Capitulum 32
Numérotation du verset
Ex. 32,1
Videns autem populus quod moram faceret Moyses descendere de monte1
1 Moyses descendere de monte] descendendi de monte Moses
Weber
congregatus adversus Aaron ait: Surge et2 fac nobis deos qui nos precedant Moysi enim huic viro qui nos eduxit de terra Egypti ignoramus quid acciderit.
2 et] om. Weber
Numérotation du verset
Ex. 32,2
Dixitque ad eos Aaron:
Tollite inaures aureas
de uxorum filiorumque et filiarum vestrarum auribus et afferte ad me.
Numérotation du verset
Ex. 32,3
Fecit populus que iusserat
deferens inaures aureas3 ad Aaron.
3 aureas]
om. Weber
Numérotation du verset
Ex. 32,4
quas cum ille accepisset formavit opere fusorio et fecit ex eis vitulum
conflatilem dixeruntque hii sunt dii tui Israel qui te eduxerunt de terra Egypti
Numérotation du verset
Ex. 32,5
quod cum vidisset Aaron edificavit altare coram eo et preconis voce clamavit dicens cras sollemnitas Domini est
Numérotation du verset
Ex. 32,6
surgentesque mane obtulerunt holocausta et victimas4 pacificas et sedit populus manducare5 ac bibere et surrexerunt ludere
4 victimas] hostia
Weber
|
5 manducare] comedere
Weber
|
Numérotation du verset
Ex. 32,7
locutus est autem Dominus ad Moysen vade descende peccavit populus tuus
quem eduxisti de terra Egypti
Numérotation du verset
Ex. 32,8
recesserunt cito
de via
quam ostendisti
eis feceruntque
sibi vitulum conflatilem et adoraverunt atque immolantes ei hostias dixerunt
isti sunt dii tui Israel qui te eduxerunt de terra Egypti
Numérotation du verset
Ex. 32,9
rursumque ait Dominus ad Moysen cerno quod populus iste dure cervicis
sit
Numérotation du verset
Ex. 32,10
dimitte me ut irascatur furor meus contra eos,
et deleam eos faciamque te in gentem magnam
Numérotation du verset
Ex. 32,11
Moyses autem orabat Dominum Deum suum dicens:
Cur Domine irascitur furor tuus
contra populum tuum quem eduxisti de terra Egypti
in fortitudine magna et in manu robusta
Numérotation du verset
Ex. 32,12
ne forte6 queso dicant Egyptii callide eduxit eos
6 forte]
om. Weber
ut interficeret in montibus et deleret eos7 e8 terra quiescat ira tua et esto placabilis super nequitia populi tui
7 eos]
om. Weber
|
8 e] de
Weber
|
Numérotation du verset
Ex. 32,13
recordare Abraham, Isaac et Israel servorum tuorum quibus iurasti
per temet ipsum
dicens: multiplicabo semen vestrum sicut stellas celi, et universam terram hanc de qua locutus sum dabo semini vestro et possidebitis eam
semper
Numérotation du verset
Ex. 32,14
placatusque factus9 est Dominus ne faceret malum
9 factus]
om. Weber
quod locutus fuerat adversus populum suum
Numérotation du verset
Ex. 32,15
et reversus est Moyses
de monte
portans duas tabulas testimonii manu
Dei10 scriptas ex utraque parte
10 Dei]
om. Weber
Numérotation du verset
Ex. 32,16
et factas opere Domini11 scriptura
11 Domini] Dei
Weber
quoque Dei erat sculpta in tabulis
Numérotation du verset
Ex. 32,17
audiens autem Iosue tumultum populi vociferantis dixit ad Moysen ululatus pugne auditur in castris
Numérotation du verset
Ex. 32,18
qui respondit: Non est clamor adhortantium ad pugnam,
neque vociferatio
compellentium ad fugam sed vocem cantantium
ego audio
Numérotation du verset
Ex. 32,19
cumque appropinquasset ad castra, vidit vitulum et choros,
iratusque valde proiecit tabulas de manu12 sua13 et confregit eas
12 tabulas - de manu]
inv. Weber
|
13 sua]
om. Weber
|
ad radicem14 montis
14 radicem] radices
Weber
Numérotation du verset
Ex. 32,20
et arripiens15 vitulum
15 et arripiens] arripiensque
Weber
quem fecerant combussit
et contrivit
usque ad pulverem quem sparsit in aqua
et dedit ex eo potum
filiis Israel
Numérotation du verset
Ex. 32,21
dixitque Moyses16 ad Aaron quid tibi fecit hic populus ut induceres super eum peccatum maximum
16 Moyses]
om. Weber
Numérotation du verset
Ex. 32,22
cui ille respondit ne indignetur dominus meus tu enim nosti populum istum quod pronus sit ad malum
Numérotation du verset
Ex. 32,23
dixerunt mihi fac nobis deos qui precedant nos huic enim Moysi qui nos eduxit de terra Egypti nescimus quid acciderit
Numérotation du verset
Ex. 32,24
quibus ego dixi quis vestrum habet aurum tulerunt et dederunt mihi et proieci illud in ignem egressusque hic est17 vitulus
17 hic est]
inv. Weber
Numérotation du verset
Ex. 32,25
videns ergo Moyses populum quod nudatus esset18 spoliaverat enim eum Aaron propter in19
18 nudatus esset]
inv. Weber
|
19 in] om. Weber
|
ignominiam sordis et inter hostes nudum constituerat
Numérotation du verset
Ex. 32,26
et stans in porta castrorum ait:
Si quis est Domini iungatur mecum20 congregatique sunt ad eum omnes filii Levi
20 mecum] mihi
Weber
Numérotation du verset
Ex. 32,27
quibus ait: hec dicit Dominus Deus Israel ponat vir
gladium
super femur suum.
Ite et redite
de porta usque ad portam
per medium
castrorum,
et occidat unusquisque fratrem et amicum et proximum suum
Numérotation du verset
Ex. 32,28
feceruntque21 filii Levi iuxta sermonem Moysi cecideruntque in die illo quasi viginti22 tria milia
21 feceruntque] fecerunt
Weber
|
22 viginti]
om. Weber
|
hominum
Numérotation du verset
Ex. 32,29
et ait Moyses: consecrastis manus vestras hodie Domino unusquisque in filio et fratre suo
ut detur vobis benedictio
Numérotation du verset
Ex. 32,30
facto autem die altero locutus est Moyses ad populum peccastis peccatum maximum ascendam ad Deum23 si quo modo quivero eum24 deprecari pro scelere isto25
23 Deum] Dominum
Weber
|
24 quivero eum]
inv. Weber
|
25 isto] vestro
Weber
|
Numérotation du verset
Ex. 32,31
reversusque ad Dominum ait: obsecro peccavit populus iste peccatum maximum26 feceruntque sibi deos aureos
26 maximum] magnum
Weber
aut dimitte eis hanc noxam
Numérotation du verset
Ex. 32,32
aut si non facis dele me de libro tuo quem scripsisti
Numérotation du verset
Ex. 32,33
cui respondit Dominus: Qui peccaverit in me27
27 in me] mihi
Weber
delebo eum de libro meo
Numérotation du verset
Ex. 32,34
tu autem vade et duc populum istum quo locutus sum tibi angelus meus precedet te ego autem in die ultionis
visitabo et hoc peccatum eorum
Numérotation du verset
Ex. 32,35
percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli quem fecit Aaron.
Capitulum 32
Numérotation du verset
Ex. 32,1
differentia
differentia
marg.|
{LYR#T#.1}
De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 18va
Numérotation du verset
Ex. 32,ad litteram
marg.|
marg.| {827}
.1.
Videns
autem
populus.
Post preceptum de constructione tabernaculi, hic consequenter describitur superveniens impedimentii ex peccato populi, et primo ponitur populi transgressio. secundo Moysi deprecatio, ibi : Facto autem die altero. Circa primum primo ponitur peccati perpetratio, secundo perpetrati cognitio, ibi : Locutus est autem. tertio cogniti examinatio, ibi : Arripiensque etc. quarto examinati punitio, ibi : Videns Moyses. Circa primum dicitur sic.
marg.|
.2.
Videns
autem
populus
.
Dicit Rabbi Salomonquod iste fuerunt Egyptii conversi ad Iudaismum, qui ascenderunt cum Iudeis de Egypto, ut dictum est sup. 12 capitulo et isti quia erant nutriti in idololatria, ad eam incitaverunt magnam partem de filiis Israel.
marg.|
.3.
