Glossa ordinaria

Capitulum 18

Numérotation du verset Lc. 18,1 

Dicebat autem et parabolam ad illos
quoniam oportet semper orare
et non deficere
Numérotation du verset Lc. 18,2 

dicens: Iudex quidam
erat in quadam civitate qui Deum non timebat et hominem non reverebatur1.
1 reverabatur Catena Rusch ] verabatur Weber
Numérotation du verset Lc. 18,3 

Vidua autem quedam erat in civitate illa
et veniebat ad eum dicens: Vindica me de adversario meo.
Numérotation du verset Lc. 18,4 

Et nolebat per multum tempus. Post hec autem dixit intra se: Etsi Deum non timeo, nec hominem revereor,
Numérotation du verset Lc. 18,5 

tamen quia molesta est mihi hec vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens suggillet me.
Numérotation du verset Lc. 18,6 

Ait autem Dominus: Audite quid iudex iniquitatis dicit.
Numérotation du verset Lc. 18,7 

Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte et patientiam habebit in illis?
Numérotation du verset Lc. 18,8 

Dico vobis quia cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra?
Numérotation du verset Lc. 18,9 

Dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam iusti
et aspernabantur ceteros parabolam istam dicens2:
2 dicens Rusch ] om. Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 18,10 

Duo homines
ascenderunt in templum ut3 orarent unus Phariseus et alter publicanus.
3 ut Li448 Rusch Weber] om. Li448@
Numérotation du verset Lc. 18,11 

Phariseus stans hec apud se orabat: Deus, gratias ago tibi,
quia non sum sicut ceteri hominum,
raptores, iniusti, adulteri velut etiam hic publicanus.
Numérotation du verset Lc. 18,12 

Ieiuno bis in sabbato,
decimas do omnium que possideo.
Numérotation du verset Lc. 18,13 

Et publicanus a longe stans
nolebat nec oculos ad celum levare sed percutiebat pectus suum dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori.
Numérotation du verset Lc. 18,14 

Amen4 dico vobis, descendit hic iustificatus
4 amen Catena Rusch ] om. Weber
in domum suam ab illo,
quia
omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur.
Numérotation du verset Lc. 18,15 

Afferebant autem ad illum et infantes ut eos tangeret.
Quod cum viderent discipuli increpabant illos.
Numérotation du verset Lc. 18,16 

Iesus autem convocans illos5 dixit: Sinite pueros6 venire ad me et nolite vetare eos7.
5 illos Rusch Weber ] eos Catena |
6 pueros Rusch Weber ] parvulos Catena |
7 vetare eos Catena Rusch ] inv. Weber |
Talium est enim8
8 est enim Rusch Weber ] inv. Catena
regnum Dei.
Numérotation du verset Lc. 18,17 

Amen dico vobis, quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud.
Numérotation du verset Lc. 18,18 

Et interrogavit eum quidam princeps
dicens: Magister bone, quid faciens9 vitam eternam possidebo?
9 faciens Rusch Weber ] faciendo Catena
Numérotation du verset Lc. 18,19 

Dixit autem ei Iesus: Quid me dicis bonum? Nemo bonus nisi solus Deus.
Numérotation du verset Lc. 18,20 

Mandata nosti?
Non occides, non mechaberis, non furtum facies, non falsum testimonium dices, honora patrem tuum et matrem.
Numérotation du verset Lc. 18,21 

Qui ait: Hec omnia custodivi a iuventute mea.
Numérotation du verset Lc. 18,22 

Quo audito Iesus ait ei: Adhuc unum tibi deest,
omnia
quecumque habes vende et da pauperibus et
habebis thesaurum in celo et veni sequere me.
Numérotation du verset Lc. 18,23 

His ille auditis contristatus est
quia dives erat
valde.
Numérotation du verset Lc. 18,24 

Videns autem Iesus illum10 tristem factum dixit: Quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei intrabunt.
10 Iesus illum Catena Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Lc. 18,25 

