Nicolaus de Lyra

Capitulum 13

Numérotation du verset Ex. 13,1 

Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
Numérotation du verset Ex. 13,2 

sanctifica
mihi omne primogenitum
quod aperit vulvam
in filiis Israel
tam de hominibus
quam de iumentis
mea sunt enim omnia
Numérotation du verset Ex. 13,3 

et ait Moyses ad populum: Mementote
diei huius
in qua egressi
estis de Egypto
et de domo
servitutis
quoniam in manu
forti
eduxit vos
Dominus
de loco isto
ut non comedatis fermentatum
panem.
Numérotation du verset Ex. 13,4 

Hodie egredimini
mense novarum frugum
Numérotation du verset Ex. 13,5 

cumque introduxerit te1 Dominus in terram Chananei
1 introduxerit te] inv. Weber
et Ethei et Amorrei et Evei et Iebusei quam iuravit
patribus tuis
ut daret tibi terram fluentem
lacte
et melle
celebrabitis2
2 celebrabitis] celebrabis Weber
hunc morem
sacrorum mense isto
Numérotation du verset Ex. 13,6 

septem diebus
vesceris azymis
et in die septima3
3 septima Rusch ] septimo Weber
erit sollemnitas Domini
Numérotation du verset Ex. 13,7 

azyma comedetis septem diebus non apparebit apud te
aliquid fermentatum
nec in cunctis finibus
tuis
Numérotation du verset Ex. 13,8 

narrabisque filio tuo
in die illo dicens hoc
est quod fecit mihi Dominus4 quando egressus sum de Egypto
4 mihi Dominus] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 13,9 

et erit quasi signum
in manu
tua et quasi monimentum5 ante oculos tuos
5 monimentum] monumentum Weber
et ut lex Domini
semper sit6 in ore tuo
6 sit] om. Weber
in manu enim forti eduxit te Dominus de Egypto
Numérotation du verset Ex. 13,10 

custodies
huiuscemodi cultum
statuto tempore
a diebus in dies
Numérotation du verset Ex. 13,11 

cumque introduxerit te Dominus7 in terram Chananei
7 Dominus] om. Weber
sicut iuravit tibi et patribus tuis
et dederit
eam tibi
Numérotation du verset Ex. 13,12 

separabis
omne quod aperit vulvam Domino et quod primitivum est in pecoribus tuis quicquid habueris masculini sexus
consecrabis Domino
Numérotation du verset Ex. 13,13 

primogenitum asini
mutabis ove
quod si8 redemeris interficies
8 si] + non Weber
omne autem primogenitum hominis de filiis tuis pretio redimes
Numérotation du verset Ex. 13,14 

cumque interrogaverit te filius tuus
cras
dicens quid est hoc respondebis ei in manu forti eduxit nos Dominus de terra Egypti9 de domo servitutis
9 terra Egypti] Egypto Weber
Numérotation du verset Ex. 13,15 

nam cum induratus esset pharao
et nollet nos dimittere occidit Dominus omne primogenitum in terra Egypti a primogenito
hominis
usque ad primogenitum iumentorum
idcirco immolo
Domino omne quod aperit vulvam masculini sexus
et omnia primogenita filiorum meorum
redimo
Numérotation du verset Ex. 13,16 

erit igitur
quasi signum
in manu
tua et quasi appensum quid ob recordationem
ante10 oculos tuos
10 ante] inter Weber
eo quod in manu forti eduxit vos11 Dominus de Egypto
11 eduxit vos] eduxerit nos Weber
Numérotation du verset Ex. 13,17 

igitur cum emisisset pharao populum, non eos
duxit Deus12
12 Deus] Dominus Weber
per viam terre Philistiim que vicina est reputans ne forte peniteret eum,
si vidisset adversum se bella
consurgere, et reverteretur in Egyptum.
Numérotation du verset Ex. 13,18 

Sed circumduxit
per viam deserti que est iuxta mare Rubrum
et armati
ascenderunt
filii Israel de terra Egypti.
Numérotation du verset Ex. 13,19 

tulit quoque Moyses ossa Ioseph
secum eo quod adiurasset filios Israel dicens: Visitabit vos Deus efferte ossa mea hinc vobiscum.
Numérotation du verset Ex. 13,20 

profectique de Socoth castrametati sunt in Ethan,
in extremis finibus solitudinis.
Numérotation du verset Ex. 13,21 

