Capitulum 7
Numérotation du verset
Ex. 7,1
Dixitque Dominus ad Moysen ecce constitui te deum pharaonis
Aaron frater tuus erit propheta
tuus.
Numérotation du verset
Ex. 7,2
tu loquere1
1 loquere] loqueris
Weber
omnia que mando tibi ille loquetur ad pharaonem ut dimittat filios Israel de terra sua
Numérotation du verset
Ex. 7,3
sed ego indurabo
cor eius
et multiplicabo
signa
et ostenta
mea in terra Egypti,
Numérotation du verset
Ex. 7,4
et non audiet vos
immittamque manum
meam super Egyptum, et educam exercitum et populum meum
filios Israel de terra Egypti
per iudicia maxima.
Numérotation du verset
Ex. 7,5
Et scient Egyptii
quia2 ego sum3 Dominus qui extenderim manum meam
2 quia] quod
Weber
|
3 sum] sim
Weber
|
super Egyptum,
et eduxerim filios Israel de medio eorum.
Numérotation du verset
Ex. 7,6
fecit itaque Moyses et Aaron sicut precepit4
4 precepit] preceperat
Weber
Dominus ita egerunt
Numérotation du verset
Ex. 7,7
erat autem Moyses octoginta annorum et Aaron octoginta trium quando locuti sunt ad pharaonem
Numérotation du verset
Ex. 7,8
dixitque Dominus ad Moysen et Aaron
Numérotation du verset
Ex. 7,9
cum dixerit vobis pharao ostendite nobis5 signa dices ad Aaron tolle virgam
5 nobis]
om. Weber
tuam et proice eam coram pharaone6
6 pharaone] pharao
Weber
ac vertatur in colubrum
Numérotation du verset
Ex. 7,10
Ingressi itaque Moyses et Aaron ad pharaonem fecerunt sicut preceperat Dominus tulitque Aaron virgam suam et proiecit7 coram pharaone8 et servis eius que versa est in colubrum.
7 suam et proiecit]
om. Weber
|
8 Pharaone] Pharao
Weber
|
Numérotation du verset
Ex. 7,11
Vocavit autem pharao sapientes et maleficos et fecerunt etiam ipsi per incantationes egyptias et arcana
quedam similiter
Numérotation du verset
Ex. 7,12
proieceruntque singuli virgas suas que verse sunt in dracones
sed devoravit virga Aaron
virgas eorum
Numérotation du verset
Ex. 7,13
induratumque est cor pharaonis et non audivit eos sicut preceperat Dominus.
Numérotation du verset
Ex. 7,14
Dixit9 Dominus ad Moysen: Ingravatum est cor pharaonis
9 dixit] + autem
Weber
et10 non vult dimittere populum.
10 et] om. Weber
Numérotation du verset
Ex. 7,15
Vade ad eum mane
ecce egredietur ad aquas
et stabis
in occursum eius super
ripam fluminis
et virgam
que conversa est in draconem tolles in manu
tua
Numérotation du verset
Ex. 7,16
dicesque ad eum Dominus Deus Hebreorum misit me ad te dicens dimitte populum meum
ut sacrificet mihi11
11 sacrificet mihi]
inv. Weber
in deserto
et usque ad presens audire
noluisti
Numérotation du verset
Ex. 7,17
hec igitur dicit Dominus in hoc scies
quod Dominus sim
ecce percutiam virga que in manu mea est aquam fluminis
et vertetur in sanguinem
Numérotation du verset
Ex. 7,18
pisces quoque qui sunt in fluvio morientur et computrescent aque et affligentur Egyptii bibentes aquam fluminis
Numérotation du verset
Ex. 7,19
dixit quoque Dominus ad Moysen dic ad Aaron tolle virgam tuam et extende manum tuam
super aquas Egypti et super fluvios eorum et rivos ac paludes et omnes lacus aquarum ut vertantur in sanguinem et sit cruor in omni terra Egypti tam in ligneis vasis quam in saxeis
Numérotation du verset
Ex. 7,20
feceruntque ita Moyses et Aaron sicut preceperat Dominus et elevans virgam
percussit aquam fluminis
coram pharaone12 et servis eius