Facilius est enim11 camelum
11 enim Rusch Weber] om. Li448@
per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei.
Numérotation du verset Lc. 18,26 

Et dixerunt qui audiebant: Et quis potest salvus fieri?
Numérotation du verset Lc. 18,27 

Ait illis: Que impossibilia sunt apud homines possibilia sunt apud Deum.
Numérotation du verset Lc. 18,28 

Ait autem Petrus: Ecce nos dimisimus omnia
et secuti sumus te.
Numérotation du verset Lc. 18,29 

Qui dixit eis: Amen dico vobis, nemo est
qui reliquit12 domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem aut filios propter regnum Dei
12 reliquit Rusch Weber ] reliquerit Catena
Numérotation du verset Lc. 18,30 

et non recipiat multo plura in hoc tempore et in seculo futuro13 vitam eternam.
13 futuro Rusch ] venturo Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 18,31 

Assumpsit autem Iesus duodecim et ait illis:
Ecce ascendimus Hierosolyma et consummabuntur omnia que scripta sunt per prophetas de Filio hominis:
Numérotation du verset Lc. 18,32 

Tradetur enim gentibus et illudetur et flagellabitur et conspuetur.
Numérotation du verset Lc. 18,33 

Et postquam flagellaverint, occident eum et die tertia14 resurget.
14 die tertia Rusch Weber ] inv. Catena
Numérotation du verset Lc. 18,34 

Et ipsi nihil horum intellexerunt.
Erat15 verbum istud absconditum ab eis et non intelligebant que dicebantur.
15 Erat Li448 Rusch ] et praem. Li448@ Weber
Numérotation du verset Lc. 18,35 

Factum est autem cum appropinquaret Hiericho cecus quidam sedebat secus viam mendicans.
Numérotation du verset Lc. 18,36 

Et cum audiret turbam pretereuntem, interrogabat quid hoc esset.
Numérotation du verset Lc. 18,37 

Dixerunt autem ei quod Iesus Nazarenus transiret.
Numérotation du verset Lc. 18,38 

Et clamavit dicens: Iesu Fili David, miserere mei.
Numérotation du verset Lc. 18,39 

Et qui preibant increpabant eum ut taceret.
Ipse vero multo magis clamabat: Fili David, miserere mei.
Numérotation du verset Lc. 18,40 

Stans autem Iesus iussit illum
adduci ad se.
Et cum appropinquasset interrogavit illum
Numérotation du verset Lc. 18,41 

dicens: Quid tibi vis faciam? At ille dixit: Domine, ut videam.
Numérotation du verset Lc. 18,42 

Et Iesus dixit illi: Respice, fides tua te salvum fecit.
Numérotation du verset Lc. 18,43 

Et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum16.
16 Deum Li448 Rusch Weber ] eum Li448@
Et omnis plebs ut vidit dedit laudem Deo.