Quod
moram
,
etc. Dicit Rabbi Salomon quod Moyses recedens de castris, volens ascendere ad dominum dixit se rediturum quadragesima die circa horam sextam. Populus autem intellexit, quod dies sui recessus esset de numero illo, sed non erat, quia Moyses intelligebat de diebus naturalibus integris. dies autem illa non erat integra, quia tota nox iam precesserat et aliqua pars diei artificialis. Tricesimonono autem die, quem populus credebat esse quadraginta Sathan. turbavit aerem, et ostendit similitudinem feretri, dicens quod mortuus esset Moyses, et tunc populus concitatus fuit ad fabricandum idolum, cuius nutu deducerentur loco ducatus Moysi. Sed hoc dictum patet ex textu esse confictum, quia subditur :
marg.|
.4.
Moysi enim huic viro qui,
etc. Si enim vidissent mortis eius signa predicta, magis dixissent quod fuisset mortuus, quia hec esset cause rationabilis et efficacior ad querendum alium doctorem. Aliter etiam patebit falsitas huius dicti per sequentia.
marg.|
.5.
Congregatus adversus Aaron,
etc. Quare hic non fit mentio de Hur, quem constituerat Moyses ad regimen populi cum Aaron, ut dictum est supra 24. capitulo dicit Rabbi Salomon quod populus interfecerat eum, eo quod {828} ipsum argueret de tanto scelere.
marg.|
.6.
Dixitque ad eos Aaron.
timore mortis assentiens eis, licet non ex corde.
marg.|
.7.
Tollite inaures aureas.
Credebat enim Aaron ; quod uxores filii et filie graviter ferrent, si acciperentur eorum ornamenta, et sic ex hoc et ex cupiditate Iudeorum credebat impedire conatum populi, vel saltem retardare usque ad adventum Moysi, qui populum reprimeret.
marg.|
.8.
Fecit populus quod
iusserat deferens
etc. Ex quo patet magna voluntas idolatrandi, non solum in viris, sed etiam in uxoribus et liberis, qui ita prompte ornamenta sua pretiosa tradiderunt.
marg.|
.9.
Formavit opere fusorio,
etc. In hebreo habetur : In stilo quod exponit Rabbi Salomon dicens, quod Aaron primo depinxit cum stilo in tabula formam vituli, et tradidit artificibus, ut facerent ad similitudinem illius, quia Apis quod reputabatur maximum numen Egypti, apparuerat eis in Egypto in specie tauri, ut dictum est supra 8 capitulo
marg.|
.10.
Dixeruntque,
etc. Ex quo patet magna insania populi, qui mirabilia inaudita a Deo facta in exitu eorum de Egypto attribuebat idolo, et licet esset unum idolum tantum, tamen dixerunt : Hi sunt dii ad reverentiam idoli, sicut magne persone de se loquuntur in plurali ad magnificentiam, ut, nos precipimus, nos volumus et huiusmodi.
marg.|
.11.
Quod cum vidisset Aaron,
etc. Dicit Rabbi Salomon quod vidit spiritum vite in vitulo, sicut dicitur. Et muraverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis fenum. Sed patet manifeste, quod hec est fictio et scripture perversio. Si enim in vitulo fabricato spiritus vite fuisset, scriptura non dixisset, in similitudinem vituli sed in vitulum. Et ideo aliter dicendum quod Aaron vidit tantam voluntatem immolandi victimas idolo in populo, quod non poterat resistere, ideo sequitur :
marg.|
.12.
Edificavit altare coram eo, et
preconis
etc. Ad retardandamimmolationem, quia statim sine altare immolassent. Vel dicitur : Edificavit scilicet ipse, et non populus, ut tardius fieret, ut dicit Rabbi Salomon quia si dixisset quod facerent in momento sic fuisset factum per manus multorum.
Numérotation du verset
Ex. 32,ad litteram
marg.|
marg.| {829}
.1.
Cras solennitas.
non hodie, quod dixit ad retardandum immolationem, si forte interim veniret Moyses et impediret eam.
marg.|
.2.
Surgentesque
mane.
antequam veniret Moyses, qui tamen venit eadem die. Ex dictis patet falsitas predicte fictionis scilicet quod populus fuit excitatus ad idolatriam, eo quod altera die precedenti hora 6. viderant signa mortis Moysi, ut predictum est, quia ad hoc sequitur quod ab illa hora usque ad horam vesperarum omnia ista fuerant facta successive per ordinem, scilicet provocatio Egyptiorum conversorum, deceptio Iudeorum, occisio Hur eos arguentis, assensus Aaron timore mortis. petitio inaurium, apportatio earum etiam ab extremitatibus castrorum, que occupabant magnum terre spatium, cum essent ibi sexcenta millia utrorum absque mulieribus et parvulis. Item formatio vituli, constructio altaris, et proclamatio crastine solennitatis, que nullo modo potuerunt fieri successive in tam brevi tempore. Et ex hoc patet quod pluribus diebus antequam complerentur quadraginta dies. predicti inceperunt tractare istud negotium.
marg.|
.3.
Et sedit populus
comedere
.
de immolatis coram idolo.
marg.|
.4.
Et
surrexerunt
ludere
id est chorizare et cantare, ut patet ex sequentibus. et hoc faciebant in venerationem idoli, quod pertinet ad idolatriam. unde in hebreo habetur : Et resurrexerunt illudere, quia idolatria est illusio divina.
marg.|
.5.
Locutus est.
Consequenter ponitur peccati perpetrati cognitio, et primo per divinam revelationem, secundo per sensus experientiam, ibi : Et reversus est Moyses. Circa primum premittitur peccati revelatio. secundo pene comminatio,ibi : Rursumque. Circa primum dicitur.
prol.|
{830}
.6.
Locutus,
etc. revelans populi transgressionem dicens.
marg.|
.7.
Vade
descende
.
quia ad prelatum pertinet peccata subditorum manifesta corrigere. Aliter exponit Rabbi Salomon dicens, Descende, scilicet a tua dignitate et gloria, quia sicut dignitas et gloria prelati consistit in bonitate subditorum, secundum quod dicit Iob. 3. cano. b. Maiorem horum non habeo gratiam, quam ut audiam filios meos in veritate ambulantes, ita deiectio sui honoris est In eorum perversitate.
marg.|
.8.
Peccavit populus,
etc. quasi dicat iam non est incus, quia me per idolatriam abnegavit.
marg.|
.9.
Recesserunt cito,
etc. tanquam instabiles in bono, et proni ad malum.
marg.|
.10.
Rursumque.
Hic consequenter ponitur pene comminatio cum subditur :
marg.|
.11.
Cerno quod populus
dure cervicis
etc. id est non recipiens correctionem.
marg.|
.12.
Dimitte me,
etc. Loquitur modo humano, cum filius offendit patrem, et pater tenens gladium quasi ad iugulandum ipsum, dicit alicui existenti iuxta se, ne retineas me a percussione, per hoc magis insinuans contrarium, scilicet quod velit retineri, et ex hoc accepit Moyses audaciam orandi pro populo ad retinendum Dei vindictam dicens.
marg.|
.13.
Cur domine,
etc. quem reputas specialem filium, sicut dictum est supra 4.f. Filius meus primogenitus Israel.
marg.|
.14.
Ne queso dicant Egyptii callide eduxit,
etc. quasi dicat Istud reverteretur in blasphemiam contra te. Allegat etiam ad hoc Dei pietatem dicens.
marg.|
.15.
Quiescat ira tua et esto,
etc. quasi dicat tibi proprium est parcere et misereri et non irasci. Allegat etiam consequenter merita Patrum dicens.
Numérotation du verset
Ex. 32,ad litteram
marg.|
marg.| {831}
.1.
Recordare Abraham Isaac et Iacob,
etc. quasi dicat Si populus iste meruit mori per incendium, ecce Abraham pater eorum propter amorem tuam proiectus fuit in ignem Chaldeorum. Si per gladium, ecce Isaac fuit paratus pro te immolari. Si meruerunt exilium, ecce Israel tanquam exul fugit in Mesopotamiam obediens patri suo et tibi.
marg.|
.2.