12 Pharaone] Pharao
Weber
que versa est in sanguinem
Numérotation du verset
Ex. 7,21
et pisces
qui erant in fluvio13
13 fluvio] flumine
Weber
mortui sunt computruitque fluvius et non poterant Egyptii bibere aquam fluminis
et fuit sanguis in tota terra Egypti
Numérotation du verset
Ex. 7,22
feceruntque similiter malefici Egyptiorum incantationibus suis et induratum est cor pharaonis nec audivit eos sicut preceperat Dominus
Numérotation du verset
Ex. 7,23
avertitque se et ingressus est domum suam nec apposuit cor etiam hac vice
Numérotation du verset
Ex. 7,24
foderunt autem omnes Egyptii per circuitum fluminis aquam ut biberent non enim poterant bibere de aqua fluminis
Numérotation du verset
Ex. 7,25
impletique sunt septem dies postquam percussit Dominus fluvium
Capitulum 7
Numérotation du verset
Ex. 7,ad litteram
marg.|
marg.| {541}
.1.
Dixitque
dominus ad Moysen,
etc. Postquam Moyses et Aaron monuerant Pharaonem verbis, hic consequenter describitur eiusdem monitio in mirabilibus signis et primo describitur huius monitionis impositio. et secundo executio, ibi : Ingressi itaque. Circa primum dicitur sit.
marg.|
.2.
Ecce,
etc. non dicit Deum absolute, sed Pharaonis, quia deitas non est communicabilis creature, tamen aliqua similitudo et participatio ipsius bene communicatur ei sicut dicitur Ps. 31.b. Ego dixi dii estis. Quod exponens salvator Io. x. illos ad quos factus est sermo Dei dixit Deo, et eodem modo inf. 22. Applicabitur ad Deo s id est iudices, et hoc modo Moyses dictus est hic Deus Pharaonis id est potens super eum in plagis dei virtute et eius iudicio infligendis. Sciendum tamen quod in hebreo habetur : Constitui te elohim
[hébreu] praem. Ed1603
Pharaonis. quod nomen secundum proprietatem Hebrei sermonis est pluralis numeri, sicut patet in duab auctoritatibus preallegatis, in quibus ponitur hoc nomen elohim, sicut hic, et transfertur in plurali numero et ideo translatio nostra esset magis propria, si haberet sic : Ego constitui te deo s Pharaonis id est tantum timendum et {542} amplius, quam illos quos colit tanquam Deo s, quia non poterant eum sic affligere sicut Moyses. hoc autem dixit dominus Moysi, ut esset constans coram Pharaone :
marg.|
.3.
Et Aaron frater,
etc. Propheta aliquando accipitur proprie, et ad hoc requiritur quod habeat revelationem a Deo . Unde dicitur 1Rg. 9.b. Qui hodie dicitur propheta, olim appellabatur videns. Aliquando accipitur large pro eo qui verba Dei denuntiat vel exponit, licet ea non habeat a Deo immediate, et talis magis proprie dicitur interpres vel prolocutor, et hoc modo dicitur hic Aaron propheta, ad quod designandum dicitur, Propheta tuus, et non dicitur propheta Domini. Hoc autem dictum est Moysi quia dixerat se excusando. En incircuncisus labiis sum. Sciendum tamen, quod licet Aaron non dicatur proprie propheta ex isto loco, aliunde tamen potest dici, quia habuit revelationem a Deo immediate, ut dictum est supra 4. ca.
marg.|
.4.
Sed ego indurabo,
etc. Qualiter autem Deus sit causa indurationis, dictum est supra 4.
marg.|
.5.
Et multiplicabo signa,
etc. id est ostensione digna propter magnitudinem et multitudinem ipsorum. Et scient Egyptii, quod ego sum dominus qui extendi manum meam super Egyptum, etc. Per experientiam plagarum quas infligam eis.
marg.|
.6.