Capitulum 18

Numérotation du verset Lc. 18,1 
Dicebat autem et parabolam ad illos
interl.| de iudice qua ad orandum invitabat
quoniam oportet semper orare
marg.| SEMPER  ORARE. Semper canonicis horis quotidie secundum morem Ecclesie, vel quia iustus secundum Deum omnia gerit vel dicit:   semper orat qui semper agit bona, nec desinit orare nisi cum desinit iustus esse.
et non deficere
interl.| ad declinanda preenumerata incommoda
Numérotation du verset Lc. 18,2 
dicens: Iudex quidam
marg.| IUDEX  QUIDAM. Hec parabola ad orandum et credendum et non de nobis, sed de Deo presumendum hortatur. Et nota quod Dominus parabolas ponit: vel secundum similitudinem ut de homine qui habuit duos filios qui personam Dei gerit, vel per similitudinem ut Deum quo iudice qui personam Dei nullatenus tenet. Sed per hunc potest coniici quantum Deus bonus et iustus eos curet deprecantes se, cum nec homo iniustus eos qui illum assiduis precibus tundunt, vel proptur tedium devitandum potest contemnere. Hec enim subdendo addidit:   ne iterum et iterum   veniens suggillet , id est strangulet me tediosis clamoribus.
erat in quadam civitate qui Deum non timebat et hominem non reverebatur1.
1 reverabatur Catena Rusch ] verabatur Weber
Numérotation du verset Lc. 18,3 
Vidua autem quedam erat in civitate illa
marg.| VIDUA  AUTEM. Hec vidua potest habere similitudinem Ecclesie, que desolata videtur, donec veniat Dominus qui tamen in secreto etiam nunc curam eius gerit.
et veniebat ad eum dicens: Vindica me de adversario meo.
marg.| VINDICA  ME. Cum iusti pro persecutoribus orare moneantur, tamen de malis salva iustitia hanc vindictam expetunt, ut pereant omnes mali vel conversi ad iustitiam, vel amissa per supplicium potestate qua nunc contra bonos quamdiu hocipsum bonis expedit, vel temporaliter aliquid possunt. Quem finem cum iusti venire desiderant, quamvis pro inimicis orent, tamen non absurde vindictam desiderare dicuntur.
Numérotation du verset Lc. 18,4 
Et nolebat per multum tempus. Post hec autem dixit intra se: Etsi Deum non timeo, nec hominem revereor,
Numérotation du verset Lc. 18,5 
tamen quia molesta est mihi hec vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens suggillet me.
interl.| suggillet a suggero tractum a lamiis id est strangulo
Numérotation du verset Lc. 18,6 
Ait autem Dominus: Audite quid iudex iniquitatis dicit.
Numérotation du verset Lc. 18,7 
Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte et patientiam habebit in illis?
Numérotation du verset Lc. 18,8 
Dico vobis quia cito faciet vindictam illorum. {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1022ra ; facsim., p. 203a} Verumtamen Filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra?
interl.| de perfecta fide dicit
marg.| VERUMTAMEN. Dico me facturum vindictam iustorum, sed illi erunt valde pauci, quia cum in die iudicii in forma filii hominis apparuero, tanta erit raritas iustorum ut non tam ob clamorem fidelium iniuste damnatorum, quam ob eorum torporem iuste damnandorum totius iam mundi sit acceleranda ruina. Putas, in verbo increpatur dubitationis infidelitas, non opinatur divinitas. Scit enim omnia per quem {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1022ra ; facsim., p. 203a} sunt omnia, sed dubitando increpat infidelium corda.
Numérotation du verset Lc. 18,9 
Dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam iusti
interl.| cum tamen parva bona facerent
et aspernabantur ceteros parabolam istam dicens2:
2 dicens Rusch ] om. Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 18,10 
Duo homines
interl.| uterque fidelis sed unus verbotenus alius et facto