Quibus iurasti per temetipsum
dicens
. Multiplicabo
semen
,
etc. qui es omnino immutabilis, et ideo iuramentum tuum debet inuiolabiliter teneri de terra Chananeorum danda semini eorum, quod tamen frustraretur, si deleres populum tuum de terra.
marg.|
.3.
Placatusque
est dominus ne faceret malum suum,
etc. Non quod penam omnino dimitteret, ut patet ex sequentibus, sed ne omnino deleret sicut dixerat : Dimitte me ut deleam eos.
marg.|
.4.
Et reversus est Moyses de monte.
Hic consequenter ponitur peccati cognitio per experientiam, scilicet sensus visus, et auditus, premittitur tamen reversio Moysi ad castra, cum dicitur : Et reversus est Moyses de mandato Domini, ut patet per predicta.
marg.|
.5.
Portans duas tabulas ;.
quas dominus sibi tradiderat, ut patet ex fine precedentis capituli.
marg.|
.6.
Scriptas ex
utraque
parte et factas opere Domini.
Dicit Rabbi Salomon quod unica scriptura eratibi : que tamen erat legibilis indifferenter ex una parte sicut ex altera, quod erat mirabile, quia littera ex una parte figurata ordine recto, in parte opposita apparet eius figura modo opposito. Vel potest dici absque miraculo tali, quod littere erant duplices, ita quod precepta erant sculpta ex una parte, et similiter {832} ex altera. Unde subditur :
marg.|
.7.
Scriptura quoque Dei erat scripta in tabulis.
secundum Augustinum vero in una tabula erant tantum tria precepta, ideo dicuntur precepta prime tabule, quia ordinant hominem ad Deum. In alia autem tabula erant alia septem que ordinant ad proximum, ideo dicuntur precepta secunde tabule. Secundum Rabbi Salomon et doctores Hebraicos quinque erant scripta in una tabula et quinque in alia. Aliter tamen distinguunt precepta, quam Augustinus, ut dictum est supra 20. ca.
marg.|
Ut autem ista melius intelligantur, expressi ea
1
hic in figura inferius posita
inferius posita P11972] om. Ed1590 Ed1603
:
- [figura 20] descriptio tabularum secundum doctores latinos - [figura 21] descriptio tabularum secundum doctores hebraicos
- [figura 20] descriptio tabularum secundum doctores latinos - [figura 21] descriptio tabularum secundum doctores hebraicos
1 ea] om. P11972
marg.|
.8.
Audiens autem Iosue.
Hic consequenter ponitur cognitio peccati per sensum auditus, cum dicitur.
marg.|
.9.
Ululatus pugne auditur in castris.
Ex hoc patet quod Iosue non fueratibi : sed remanserat iuxta montem expectans Moysen, ut dictum est supra 24 capituloa.
a Cf. Ex. 24, 14.
marg.|
.10.
Vocem cantantium ego audio.
Hoc autem melius cognovit quam Iosue tum propter vivacitatem sensus, quia cum esset cxx. annorum, ut dicitur Dt. vl. c. Non caligavit oculus eius, etc. Et idem intelligitur de aliis sensibus, tum quia idololatria populi erat sibi revelata, ideo melius potuit cognoscere clamorem idololatrantium. Consequenter describitur cognitio per visum, cum dicitur.
marg.|
.11.
Vidit vitulum et choros.
quia magis movent animum visa quam audita, et ideo licet fuisset iratus ex auditu peccati, magis tamen ex visu.
marg.|
.12.
Proiecit de manu tabulas, et confregit eas ad radices montis.
reputans quod populus esset indignus recipere legem Dei digito scriptam. Hec autem fractio tabularum signum fuit evacuationis legalium in adventu Christi.
Numérotation du verset
Ex. 32,ad litteram
marg.|
marg.| {833}
.1.
Arripiensque
vitulum quem fecerant, combussit, et contrivit usque ad pulverem quem sparsit in aquam.
Hic consequenter describitur peccati examinatio, quod debuit fieri ante punitionem, quia non omnes culpabiles erant nec equaliter. Fit ergo primo examinatio per signum, cum dicitur.
marg.|
.2.
Et dedit ex eo potum filiis Israel.
Dicit Rabbi Salomon quod iste aque potate erant nocive culpabilibus causando in eis inflationem et languorem, per quem poterant ab eis discerni, aliis autem erant dulces, et utiles sicut aque in sacrificio zelotypie ostendebant per effectum culpam mulieris, vel eius innocentiam, ut habetur. Alii autem doctores dicunt quod color auri remansit circa ora eorum, qui erant culpabiles ita quod barbe eorum videbantur auree, et sic ab aliis distinguebantur, secundo sit examinatio peccati per hominis responsum, cum dicitur.
marg.|
.3.
Dixitque Moyses ad Aaron,
etc. ac si diceret, prius debuisses sustinere mortem.
marg.|
.4.
Cui ille respondit.
humiliter dicens.
marg.|
.5.
Ne indignetur dominus meus.
quia responsio mollis frangit iram.
marg.|
.6.
Tu enim nosti populum istum,
etc. per multas experientias malitiam huius populi.
marg.|
.7.
Dixerunt
mihi.
sub communicatione mortis sicut inter fecerant Hur.
marg.|
.8.
Quis vestrum habeat
aurum
etc. ac si diceret, propter eorum avaritiam ex petitione auri credidi eos a suo impetu retardare.
marg.|
.9.
Proieci illud in ignem,
egressusque
est hic vitulus.
Dicunt aliqui quod Aaron proiecit aurum in ignem, ut ibi periret, non ut idolum fieret. sed opere diaboli formatus est inde vitulus. Alii autem dicunt contrarium. unde supra dictum est quod depinxit imaginem in tabula, et videtur hoc verius, quia timore mortis petivit ab eis aurum ad faciendum{834} idolum, et si proiecisset in ignem, ut periret, ex hoc fuissent magis provocati ad eum interficiendum, quia privati fuissent auro et idolo. Item ex hoc, quod statim edificavit altare et solennitatem in crastinum proclamavit. ideo videtur quod dixerit mendacium dicens. Egressusque est, hic vitulus. Insinuans quod hoc esset preter intentionem suam. Nec oportet eum excusari de mendacio, cum incomparabiliter peiora fecerit ut patet per predicta : non tamen fuit punitus morte, quia non fecit ex corde, sed ductus mortis timore.
marg.|
.10.
Videns ergo Moyses populum quod esset nudatus.
Hic consequenter describitur peccati examinati punitio.
marg.|
.11.
Videns ergo Moyses populum, quod esset nudatus.
a pretiosis iocalibus, cuius causa subditur :
marg.|
.12.
Spoliaverat enim eum Aaron in ignominiam sordis, et inter hostes nudum constituerat
id est fabricationem vituli, quod nomine sordis et ignominie appellatur in Scriptura veteris testamenti. Aliqui exponunt istam denudationem populi propter sceleris manifestationem, unde factum apertum dicitur denudatum.
marg.|
.13.
Et stans in porta castrorum,
quia in portis civitatum antiquitus dabantur sententie et iudicia.
marg.|
.14.
Ait : Si quis est Domini
id est habens zelum ad vindicandum eius opprobrium.
marg.|
.15.
Iungatur mihi.
ad faciendum vindictam de peccatoribus.
marg.|
.16.
Congregatique sunt ad eum omnes filii Levi,
etc. Ex hoc dicit Rabbi Salomon quod nullus de filiis Levi erat culpabilis in fabricatione vituli ; Sed hoc non bene consonat littere, tum quia Aaron qui erat principalis in illa tribu post Moysen, non fuit omnino sine culpa, ut visum est, tum quia subditur :
marg.|
.17.
Item
et redite de porta ad portam per
medium castrorum
etc. {835} diligenter querendo transgressores per signa predicta. Et occidat unusquisque fratrem suum, etc. Item infra subditur :
Numérotation du verset
Ex. 32,ad litteram
marg.|
.1.
Consecrasti manus vestras hodie,
etc scilicet facienda vindictam zelo Dei.
marg.|
.2.
Unusquisque in filio et fratre suo.
