Nicolaus de Lyra

Capitulum 21

Numérotation du verset Ex. 21,1 

Hec sunt iudicia que propones eis.
Numérotation du verset Ex. 21,2 

Si emeris servum
Hebreum,
sex annis serviet tibi:
in septimo
egredietur liber
gratis.
Numérotation du verset Ex. 21,3 

Cum quali veste
intraverit, cum tali exeat;
si habens uxorem,
et uxor egredietur simul.
Numérotation du verset Ex. 21,4 

Sin autem dominus
dederit illi uxorem,
et peperit filios et filias:
mulier et filii1
1 filii] liberi Weber
eius erunt domini sui,
ipse vero exibit
cum vestitu suo.
Numérotation du verset Ex. 21,5 

Quod si dixerit servus: Diligo dominum meum
et uxorem
ac liberos,
non egrediar liber:
Numérotation du verset Ex. 21,6 

offeret eum
dominus
diis, et applicabitur ad ostium et postes,
perforabitque aurem eius subula:
et erit ei servus
usque2 in seculum.
2 usque] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 21,7 

Si quis vendiderit filiam suam in famulam,
non egredietur sicut ancille
exire consueverunt3.
3 consueverunt] consuerunt Weber
Numérotation du verset Ex. 21,8 

Si displicuerit
oculis domini sui cui tradita fuerit, dimittet eam:
populo autem alieno
vendendi non habebit4 licentiam5,
4 habebit Amiatinus Cava Λ B T M Θ (plur.) Φ (plur.) Ω Clementina ] habet Weber |
5 licentiam Rusch (hapax) ] potestatem cett. Weber |
si spreverit eam.
Numérotation du verset Ex. 21,9 

Sin autem filio suo desponderit
eam iuxta morem filiarum faciet illi.
Numérotation du verset Ex. 21,10 

Quod si alteram
acceperit ei6, providebit puelle
6 acceperit ei] inv. Weber
nuptias, et vestimenta et pretium pudicitie
non negabit.
Numérotation du verset Ex. 21,11 

Si tria ista non fecerit,
egredietur gratis
absque pecunia.
Numérotation du verset Ex. 21,12 

Qui percusserit
hominem volens
occidere,
morte
moriatur.
Numérotation du verset Ex. 21,13 

Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradiderit7 in manu eius:
7 tradiderit] tradidit Weber
constituam tibi locum in8 quo fugere debeat.
8 in] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 21,14 

Si quis per industriam9
9 per industriam] de industria Ω R Weber
occiderit proximum suum,
et per insidias:
ab altari meo evelles eum
ut moriatur.
Numérotation du verset Ex. 21,15 

Qui percusserit
patrem suum
aut10 matrem, morte moriatur.
10 aut X B ΦP ΨBDF ΩS Rusch Clementina ] et Λ L* Ω R Weber
Numérotation du verset Ex. 21,16 

Qui maledixerit
patri suo
aut11 matri,
11 aut Ω R Rusch ] et Weber
morte moriatur12.
12 vv. 16 et 17 ΩSM Rusch ] inv. Ω R Weber
Numérotation du verset Ex. 21,17 

Qui furatus furatur13
13 furatur Rusch (hapax) ] furatus fuerit Ω R Weber
hominem, et vendiderit eum,
convictus noxe, morte
moriatur.
Numérotation du verset Ex. 21,18 

Si rixati fuerint viri,
et percusserit
alter proximum suum lapide
vel pugno,
et ille mortuus non fuerit,
sed iacuerit in lecto14:
14 lecto] lectulo Weber
Numérotation du verset Ex. 21,19 

si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum,
innocens
erit qui percusserit15, ita tamen ut operas eius et impensas in medicos restituat.
15 percusserit] percussit Weber
Numérotation du verset Ex. 21,20 

Qui percusserit servum suum
vel ancillam
virga,
et mortui fuerint in manibus eius,
criminis reus erit.
Numérotation du verset Ex. 21,21 

Si16 autem uno die supervixerint17 vel duobus, non subiacebit poene, quia pecunia illius est.
16 si] sin Weber |
17 supervixerint] supervixerit Weber |
Numérotation du verset Ex. 21,22 

Si rixati fuerint viri,
et percusserit quis mulierem
pregnantem,
et abortivum quidem fecerit,
sed ipsa vixerit:
subiacebit damno
quantum expetierit maritus mulieris,
et arbitri
iudicaverint18.
18 iudicaverint] iudicarint Weber
Numérotation du verset Ex. 21,23 

Sin autem mors eius fuerit subsecuta,
reddet animam pro anima,
Numérotation du verset Ex. 21,24 

oculum
pro oculo,
dentem pro dente,
manum
pro manu,
pedem pro pede,
Numérotation du verset Ex. 21,25 

adustionem
pro adustione,
vulnus
pro vulnere, livorem
pro livore.
Numérotation du verset Ex. 21,26 

Si percusserit quispiam oculum
servi sui aut ancille, et luscos eos fecerit, dimittet eos19 liberos
19 eos] om. Weber
pro oculo quem eruit.
Numérotation du verset Ex. 21,27 

Dentem quoque si excusserit servo vel ancille sue,
similiter dimittet eos liberos.
Numérotation du verset Ex. 21,28 

Si bos
cornu
percusserit20 virum aut mulierem,
20 percusserit] petierit Weber
et mortui fuerint, lapidibus obruetur:
et non comedentur carnes eius,
dominusque bovis innocens erit.
Numérotation du verset Ex. 21,29 