marg.| DUO  HOMINES. Quia parabola qua ad orandum invitavit, ita conclusit, ut diceret veniente iudice, difficile fidem in terra reperiendam, ne quis sibi de supervacua fidei cognitione vel etiam confessione blandiretur. In hac parabola diligentius ostendit a Deo non fidei verba, sed opera examinanda, inter que maxime regnat humilitas, quam quia non habent superbi, de sua iustitia presumentes et infirmos despicientes, quasi vacui fide cum orant non exaudiuntur.
ascenderunt in templum ut3 orarent unus Phariseus et alter publicanus.
3 ut Li448 Rusch Weber] om. Li448@
Numérotation du verset Lc. 18,11 
Phariseus stans hec apud se orabat: Deus, gratias ago tibi,
interl.| si reprehenditur qui superbe gratias agit quid ergo ille qui impugnat gratiam
marg.| DEUS  GRATIAS. Quatuor sunt species tumoris: cum vel quis bonum quod habet a se habere estimat ; aut si datum a Deo credit pro meritis datum putat ; aut cum iactat se habere quod non habet ; aut cum despectis ceteris appetit singulariter videri habere que habet. Hac Phariseus peste laborabat qui ideo non iustificatus descendit, quia merita bonorum operum sibi singulariter tribuens, publicano se pretulit.
quia non sum sicut ceteri hominum,
interl.| quid est ceteri homines nisi omnes preter ipsum. Quasi diceret: solus iustus sum
raptores, iniusti, adulteri velut etiam hic publicanus.
Numérotation du verset Lc. 18,12 
Ieiuno bis in sabbato,
marg.| +id est cibo et malis operibusA a
a Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae ; om. CCCM189.
A ¶Codd. : P345 ; om. Lux94 Rusch CCCM189
marg.| IEIUNO  BIS. Ecce Phariseus ad exhibendam abstinentiam, ad impetrandam misericordiam, ad referendas Deo gratias oculum habet, ad humilitatis custodiam non habet. Et quid prodest si tota civitas custodiatur et unum foramen per quod hostes intrent relinquatur?
decimas do omnium que possideo.
marg.| ecce ex vicino publicano maior tumoris occasio qui ascendit orare non Deum rogat sed se laudat insuper et roganti insultat.
Numérotation du verset Lc. 18,13 
Et publicanus a longe stans
marg.| ET  PUBLICANUS. Sicut humilis non audet appropinquare, ut ad eum Deus appropinquet, non aspicit ut aspiciatur. Premit conscientiam, sed spem sublevat. Percutit pectus, penas de se exigit, ut Deus parcat. Confitetur, ut Deus ignoscat. Ignocit Deus, quod ille agnoscit.
nolebat nec oculos ad celum levare sed percutiebat pectus suum dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori.
marg.| DEUS  PROPITIUS. Publicanus humiliter orans ad illos pertinet de quibus dicitur: Deus non faciet vindictam electorum ad se clamantium. Phariseus merita iactans, ad illos de quibus subditur: «Filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra?»b
b Lc. 18, 8.
Numérotation du verset Lc. 18,14 
Amen4 dico vobis, descendit hic iustificatus
4 amen Catena Rusch ] om. Weber
marg.| ad comparationem illius
in domum suam ab illo,
interl.| plus quam ille
interl.| quare?
quia
marg.| QUIA. Posita Pharisei et publicani controversia, ponitur iudicis sententia, ut cavatur superbia.
omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1022rb ; facsim., p. 203b} humiliat exaltabitur.
interl.| ante ruinam exaltabitur cor et ante gloriam humiliabitur
marg.| TYPICE. Phariseus 'populum Iudeorum designat qui ex iustificationibus legis extollit merita sua et superbiendo recedit'. Humiliatus publicanus 'gentilem qui longe a Deo positus peccata confitetur et lamentando appropinquat Deo et exaltatur'.
Numérotation du verset Lc. 18,15 
Afferebant autem ad illum et infantes ut eos tangeret.
marg.| AFFEREBANT  AUTEM. Post dictam controversiam, post datam sententiam, humili magistro offeruntur infantes, ut ostendatur quod innocens et simplex etas ad gratiam pertineat. Increpant apostoli non quod nollent infantes manu et voce salvatoris benedici, sed quia nondum perfecti in fide, putabant eum in similitudinem hominum lassari, importunitate offerentium.