Dominus autem precedebat
eos ad ostendendam viam
per diem
in columna nubis
et per noctem
in columna ignis
ut dux esset itineris utroque tempore.
Numérotation du verset Ex. 13,22 

numquam defuit
columna nubis
per diem nec columna ignis
per noctem coram populo

Capitulum 13

Numérotation du verset Ex. 13,ad litteram 
marg.| marg.| {601} .1. Locutusque   est dominus. Hic consequenter exprimitur mandatum de sanctificatione primogenitorum, et primo Moysi iniungitur, secundo per Moysen populo dicitur, ibi : Et ait Moyses. Circa primum considerandum quod sanctificatio proprie accepta, est applicatio alicuius ad divina, et hoc modo tribus Levi suit Domino sanctificata. Alio modo accipitur sanctificatio magis large pro redemptione eius quod est Domino obligatum, et sic accipitur hic. quia primogenita debebant redimi per pretium datum sacerdoti, cuius ratio subditur :
marg.| .2. Mea sunt   enim   omnia. Ex hoc enim quod Deus percussit primogenita. Egyptiorum salvans primogenita Hebreorum, primogenita Hebreorum fuerunt sibi obligata.
marg.| .3. Et ait Moyses ad   populum   . Hic consequentes Moyses denuntiat populo predictum mandatum, premittit tamen aliqua de solemnitate paschali, secundo{602} subdit sanctificatione primogeniti,ibi : Cumque te introduxerit. Circa primum dicitur.
marg.| .4. Memento diei   huius id est solennitatis paschalis in qua egressi estis scilicet 15. die mensis primi.
marg.| .5. Ut non   comedatis fermentatum panem   7. dieb. ut predictum est. Et dicit. Rabbi Salomonquod preceptum non obligat ad comedendum azyma, nisi prima die quando comedebatur agnus, sed sufficit in aliis dieb. abstinere a fermento et fermentato.
marg.| .6. Hodie   egredimini   mense   novarum frugum   . quod est tempus valde aptum ad ambulandum, et dicitur novarum frugum quia in illo mense fiebat oblatio de primitiis novorum fructuum.
marg.| .7. Cumque   te introduxerit etc. Licet enumeret hic quinque gentes tantum alie tamen subintelliguntur nomine Chananei, quia omnes habitatores terre promissionis vocabantur Chananei generaliter, licet aliqui cum hac haberent nomen speciale, ut Amorrhei et Iebusei, etc.
marg.| .8. Quam   iuravit patribus tuis   scilicet Abrahe pro filiis suis, ut habetur Gn. 22 capitulo
Numérotation du verset Ex. 13,ad litteram 
marg.| marg.| {605} .1. Celebrabis hunc etc. sacra hic dicuntur observantie paschales ad honorem divinum.
marg.| .2. Et in die   septem   erit   solennitas   Domini. quia dies septima erat eque celebris sicut et prima, ut dictum est. capitulo prece. Et ideo erat celebrior aliis diebus intermediis.
marg.| .3. Non apparebit etc. Istud frequenter repetitur ad imprimendum memorie eorum.
marg.| .4. Natrabisque   filio   tuo. ex quo patet quod patres tenentur filios suos erudire per se vel per alium, de his que sunt necessaria ad salutem.
marg.| .5. Et erit quasi   signum   in manu tua etc. Iude occasione huius scribunt hoc in schedula, et ligant in manu sinistra, et similiter in capite, sed patet quod illud quod precipitur hic non est nisi ad fortiter imprimendum memorie. quando enim quis vult alicuius rei recordari, pro signo recordationis ligat in manu sua filum, vel ponit ante oculos aliquid in signum recordationis et hoc modo loquitur hic scriptura.
marg.| .6. Custodies huiusce, etc. id est ab anno in annum. Postquam dictum est de agno paschali, quantum pertinet ad primum sensum, qui historicus est, est hic advertendum breviter de eo inquantum fuit figura Christi passi, secundum quod dicit Apostolus 1Cor. 5.b. Pascha nostrum immolatus est Christus. Sanguis vero agni linitus super utrumque postem est memoria passionis Christi, corde per fidem, et ore per confessionem facta secundum quod dicitur Rm. x.b. Corde creditur ad iustitiam, ore autem fit confessio ad salutem. Et in superliminari, quantum ad spem celestium et hic sanguis sic positus liberat ab