Ex quibus videtur quod aliqui de Levitis fuerunt interfecti tunc sicut transgressores in peccato vituli, et ideo aliter potest dici quod cum dicitur : Omnes filii Levi. est usitatus modus loquendi, quo accipitur maior pars pro toto : sicut dicitur totum collegium facere, quod maior pars facit, sacra enim scriptura frequenter utitur modis loquendi inter homines usitatis, unde Iudi. 10.a. dicitur : Congregati sunt omnes filii Israel quia vir unus, et tamen non fuerunt ibi viri Iabes Galaad. ut ibidem subditur capitulo xxi. Qui tamen vult sequi dictum Rabbi Salomon potest solvere predicta, sicut ipse solvit dicens, quod frater hic accipitur ex parte matris tantum, mortuo enim Levita, uxor sua potuit contrahere cum viro alterius tribus, et filius inde natus non erat Levita, quia denominatio tribus accipitur ex parte patris, et tamen erat frater Levite, scilicet filii prioris viri, similiter hic dicitur filius nepos Levite, qui erat filius filie sue coniuncte viro alterius tribus, et sic non erat Levita. Fecerunt filii Levi obedientes Moysi zelo Dei : Cecideruntque in die illo quasi 13. millia. In hebreo habetur tria millia quam diversitatem aliqui sic concordant dicentes quod in hebreo numerantur tantum illi qui fuerunt principales in transgressione, et ad transgrediendum alios inducentes, sed cum istis de aliis tot fuerunt occisi, quod ascendebat numerus ad 23 millia. Aliter etiam concordatur secundum dicta Rabbi Salomon ut videbitur in fine huius capitulo
marg.|
.3.
Facto autem die
altero
.
Hic consequenter ponitur Moysi deprecatio, et secundo Domini responsio, ibi : Cui respondit dominus, circa primum, primo ostendit populo gravitatem peccati perpetrati dicens.
marg.|
.4.
Peccastis peccatum
maximum
.
sicut enim in humanis ille qui honorem regium attribuit alteri, maxime peccat in dignitatem regiam, quia quantum est in se subvertit totum regnum, ita qui honorem latrie soli Deo debitum attribuit idolo, maxime peccat contra Deum.
prol.|
Sed queritur hic quomodo Moyses dixit populo : Peccastis, cum peccatores iam essent exterminati ? Dicendum quod licet illi qui fuerunt principales et idololatrantes ex corde et eis consentientes fuissent occisi, {836} non tamen omnes consentientes timore, ac etiam illi qui potuissent ipsis resistere et non restiterunt, quibus tamen peccatum imputatur. Potest etiam aliter dici quod peccatum perpetratum a parte alicuius communitatis, bene imputatur toti communitati quantum ad penam infligendam, vel quantum ad boni subtractionem. et hoc timebat Moyses, ne propter peccatum multitudinis aliqui innocentes punirentur, et divina beneficia a toto populo subtraherentur.
marg.|
.5.
Ascendam ad dominum.
Ex quo patet quod predictam occisionem non precepit, nisi ex zelo iustitie et honoris divini.
marg.|
.6.
Si quo modo,
etc. ne scilicet pro ipso deleat vos, vel subtrahat sua beneficia, licet enim prius dictum sit, quod placatus erat dominus in hoc quod non deleret totum populum simul et subito, non tamen erat assecuratus Moyses quin deleret per partes.
marg.|
.7.
Obsecro, peccavit,
etc. In oratione sua primo confitetur peccatum, quia confiteri culpam via est ad veniam.
marg.|
.8.
Aut dimitte eis hanc noxam.
non solum remittendo culpam, sed etiam conferendo beneficia a te prius inchoata scilicet in deductione huius populi ad terram promissionis, et reparatione legis que facta erat in tabulis.
marg.|
.9.
Aut si
non
facis, dele me de libro tuo.
Dicit Rabbi Salomon quod iste liber intelligitur lex que denominatur a Moyse, eo quod fuit eius minister. Unde dicitur Deutero. xxxii. a. Legem precipit vobis Moyses. Et Io. 1.b. Lex per Moysen data est. Est igitur sensus secundum eum : Dele me de libro, scilicet ut lex non denominetur nomine meo, nisi populus iste tibi reconcilietur. Sed hec expositio non consonat littere sequenti, cum dicitur, Qui peccaverit mihi, delebo eum de libro meo. Et Ps. 68 Deleantur de libro viventium, et cum iustis non scribantur. Ex quo patet quod predicta deletio intelligitur de omnibus peccatoribus, et tamen ab eis non est lex denominata, et ideo per librum illum non intelligitur lex, sed liber vite, de quo delentur peccatores et iniqui. Sed tunc occurrit duplex difficultas. Prima est, qualiter aliqui delentur de libro vite, cum sit idem quod divina predestinatio, que est immutabilis, etc. Ad quod dicendum quod in libro vite dicuntur aliqui scribi dupliciter. Uno modo simpliciter, inquantum predestinati sunt in notitia divina, ut ordinati ad vitam eternam ex Dei predestinatione et sic scripti numquam delentur. Alio modo dicuntur scripti secundum quid scilicet non secundum divinam predestinationem seu ordinationem, sed secundum dispositionem in eis actu existentem, scilicet secundum presentem iustitiam, quia existentes in {837} gratia ex hoc sunt digni vita eterna : et ad eam ordinati secundum dispositionem que actus est in ipsis, sed quia aliquando cadunt a gratia. sic dicuntur deleri, ita quod ista deletio non refertur ad divinam notitiam, ita quod aliquid ignoret quod prius noverat, sed ad mutationem de gratia ad culpam in hominibus existentem. Secunda dubitatio est, quomodo Moyses potuit petere deleri de libro Dei, nisi dominus remitteret peccatum populi, quia si accipiatur scribi simpliciter in illo libro, impossibilis est deletio ut visum est. Super impossibile autem non cadit appetitus, nec per consequens petitio, cum Moyses sciret talem impossibilitatem. Si autem accipitur scribi secundum quid, deletio est ei opposita per hoc quod aliquis per peccatum mortale cadit a gratia, et sic Moyses qui erat sanctus, elegisset Deum offendere per peccatum mortale, nisi peccatum mortale populo remitteretur, quod est inconveniens, cum sit contra caritatem. Dicunt igitur aliqui, quod Moyses hoc dicit ex impetu passionis, non ex deliberatione rationis. Sed hoc non videtur convenienter dictum, quia sequeretur, quod Moyses accessisset ad loquendum cum Deo, ubi requiritur tranquillitas mentis, qui secundum eos fuit passionibus perturbatus, ideo aliter dicit Augustinus quod Moyses hoc dixit ex confidentia et familiaritate divina, ut sit sensus, Sicut certus sum, quod non delebis me de libro tuo, ita peto, ut certifices me, quod remittas noxam istam populo. Hec autem expositio videtur aliquantulum extranea a littera, et ideo aliter postea dicit quod verbum Moysi predictum est ipsius rationis proponentis dispositionem partis inferioris anime, licet non esset ita in voluntate rationem superiorem sequente, sicut Salvator petivit transferri calicem passionis ab eo, licet simpliciter vellet pati, ita Moyses volens ostendere magnum affectum ad remissionem peccati populi dixit : Aut dele me, etc. Licet simpliciter nullo modo vellet deleri. Et hoc modo contingit in humanis quod aliquis petens ab alio aliquid cum magno desiderio dicit, Aut facias hoc, vel auferas mihi vitam, licet magis vellet carere non solum illo quod petit, sed etiam multis aliis quam vita. Et tali modo loquendi qui dicitur hyperbolicus, utitur frequenter sacra scriptura. Nec est ibi falsitas, quia talibus locutionibus utitur, non ad significandum illud quod per orationem importatur quantum ad plenum significatum, sicut Iudicum 10.b. dicitur de filiis Beniamin quod fundis ita ad certum iaciebant locum, ut capillum possent percutere, et nequaquam in alteram partem ictus deferretur lapidis, per quod intelligitur quod erant boni fundibularii notabiliter, et non plus.
Numérotation du verset
Ex. 32,ad litteram
marg.|
.1.
Cui respondit.
Hic ponitur Domini responsio, et primo breviter in generali secundo magis explicite et in speciali, in principio sequentis ca. Circa primum dominus in sua responsione primo removet alteram partem disiunctive, quam proposuerat Moyses dicens.
marg.|
.2.
Qui peccaverit mihi delebo eum.
quasi diceret, Non te delebo quia non peccasti. Secundo respondet ad petitionem dicens ; Tu autem {838} vade, etc. sequitur :
marg.|
.3.
Angelus meus precedet te.
Ducendo ad terram promissionis ista tamen responsio magis explicatur sequenti, ca.
marg.|
.4.
Ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum
eorum
.