Quod cum viderent discipuli increpabant illos.
marg.| INCREPAVIT  ILLOS. Hoc fortasse ideo, quia prius populum Iudeorum ex quo secundum carnem erant, salvari volebant, sed et pro Chananea muliere supplicaverunt. Sciebat ergo mysterium quod utriusque populi vocatio deberetur, sed {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1022rb ; facsim., p. 203b} fortasse adhuc nesciebant ordinem.
Numérotation du verset Lc. 18,16 
Iesus autem convocans illos5 dixit: Sinite pueros6 venire ad me et nolite vetare eos7.
5 illos Rusch Weber ] eos Catena
6 pueros Rusch Weber ] parvulos Catena
7 vetare eos Catena Rusch ] inv. Weber
marg.| SINITE  PUEROS. Nemo prohibeat languidos venire ad medicum. Isti in ramo nihil adhuc commiserunt, sed in radice perierunt. Qui pro se agere non possunt causam suam maioribus commiserunt. Tangat medicus 'et benedicat pusillis cum maioribus'c.
c Cf. Ps. 113, 21: « Benedixit omnibus qui timent Dominum, pusillis cum maioribus ».
Talium est enim8
8 est enim Rusch Weber ] inv. Catena
marg.| Talium est enim . Non ait istorum, sed qui habent ex studio innocentiam et simplicitatem, quam isti habent per naturam, quia non etas regnat sed mores. Non enim est virtus, non posse peccare, sed nolle. Sicut puer non perseverat in ira, lesus non meminit, non concupiscit mulierem, non cogitat vel loquitur malum, sic vos nisi talem innocentiam et animi puritatem habueritis, non intrabitis in regnum celorum.
regnum Dei.
interl.| respuenda est vestre servitutis officiosa sedulitas ubi divinitatis est inuiria
marg.| REGNUM  DEI etc, id est doctrinam evangelii sicut puer iubemur accipere. Puer in discendo non contradicit doctoribus. Non rationes et verba componit ad resistendum, sed fideliter suscipit, obtemperat et quiescit.
Numérotation du verset Lc. 18,17 
Amen dico vobis, quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud.
Numérotation du verset Lc. 18,18 
Et interrogavit eum quidam princeps
interl.| hic dives et superbus non voto discentis sed temptantis interrogat
marg.| ET  INTERROGAVIT. BEDA. Audierat hic princeps, similes puerorum dignos esse regno vultque certius instrui non per parabolas, sed aperte exponi, quibus meritis vitam possit consequi.
marg.| BEDA. Non putandus est iste (ut quidam aiunt) vel Deum temptasse, vel de sua vita mentitus esse, sed simpliciter ut vixit confessus est. Alioquin (ut Marcus ait) non intuitus arcana cordis eius diligere eum diceretur Iesus. Diligit enim eos qui mandata legis custodiunt. Sed quod ibi minus est his qui perfecti esse volunt, adiungitd: ‘’Omnia vende et da pauperibus’’.
d Cf. Mc. 10, 21: « Iesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei: Unum tibi deest: vade, quecumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in celo: et veni, sequere me ».
dicens: Magister bone, quid faciens9 vitam eternam possidebo?
9 faciens Rusch Weber ] faciendo Catena
marg.| MAGISTER  BONE. Quia bonum magistrum dixit et non Deum, vel Dei filium confessus est, dicit quamvis sanctum hominem comparatione Dei bonum non esse. Christus autem non renuit testimonium bonitatis, sed magistri absque Deo excludit bonitatem.
Numérotation du verset Lc. 18,19 
Dixit autem ei Iesus: Quid me dicis bonum? Nemo bonus nisi solus Deus.
marg.| DIXIT  AUTEM. AMBROSIUS. Versuta interrogatio et ideo arguta responsio. Temptator enim bonum magistrum dicit, qui Deum bonum dicere debuisset.   Quid me dicis bonum quem negas Deum?   Quid bonum dicis , cum nemo bonus nisi solus Deus? Non ergo bonum se negat, sed Deum significat  . Quid me bonum dicis , cum bonum sentire non possis qui temptas? Bonus ergo sed rectis corde. Denique glorianti in lege quod omnia custodisset, ut inanem eius iactantiam exponeret ostendit ei adhuc deesse quod est legis. Et ideo ad misericordie preceptum tristis inducitur, et in eum quedam naturalis datur forma sententie:"Facilius est camelum per foramem acus transire, quam divitem intrare in regnum celorum"e. Non debet se divitem iactare in divitiis suis, cum his verbis definiatur contra naturam esse dives misericors.