exterminatore, quia passio Christi predicto modo credita liberat a demonis potestate. Comestio autem carnium agni significat sumptionem Eucharistie sacrificii. Assatio in igne significat quod Christus passus est maxima caritate. Nec ad esum huius sacramenti debet quis accedere cum conscientie mortalis peccati quod excludit caritatem. Panes azymi cum quibus comedebatur, significant puram conversationem fidelium, secundum illud 1Cor. 5 capitulo Itaque epulemur, non fermento malitie et nequitie, sed in azymis synceritatis et veritatis {606} Succus herbarum agrestium, significat penitentia fidelium, que necessaria est sumentibus corpus Christi. Nec os frangebatur, in signum, quod crura Christi in cruce non fuerunt fracta, sicut exponit Ioannes evangelista ca. 19. Accinctio renum in comedentibus, significat castitatem, secundum quod dicit Greg. Lumbos percingimus, cum carnis luxuriam per continentiam coarctamus. Baculi in manibus significant fidem crucis, que debet esse non tantum in ore, sed etiam in opere, quod per manus significatur. Calciamenta in pedibus que sunt de pellibus mortuorum animalium, significant exempla sanctorum patrum imitanda, qui in fide Christi passi mortui sunt. Debebat autem agnus in una domo comedi, per quod designatur unitas ecclesie, in qua debet Eucharistia assumi, et non in conventiculis hereticorum.
marg.| .7. Cumque introduxerit etc. Hic explicat Moyses mandatum de sanctificatione primogenitorum.
marg.| .8. Separabis omne quod aperit   vulvam   Domino id est quod prime nascitur, separabis ab aliis tanquam Domino obligatum ad immolandum sibi.
marg.| .9. Et   quod primitivum   est in   pecoribus   tuis. Hoc additur ad restringendum illud quod erat generaliter dictum de primogenitis, quia non est intelligendum nisi de animalibus mundis, et que sunt masculini sexus, ideo subditur : Quicquid habueris masculini sexus etc.
marg.| .10. Primogenitum asini etc. De primogenitis animalium immundorum, que licet immolari non possent, tamen erant Deo obligata, inter que etiam continetur primogenitum asini, de quo dicitur Nm. 18 capitulo quod debet redimi 5. siclis argenti. quare hic ergo pre ceteris dicitur redimi ove immolanda loco ipsius. Ad hoc respondet Rabbi Salomon quod asini fuerunt in magno adiutorio filiis Israel exeuntibus de Egypto, portando mulieres et parvulos et alia onera, et ideo quantum ad aliquid primogenitum asini fuit positum cum animalibus mundis non quod immolaretur Domino, sed quod loco ipsius offerretur ovis immolanda.
marg.| .11. Omne autem   primogenitum etc. Scilicet quinque siclis, ut habetur Nm. 5. sed quando numerabatur populus quilibet dabat dimidium siclum ut habetur infra. 30. capitulo sequitur :
prol.| {607}
Numérotation du verset Ex. 13,ad litteram 
marg.| .1. Idcirco   immolo   Domino etc. Ex quo videtur verum, quod predictum est, scilicet quod sanctificatio primogenitorum animalium intelligitur tantum de animalibus mundis, que sunt immolatitia, hoc tamen est intelligendum, si accipiatur sanctificatio proprie, que est applicatio alicuius rei ad cultum divinum, si autem accipiatur large, prout se extendit ad sustentationem ministrorum cultus divini, sicut doctrine vel huiusmodi sic etiam primogenita animalium immundorum sanctificabantur Domino in quantum redimebantur, ut habetur Nm. 18.b. Et pretium sacerdotum, excepto primogenito canis, qui non redimebatur, ut dicitur communiter, sed interficiebatur.
marg.| .2. Igitur cum emisisset, Postquam de scriptus est egressus filiorum Israel de Egypto, hic consequenter describitur eorum progressus. Circa quod primo ostenditur modus procedendi. secundo remotio impedimenti. c. 14. Tertio continuatio itineris incepti. 15 capitulo ibi : Tulit autem Moyses Modus autem procedendi, describitur quantum ad tria, primo quantum ad viam, cum dicitur.