Ex quo patet quod nolebat dimittere absque punitione, volebat tamen diminuere et differre, ita quod non deleretur populus totaliter et simul. Ex hoc autem dicit Rabbi Salomon quod in omni infortunio, quod postea accidit Iudeis solutum est aliquid de pena debita pro peccato illo, et in hoc etiam conveniunt aliqui expositores nostri, dicentes quod per diem ultionis intelligitur hic captivitas Babylonica vel Romanorum, Sed hoc non videtur consonare scripture veteris testamenti, ac novi, quia sequenti ca. dicitur : Qui reddis iniquitatem patrum filiis in nepotibus in tertiam et quartam generationem, et in pluribus aliis locis veteris testamenti idem habetur : ita quod videtur ad non plus se extendere vindicta Dei, nisi respectu alicuius peccati determinati. Captivitas autem Babylonica fuit longe post quartam generationem, quia a fabricatione vituli usque ad captivitatem Babylonicam fluxerunt nongenti anni vel circiter, et vita humana iam erat reducta ad centum annos, vel centum viginti ad plus, et in paucis hominibus, et multo plures fuerunt anni usque ad captivitatem factam per Romanos, que fuit anno xlii. post passionem Christi. Item Luce. 19. f. Salvator loquens de ista captivitate futura per Romanos secundum omnes expositores dicit : Videns civitatem flevit super illam. et subditur : venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo, et coangustabunt te undique, et ad terram prosternent te, et filios tuos qui in te sunt. Cuius causa subditur : Eo quod non cognoveris tempus visitationis tue, scilicet per Christum tibi predicantem, ita quod captivitatis facte per Romanos causa fuit malitia Iudeorum Christum non recipiendo, sed ipsum crucifigendo. Et ideo dicere, quod causa huius captivitatis fuit peccatum vituli, non bene consonat veritati Evangelii : ideo aliter dicendum quod dies ultionis hic accipitur pro mortalitate quam induxit dominus super populum Israel post occisionem factam per Levitas, unde statim subditur :
marg.|
.5.
Percussit ergo dominus,
etc. unde dicit Rabbi Salomon quod populus post adorationem vituli fuit punitus triplici morte. Prima fuit in potu aque, de quo facti fuerunt morbidi et inflati, et etiam aliqui statim mortui. Secunda fuit gladio Levitarum, tertia fuit mortalitate a Deo immissa, De qua dicitur, Percussit autem dominus populum. Et per hoc uno modo solvitur contrarietas predicta de tribus millibus et de viginti tribus milibus, ut dicatur quod gladio Levitarum ceciderunt tria milia. Aliis autem punitionibus tot ceciderunt, quod in universo bene ascenderunt ad vigintitria millia. Potest etiam dici aliter, quod dies ultionis hic accipitur iudicium futurum, quod in pluribus locis sacre scripture vocatur dies ultionis, non enim omnia punit Deus in presenti sed multa reservat extreme ultioni, et sic pars illius punitionis usque tunc reservatur.
Numérotation du verset
Ex. 32,moraliter
marg.|
marg.| {827}
.1.
Videns autem populus.
secundum quod dicit Greg. pro qualitatibus subditorum disponuntur acta regentium, unde sepe fit, ut pro culpa gregis, vere boni delinquat vita pastoris. Et ponit exemplum de David, qui pro culpa populi permissus fuit a Deo peccare in eius numeratione 2Rg. 24. propter quod David non fuit punitus in persona, licet hoc peteret a Domino, ut habetur {828} ibidem, sed populus fuit graviter punitus. Similiter credendum est quod Aaron propter malitiam populi petentis sibi deo s fieri, permissus fuit peccare in vituli conflatilis fabricatione, propter quod Aaron in persona propria non fuit punitus, sed populus, et in hoc Aaron figuram tenuit boni principis, vel prelati, qui propter malitiam subditorum aliquando permittitur in peccatum labi.
Numérotation du verset
Ex. 32,moraliter
marg.|
marg.| {833}
.17.
Ite et redite de porta usque ad portam per medium castrorum
{834}
et occidat unusquisque fratrem et amicum suum.
Per quod patet quod contra Deum amico quantumcumque proximo, non est parcendum, {835} et Philoso. dicit 1. Ethicorum Quod ambobus existentibus amicis sanctum est prehonorare veritatem. Item notandum quod moram faciente Moyse cum Domino quadraginta diebus, populus suus ad idololatriam declinavit, propter quod multo plus {836} prelati qui non solum quadraginta diebus sed annis pluribus moram contrahunt in curiis regum timere debent ne propter eorum absentiam populus sibi commissus ad ignominiosa crimina dilabatur, et eis imputetur, sic periclitatio navis imputatur naute absenti, qui tenetur eam gubernare.
Numérotation du verset
Ex. 32,Additio 1
marg.|
marg.| {839} In capitulo 32. ubi dicitur in postilla : Videns autem populus. Non fit mentio in littera de hoc quod dicit Rabbi Salomon scilicet quod Egyptii qui ascenderunt cum Iudeis de Egypto, incitaverunt filios Israel ad idolatriam sed populo hoc comuniter attribuit, cum tamen scriptura consuevit exprimere similes incitationes cum contingunt, unde Nm. 11.g. ubi agitur de peccato populi in loco qui vocatus est, Sepulchra concupiscentie : quod quidem peccatum fuit incitatum per Egyptios inter eos mistos, dicitur in littera. Vulgus quippe promiscuum quod ascenderat cum eis, flagravit desiderio carnium, et capitulo quod etiam in proposito expressisset similiter contingeret, et ideo dictum Rabbi Salomon in hoc loco nullum habet fundamentum.
Numérotation du verset
Ex. 32,Additio 2
prol.|
In eodem capitulo 33. ubi dicitur in postilla : Quare hic non fit mentio de Hur, etc. Ex hoc quod hic non fit mentio de Hur non sequitur quod fuit interfectus a populo, eo quod ipsum argueret de scelere, possibile enim est quod preventus fuisset morte naturali vel aliter impeditus, sic ut non intervenisset in illo actu. Non enim est verisimile, quod scriptura preter misisset exprimere actum tam virtuosum et narratione dignum et exemplarem. Aaron etiam hoc retulisse Moysi in suam excusationem. Similiter et Moyses redarguisset populum de homicidio tam nefando, nullum tamen istorum legitur, unde dicta Rabbi Salomon in hoc loco sunt fictitia, nec sequuntur eum in hoc alii expositores Hebreorum.
Numérotation du verset
Ex. 32,Additio 3
prol.|
In eod. c. 32. ubi dicitur in post. Quod cum vidisset Aaron. Licet insania populi circa cultum istius idoli et eius venerationem maxima fuerit, non tamen verisimile est, quod quantumcumque appetitus in eis corrumperetur, quod iudicium rationis tantum in se extinctum fuisset, quod iudicasset rem penitus inanimatam fuisse Deum, nisi In eo apparerent aliqua signa monstruosa, vel quasi miraculosa, unde quidam dicunt, et verisimiliter, quod ille vitulus videbatur exercere quedam opera similia operibus vite, sicut est comestio et huiusmodi, quod potuit esse operatione demonum, qui in vitulo fabricato hoc faciebant ut eos attraherent ad idolatriam, sicut solent facere, dando responsa in idolis, ut homines decipiant, prout communiter traditur in legendis sanctorum, et sic ille vitulus aureus non erat verus vitulus, sed inquantum videbatur comedere fenum. Dicitur in Ps. 55 capitulo fuisse similitudinem vituli comedentis fenum. Ad hoc etiam facit illud quod Aaron dixit Moysi : Egressus est vitulus iste, etc. ut infra patebit.
Numérotation du verset
Ex. 32,Additio IIII.
prol.|
In eodem capitulo 32. ubi dicitur in postil secundum Rabbi Salomon et alios doctores Hbr. Secundum doctores. Hebreorum tantum quatuor precepta erant in prima tabula, primum, scilicet Ego sum dominus, secundum, Non erunt tibi dii alie. tertium : Non assumes nomen Domini tui in vanum. quartum : Memento ut diem sabbathi sanctifices. Cetera vero sex in secunda tabula, quorum primum est. Honora patrem, etc.