e Cf. Mt. 19, 24 ; Mc. 10, 25.
Numérotation du verset Lc. 18,20 
Mandata nosti?
interl.| sicut in mandatis continetur
marg.| MANDATA  NOSTI. Hec est puerilis innocentie castitas que nobis imitanda proponitur, si regnum Dei ingredi volumus. Et nota quod iustitia legis suo {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1022va ; facsim., p. 204a} tempore custodita, non solum bonum terre, sed et vitam confert eternam.
Non occides, non mechaberis, non furtum facies, non falsum testimonium dices, honora patrem tuum et matrem.
Numérotation du verset Lc. 18,21 
Qui ait: Hec omnia custodivi a iuventute mea.
Numérotation du verset Lc. 18,22 
Quo audito Iesus ait ei: Adhuc unum tibi deest,
interl.| ad perfectionem
interl.| non partem
quecumque habes vende et da pauperibus et
interl.| sic dando
habebis thesaurum in celo et veni sequere me.
Numérotation du verset Lc. 18,23 
His ille auditis contristatus est
interl.| hec est tristitia que mortem operatur hee sunt spine et tribuli que semen Dei suffocaverunt
quia dives erat
interl.| possidens cum amore
marg.| DIVES  ERAT. Nullus dives, id est confidens in divitiis suis intrabit ut Iesus secundum Mattheum exponit. Non ergo divites manentes, sed qui esse desierunt intrabunt.
valde.
interl.| qui multiplicandis divitiis incumbunt alterius vite gaudia contemnunt
Numérotation du verset Lc. 18,24 
Videns autem Iesus illum10 tristem factum dixit: Quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei intrabunt.
10 Iesus illum Catena Rusch ] inv. Weber
interl.| cum amore possident et in eis confidunt nec impossibile sed difficile dixit, quia difficulter divitie contemnuntur, de omnibus ergo tutius est nec habere, nec amare divitias
Numérotation du verset Lc. 18,25 
Facilius est enim11 camelum
11 enim Rusch Weber] om. Li448@
interl.| ingentibus membris enormem
marg.| FACILIUS  EST.  MYSTICE. Facilius est Christum pati pro dilectoribus seculi quam dilectores seculi ad Christum converti. Camelus dicitur 'Christus', quia sponte humiliatus, infirmitatis nostre onera sustulit. Acus est punctio per quam angustias passionis significat, qua passione velut acu, nature nostre quasi scissa vestimenta resarcire dignatus est, id est reparare post lapsum. Aliter. Facilius est gentilem populum gybbo12 peccatorum deformem per angustam vite viam ingredi, quam Iudeum de meritis gloriantem et ad subeundum leve onus Christi se humiliare nolentem. Vel ita. Facilius est gentilem populum superstitionis deformitate degenerantem, turpia onera ferentem, intrare per angustam viam, que via Christus est, qui proprii corporis passione mortis penetrans viam velut acu reintegravit scissa vestimenta nostre nature quam populum Iudeorum qui dives est in lege, egenus in fide.
12 gybbo] gyppo Rusch
per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei.
Numérotation du verset Lc. 18,26 
Et dixerunt qui audiebant: Et quis potest salvus fieri?
marg.| QUIS  POTEST. Intelligunt in numero divitum deputandos omnes qui amant divitias etsi non habent. Aliter enim cum sit turba maior pauperum non dicerent:   Quis potest salvus fieri ?
Numérotation du verset Lc. 18,27 
Ait illis: Que impossibilia sunt apud homines possibilia sunt apud Deum.
interl.| ut per se amore ad caritatem eternorum convertit non quod cupidi et superbi intrent
Numérotation du verset Lc. 18,28 
Ait autem Petrus: Ecce nos dimisimus omnia
interl.| etiam voluntatem habendi