Quod si bos
cornupeta21 fuerit ab heri et nudius tertius,
21 cornupeta] cornipeta Weber
et contestati sunt
dominum eius, nec reclusit dominus22 eum,
22 dominus] om. Weber
occideritque
virum
aut mulierem
et bos lapidibus obruetur, et dominum
illius occident.
Numérotation du verset Ex. 21,30 

Quod si pretium fuerit ei23 impositum,
23 fuerit ei] inv.Weber
dabit pro anima sua
quicquid fuerit postulatum24.
24 postulatum] postulatus Weber
Numérotation du verset Ex. 21,31 

Filium
quoque et filiam
si cornu percusserit, simili sententie subiacebit.
Numérotation du verset Ex. 21,32 

Si servum ancillamque invaserit,
triginta siclos argenti dabit domino,
bos vero lapidibus obruetur25.
25 obruetur] opprimetur Weber
Numérotation du verset Ex. 21,33 

Si quis aperuerit cisternam,
et foderit,
et non operuerit eam,
cecideritque bos
vel asinus
in eam,
Numérotation du verset Ex. 21,34 

dominus
cisterne reddet pretium iumentorum:
quod autem mortuum est, ipsius erit.
Numérotation du verset Ex. 21,35 

Si bos
alienus bovem
alterius vulnerarit,
et ille mortuus fuerit:
vendent bovem vivum,
dividentque26 pretium:
26 dividentque] et divident Weber
cadaver autem mortui inter se dispartient27.
27 dispartient] dispertient Weber
Numérotation du verset Ex. 21,36 

Si28 autem sciebat quod bos cornipeta esset
28 Si] sin Weber
ab heri et nudius tertius, et non custodivit
eum dominus suus:
reddet bovem pro bove,
et cadaver integrum accipiet.