Numérotation du verset
Ex. 32,Additio 5
prol.|
In eodem capitulo 32. ubi dicitur in postilla Hec autem fractio tabularum. Fractio tabularum non videtur esse propria significatio evacuationis legalium in adventu Christi, principalia enim que in tabulis continebantur erant moralia, et valde propinqua iuri naturali, que non sunt evacuata in adventu Christi. Sed melius videtur dicendum quod fractio tabularum significat translationem legis, de qua ad Hbr. 7.b. Translato sacerdotio, necesse est ut legis translatio fiat. Unde prime tabule significabant legem veterem imperfectam, quam irritaverunt transgressores secunde vero tabule que facte sunt post reconciliationem, significant legem novam, per quam populus est Deo reconciliatus.
Numérotation du verset
Ex. 32,Additio 6
prol.|
In eodem capitulo 32. ubi dicitur in post. Ideo videtur quod dixerit mendacium d. Egressus est hic vitulus. Licet quidam Hebreorum exposito, teneat, quod Aaron non peccavit in facto vituli, introducentes quasdam excusationes frivolas, ad quarum evacuationem sufficit auctoritas scripture, infra Dt. ix capitulo ubi de hac materia tractans dicit : Adversum quoque Aaron, etc. ex quo patet manifeste Aaron in hoc casu graviter peccasse, non tamen videtur dicendum (prout quidam volunt) quod peccasset peccato idolatrie, quod quidem peccatum est maximum simpliciter inter peccato, ut habetur in gloss. Lv. 15. Aaron enim non legitur adorasse nec coluisse vitulum, nec alios ad hoc induxisse, sed solum fecisse et fabricasse vitulum, et quia in hoc facto minus recto occasionem dedit aliis idolatrandi, idcirco proprie commisit peccatum scandali active, inquantum ex tali facto inordinato aliis prebuit occasionem ruine. Circa quod attendendum, quod talis ruina populi non fuit ab eo intenta, quod patet sic. Nam populus ab Aaron non petivit, ut faceret sibi deo s quos colerent, seu adorarent, sed dixerunt, Surge, fac nobis deo s, qui nos precedant, etc scilicet ad ducatum itineris, ut nubes vel Angelus solebat eos precedere in via, quibus non debebatur {840} divinus cultus, ex pronitate tamen populi ad malum, facto vitulo, et apparentibus In eo operationibus diaboli aliquibus similitudinibus operum vite, ut supra dictum est, statim adoraverunt, et dixerunt, Hi sunt dii tui Israel, et sic idololatria populi fuit omnino preter mentem Aaron secuta, sicut nec in prima petitione populi hoc includebatur ut dictum est. Et huic sententie consonat planus sensus littere, nam cum Moyses dixisset ad Aaron : Quid tibi fecit populus, ut induceres super eum peccatum magnum, In quibus verbis videbatur Moyses attribuere ipsi Aaron quod induxisset populum ad idololatriam quod est simpliciter peccatum magnum, ut dictum est. Ad hoc respondit Aaron excusans se ab hoc, quod populum ad idololatriam induxisset dicens : Tu enim nosti populum istum, quod pronus sit ad malum, etc. quibus verbis bene consideratis Aaron non excusavit se per timorem. dicens : Timui populum, sicut Saul 1Rg. 15.f. sed ex pronitate populi ad malum. quasi dicat hoc peccatum tam magnum ex pronitate eorum ad malum processit, non ex inductione, nec intentione mea.
prol.|
Quod Aaron probavit ex hoc quod sequitur : Duxerunt mihi, Fac nobis deo s, qui nos precedant, etc. id est non petierant a me deo s ad colendum vel ad adorandum, abiit enim a me quod hoc facerem, et sequitur : Egressusque est vitulus iste, scilicet in tali similitudine vite quod populum inclinavit ad idololatriam, ut dictum fuit eo. ca. In additione 3. Nec curavit Aaron exprimere quod ipse formasset opere fusorio vitulum, quia hoc non fuit motivum principale erroris populi, sed similitudo vitalis que In eo erat et sic compendiose narravit ea que ipse fecerat, ut in glo. Ex quibus patet quod Aaron excusavit se a peccato idololatrie, quod est maximum, non tamen a peccato scandali activi, quod quidem scandalum fuit per accidens, non per se, eo quod fuit preter intentionem, dictum est. Nec etiam mendacium locutus est Moysi, esset enim absurdum, quod per mendacia excusaret se a Moyse, qui a Deo noverat veritatem facti. unde Aug. In hoc loco prout in gl. Compendio se locutus est Aaron, non dicens quod ipse formaverit, ut exiret, an excusationis causa timendo mentitus est, tanquam in ignem periturum aurum proiecerit, atque ipso non id agente forma vituli exivit, quod ideo non est credendum, quia nec latere Moysen posset verum, cum quo Deus loquebatur, et fratrem de mendacio non redarguit.
prol.|
Hec ille. Patet ergo ex sententia August. quod non est dicendum quod mendaciter fuit locutus Aaron, tum quia loquebatur cum illo qui sciebat veritatem a deo, scilicet Moyse, tum quia non fuit redargutus de mendacio, etc. Si autem queratur, quid intendebat Aaron in fabricatione vituli, cum ipse sciebat quod vitulus ille non posset deducere populum nec etiam intendebat, ut adoraretur vel coleretur ut Deus, Ad hoc potest dici forte quod intendebat illud ere populum, qui ipsum Aaron incitabat ad faciendum illud quod manifeste excedebat potentiam suam, scilicet facere deo s qui eos precederent, quod videtur ridiculum. Et illo modo legitur de Helia, qui illudendo prophetas Baal, ut patet 3Rg. 18. ca. dicebat eis : Clamare voce maiori, deus enim vester in diversorio est, forsitan loquitur, aut certe dormit, ut exercitetur. Sciebat enim Helias, quod ista que dicebant de Baal non erant vera, et tamen ut existimationem prophetarum Baal ostenderet esse fatuam, et inanem, sic illudebat eos. Similiter in proposito, cum Aaron scivisset ipsum non posse facere quod petebant, finxit se tamen hoc attentare seu facere, formando vitulum quem sciebat inutilem ad hoc quod petebant ipsi, ut affirmationem eorum vanam esse ostenderet, quo quidem fabricato, quia per operationem diaboli In eo apparuerunt aliqua opera similia operibus vite, ut dictum est, populus ex sua pronitate ad malum adoraverunt. Unde licet intentio Aaron in hoc non fuerit perversa, factum tamen eius fuit minus rectum, tanquam habens speciem mali, a qua est abstinendum iuxta doctrinam Apostoli 1. Thes. 5.d. Ab omni specie mali abstinere vos etc. presertium cum ipse novisset pronitatem populi ad malum, et sic Aaron peccavit peccato scandali, quia per suum factum minus rectum prebuit populo occasionem ruine. Nec est simile de verbis Helie ad prophetas Baal. Dicta enim Helia predicta non prebuerunt occasionem ruine prophetis Baal, quia iam ipsi erant pessimi idololatre, sed hoc factum Aaron licet non prebuerit causam perfectam idolatrandi, prebuit tamen occasionem, in quo manifestum est, quod graviter peccavit, non peccato idololatrie vel mendacii, sed peccato scandali activi, ut dictum est, quod quidem peccatum Aaron non celavit a Moyse, sed confessus est cum respondit. Ne indignetur dominus meus. quasi dicat licet merear indignationem ex facto inordinato, tamen factum sic contigit. Tu enim nosti. exponatur, ut supra unde et Moyses non replicavit redarguendo eum de mendacio, nec a peccato magno idololatrie sed oravit Deum pro ipso seorsum a populo, et non cum tanta instantia orationis, ut patet Deutero. c. allegato, eo quod longe minus peccaverat quam populus. Si enim a peccato a Moyse sibi imposito se per mendacia excusaret, perversius se haberet quam populus qui vindictam divinam a Moyse illatam patienter sustinuit de quo non legitur populum restitisse, nec murmurasse. Ex qua quidem expositione littere consona tollitur quedam obiectio malitiosa, quam quidam non bene sentientes in hoc loco {841} inducunt dicentes quod Aaron qui idololatrare fecit populum, nec peccatum suum confessus est, sed potius per mendacia se excusavit, statim fuit assumptus ad summum sacerdotium, nulla mentione facta de, penitentia interposita. Que quidem obiectio manifeste assumit falsum, ut patet ex dictis. Nec tamen peccatum Aaron debet multum aggravari ex magnitudine nocumenti quod in populo fuit subsecutum, quia eventus sequens non addit ad malitiam seu bonitatem actus, nisi sit previsus et intentus ab agente, ut in prima secunde. quest. 20. art. 5. In corpore questionis quod non fuit in proposito, ut dictum est. Concordat etiam huic sententie, quod immediate sequitur : Videns ergo Moyses populum quod nudatus esset, etc. Spoliaverat enim eum Aaron, etc. Circa quod considerandum quod si populus ex inductione Aaron peccasset, ut contrarium opinantes dicunt, populus fuisset excusabilis saltem a tanto, cum in absentia Moysi ipsi Aaron debebant obedire tanquam rectori, et sic principalitas huius peccati erat attribuenda ipsi Aaron, tanquam principali actori et inductori, populo vero ex consequenti, sed quia sic non contigit in facto, ut dictum est, ideo huiusmodi peccatum principaliter fuit in populo, cui etiam principaliter pena debebatur, qua ratione Moyses tanquam iudex rectus primo inquisivit, utrum Aaron induxisset populum ad peccandum dicens : Quid fecit tibi populus, ut induceres super eum peccatum magnum ? postquam vero certificatus est de opposito per responsionem Aaron, modo supra exposito, statim misit manum ad exercendam vindictam in transgressoribus. unde sequitur : Stans in porta castrorum. unde verba predicta cum dicitur : Videns ergo Moyses populum, quod esset nudatus, etc. Intelligenda sunt de manifestatione sceleris, prout in secunda expositione postillatoris, et est sensus, quod vidit Moyses per inquisitionem supradictam, quod huiusmodi scelus manifeste seu aperte erat in populo. unde quod dicit : Nuda verat enim eum Aaron. Intelligitur de hoc quod Aaron aperuit Moysi facti veritatem ut dictum est. Si autem dicatur quod Moysi non debuisset credere Aaron in hoc facto, eo quod loquebatur pro se, Dicendum quod Moyses rationabiliter confidebat Aaron in hoc, quod si forte illud peccatum magnum ex fragilitate vel alias commisisset, non illud celaret, sed potius confiteretur, et peteret veniam presertim Moysi quem sciebat esse verum prophetam Domini, ut dictum est. Licet enim quandoque contigit ut sancti viri incurrant magna peccata, tamen cum a Deo vel eius nuntio requiruntur, statim confitentur, ut legitur de David 2Rg. 12.d.