et secuti sumus te.
interl.| quod perfectius est
Numérotation du verset Lc. 18,29 
Qui dixit eis: Amen dico vobis, nemo est
interl.| non tantum de vobis apostolis sed et de quibuscumque fidelibus
marg.| NEMO. Qui carnalia pro Domino dimiserit, spiritualia accipiet. Marcus ait f:"Centies tantum nunc in tempore hoc cum persecutionibus fratres et sorores et in futuro vitam eternam", id est in hac vita persecutionibus plena gaudium regni degustant et omnium electorum sincera dilectione fruuntur.
f Cf. Mc. 10, 29-31: « Respondens Iesus, ait: Amen dico vobis: Nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me et propter evangelium, qui non accipiat centies tantum, nunc in tempore hoc: domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum persecutionibus, et in saeculo futuro vitam eternam. Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi ».
qui reliquit13 domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem aut filios propter regnum Dei
13 reliquit Rusch Weber ] reliquerit Catena
interl.| omnes affectus carnis mee caritati post posuerit
Numérotation du verset Lc. 18,30 
et non recipiat multo plura in hoc tempore et in seculo futuro14 vitam eternam.
14 futuro Rusch ] venturo Catena Weber
marg.| RECIPIAT  MULTO  PLURA. Qui pro Domino omnes divitias dimiserit et carnis affectus contempserit, multo plura recipiet in presenti, et a fratribus et sororibus propositi sui glutino spirituali colligatis, multo gratiosiorem in hac vita recipiet caritatem. Copula enim qua filii et patres et coniuges et cetera huiusmodi connectuntur, fragilis et brevis est, sed illi soli perpetue coniunctionis retinent unitatem, omnia que fratrum sunt tamquam sua credentes, quia: “Multitudinis credentium erat cor unum et anima una, nullusque eorum, erant illis commune”g, et quam aliquis uxorem in lascivia possidebat eandem in odore sanctificationis possidet.
g Act. 4, 32.
Numérotation du verset Lc. 18,31 
Assumpsit autem Iesus duodecim et ait illis:
marg.| ASSUMPSIT. Previdens ex passione sua discipulos perturbandos, predicit et passionis penam et resurrectionnis gloriam, ut cum morientem cernerent, resurrecturum non dubitarent.
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1022vb ; facsim., p. 204b} Ecce ascendimus Hierosolyma et consummabuntur omnia que scripta sunt per prophetas de Filio hominis:
marg.| ET  CONSUMMABUNTUR. In hoc ostendit quicquid prophete predixerunt ad sue dispensationis mysterium intendisse. In quo percutit hereticos qui dicunt Christum legi et prophetis contrarium predicasse, et alium veteris, alium novi esse Deum {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1022vb ; facsim., p. 204b} Testamenti. Confutat etiam paganorum dementiam, qui eius crucem derident, cum proxime sue passionis, et tempus quasi futurorum prescius ostendit, et locum quasi mortem non timens adiit.
Numérotation du verset Lc. 18,32 
Tradetur enim gentibus et illudetur et flagellabitur et conspuetur.
Numérotation du verset Lc. 18,33 
Et postquam flagellaverint, occident eum et die tertia15 resurget.
15 die tertia Rusch Weber ] inv. Catena
Numérotation du verset Lc. 18,34 
Et ipsi nihil horum intellexerunt.
marg.| ET  IPSI  NIHIL. Discipuli sermonem dominice passionis totiens replicatum ideo intelligere non valent? Quia quem maxime videre desiderant, eius mortem audire non possunt. Et quem non solum hominem innocentem, sed etiam verum Deum esse sciunt, mori posse non putant. Et quotiens aliquid de sua passione dicit, hoc allegoricum dictum putant, sicut in aliis per parabolas loquentem audire consueverant, Iudei qui eius mortem parabant, quicquid de sua passione loqueretur, intelligebant. Hoc enim loquebatur quod ipsi perficere optabant.
Erat16 verbum istud absconditum ab eis et non intelligebant que dicebantur.