Capitulum 21

Numérotation du verset Ex. 21,ad litteram 
marg.| marg.| {685} .1. Haec sunt iudicia. Hic consequenter ponuntur iudicialia precepta. et primo lex quantum ad iudicialia ponitur, secundo populus ad observantiam legis inducitur in medio. 23. ibi : Ecce ego mittam. Circa primum sciendum quod precepta moralia decem de quibus dictum est c. precedenti sunt quedam conclusiones immediate elicite a dictamine iuris naturalis, sive ex eius principiis, et ideo manent in nova lege, quia ius naturale est immutabile. precepta vero iudicialia et cerimonialia evacuata sunt per novam legem, aliter tamen et aliter, quia cerimonialia sic evacuata sunt, quod ea observare post promulgationem evangelii est mortiferum, unde dicit Apostolus ad Gal. 5.a. Si circuncidamini, Christus nihil vobis proderit. Et hoc est etiam intelligendum de aliis cerimonialibus. Cuius ratio est, quia cerimonie erant quedam figure et protestationes. Christi venturi et novi testamenti et ideo eas observare post evangelium promulgatum, est dicere quod tempus adventus Christi ac novi testamentinondum est impletum, nec veritas figurarum impleta est per Christum, quod est hereticum, Thurificatio tamen que erat de cerimonialibus veteris testamenti remanet in nova lege, quia non figurabat directe aliquid futurum, sed devotionem populi Deum colentis que maior est in novi testamentiquam in veteri. Precepta vero iudicialia sic sunt evacuata, quod non obligant in lege nova, ea tamen observare non est mortiferum, ut potest aliquis princeps Christianus ea institueret in terra sua. Cuius ratio est, quia iudicialia erant instituta ad conservandum statum illius populi in pace per opera iustitie, ita quod non erant de se vel per se figure alicuius futuri in no. le. sed tantum per accidens inquantum status illius populi erat figuralis {686} respectu status novi testamenti et ideo possunt observari tempore. no. te inquantum de novo testamento instituta, ut dictum est. si tamen servarentur tanquam ex lege veteri obligatoria, esset mortiferum, quia hoc esset asserere quod adhuc maneret status populi veteris testamenti. His premissis circa iudicialia precepta sic proceditur, quia primo per ea ordinatur homo quantum ad partem irascibilem. secundo ad partem concupiscibilem. 22 capitulo tertio quantum ad rationalem circa medium eiusdem c.ibi : Qui immolat diis, occidetur. Irascibilis autem tendit in bonum sub ratione ardui, et in malum sub ratione vindicativi, quia ira est appetitus vindicte, et ideo primo regulatur irascibilis in damnatione que est quid arduum secundo in alterius lesione, que est quid vindicativum,ibi : Qui percusserit hominem. Circa primum dicitur sic.
Numérotation du verset Ex. 21,ad litteram 
marg.| .1. Hec sunt iudicia que propones eis. non dicit impones, quia imposita sunt a Deo, et auctoritate eius per Moysen proposita populo. .2.   Si   emeris servum Hebreum   . Dicit Andreas quod hoc intelligitur de Hebreo, qui iam erat servus hominis Gentilis a quo Hebreus emit eum. Rabbi Salomon dicit et melius ut videtur, quod intelligitur etiam de servo empto ab Hebreo, quod potest fieri tripliciter. Uno modo a iudicibus quia si Hebreus convincatur defurto, et non habeat unde restituat, de mandato iudicum debet vendi ad restitutionem faciendam, ut habetur capitulo sequenti. Alio modo quia paupertate constrictus Hebreus potest vendere semetipsum secundum quod dicitur Lv. 25. Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, etc. Tertio modo si dominus Hebreus non indigeat servo illo quem emerat propter mutationem fortune, potest vendere alteri Hebreo servum suum Hebreum pro annis, qui restant usque ad septimum annum remissionis.
marg.| .3. Sex annis   serviet tibi id est usque ad septimum annum remissionis, {687} quia si tempus emptionis minus distet a septimo anno, qui est annus remissionis, non serviet sex annis, quia illo anno debet egredi liber, Ratio autem huius fuit. quia Deus redemit filios Israel de servitute Egypti, ut essent eius servi, et ideo noluit quod venderentur simpliciter, sed solum ad tempus. Et ideo non erant servi proprie, sed quasi mercernarii locati ad tempus.
marg.| .1. Cum   quali   veste intraverit   cum id est in eque bona vel meliori. In hebreo habetur : In panno suo venit, in panno suo exeat, quod exponunt Hebrei id est si venit solus, scilicet sine uxore, solus exibit, et est similis modus loquendi. sicut habetur Gn. 32 capitulo In baculo meo transivi Iordanem istum id est solus, sicut fuit ibi expositum. et hoc consonat littere immediate sequenti, ubi capitur aliud membrum, cum dicitur.
marg.| .2. Si habens uxorem et uxor egredietur   simul   . et eadem ratione liberi, quia partus sequitur ventrem.
marg.| .3. Si autem   dominus scilicet servus.
marg.| .4. Dederit illi   uxorem scilicet unam de ancillis suis, alterius gentis, que est serva simpliciter, non ad tempus.
prol.| {688} .5. Mulier et filii, etc. Quia portus sequitur ventrem, et ideo quia uxor erat serva simpliciter, ipsa cum filiis debet remanere apud dominum. Si autem ipsa sit Hebrea, cum habeat libertatem exeundi septimo anno, et liberi cum ea egredientur.
marg.| .6. Ipse vero   exibit   cum, etc scilicet servus exibit cum quali veste intravit secundum translationem nostram : secundum Hebreos sic intelligitur in vestitu suo id est solus, ut patet ex predictis.
marg.| .7. Quod si dixerit   servus etc. Amore uxoris et liberorum inductus ad remanendum.
marg.| .8. Non egrediatur liber. Quasi renuntians iuri suo.
