Nicolaus de Lyra

Capitulum 18

Numérotation du verset Ex. 18,1 

Cumque audisset Iethro sacerdos Madian cognatus Moysi omnia que fecerat Deus Moysi et Israel populo suo eo quod eduxisset Dominus Israel de Egypto.
Numérotation du verset Ex. 18,2 

Tulit
Sephoram
uxorem Moysi
quam remiserat
Numérotation du verset Ex. 18,3 

et duos filios eius
quorum unus vocabatur Gersan dicente: patre advena fui in terra aliena.
Numérotation du verset Ex. 18,4 

alter vero Eliezer Deus enim ait patris mei adiutor meus1
1 meus] + et Weber
eruit me de gladio pharaonis
Numérotation du verset Ex. 18,5 

venit ergo Iethro cognatus Moysi et filii eius et uxor eius2 ad Moysen in desertum ubi erat castrametatus iuxta montem Dei
2 eius] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 18,6 

et mandavit Moysi dicens ego Iethro cognatus tuus3 venio ad te et uxor tua et duo filii4 cum ea
3 Iethro – cognatus tuus] inv. Weber |
4 filii] + tui Weber |
Numérotation du verset Ex. 18,7 

qui egressus in occursum cognati sui adoravit
et osculatus est eum salutaverunt5 se mutuo verbis pacificis cumque intrasset tabernaculum
5 salutaverunt] salutaveruntque Weber
Numérotation du verset Ex. 18,8 

narravit Moyses
cognato suo
cuncta que fecerat Deus pharaoni
et Egyptiis
propter Israel
universumque6 laborem
6 universumque] universum Weber
qui accidisset eis in itinere
quo liberaverat7 eos Dominus
7 liberaverat] liberarat Weber
Numérotation du verset Ex. 18,9 

letatusque
est Iethro super omnibus bonis que fecerat Dominus Israeli, eo quod eruisset eum de manu Egyptiorum.
Numérotation du verset Ex. 18,10 

Et ait: Benedictus Dominus,
qui liberavit vos de manu Egyptiorum, et de manu pharaonis, qui eruit populum suum de manu Egypti.
Numérotation du verset Ex. 18,11 

nunc cognovi
quia magnus Dominus super omnes deos
eo quod superbe egerint contra illos.
Numérotation du verset Ex. 18,12 

Obtulit8 Iethro cognatus Moysi
8 Obtulit] + ergo Weber
holocaustomata9
9 holocaustomata] holocausta Weber
et hostias Domino10
10 Domino] Deo Weber
veneruntque Aaron
et omnes seniores11
11 seniores] senes Weber
Israel ut comederent panem
cum eo coram Domino.
Numérotation du verset Ex. 18,13 

Altera12 autem die sedit Moyses ut iudicaret populum
12 altera Φ Θ Ψ Ω Rusch Ed1530 Clementina ] altero Weber
qui assistebat Moysi
de13 mane usque ad vesperam.
13 de Rusch Weber ] a Ed1530 Clementina
Numérotation du verset Ex. 18,14 

Quod cum vidisset cognatus eius omnia scilicet que agebat in populo ait quid est hoc quod agis14
14 agis] facis Weber
in populo15?
15 populo] plebe Weber
Cur solus sedes et omnis populus prestolatur de mane usque ad vesperam?
Numérotation du verset Ex. 18,15 

Cui respondit Moyses venit ad me populus querens Dei sententiam16
16 Dei sententiam] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 18,16 

cumque acciderit eis aliqua disceptatio veniunt ad me ut iudicem inter eos et ostendam precepta Dei et leges eius
Numérotation du verset Ex. 18,17 

at ille non bonam inquit rem facis
Numérotation du verset Ex. 18,18 

stulto labore consumeris et tu et populus iste qui tecum est ultra vires tuas est negotium solus illud non poteris sustinere
Numérotation du verset Ex. 18,19 

sed audi verba mea atque consilia et erit Deus tecum
esto tu populo in his que ad Deum pertinent ut referas que dicuntur ad eum
Numérotation du verset Ex. 18,20 

ostendasque populo cerimonias et ritum colendi viamque per quam ingredi debeant et opus quod facere debeant17
17 debeant] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 18,21 