16 Erat Li448 Rusch ] et praem. Li448@ Weber
Numérotation du verset Lc. 18,35 
Factum est autem cum appropinquaret Hiericho cecus quidam sedebat secus viam mendicans.
marg.| CECUS  QUIDAM. Cecus significat 'humanum genus' quod a superna claritate exclusum damnationis sue patitur tenebras, sed a Domino appropinquante Hiericho curatur. Hiericho 'luna' interpretatur, per quam defectus mortalitatis intelligitur. Dum ergo verbum Dei infirmitatem nostre carnis suscipit, homo ad cognoscenda divina redit. Cecus sedet iuxta viam, dum incipit credere in ipsum qui dicith: «Ego sum via». Mendicat dum rogat, unde sequitur:   Et clamabat .
h Io. 14, 6.
Numérotation du verset Lc. 18,36 
Et cum audiret turbam pretereuntem, interrogabat quid hoc esset.
Numérotation du verset Lc. 18,37 
Dixerunt autem ei quod Iesus Nazarenus transiret.
Numérotation du verset Lc. 18,38 
Et clamavit dicens: Iesu Fili David, miserere mei.
interl.| homo pro hominibus factum miserere hominis
Numérotation du verset Lc. 18,39 
Et qui preibant increpabant eum ut taceret.
marg.| ET  QUI  PREIBAT 17. Qui Iesum preeunt venientem significant 'cecum carnalium vitiorum', que dissipant cogitationem hominis et perturbant vocem orationis, ne Iesus ad illuminandum venire possit cor hominis, sed iam credens, sentiens se gravari phantasmate priorum vitiorum et vocem orationis sue impediri, ne pro se exorari possit ardentius clamat.
17 sic Rusch
Ipse vero multo magis clamabat: Fili David, miserere mei.
Numérotation du verset Lc. 18,40 
Stans autem Iesus iussit illum
marg.| STANS  AUTEM. Transiens, cecum audit. Stans illuminat, quia per humanitatem suam nostre cecitatis vocibus compatitur, sed per potentiam divinitatis lumen nobis gratie infundit.
adduci ad se.
marg.| ADDUCI  AD  SE etc. Qui pretereuntem aliquatenus sentiebat, dum in oratione patitur phantasmatum turbas vehementius insistens orationi ducitur ad stantem et recipit lumen, quia Deus in corde firmo figitur et sic lux amissa reparatur.
Et cum appropinquasset interrogavit illum
interl.| interrogat ut credamus non nisi confitentem posse sanari
Numérotation du verset Lc. 18,41 
dicens: Quid tibi vis faciam? At ille dixit: Domine, ut videam.
marg.| QUID  TIBI  VIS etc. Non ex ignorantia querit, sed ideo ut rogetur, ut mentem ad orationem excitet. Quod intelligens cecus, subiungit:   Domine ut videam . Non petit cecus aurum vel aliquid temporale, sed tantum lumen. Imitemur ergo eum, quem mente et corpore audivimus sanatum. Petamus a Domino lucem eterne visionis. Et dicet nobis:   Respice, fides tua te salvum fecit .
Numérotation du verset Lc. 18,42 
Et Iesus dixit illi: Respice, fides tua te salvum fecit.
Numérotation du verset Lc. 18,43 
Et confestim vidit et sequebatur {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1023ra ; facsim., p. 205a} illum magnificans Deum18.
18 Deum Li448 Rusch Weber ] eum Li448@
marg.| ET  CONFESTIM  VIDIT etc. Videt et sequitur. qui bonum quod intelligit operatur, et Iesum presentem vel pretereuntem imitatur. Et hic talis non solum pro impetrato in Deum proficit, sed etiam alios ad laudem Dei accendit. Unde sequitur:   Et omnis plebs ut vidit dedit laudem Deo .
Et omnis plebs ut vidit dedit laudem Deo.
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1023ra ; facsim., p. 205a} ET  OMNIS  PLEBS. Laudat plebs Deum non solum pro impetrato munere lucis, sed et pro merito fidei impetrantis, quia non solum laudat quod potenter et misericorditer illuminat, sed quia clamorem fidei firmiter clamantis exaudit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Lc. Capitulum 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 18/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=57&chapitre=57_18)

Notes :