marg.| .9. Offerat eum dominus diis id est iudicibus.
marg.| .10. Et applicabitur ad ostium. de mandato iudicum.
marg.| .11. Perforabitque scilicet dominus.
marg.| .12. Aurem eius subula. Hec pena et verecundia fit ei, eo quod non vult uti libertate a Deo sibi data, et perforatur auris magis quam alie partes, quia per illam partem intellexit vel intelligere debuit legem de libertate.
marg.| .13. Et erit ei servus in subula id est usque ad annum Iubileum sive parum distet, sive multum.
prol.| {689}
Numérotation du verset Ex. 21,ad litteram 
marg.| .1. Si quis   vendiderit filium suam   . Dicit Rabbi Salomon quod lex ista loquitur de filia Hebrei parva, que non attigit adhuc. 12. annos, et diem.
marg.| .2. Non   egredietur   sicut ancille, scilicet de gente aliena, que erant serve simpliciter, non sic autem ancille Hebree, quia in hoc eadem libertate gaudebant qua et viri, et adhuc maiori, ut videbitur. Ancille autem que erant de aliena gente, non exibant libere nisi per fractionem dentis vel eruptionem oculi, ut habetur infra e capitulo quod non habebat locum in ancilla Hebrea. imo dominus in tali casu reddet oculum pro oculo, dentem pro dente. Ad hoc enim vendebatur, ut dominus experiretur eius mores, et sic acciperet eam in uxorem vel filio suo daret, nisi contrarios mores inveniret, secundum quod dicit Rabbi Salomon Ideo subditur :
marg.| .3. Si   displicuerit etc. quia non vult eam habere uxorem.
marg.| .4. Dimittet, etc. ante annum 7. In hebreo habetur : Redimet eam id est dabit ei locum ad redimendum se. Modus autem talis est, ut dicit Rabbi Salomon quia si emerat eam pro sex libris, et vellet aliquis eam redimere, computabant annos, verbi gratia, si servivit tribus annis, dabantur sibi tres libre tantum, nec poterat renuere, et in hoc ponet de suo, quia servitium puelle trium annorum primorum non tantum valebat quantum aliorum trium sequentium, quia tunc erat maior et fortior.
marg.| .5. Populo, etc. id est aliquis qui non esset de gente Iudeorum, non poterat facere talem emptionem et redemptionem.
marg.| .6. Si   spreverit   eam. nolendo eam accipere uxorem : Aliqui exposi. nostri. sic exponunt : Si spreverit eam scilicet nolendo eam habere concubinam, quia ad hoc vendebatur ut serviret sibi in lecto, ut dicunt, et sic ex consequenti de concubina faceret uxorem, sed hoc improbatur infra.
marg.| .7. Sin autem   filio etc.   faciet illi   scilicet dando ei dotem et alia pertinentia ad nuptias, hoc excepto quod parentibus puelle nihil dabit pro munere sicut erat consuetum apud Hbr. ut habetur Gn. 24. f. de parentibus Rebecce, quia pecunia quam dederat parentibus eius pro servitio puelle computatur hic pro tali munere.
marg.| .8. Quod si   alteram etc. ista priore abiecta.
marg.| .9. Provide   puelle id est isti sic abiecte propter aliam ductam.
marg.| .10. Nuptias et   vestimenta etc. secundum arbitrium iudicum dabit ei pecuniam de hoc quod humiliata est a filio suo id est deflorata, et cum hoc providebat de nuptiis cum alio et de vestimentis. Ista expo. doc. nostri secundum translata. nostram, que multum discrepat hic ab Heb. littera, quia in hebreo habetur sic : Quod si alteram ei acceperit, expensas et {690} cooperturam suam, et horam suam non diminuet, quod exponit Rabbi Salomon sic. Si alteram ei acceperit id est filio suo aliam acceperit cum ancilla prius accepta in uxorem. Expensas id est victum sufficientem et cooperturam suam id est vestitum convenientem et horam suam id est tempus reddendi debitum non diminuet subtrahendo vel defalcando ab ipsa propter aliam uxorem superinductam, poterant enim habere plures uxores simul.
marg.| .11. Si tria ista non   fecerit   . quod exponunt docto. nostri sic : Si nullum predictorum fecerat id est non acceperit sibi uxorem, nec filio suo et sprevit eam, nolens eam retinere pro concubina.
marg.| .12. Egredietur gratis. libera ab eo. Dicunt enim quod non erat ei vendita, ut serviret ut ancilla, sed sicut concubina, ut sic postea de concubina faceret eam uxorem. et sic emere ad concubitum et vendere fuit Iudeis permissum propter eorum libidinem, sicut dare ad usuras extraneis propter eorum cupiditatem. Sed quia talis permissio nullo loco in lege inveniatur sic concessa, sed magis prohibita secundum quod dicitur Dt. 23 capitulo non erit meretrix de filiabus Israel. ideo aliter dicitur secundum Rabbi Salomon tria ista non fecerit que predicta sunt, scilicet quod non acceperit eam uxorem non de concubina sed de ancilla, nec filio suo nec iuvit ad eius redemptionem modo predicto, egredietur gratis. Non solum anno 7. remissionis, sed etiam ante si in ea appareant signa pubertatis, que sunt ortus pilorum et menstruorum, quia tunc est apta ad concipiendum, et sic patet quod predictum est, scilicet quod puelle habebant plures vias exeundi de servitute quam masculi, qui solum exibant anno 7. remissionis.
marg.| .13. Qui percusserit, etc. Hic consequenter regulatur irascibilis in lesionibus que habent rationem vindicativi, et primo in persona sua, secundo in re ab eo possessa,ibi : Si bos cornu percuserrit.
prol.| Circa primum dicitur. Qui percusserit hominem, etc. Hic accipitur percussio pro occisione, quia si non occideret percutiendo quantumcumque vellet occidere, non propter hoc puniretur morte, sed alia pena. unde in hebreo habetur : Percutiens hominem et moritur, scilicet percussus.
marg.| .14. Morte   moriatur   , scilicet percutiens. Sed ly volens in proposito nostre translationis determinat modum percutiendi, cum scilicet fit a proposito et non a casu, propter quod de casuali subditur :