marg.| .3. Non eos duxit   dominus etc scilicet terre Egypti, et ideo facilis ad revertendum, cuius causa subditur :
marg.| .4. Ne forte peniteret eum id est populum.
marg.| .5. Si vidisset ad se etc. A Philistheis qui erant multi et fortes bellatore, unde Iosue et filii Israel non potuerunt eos debellare.
marg.| .6. Et reverteretur in Egyptum. Timore ducti et propter facilitatem revertendi.
marg.| .7. Sed circumduxit per viam deserti. Que longa est et difficilis {608} ad reverendum, et tamen nihilominus filii Israel territi verbis exploratorum dixerunt, Constituamus nobis ducem et revertamur in Egyptum. ut habetur Nume. 14.a. Et multo fortius hoc fecissent territi a Philistheis, sed contra hoc videtur, quia dominus poterat eos solo nutu defendere et Philistheos delere sicut factum est de Egyptiis. Dicendum quod Philisthei nondum demeruerant ita puniri sicut Egyptii nec de terra sua expelli sicut Chananei, et ideo noluit dominus quod irent per viam terre Philisthiim quia sic habuissent bellum contra eos primo, quos dominus delere nolebat adhuc.
marg.| .8. Iuxta Non. quod aque sint rubee de natura sua, sed quia terra in ripa est rubea et commiscetur aqua, et sic videtur aqua rubea et maxime prope littus, Dicitur autem in hebreo, Mare Suph id est iunceum vel cannosum, quia abundabant in littore maris iunci vel canne. Secundo de scribitur modus procedendi quantum ad filios Israel, cum dicitur.
marg.| .9. Et armati. Sed queritur, unde habuerunt arma, quia cum essent oppressi servitute ne multiplicarentur et rebellarent Egyptiis, ut supra dictum est 1 capitulo non est verisimile quod Egyptii permitterent eos arma habere. Dicendum quod habuerunt per accommodationem ab Egyptii. sicut enim prompte et liberaliter accommodaverunt eis vasa aurea et argentea, ita accommodaverunt etiam arma ad defendendum pretiosa, que eis accommodaverant, a predonibus si occurrerent. Tertio describitur modus procedendi quantum ad id quod specialiter portabant, cum dicitur.
marg.| .10. Tulit quoque Moyses ossa Ioseph. que in Egypto remanserant ex causis supradictis Gn. ulti. b.
marg.| .11. Eo quod adiurasset filios Israel. Licet enim Moyses et alii sibi {609} contemporanei adhuc nondum essent nati, tamen in iuramento patrum suorum fuerunt obligati. Dicunt autem hic aliqui, quod Nilus plus solito inundaverat, et sic locum ubi erant ossa Ioseph, operuerat, sed Moyses ut inveniret locum, scripsit nomen Domini tetragrammaton in lemina aurea, et illa processit super aquas quousque stetit supra sepulchrum Ioseph. Alii autem dicunt quod ovis natando et loquendo miraculose ostendit ei locum propter quod vocata est ovis Ioseph. secundum quod dicitur Ps. L29.a. Qui deducis velut ovem Ioseph. Sed ista videntur fictitia, tum quia nec glose Hebraice nec Iosephus talia dicunt, licet imponatur eis ac illis qui libros eorum non viderunt. Tum quia una de causis, quare ossa Ioseph remanserunt in Egypto, fuit ut per eius sepulchrum memorie beneficiorum eius apud Egyptios diutius remaneret, et sic populus Israel mitius tractaretur, ut supra dictum fuit Gn. ult. Et ideo non est verisimile, quod ossa Ioseph essent reposita in pratis vel in campis, ubi aqua posset inundare, sed in loco valde solemni et celebri. ubi aqua non posset inundare, maxime cum tempore sue mortis esset potentissimus, et a rege Egypti et populo dilectissimus, {610} nec id quod assumitur de Ps. 79 valet pro eis, quia ly Ioseph non est genitivi casus, ut determinet ly ovem, sed accusativi casus.
Numérotation du verset Ex. 13,ad litteram 
marg.| .1. Castrametati, etc. id est in confinio terre habitabilis vel fructifere Egypti et deserti. Quarto describitur modus procedendi quantum ad itineris directionem, cum dicitur.
marg.| .2. Dominus autem prece eos scilicet per angelum, qui precedebat exercitum Hebreorum, ut habetur se. c.
marg.| .3. Per diem in   columna etc. que non solum ostendebat viam, sed etiam protegebat eos ab ardore solis, cuius calor est multum intemperatus in terra illa.
