caritas tenet.
Numérotation du verset
Lc. 15,32
Epulari autem47 et gaudere oportebat,
47 autem ΩL ΩS]
om.
ΩV
interl.|
si desinas invidere.
quia frater {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1019ra ; facsim., p. 197b} tuus hic mortuus fuerat48 et revixit, perierat et inventus est.
48 quia frater tuus hic (hic frater tuus
Cor4
V) mortuus fuerat
Cor4
FV ΩF ΩV] quia hic frater tuus mortuus erat
Cor2
FOV (anti.), quia frater tuus hic mortuus erat ΩL
Catena@ Rusch Weber, def. Catena
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Lc. Capitulum 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=57&chapitre=57_15)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Lc. Capitulum 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=57&chapitre=57_15)
Notes :