marg.| .15. Qui autem non est   insidiatus   scilicet querens mortem percussi, quia erat amicus eius.
marg.| .16. Sed Deus tradiderit illum in, etc. id est ex causa nobis occulta {691} Deus permisit eum interfici casualiter, et ideo preter intentionem occidentis.
Numérotation du verset Ex. 21,ad litteram 
marg.| .1. Constituam tibi locum, quo fugere debeat. ne interficiatur ab amicis occisi, et ibi in manere debebit usque ad mortem summi pontificis. Adhoc autem fuerunt ordinate civitates refugii, ut habetur Iosue. 20.
marg.| .2. Si quis per industriam   occiderit   . per hoc excluduntur a pena sequenti pueri et amentes qui non habent industriam.
marg.| .3. Proximum suum id est Iudeum, qui est de lege sua, et ideo de Iudeo occidente Gentilem non intelligitur lex ista, ut dicit Rabbi Salomon.
marg.| .4. Et per insidias. per hoc excluduntur illi, qui licet occidunt, bonum intendunt, sicut magister verberando discipulum, et pater filium, et medicus medicando infirmum.
marg.| .5. Ab   altari   meo   avelles etc. etiam si fuerit sacerdos, ut dicit Rabbi Salomon nisi inceperit officium ministrandi in altari in quo casu erat expectandum complementum ministerii, quo peracto trahebatur ad mortem, propter reverentiam enim sacri loci erat ibi refugium in aliquibus casibus inter quos erat homicidium Gentilis, ut dictum est, sed non Iudei. propter quod Ioab ibi confugiens non evasit mortem, quia per industriam et insidias interfecerat duos Iudeos, scilicet Abner et Amasam, ut habetur. 3Rg. 2.a.
marg.| .6. Qui percusse, etc. secundum docto. nostros et Hebraicos non intelligitur de percussione levi, quia propter ipsam filius non debebat mori sed aliter puniri. unde dicit Rabbi Salomon quod nisi ex percusione fiat effusio sanguinis vel livor, non incurritur pena mortis. Intelligitur etiam de percutiente a proposito, nam, a casu, nec etiam ex ioco.
marg.| .7. Qui maledixerit patri suo, etc. Ista pena non incurritur pro uno solo maledicto, quia pro percussione levi patris vel matris non incurritur pena mortis ut predictum est, et cum percussio sit quid gravius quam maledictum, sed assuefactio ad maledicendum meretur penam predictam.
prol.| {692} .8. Qui furatus, etc. ita quod ad incurrendum penam mortis utrumque requiritur, scilicet furtum et venditio secundum expositores nostros quia si inveniatur antequam vendiderit, pena furis est, ut reddat duos homines ad serviendum, ut dicunt. et hoc non accipiunt de loco isto, sed de hoc quod habetur in casu sequenti, ubi dicitur quod pro furto aliarum rerum restituitur duplum, et sic concludunt hic a simili. Rabbi Salomon dicit, quod etiam pro solo furto hominis incurritur pena mortis, et hoc trahit aliqualiter ex textu, quia ubi translatio nostra dicit sic : Qui furatus fuerit hominem, et vendiderit eum, convictus noxe morte moriatur. In hebreo habetur sic : Fur hominis et vendens eum et inventus in manu eius morte moriatur. Dicit enim quodly inventus in manu eius. ad utrumque refertur, scilicet ad furem, et tunc est sensus, Si est inventum per testes contra eum quod furatus fuerit, et vendiderit, morte moriatur et ad hominem furto sublatum, et tunc est sensus. Et homo furto sublatus si inventus fuerit in manu furis id est apud eum non venditus, adhuc morte moriatur, scilicet fur ille. Ratio huius dicti est quia homo est ad imaginem Dei factus, et ideo ratione tante dignitatis pro eius furto imponitur pena mortis. et hoc videtur rationabilius secundum intentionem legis.
marg.| .9. Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide, vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed   iacuerit   . Statim vel cito post.
marg.| .10. Sed iacuerit in lectulo. ex percussione illa.
marg.| .11. Si   surrexerit   et   ambulaverit foris   super   baculum   suum. Ita quod non sit adhuc ita perfecte curatus, quod possit per se ambulare.
marg.| .12. In nocens erit scilicet a pena mortis.
marg.| .13. Qui   percusserit   . Dato quod postea moriatur, etiam antequam sit perfecte curatus. Ita dicunt expositores nostri et assignant duplicem causam, Una est, ex parte percutientis, quia dicitur. Qui percusserit lapide vel pugno, non dicit gladio, ex quo videtur quod non habebat {693} intentionem interficiendi eum, quia non attulit secum arma. et sic. diminuetur pena de gravitate facti. Alia est ex parte percussi, quia ex quo tantum convaluit, quod potuit cum baculo ambulare, non est certum quod mortuus fuerit ex percussione, immo magis probabile est quod mortuus fuerit ex negligentia custodiendi, se, vel alia occasione, sed tamen impedimentum suorum operum et expensas in medicos ipse solvet nec ad plus tenetur etiam si moriatur modo predicto. Rabbi Salomon dicit quod detinendus est percussor a iudicibus, quosque videatur si percussus moriatur, quia si moritur antequam sit restitutus perfecte sanitati percussor debet mori, quod videtur esse contra hoc quod dicitur. Si surrexerit et ambulaverit super baculum suum, innocens erit, scilicet percussor. ipse exponit dicens, quod est locutio metaphorica, ita quod per baculum cui huiusmodi innititur. plena sanitas et fortitudo intelligitur, sicut dicitur Ez. 4 capitulo Conteram baculum, panis etc. id est fulcimentum virtutis. Et similis modus loquendi, scilicet metaphoricus est in lege secundum ipsum in pluribus aliis locis : que et tunc exponetur, quando erimus ibi Domino concedente, et tunc percussor non est condemnandus, nisi ad opera percussi et expensas in medicos.