marg.| .4. Et per noctem, etc. Dicunt aliqui, quod eadem fuit columna que obumbrabat per diem, et illuminabat per noctem, vocatur tamen duplici nomine propter duplex officium. Hebrei autem dicunt quod fuit duplex, una per diem, que in vespero recedebat peracto officio, et tunc columna ignis subintrabat. quod autem verius sit, non bene apparet de textu : certum est tamen quod utroque modo potuit esse, quia totum illud fiebat divino miraculo.
Numérotation du verset Ex. 13,moraliter 
marg.| marg.| {601} .1. Locutusque est Dominus. Preter illa que dicta sunt 12 capitulo de agno paschali, adhuc tria ponuntur, scilicet primogenitorum Israel sanctificatio, et ossium Ioseph asportatio, et per columnam ignis et nubis, populi deductio. Per primum intelligitur per pollens sanctitas, que debet esse in clericis secularibus et religiosis ad Dei cultum deputatis. Hier. ad Nepotianum : Clericus qui servit {602} ecclesie primo vocabulum suum interpretetur, et nitatur esse quod dicitur ηλῆρος Cleros enim Grece, sors Latine dicitur Igitur clerici dicuntur, eo quod sunt de sorte Domini, et quia Dominus ipse est sors vel hereditas clericorum. Tales igitur exhibere debent, ut et ipsi possideant Dominum, et a Domino possideantur. Per secundum ostenditur quanta diligentia debeat adhibeti in observatione iuramenti : nam Moyses erat supramodum{605} occupatus in eductione tanti populi, et non omisit asportare ossa Ioseph eo quod populum Israel de hoc adiuraverat, Gn. vl. d. Per tertium, ci. columnam populum deducentem intelligitur Christus, qui{606} per exempla patientie in humanitate sua ostensa fidelibus ad terram viventium proficiscentibus refrigerat estum tribulationis, et sue deitatis luce depellit tenebras noctis ignorantie atque culpe.
Numérotation du verset Ex. 13,{609} 
Additio 1
prol.| In capitulo 13. ubi dicitur in posti. Circa primum considerandum quod sanctificatio proprie accepta. Sanctificatio neque proprie neque large videtur accipi pro redemptione alicuius sanctificati seu Deo obligati, prout videtur velle Postillator, Imo redemptio excludit sanctitatem a resanctificata que pretio redimitur, per quod res Deo alias sanctificata redditur prophana, ut patet eodem c. redemptione primogenitorum hominis, et de mutatione promogeniti asini in ovem, et forte in hoc loco vitium scriptoris intervenit in postilla, quia ubi dicitur, Alio modo accipitur sanctificatio magis large pro redemptione eius quod est Domino obligatum, debuisset dicere, quod alio modo accipitur sanctificatio magis large pro applicatione seu obligatione alicuius ad divina tali modo quod pesset redimi pretio sicut hic.
Numérotation du verset Ex. 13,Additio 2 
prol.| In eodem capitulo 13. ubi dicitur in post. Postquam dictum est de agno paschali quantum pertinet ad primum sensum, qui historicus est, etc.
prol.| Circa sensum spiritualem huius precepti, scilicet de agno paschali multa notabilia traduntur a doctoribus preter illa que hic in postilla traduntur, sed illa pro magna parte traduntur in gl. communi, ideo hic preter mittuntur. Unum tamen videtur notandum quod inter cetera veteris legis sacrificia hoc sacrificium videtur precipuum. Ad quod sciendum quod prout communiter doctores tradunt, triplex est ratio sacrificiorumveteris legis quarum una est ad detestationem idololatrie. Secunda est, ut ille populus {610} secundum illius status congruentia in Dei cultum ordinaretur. Tertia est, ut mysterium Christi figuraret, sicut etc. eorum gesta, secundum illud. 1. ad Co. 10 capitulo Omnia in figura contingebant illis : secundum autem quamlibet predictarum trium rationum sacrificium agni paschalis videtur esse precipuum. Primum patet, nam in hoc sacrificio primo celebrato maxime fiebat detestatio idololatrie, cum Israelitici adhuc In captivitate Egyptiorum existentes arietem, quem Egypti colebant publice, immolabant, quod erat maxime abominabile Egyptiis unde supra 8.f. Abominationes enim Egyptiorum immolabimus Deo nostro. Secundum patet. nam secundum sanctum Thomam 1. secunde. questio. 