Erat
autem
Moyses octoginta annorum, et
Aaron
octogintatrium,
{534}
quando
locuti sunt ad Pharaonem.
Hoc dicitur ad ostendendum quod non movebantur ex passione iuvenili, sed ex magna maturitate.
Numérotation du verset
Ex. 7,ad litteram
marg.|
.1.
Cum dixerit vobis Pharao,
ostendite
signa,
etc. divine virtutis declarativa, quia aliter reputaret eos mendaces, nisi de sua legatione possent signa ostendere.
marg.|
.2.
Dices ad Aaron.
hoc autem factum est, quia Moyses diu fuerat absens de Egypto. ideo credere poterant Egyptii quod tunc fuisset imbutus magicis artibus. Et ideo si manu sua proiecisset virgam, que versa est in colubrum, potuissent hoc imputasse magicis artibus, sed Aaron in iuventute manserat in Egypto, ubi artes magicas addiscere non potuisset nisi voluntate et scitu Egyptiorum. Et ideo non poterant eum ita suspectum habere.
marg.|
.3.
Tolle virgam tuam,
etc. Ista virga aliquando dicitur virga Dei, quia de precepto Dei fuit apportata in Egyptum, et quia in ea fiebant signa virtutis Dei ostensiva. Aliquando dicitur virga Moysi, tum quia eam tenebat Moyses quando dominus apparuit et in rubo, ium quia Moyses in ea fecit multa signa. Dicitur etiam aliquando virga Aaron, ut hic patet, quia in ea per manum Aaron facta sunt signa aliqua.
marg.|
.4. In
gressi itaque Moyses et Aaron ad Pharaonem.
Hic consequenter describitur predicta monitionis executio, cum dicitur : Ingressi itaque, constanter ad exequendum Dei mandatum.
marg.|
.5.
Tulitque
Aaron virgam coram,
etc. ut viderent manifeste, quod {544} non erat Moysi, cui artem magicam imponebat.
marg.|
.6.
Que versa est in colubrum.
non secundum apparentiam tantum, sicut virge magorum, ut dicetur infra, sed secundum veritatem. Conversio enim virge Aaron, qua facta est ad declarationem divine virtutis, debuit esse dissimilis conversioni virgarum ipsorum magorum, non solum quantum ad virtutem facientem, sed etiam quantum ad rei facte veritatem.
marg.|
.7.
Vocavit autem
Pharao sapientes
id est philosophos, quia qui modo dicuntur philosophi, antiquitus sapientes vocabantur. Pythagoras enim primus fecit hanc nominis mutationem. cum enim arrogantissimum sibi videretur, quod se diceret sapientem, inquisitus de sua conditione, non respondit se esse sapientem, sed philosophum id est sapientie amatorum.
marg.|
.8.
Et maleficos
id est magicis artibus. imbutos.
marg.|
.9.
Et fecerunt etiam ipsi per
incantationes Egyptias
.
licet fierent virtute demonum, vocantur tamen Egyptiace, tum quia in Egypto docebantur, tum quia Egyptii talibus utebantur.
marg.|
.10.
Et arcana
quedam
,
etc. quod dicitur, tum quia tales incantationes in silentio proferuntur, tum quia effectus earum ex virtute occulta procedunt. Isti autem talia facientes fuerunt Iamnes et Mambres, ut dicit Apostolus. 2. ad Timot. 3.b. Sicut Iamnes et Mambres restiterunt Moysi, etc.
marg.|
.11.
Proieceruntque
singuli virgas suas,
que
verse sunt in dracones.
non secundum veritatem, sed secundum apparentiam tantum, ut videbitur.
marg.|
.12.