Numérotation du verset Ex. 21,ad litteram 
marg.| .1. Qui percussit servum suum, vel   ancillam   . Ista lex loquitur de servo vel ancilla Gentilibus, et multo fortius in tali casu incurritur pena mortis pro interfictione servi Hebrei vel ancilla.
marg.| .2. Sin autem uno die vel duobus   supervixerint non subiacebit   pene   . ipse percussor.
marg.| .3. Quia   pecunia   illius est scilicet ipse servus Ex quo patet quod loquitur tantum in hoc casu de servo Gentili. quia cum sit servus simpliciter, et emptus ad serviendum, semper est pecunia Domini sui Hebrei. non {694} sic autem servus Hebreus, qui magis est mercenarius quam servus, ut predictum est : et ideo occisioni servi Hebrei debetur pena mortis, sicut aliorum.
marg.| .4. Si rixati fuerint viri, et   percusserit   quis   mulierem pregnantem   . In tendens percutere maritum eius.
marg.| .5. Et abortivum quidem   fecerit   . Abortivum proprie dicitur secundum Hebreos fetus conceptus ante animationem destructus.
marg.| .6. Sed ipsa vixerit   subiacebit   damno quantum   expetierit maritus mulieris   . Hoc non est intelligendum quod hoc sit taxandum ad voluntatem eius sed quod eius rationes audiende sunt a iudicibus, et secundum allegata. hinc et inde taxabunt.
marg.| .7. Sin   autem   mors eius fuerit   subsecuta scilicet mors mulieris vel pueri iam animati, et possit hoc probari, cum iam sit in specie humana.
marg.| .8. Reddet animam pro anima id est morietur. Aliqui vero doctores Hebrei dicunt quod non per hoc intelligitur pena mortis, eo quod non intendebat percutere mulierem vel fetum eius animatum interficere, sed solum incurreret penam pecunie secundum taxationem iudicum. Sed hoc videtur irrationabiliter dictum, cum uxor sit una caro cum viro quem intendebat percutere, et ideo prima expositio videtur melior, quod intelligitur pena mortis, cum dicitur. Reddet animam pro anima.
marg.| .9. Oculum pro oculo. Postquam egit de pena occisionis, hic agit de pena mutilationis et alterius lesionis quia si aliquis eruat oculum proximi sui, debet erui oculus eius. et ita de aliis mutilationibus, et non solum de mutilationibus, sed etiam de aliis lesionibus corporalibus. Ideo subditur :
marg.| .10. Vulnus pro   vulvere   . Et est vulnus percussio cum effusione sanguinis {695} Livor autem quando sanguis non effunditur : sed intra cutem denigratur : et idem intelligendum est de aliis lesionibus consimilibus predictis, quod actor debet similiter ledi. ita exponunt doctores nostri. Rabbi Salomon dicit quod cruenti oculum alterius, non est eruendus oculus, ut videntur sonare verba legis, sed pretium pro oculo secundum taxationem iudicum est sibi imponendum, et eodem modo de aliis lesionibus. Iosephus autem dicit medio modo, scilicet quod eruendus est oculus eius si exoculatus ab ipso voluerit, sed si magis vult habere pecuniam recipiet secundum taxationem iudicum.
Numérotation du verset Ex. 21,ad litteram 
marg.| .1. Si percusserit, etc.   luscos id est impetos ad videndum.
marg.| .2. Dimittet eos   liberos   . Et intelligitur ista lex de servo Gentili et ancilla. quia si mutilaret servum Hebreum vel ancillam, incurreret penam talionis predictam. Dicit autem hic Rabbi Salomon quod ista sunt membra ex quorum mutilatione servus Gentilis debebat exire liber, decem digiti manum, et decem pedum, oculus, aures, nasus, virga virilis, et dentes, sic intelligendo quod pro uno dente vel digito exhibat liber.
marg.| .3. Si bos. Hic consequenter ponuntur lesiones puniende pro re possessa eum dicitur, Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint lapidibus obruetur. non quia brutum animal peccare possit sed propter horrorem facti : et quia esset horribilis de cetero ad videndum inter homines.
prol.| {696} .4. Et non   comedentur etc. Non sum a Iudeis, qui non poterant comedere animal interfectum taliter, sed nec a Gentilibus quibus non poterat vendi, sed dimittebatur putre fieri : tum propter horrorem facti : tum quia per hoc damnificabatur dominus bovis ad cautelam sui et aliorum circa animalia sua periculosa.
marg.| .5. Dominusque bovis innocens erit, scilicet ab alia pena sibi imponenda.
marg.| .6. Quod si bos   cornupeta   . Ita quod non solum semel, sed bis ad minus visus fuisset impetere cornibus. ut dicit Rabbi Salomon.
marg.| .7. Et contestati id est illi qui viderunt dixerunt Domino bovis.
marg.| .8. Nec   reclusit   . Ad dictum testium.
marg.| .9. Occideritque etc. Sicut iam dictum est.
marg.| .10. Et dominum. Quia fuit in culpa, eo quod neglexit, recludere bovem suum.
marg.| .11. Quod si pretium. In hoc ei condescendebatur quod si amici mortui vellent accipere pretium pro morte amici sui, per hoc poterat evade re mortem sed si fecisset manu propria, non poterat sic evadere mortem quia maior esset culpa et sibi plus imputanda. Dicit autem hic Rabbi Salomon quod cum dicitur hic. Si pretium ei fuerit impositu etc. hic tenetur lysi pro quia sic enim debebat fieri, nec poterat sibi denegari, quin posset se redimere per pretium si haberet, vel per venditionem sue persone si non haberet.
prol.| {697}
Numérotation du verset Ex. 21,ad litteram 
marg.| .1. Filium quoque, etc. Quantuncumque sit parvuli.
marg.| .2. Si cornu   percusserit etc. In casu predicto.
marg.| .3. Si servum ancillamque, etc. Intelligitur autem ista lex de servo Gentili, qui est pecunia Domini sui ut predictum est, quia si interficeret servum Hebreum vel ancillam, esset sententia eadem sicut de aliis Hebreis.