Numérotation du verset
Ex. 32,Additio 7
prol.|
In eodem capitulo 32. ubi dicitur in postilla, Ex hoc dicit Rabbi Salomon quod nullus de filiis Levi, Hec opinioRabbi Salomonis est communis apud omnes expositores Hebreorum antiquos, non sic intelligendo, quod nullus de Levitis fuit culpabilis in facto vituli, quia forte multi eorum non restiterunt colentibus seu adorantibus, in quo erant culpabiles, non tamen idololatraverunt consensu mentis, nec facto exteriori, prout clare et determinate Rabbi Moyses Egyptius tradit in suo Directore neutrorum, dicentes de idololatria ca. 1. Quod licet populus Isreliticus pluries idololatrasset seu ad idololatriam declinasset, Levite tamen numquam idololatraverunt, unde non valet quod obiicitur de Aaron. Nam licet in fabricatione vituli non fuerit sine culpa, non tamen dicendum est quod idololatraverit, ut in precedenti additione ostensum est. Similiter videtur tenendum circa peccatum occisionis Christi, scilicet quod Levite prout a sacerdotibus distinguuntur, non fuerunt participes in illo crimine pessimo, in quo ceteri status Hebreorum fuerunt rei, ut plenius Deo duce est tractandum in quadam additione super Io. 11.
prol.|
Ad hoc autem quod obiicitur, de hoc quod dicit : Occidat unusquisque fratrem suum, satis respondetur in postilla.
Numérotation du verset
Ex. 32,Additio 8
prol.|
In eodem capitulo 32. ubi dicitur in post. Sed tunc occurrit duplex difficultas. Secundum sanctum Th. In prima parte. q. 24. In responsione ad primum argu. Liber vite posset dici tripliciter sicut et liber militie. Primo enim modo potest dici liber vite, scriptio eorum qui sunt electi ad vitam eternam, sicut liber militie potest dici in quo scribuntur electi ad militiam. Secundo modo potest dici liber vite, in quo scribuntur ea que ducunt ad vitam eternam, sicut liber militie potest dici in quo traditur ars militaris, et isto modo novum et vetus testamentum dicuntur liber vite, pro ut in glo. super illud Ecclesia. 24 capitulo Hec omnia liber vite sunt. Tertio modo potest dici liber vite illa vis divina qua fit, ut cuilibet in memoria reducantur facta sua, sicut et liber militie dici potest in quo recitantur facta militum, et isto modo intelligitur illud Dan. 7.d. Libri aperti sunt. Quarto etiam modo dicitur. liber iustorum, ut in 2Rg. 1. capitulo In quo libro facta exemplaria iustorum, vel sanctorum intelliguntur scribi ad memoriam futuram, unde in proposito licet a libro vite primo modo vel tertio modo intellecto Moyses non petivisset deleri, petivit tamen deleri a libro vite secundo et quarto modo intellecto, petebat enim Moyses, quod lex non denominaretur nomine suo, nec etiam quod {842} gesta sua in eductione populi de Egypto et in aliis similibus in memoriam reducerentur, ex quo populus propter quem laboraverat erat perpetuo condemnandus. Quod autem dicitur in Ps. 68.f. Deleantur de libro viventium, etc. Intelligitur de libro vite primo modo intellecto, eo quod in libro sic intellecto dicuntur scribi aliqui secundum quid prout in postilla, secundum istam expositionem Moyses non petivit aliquid impossibile, nec contra caritatem, ut patet consideranti, et quia etiam talis deletio a libro secundo et quarto modis accepto videtur habere rationem pene, ideo respondet dominus : Qui peccaverit mihi, delebo eum de libro meo. quasi dicat tu qui non peccasti, non debes deleri.
Numérotation du verset
Ex. 32,Additio 9
prol.|
In eod. capit. 32. ubi dicitur in postilla, Ex hoc autem quod dicit Rabbi Salomon quod in omni infortunio. Rationabiliter obiicit postillator contra asserentes, quod per diem ultionis intelligitur hic captivitas Babylonica vel Romanorum, prout in postilla. Potest etiam ulterius confirmari prima ratio postillatoris, que sumitur ab auctoritate veteris testamenti sic. Nam ratio quasi Deus reddit iniquitatem patrum filiis ac nepotibus in tertiam et quartam generationem, communiter sumitur ex hoc quod filii et nepotes pluries inveniuntur imitatores paterni sceleris, quod non habet locum in peccato vituli, quod peccatum omnes committentes dimiserunt, et pro eo sustinuerunt divinam ultionem patienter, ut patet expresse in hoc capitulo similiter in seq. ca. habetur : quod populus luxit, et in signum tristitie et contritionis deposuerunt ornamenta sua. Postremi etiam eorum usque in presentem diem hoc peccatum, scilicet vituli detestantur, ut est manifestum. Unde dicere, quod Deus exercet in eis vindictam propter hoc peccatum etiam hodiernis temporibus, videtur dicere contra divinam misericordiam, que numquam penitentibus et dimittentibus peccata, dimittere denegat. Item circa hoc attendendum est, quod hec expositio Rabbi Salomon in hoc loco non est solum falsa, sed etiam malitiose fabricata. Nituntur enim celare, quod destructio civitatis Ierusalem per Titum et Vespasianum facta, que fuit acerbissima, similiter et captivitas eorum hodierna que excedit ceteras in duratione et ignominia et huiusmodi, fuerunt sicut et sunt in ultionem occisionis Christi ab eis inducte, et ideo volunt ista attribuere peccato vituli, quod nullum habet fundamentum, prout Deo duce videbitur, ubi proprie de hac materia fuerit tractandum.