provide autem de omni plebe viros potentes
et timentes Deum in quibus sit veritas et qui oderint avaritiam
et constitue ex eis tribunos
et centuriones
et quinquagenarios
et decanos
Numérotation du verset Ex. 18,22 

qui iudicent
populum omni tempore.
Quicquid autem maius
fuerit referant ad te et ipsi minora tantummodo iudicent leviusque tibi sit
partito in alios onere
Numérotation du verset Ex. 18,23 

si hoc feceris implebis imperium Dei
et precepta eius poteris sustinere18
18 sustinere] sustentare Weber
et omnis hic populus revertetur cum pace ad loca sua
Numérotation du verset Ex. 18,24 

quibus auditis Moyses fecit omnia que ille suggesserat
Numérotation du verset Ex. 18,25 

et electis viris strenuis de cuncto Israel constituit eos principes populi tribunos19 centuriones20 quinquagenarios et decanos
19 tribunos] + et Weber |
20 centuriones] + et Weber |
Numérotation du verset Ex. 18,26 

qui iudicabant plebem omni tempore. Quicquid autem gravius erat referebant ad eum faciliora tantummodo iudicantes.
Numérotation du verset Ex. 18,27 

Dimisit21 ergo cognatum suum22 qui reversus abiit in terram suam.
21 dimisit ergo] dimisitque Weber |
22 suum] om. Weber |