marg.| .4. Bos vero   lapidibus   opprimetur. propter horrorem homicidii, quod est horrendum etiam in Gentilibus. Dicit autem hic Rabbi Salomon quod illud quod dictum est hic de impetitione bovis cornu, intelligendum est etiam si per recalcitrationem vel morsum et consimilia interfecerit, sed scriptura solum exprimit illud quod communius accidit scilicet quod interficiat cum cornibus Dicit etiam quod idem est intelligendum de aliis animalibus domesticis si interficiant.
marg.| .5. Si quis aperuerit id est discooperuerit cisternam prius factam.
marg.| .6. Et foderit, ipsam prefundando vel aliam de novo fodiendo.
marg.| .7. Et non operuerit eam, non reponendo operculum in cisterna quam discooperuerat, et non faciendo operculum in ea quam de novo foderat.
marg.| .8. Cecideritque bos vel asinus, etc. Et dicit Rabbi Salomon quod ista lex est intelligenda de fovea facta in loco, ad quem communiter vadunt homines vel animalia, non autem de illa, ad quam non solet esse talis accessus.
marg.| .9. Quod autem mortuum scilicet Domini cisterne. dicit tamenRabbi Salomon quod si per alium foderit imponendum est fossori, et quod dictum est de bove, et asino cadente in foveam, intelligendum est etiam de aliis {698} animalibus.
marg.| .10. Si bos alienus bovem alterius. dicit. Rabbi Salomon quod lex ista intelligenda est de bobus equalibus in valore. aliter enim dominus bovis interficientis alium, reportaret inde lucrum aliquando, quod esset contre rationem. verbi gratia, Si corium et carnes bovis interfecti valerent sex libras, (quia licet Iudeis esset illicitum comedere carnes illas, poterant tamen eas vendere Gentilibus ad comedendum, quibus non erant prohibite) et bos interficiens valeret duas, si uterque dominus haberet medietatem utriusque pretii, sequeretur quod ille cuius bos valebat solum duas libras, reportaret quatuor sed quando boves sunt equales, medietas damni quod accidit ex occisione bovis, eo quod minus valet mortuus quam vivus, ponitur super unum, et alia medietas super alium, verbi gratia, Si bos occidens valebat sex libras, et occisus sex dum viveret, sed mortuus valet quatuor tantum, diviso utroque pretio quilibet reportabit v..libras, et sic damnum duarum librarum, quod accidit, dividit per equalia super utrumque. Ex hoc autem habetur regula quid agendum sit quando boves sunt inequales, quia respiciendum est ad damnum quod accidit, et medietas damni debet poni super unum, et alia medietas super alterum ceteris non mutatis.
marg.| .11. Si autem sciebat scilicet dominus bovis occidentis quod bos cornupeta esset, etc. Sequitur :
marg.| .12. Reddet bovem pro bove id est valorem bovis occisi dum adhuc erat vivus.
marg.| .13. Et cadaver integrum accipiet. ad faciendum utilitatem suam,
Numérotation du verset Ex. 21,moraliter 
marg.| marg.| {685} .1. Si   emeris servum Hebreum   . Predicator verbi divini servum emit. quando ad Dei servitutem peccatorem adducit. Sed tunc dicitur Hebreus qui interpretatur transiens, quando per vite presentis viam bene vivendo transit ad patriam. .2.   Sex   annis serviet id est in perfectione vite active que perfectio per senarium numerum designatur, eo quod Deus in sex dieb. {686}mundi machinam perfecit, Gn id est Exercitium vero vite active disponit ad contemplativam. Greg. 6. Moral. Qui contemplationis arcem tenere desiderant, prius necesse est ut in campo actionis se per exercitium probent, et ideo exercitatus in vite active operibus dispositus est ut transeat ad contemplationem, propter quod subditur :
marg.| .3. In septimo egredietur id est transibit ad contemplationis quietem, que{687} significabatur per libertatem.
Numérotation du verset Ex. 21,moraliter 
marg.| .2. Si habens id est habens sapientiam, de qua dicitur Sap. 8.a Hanc quesivi mihi sponsam assumere.
marg.| † Et uxor egredietur simul, tantum vel plus sapientia que dicitur eius uxor erit sibi necessaria in contemplatione, sicut fuerat in actione.
marg.| .3. Sin autem, etc. id est si predicator qui emit eum modo predicto, docuerit eum sapientiam, mulier et liberi eius erunt Domini sui id est meritum illius sapientie et fructus sequens qui per liberos designatur ad meritum doctoris cedent, quia tamen per hoc discipulus non privatur merito proprio, ideo subditur :
marg.| .6. Ipse vero exibit. per vestitum enim meritum significatur, eo quod per peccatum glorie vestis acquiritur.
marg.| .7. Quod si dixerit id est nolo transire ad libertatem contemplationis. {688} sed volo manere in servitute actionis, sicut aliquando contigit, eo quod talis activus magis credit proficere in activa vita quam in contemplativa.
marg.| † Offerat eum dominus id est predicator licet doctor qui emerat eum modo predicto, recommendet eum angelis sanctis qui dicuntur dii participatione.
marg.| .10. Et applicabitur ad ostium, etc. id est ad Christum, qui debet Ioan. 10.b. Ego sum ostium.
marg.| † Et postes id est Apostolos qui sunt postes ecclesie, per hanc applicationem intelligitur recommendatio qua predicator suum discipulum in activa vita remanere volentem recommendat Christo Angelis et Apostolis, orando devote ne humana laude, que surgere solet ex operibus active vite insolescat, ideo subditur :
marg.| .11. Perforabitque   . tunc enim auris boni activi perforatur, quando non propter laudem humanam, sed propter Deum bene operatur.
Numérotation du verset Ex. 21,moraliter 