Numérotation du verset
Ex. 32,replica
prol.|
Replica correctorii contra Burgensem fingentem in capitulo 32. cum postillator exponeret illum locum. Quod cum vidisset Aaron edificavit coram eo altare, per hunc modum, quod Aaron videns populi maximam pronitatem ad vituli adorationem, nitebatur impedire per dilationes, sperans reditum Moysi, et sic edificavit altare, edificatio altari fecit proclamationem solennitatis in crastinum, etc. Hic Burgens. dicit quod verisimiliter visus est populo vitulus ille exercere quedam opera similia operibus vite, sicut est comedere, et cetera huiusmodi, quod fieri potuit illusione demonum, et cetera que ibi ponit. Hec autemBurgens. cum fingentibus fingit, ut excuset insaniam populi iudaici, cum aliquando Iudeus fuerit, quasi iudicium rationis in eis non fuerit sic ab sorptum, ut crederent rem penitus inanimatam esse Deum. Simile arg. potest fieri, si vitulum vivum crederet esse Deum, et multo fortius conflatilem comedentem fenum crederet esse Deum, non enim oportet hic dubitare de oppressione iudicii rationis per malitiam populi abundantem et fortissimam complacentiam ad idolatrandum. Quis enim dubitabit iudicium rationis absorptum, ubi traduntur oblivioni ea etiam que in vacuis mentibus haberent ? de quibus dicitur Ps. 105.d. Obliti sunt Deum qui salvavit eos, qui fecit magnalia in Egypto, mirabilia in terra Chanaan, terribilia in mari rubro. Ubi videatur Glossa magistralis de extrema illius populi obcecatione, unde ad eorum insaniam palliandam non oportet fingere vitulum illum comedisse. Nam Beatus Aug. primo mirabilium sacre scripture capitulo 15. vult quod filii Israel in deserto cum adorare idolum vellent, non aliam statuam quam vitulum fecerunt, quia vitulus in Egypto iuxta sepulchrum Ioseph sculptus adorabatur ab Egyptiis, a quibus Iudei didicerunt, vide ibi Beatum August. Idem dicit glo. Interli. Infra super verbo. Fecit eis vitulum, etc. et tamen in Egypto illum vitulum comedere non viderunt, nec predicta figmenta sunt ad propositum littere presentis, cum dicitur. Quod cum vidisset Aaron, edificavit coram eo altare, etc. Nam hic non dicitur populus in vitulo aliquid vidisse, sed solus Aaron quem constat circa vitulum deceptum non fuisse, quasi per operationem diabolicam inclinatus fuisset ad vitulum colendum, quia et ipse Burgen : nullum malum imponit ipsi Aaron nisi factum scandali activi, et cum sufficeret ad illam infamiam populi malitia et pronitas ad idololatrandum, non est theologice dictum, quod divina permissio accesserit, permittendo demones, ut per huiusmodi exercitium vite in vitulo populum sic peculiariter deductum seducerent, et alia pars excusationis {843} illi populo remaneret, quasi seductus esset Deo permittente, propterea similitudo de paganis recipientibus responsa in idolis, et istis pessimis Iudeis quam Burgensis adducit, non valet, nec probat vitulum conflatilem apparenter comedisse, per hoc quod adducit de Psalmo : In similitudine vituli comedentis fenum : quia non vult littera Psalmi quod conflatile comestionem exercuerit, vel aliquod aliud opus simile operi vite, sed quod verus vitulus comederit fenum, cui istud idolum fuit simile in figura et forma artificiali, non in actu comedendi, ideo dicitur eos mutasse gloriam Dei non in vitulum, sed in similitudinem id est idolum et imaginem veri vituli comedentis fenum. Nec ideo dixit Aaron : Egressus est hic vitulus quasi gressus ille vituli aliquid operis vite ostenderit, quia egressus ille fuit opere fusorio, prout probat beatus August. et glo. supra preallegat.
prol.|
In eod. capit. ubi postillator dicit fractionem tabularum significare legis veteris evacuationem tempore evangelii : Burgensis dicit significare translationem, utrumque potest stare secundum diversam applicationem. Allegorice neutrum tamen ad litteralem sensum videtur pertinere.
prol.|
In eodem capitulo ponit Burgensis digressionem modicum facientem ad littere veritatem, quia multa extra litteram presupponit contra quandam sui ipsius regulam precensam positam in questione sua preambula. Supponit enim, quod vitulus sit visus a populo exercere opera vite, ut comedere et huiusmodi, quod ex littera non habetur : ut supra ostensum est in correctorio primo huius ca. Item supponit quod populus non petivit Deo s ut coleret, sed ut haberet eos ductores, quod etiam ex littera non sequitur, imo ex littera iuncta Glossa habetur oppositum, quia dicitur in Glossa interlineari super verbo : Fecit eis vitulum bovem in Egypto adoraverunt, et fortassis aliud idolum non suscepissent, unde patet quod populus petiit Deo s quo coleret, imo ut ductores eos nemo expeteret, nisi eis cultum exhibere proposuisset, a quo enim quis petit in ea necessitate conductus beneficium, restat ut ei debitum exhibeat cultum ad Deum verum, cum non habuisset recursum ad Deo s postulatos habebat animum inclinatum ut videtur, nec petierunt eos ut columnam vel angelum, quia huiusmodi in scripturis Deo s vocari non consuetum. Supponit Burgensis tertio, quod Aaron coram Moyse se non excusavit pre timore, quasi populum pronum ad occidendum timuisset, quia pronitatem populi ad malum, ad solam idololatriam restringit. Sed huius suppositionis oppositum patet ex littera iuncta Glossa interlineari super verbo : Tollite inaures etc. Ibi enim dicitur : Non est ausus resistere, quia sciebat populum pronum ad occidendum. Item Burgensis nititur Aaron excusare a mendacio quasi {844} Moysi qui cum Deo locutus fuit, mentiri non posset, et quia Moyses eum de mendacio non redarguit : Sed ille rationes non sunt sufficientes. Deus enim loquendo prophetis non loquitur semper de omnibus, imo quedam celat, prout dixit Heliseus 4Rg. 4. Dominus celavit a me, et non indicavit mihi. In proposito enim patet ex littera, quod Deus Moysi peccatum Aaron non specificavit, quia eum redarguit quasi populum ad idololatriam induxisset, de quo se excusavit, ut dicit Burgensis in eadem disgressione. Patet igitur primam rationem non valere : Nec secunda valet, quia non sequitur : Moyses non redarguit Aaron de mendacio, igitur mentitus non fuit fortasse mendacium eius non attendit, sed Deo supplicando commisit. Cetera que in hac disgressione ponit, transeant ut addita, cum contra postillatorem militare non videantur.
prol.|
Item In eodem capitulo ubi postillator exponit, quomodo Moyses se petiit deleri de libro vite etc. Burgensis addit quasdam inuolutiones dicens. Librum vite accipi tribus modis. Primo modo pro inscriptione ad vitam eternam, et illo modo dicit Moysen non petisse se deleri. Sed hoc dictum est contra beatum August. et glo. dicentes : Securus quidem hoc dixit, ut a sequentibus ratiocinatio concludatur id est ut quia Deus non deleret Moysen de libro suo, populo illud peccatum remitteret etc. unde patet librum vite hic accipi pro inscriptione ad vitam eternam, de aliis enim acceptionibus libri quas ponit Burgensis non esset talis consequentia ad propositum. Quid enim magnum sit Moyses non scriberetur in biblia quam dicit Burgensis librum vite secundo modo dictum ? Ad propositum consequentie quam beatus Augustinus intendit, et glossa est quod vi divina ad memoriam reducantur facta cuiuslibet, quam dicit librum vite tertio modo dictum, quia hec divina vis est liber apertus, et erit tam bonis vel malis, ut dicitur in Glossa Danielis 7. Similiter de libro quarto modo dicto, quia ille non dicitur simpliciter liber vite sanctorum, in quo scripta sunt facta exemplaria iustorum, non enim magnum est in illo libro non scribi, quia multorum sanctorum gesta non sunt, imo et multa gesta sancti sanctorum scripta non sunt, ut dicitur Io. Ultimo. Cum illa igitur distinctione Burgensis modicum facit ad veritatem littere, nec responDeorationibus postillatoris, que faciunt contra questionem principalem, sed nec conclusio Burgensis potest esse vera, qua dicit quod Moyses solum petivit deleri de libro vite, secundo et quarto modo dicto, quia ad petitionem Moysi dominus respondit, Qui peccaverit mihi, delebo eum de libro meo, certum tamen est multo sanctos qui Domino fuerunt grati in libro et quarto modo dicto non scribi, quia nec in libro scripture nec in libro vite sanctorum.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ex. 32), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=04&chapitre=04_32)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ex. 32), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=04&chapitre=04_32)
Notes :