Capitulum 18

Numérotation du verset Ex. 18,ad litteram 
marg.| marg.| {649} Cumque audisset Iethro. Postquam descripta est provisio alimenti, et repressio adversarii, hic consequenter describitur gubernatio populi, et primo describitur adventus consulentis secundo ascensus presidentis, ibi : altera autem die Prima in tres, quia primo describitur adventus Iethro amicabilis, quia ex bonis que dominus fecerat Israeli, motus fuit ad veniendum et congaudendum, et hoc est quod dicitur.
marg.| .1. Cumque   audisset Ie. Iste habuit plura nomina, ut dictum est. supra ii. capitulo .2.   Sacerdos Madian id est maior ut dictum fuit ibidem. .3.   Cognatus Moysi id est affinis, unde in hebreo habetur [hébreu] hoten, Socer Moysi et similiter in sequentibus, ubi cognominatur cognatus. .4.   Omnia que fecerat dominus Moysi, etc scilicet in Egyptiorum flagellatione, et in muri divisione et in Amalech debellatione, etc. .5.   Tulit Sephoram   uxorem etc. Dictum fuit supra iiii capitulo quod ipsa derelinquit eum. dicendum quod fuit de voluntate Moysi, quia advertit quod uxor sua et filii non essent sibi nisi oneri in negotio, pro quo ibat in Egyptum, et ideo hic {650} dicitur quod remisit eam. .6.   Venit ergo Iethro cognatus Moysi. Dicunt aliqui Hebrei quod non venit ante legem datam, nec primo anno egressionis de Egypto, sed anno secundo post legem datam, et quod dicitur hic venisse. hoc est per anticipationem. Alii autem dicunt quod venit ante legem datam et primo anno, et hoc videtur probabile, quia terra sua non longe erat a monte Sinai, ut patet per illud quod dictum est supra 3. capitulo quod Moyses pascens oves Iethro, minavit gregem ad interiora deserti et venit ad montem Dei Horeb, qui est mons Sinai, et ideo audita magnificentia Moysi generi sui, non est verisimile quod tardasset per annum venire ad ipsum. .7.   Et mandavit Moysi scilicet adventum, suum, non enim voluit subito intrare castra Israel, ut ipse et filia sua et nepotes honestius reciperentur, maxime quia honor iste in Moysen revertebatur. Secundo describitur eius honorabilis recepto cum dicitur. .8.   Qui egressus in occursum cognati sui, etc. et non est dubium quod maiores de populo ierunt cum eo ad honorandum socerum suum et uxorem.
marg.| .9. Salutaveruntque   se mutuo pacificis verbis id est amicabilibus quia inter eos non erat ante discordia.
Numérotation du verset Ex. 18,ad litteram 
marg.| {651} .1. Cumque   intrasset in   tabernaculum   , etc. honestius enim et magis seriose dixit sibi in domo quam dixisset invia.
marg.| .2. Universum laborem, pro defectu victualium et insulti Amalech. Tertio describitur ipsius Iethro devotio laudabilis, cum dicitur.
marg.| .3. Letatus est Iethro super omnibus. Ex quo patet, quod habebat fidem unius Dei veri. Unde ait.
marg.| .4. Benedictus dominus qui liberavit vos de manu   Egyptiorum   , etc.   Nunc   cognovi quia magnus dominus super   omnes   Deos. Per mirabilia enim audita totius nature create virtutem transcendentia, cognovit quod ipse est solus Deus verus, et non solum confessus fidem suam ore, set etiam opere, unde subditur :
marg.| .5. Obtulit ergo Iethro cognatus Moysi   holocausta   . victime sunt que totaliter incenduntur ad honorem divinum.
marg.| .6. Et hostias Deo, scilicet pacificas, quarum una pars incendebatur, altera erat sacerdotis, altera ab offerentibus comedebatur, unde {652} subditur :
marg.| .7. Veneruntque Aaron, etc. Ut honorarent eum, maxime quia erat de novo conversus ad fidem et ritu Hebreorum, ut in fide magis solidaretur. per panem autem hic intelligitur omnis cibus ut frequenter dictum est.
marg.| .8. Coram Domino. coram illo parvo tabernaculo, de quo dictum est supra 16. vel coram altari ubi obtulerat holocausta.
marg.| .9. Altera autem die. descripto adventu consulentis, hic consequenter describitur ascensus presidentis, ubi premittitur consultationis occasio, cum dicitur, Altera autem die, scilicet post oblationem Iethro.
marg.| .10. Sedit   Moyses etc. Debet enim iudicium fieri in tranquillitate rationis non in motu passionis, et hoc designatur per sessionem propter quod iudices debent dare sententiam sedendo.
marg.| .11. Qui   assistebat etc. propter negotiorum multitudinem.
marg.| .12. Qui est, etc. Ac si diceret non est bonus procedendi modus. Unde sequitur :
Numérotation du verset Ex. 18,ad litteram 
marg.| {653} .1. Non   bonam etc. Non est intelligendum quod res esset de se mala, imo bona, sed melius fieri poterat, ut ostenditur infra, minus autem bonum, comparatum ad maius bonum, habet rationem defectus et per consequens mali aliqualiter, sicut minus malum comparatum ad maius habet rationem eligibilis, et per consequens rationem boni, aliquo modo. Secundo proponitur ipsa consultatio cum dicitur. .2.   Sed   audi verba etc. id est melius gubernabis populum a Deo tibi commissum. .3.   Esto tu etc. accedendo scilicet ad Deum pro populo et voluntatem ipsius audiendo pro populi directione. Ideo subditur : .4.   Ut referas, scilicet populo. .5.   Ostendasque   , etc. quantum ad celebrationem dierum solennium. .6.   Et ritum colendi. quantum ad actum offerendi et sacrificandi. .7.   Viamque   , per quam   ingredi debeant   . quantum ad credenda.