2. arti. 5. respondendo ad q. sicut per circuncisionem instituebatur populus ad colendum Deum, sine qua nullus admittebatur ad aliquod legalium, sic per esum agni paschalis primo populus habuit usum eorum, que ad divinum cultum pertinebant, ad quem quidem esum nullus incircuncisus admittebatur ut supra, capitulo 7. Tertium patet nam secundum sanctum. Tho. 3. parte. q. 73. art. ult. In corpore. A in sacramento Eucharistie, in quo Christus continetur, et memoria passionis eius precipue recolitur, tria considerare possumus, scilicet illud quod est sacramentum tantum, scilicet panis et vinum, et in hoc potissima figura fuit Melchisedechh oblatio, qui obtulit panem et vinum. Secundum illud quod est res et sacramentum, cuius figure fuerunt omnia sacrificia veteris legis et precipue festum expiationis, quod erat solennissimum. Tertium esse effectus huius sacramenti, cuius precipua figura fuit manna inquantum habebat in se omnis saporis suavitatem, ut habetur Sap. 16 capitulo Sicut et gratia huius sacramenti quantum ad omnia reficit mentem, {611} agnus autem paschalis quantum ad hec tria figurabat hoc sacramentum, quantum enim ad primum, quia manducabatur cum panibus azymis, unde Ex. 12.b. Edent carnes et azymos panes. quantum vero ad secundum, quia immolabatur ab omni multitudine filiorum Israel 14. luna, quod fuit figura passionis Christi in 14. luna primi mensis celebrate, qui propter innocentiam dicitur agnus. Quantum enim ad effectum quia per sanguinem agni paschalis protecti sunt filii Israel a devastante angelo, et educti de Egyptiaca servitute. et sic ponitur figura huius sacramenti precipua agni paschalis, quia secundum omnia eam representat, hec ille. Et notandum quod luna. 14. hic prefigurat tam tempus passionis Christi quam tempus institutionis huius sacramenti, licet in effectu fuerint ab invicem quasi per unam diem naturalem distantia, ut plenius Domino concedente tractabitur super Mt. In quadam additione, ubi agitur de cena Domini, etc. Item notandum, quod hoc preceptum sacrificii agni paschalis est primum preceptum Mosaice legis, scilicet in ordine preceptorum populo Israelitico a Deo per Moysen iniunctorum. Similiter et primum sacrificium a toto populo Israelitico celebratum, unde quia secundum philosophum in. 10. {612} Metaphysices. Primum in quolibet genere est mensura omnium que sub illo genere cadunt, ideo illud sacrificium videtur esse quasi quedam mensura aliorum specialiter sub ratione figurativa, nam sicut ad album per accessum et recessum ceteri colores mensurantur, ut dicit Philosophus ubi supra, Sic cetera sacrificia per accessum et recessum ad istud quantum ad per figurationem mysterii Christi mensurantur, ut patet ex iam dictis. Item notandum, quod sicut istud sacrificium fuit primum a populo in illo statu celebratum, et a Deo acceptum, sic etiam fuit ultimum sacrificium in illo statu celebratum, et Deo acceptum, et hoc, scilicet per Christum in cena. In qua quidem cena figuram et figuratum simul Christus celebrabat, dans terminum figuris, et incipiens vera mysteria, quod erat quid desideratissimum ad humanam salutem, et ideo Lc. 22.b. dixit. Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum. Et notandum, quod quia primum et ultimum in qualibet rehabet excellentiam singularem, principium enim est quasi dimidium totius, ut patet in. 1. Eth. ultimum autem habet rationem finis, et per consequens optimi. Ideo secundum hanc considerationem hoc sacrificium inter cetera excellentiam obtinet singularem.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ex. 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=04&chapitre=04_13)

Notes :