marg.| marg.| {689} .1. Si quis vendi. per filiam hominis operatio eius bona de genere intelligitur, que bene fieri potest male, sicut dare eleemosynam propter Christum licet propter laudem hominum, sed tunc in ramulam venditur quando spe mercedis eterne in Deum ordinatur, ideo subditur :
marg.| .2. Non   egredietur   . quia finis eius non est malus, sicut eleemosyne date propter laudem humanam, sed est valde bonus propter quod egredietur libera, quod notatur cum dicitur.
marg.| .4. Dimittet eam scilicet liberam nam per talem operationem {690} glorie libertas acquiritur, de qua dicitur Rm. 8.d. Ipse creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem glorie filiorum Dei.
marg.| .13. Qui percusserit   hominem   . Hoc moraliter facit, qui ad mortale peccatum verbo vel facto in ducere proximum intendit ideo subditur :
marg.| .14. Morte   moriatur   scilicet culpe et postea gehenne, nisi vere penituerit.
marg.| .15. Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum in manu, etc. Aliquando vero contigit, quod ex verbo vel facto alicuius male intellecto alius incidit in mortale peccatum, ideo dicitur quod Deus tradidit illum id est propter suam malitiam permisit eum cadere.
Numérotation du verset Ex. 21,moraliter 
marg.| marg.| {691} .1. Constituam tibi locum quo fugere debeat scilicet sacramentum penitentie, quia quamvis non sit conscius, quod fuerit proximo causa ruine, debet de hoc tamen sibi timere.
marg.| .2. Si quis per industriam occiderit proximum suum et per insidias, ab altari, etc. nam ab ecclesia non debet eum tueri, ut videtur per hoc quod habetur extra de homici. Si quis. Potest et aliter exponi.
marg.| .5. Avelles, etc. id est repelles eum a sacra communione, et ecclesiastica promotione.
prol.| {692} .6. Qui percusserit, etc. id est prelatum vel ecclesiam seu religionem scandalizaverit.
marg.| † Morte moriatur, scilicet culpe et gehenne.
marg.| .7. Qui maledixerit patri suo aut   matri id est blasphemaverit Christum vel ecclesiam.
marg.| .8. Qui furatus fuerit hominem, et   vendiderit etc. ipsum a fide seducendo.
marg.| .9. Et vendiderit eum. diabolo.
marg.| † Morte moriatur, scilicet culpe et gehenne.
Numérotation du verset Ex. 21,moraliter 
marg.| marg.| {693} .4. Et percusserit quis mulierem pregnantem id est personam rationalem a conceptione boni propositi averterit.
prol.| {694} .6. Subiacebit Domino quantum expetierit maritus mulieris, et ab id est punietur a Domino secundum quantitatem boni quod impedivit.
Numérotation du verset Ex. 21,moraliter 
marg.| marg.| {697} .5. Si quis aperuerit cisternam id est sacre scripture profunditatem indiscrete.
prol.| {698} .8. Cecideritque bos vel asinus id est per hoc fuerit occasio ruine simplicibus.
marg.| .9. Reddet pretium iumentorum id est a Deo punietur secundum suum delictum.
Numérotation du verset Ex. 21,Additio. 
marg.| marg.| {697} In capitulo 21. ubi dicitur in postilla : Qui maledixerit patri suo.
prol.| Licet percussio simpliciter considerata sit gravior quam maledictio, tamen secundum Hebreos maledicenti patrem debetur maior pena propter duo. Primum, quia facilius committitur. Et ideo durius proceditur, sicut contingit in aliquibus legalibus punitionibus, quod illa que frequentius veniunt in usum, acrius puniuntur. Unde dicunt legiste, quod grassantibus multis opus est exemplo. Secundum est, quod in maledictione assumitur nomen Dei. Maledicere enim communiter intelligitur ille qui malum imprecatur alicui a Deo, iuxta illud. 4. Regum. 2.d. de. Elisao. Maledixit eis in nomine Domini, quod etiam Gentiles observabant {698} scilicet maledicere in nomine deorum suorum, ut patet id est Regum. 17.f. de Golia maledicente David in nomine Dei sui. Et ideo aggravatur peccatum eius inquantum non solum offendit patrem vel matrem sed etiam Deum cuius nomen in hoc peccato assumit, unde secundum ipsos acriori morte punitur maledicens patrem quam percutiens, prout Rabbi Moyses Gerundensis ista large tractat in sua expositione. Illud autem quod presupponit Postillator, quod maledicens non intelligitur nisi assuefaciens maledictionem, non video ubi habeat fundamentum.
Numérotation du verset Ex. 21,replica 
prol.| Replica correctorii contra Burgensem In capitulo 21. ubi Postillator ponit illud. Qui male dixerit patri etc. dicens intelligi debere de assuefactione. cum enim percussio sit gravior quam maledictio, homines {699} tamen quia sunt proniores ad maledicendum quam percutiendum parentes, ideo penatam gravis imponitur. Sed Burgen. volens notare postil. dicit, quod huius dicti non videt fundamentum, et tamen ipsemet ponit allegans ad id leges civiles dicens, quod illa que frequenter veniunt in usum arctius puniuntur etc. Oportet enim restringere ea ad que homines magis sunt inclinati, ut probat postil. Infra. 22. capitulo de restitutione quinque boum pro uno, et quatuor ovium pro una, et de non nocendo {700} vidue et pupillo. Inde Burgen. videre potuit unde postill. fundamentum sic dicendi sumpsit. Sed ratio aggravationis quam ponit hic Burgens. modice apparentie est, non enim maledictiones super fiunt in nomine Domini. Exempla que Burgens. ponit illa sunt de adversariis, non inter prolem et parentem, nam in gl. Interlineari super verbo maledixerit, dicitur blasphemando, contradicendo verbo vel facto, etc. que omnia ut frequenter non fiunt cum invocatione nominis Domini, sed potius spiritus maligni.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ex. 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 19/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=04&chapitre=04_21)

Notes :