marg.| .8. Et opus quod   facere debeant   . quantum ad mores et agenda. .9.   Provide {654}   autem. Cum magna diligentia et deliberatione : .10.   De omni ple. absque personarum acceptione. .11.   Viros. quia mulieres non debent dominari nec regere propter defectum discretionis et constantie.
marg.| .12. Petentes scilicet iudicare per suam sapientiam et experientiam. Unde et alia translatio habet sapientes ubi nos habemus potentes.
marg.| .13. Et timentes Deum. magis quam mines. .14. In   quibus   sit veritas scilicet vite, iustitie, et doctrine. .15.   Et qui oderint avari. quia homines cupidi propter munera de facili deflectunt a iustitia.
marg.| .16. Et   constitue   ex etc. Tribunus est qui preest mille hominibus. .17.   Et   centuriones   . Centurio preest centum.
marg.| .18.  Et quin etc. quinquagenarius est qui preest. 50. et decanus 10. In populo autem Israel erant sexcenta millia peditum, ut supra dictum est 12 capitulo Ex quo concluditur, quod ibi fuerunt sexcenti tribuni, et centuriones sex millia, et quinquagenarii. 12. millia, et decani lx. mil.
Numérotation du verset Ex. 18,ad litteram 
marg.| .1. Si hoc feceris etc. ordinate gubernando populum tibi commissum a Deo.
marg.| .2. Et omnis, etc.   revertetur. hora debita negotii. negotiis expeditis.
marg.| .3. Cum pace ad loca scilicet per hoc enim quod honores a presidente communicantur aliis secundum gradus suos, est maior pax in populo.
marg.| .4. Quibus   auditis etc. Hic tertio ponitur consultationis adimpletio, cum dicitur.
marg.| .5.  Fecit omnia que ille   suggerat   . Ex quo datur exemplum quod bonum consilium inferioris non est contemnendum. Moyses enim qui erat dux populi, ita Deo propinquus quod loquebatur ei sicut homo ad amicum suum, tamen fecit ipsius Iethro consilium.
marg.| .6. Et electis viris, etc. Dt. 1. dicitur quod populus elegit istos : dicendum quod Moyses hanc electionem populo commisit, quia per experientiam {655} cohabitationis cognoscebant melius conditiones vicinorum suorum, illam etiam electionem Moyses approbavit, et ideo dicitur hic elegisse, quia auctoritate eius electio illa facta fuit et approbata, et patet littera usqueibi :
marg.| .7.  Dimisitque   cognatun suum id est socerum suum, qui reversus abiit in terram suam. Illi qui dicunt quod Iethro venit ad Moysen primo anno egressionis de Egypto, quod est probabilius ut dictum est, dicunt quod non rediit ad terram suam usque ad annum sequentem, ita quod fuit cum populo Israel per annum, et ideo eius reditus ponitur hic per anticipationem, et hoc est magis probabile, tum quia erat noviter ad fidem conversus, ut predictum est, et ideo debebat plenius instrui, et maxime, quia illo anno erat lex danda a Deo, tum quia videns generum suum in tanta gloria, et per consequens filiam suam et nepotes suos, est verisimile, quod recederet ab eis.
Numérotation du verset Ex. 18,moraliter 
marg.| marg.| {649} .1. Cumque   audisset Iethro sacerdos Mediam cognatus Moysi, etc. Te Ietro qui erat Gentilis et honorabilis interpretatur, secularis virtuosus intelligitur, talis enim est honorabilis nam honor est premium virtutis iiii. Ethicorum. Talis autem audiens bona, que facit dominus exeuntibus de seculo per religionis ingressum, qui significatur hic per egressum de Egypto, et ingressum deserti, concipit aliquando propositum similiter faciendi, propter quod venit ad Moysen id est ad illius religionis superiorem, volens accipere {650}statum illum, sicut Iethro de gentilitate conversus fuit ad Iudaismum Et quoniam talis est caritative recipiendus, ideo subditur, quod Moyses id est religionis prelatus occurrit ei et osculatus fuit eum, et quod narravit ei universum laborem, qui accidisset ei in itinere. Prelatus enim accipiens aliquem ad religionem, omnia gravia religionis sibi debet exprimere, et si fuerit promptus ad sustinendum recipitur eius sacrificium quod facit de seipso per religionis ingressum, secundum illud Roma. xii. Exhibeatis corpora vestra hostiam, etc. Et hoc significatur cum dicitur.
Numérotation du verset Ex. 18,moraliter 
marg.| {651} .5. Obtulit ergo   Iethro   cognatus etc. id est sibi fraternitate religionis {652} coniunctus.
marg.| .6. Holocausta et hostias Deo. Per hoc autem quod sequitur postea autem per verbum Iethro. d.
Numérotation du verset Ex. 18,moraliter 
marg.| {651} .9. Provide, etc. Instruuntur principes et prelati promovere sine {652} personarum acceptione viros aptos pro regimine secundum conditiones hic positas in sensu litterali qui etiam moralis est, ut patet intuenti.
Numérotation du verset Ex. 18,moraliter 
marg.| .4. Quibus   auditis etc. ostenditur quod quando prudentes et litterati {654} homines veniunt ad Religione, consilium eorum propter novitatem non est contemnendum, sed graviter accipiendum.
Numérotation du verset Ex. 18,Additio 1 
marg.| {653} In capitulo 18. ubi dicitur in postilla : Tulit Sephoram uxorem Moysi. {654} qualiter sit intelligendum quod dicitur hic : Tulit Sephoram uxorem Moysi quam remiserat, dictum fuit supra 4 capitulo in additione. 3.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ex. 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 24/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=04&chapitre=04_18)

Notes :