Sed devoravit virga Aaron virgas eorum.
et illud fuit secundum {455} signum. Dicunt autem doctores catholici, quod ista devoratio fuit ante quam virga Aaron rediret ad naturam virge, quia virge non competit devorare, sed magis serpenti. vocatur tamen virga, licet tunc esset serpens, quia prior eius natura erat virga, et quia serpens ille erat reducendus, ad naturam virge. Hebrei autem magis innitentes littere, dicunt quod fuit postquam illa redierat ad naturam virge, quia dicitur sic in textu : Devoravit virga Aaron, etc. Certum est autem quod utroque modo potuit fieri, quia illud fuit factum divina virtute, que potest indifferenter quodlibet, corpus maxime corruptibile in aliud convertere, licet dubitent aliqui eodem modo de corpore celesti, dicentes quod non potest etiam divina virtute in corpus corruptibile converti. hoc tamen discutere non est presentis negotii. Quod autem autem dicitur quod devoratio virge non competit, verum est proprie loquendo, quia devorare pertinet ad vim nutritivam, tamen similitudinarie et large loquendo convenit rei inanimate. sicut dicitur quod ignis devorat ligna, et hoc modo potuit dici de virga Aaron. si aliquid fuit conversum in ipsam postquam redierat ad naturam virge secundum dictum. Hebreorum, primus tamen modus dicendi videtur probabilior.
Numérotation du verset
Ex. 7,ad litteram
marg.|
.1. In
duratumque est cor
Pharaonis
etc. quia imputavit factum illud artibus magicis. Ad maiorem intellectum predictorum queritur, utrum virtute demonum, qua magi utuntur, potuit fieri conversio virgarum in dracones, et videtur quod non, quia aut hoc esset secundum veritatem, aut secundum apparentiam tantum, non primo modo, quia materia corporalis non subest virtuti demonis quantum ad transmutationem ipsius ad formam, secundum quod dicit Augustinus 3. de Trinitate dicens : Non est putandum istis transgressoribus angelis ad nutum servire hanc visibilium rerum materiam, sed soli Deo . Nec secundo modo, quia sensus naturaliter et ordine nature immutatur a sensibilibus, sed demon vel angelus non potest propria virtute nature ordinem immutare, quia tunc posset facere vera miracula, quod est falsum ergo, etc. Responsio virtute demonum non potuerunt converti virga in dracones secundum veritatem cuius ratio est, quia in compositis ex materia et forma materia non fit per se nec forma, sed totum compositum, et ideo totum transmutatur in totum, ut ex toto aere fit totus ignis, quando aer convertitur in ignem, ut dicitur in libro de generatione, effectus autem assimilatur agenti, et in ipso preexistit saltem virtualiter. Et ideo compositum ex materia et forma naturali non potest produci nisi ab agente composito ex materia et forma, vel nisi habeat totum compositum in virtute sua, angelus autem est forma simplex non habens materiam partem sui nec etiam habet eam in virtute sua sed solus Deus potest eam producere, et ideo virtute demonis non potest aliquod compositum ex materia et forma produci, licet In eo remanserint naturalia integra. conversio autem virge in serpentem includit compositum ex materia et forma naturali productione ergo, etc. Potuit tamen predicta conversio fieri secundum apparentiam, quia licet materia corporalis non subiiciatur virtute angelice quantum ad transmutationem predictam subiicitur tamen ei quantum {456} ad motum localem, ut omnibus conceditur, et ideo demones propria virtute dimissis potuerunt virga a magis proiectas per motum localem imperceptibiliter sensui humano tollere, et loco earum serpentes aliunde apportatos, vel ibidem generatos, non virtute demonis, sed agentis naturalis (sicut dicetur infra) supponere. videmus enim quod aliqui mimi per subtilitatem manuum et localem motum aliqua sic transmutat, quod homines non percipiunt, et multo fortius demones, quorum subtilitas et celeritas in motu locali maior est quasi incomparabiliter, hoc possunt et multo maiora. Item quia abeuntibus sensibilibus remanent phantasie et imaginationes, ut dicitur. 2. de anim a. Inde est, quod ex motu locali formarum sensibilium remanentium in virtute phantastica cum humoribus in quibus sunt ut in subiecto, apparent aliqua que non sunt. Unde dicit Philosophus libri de somno et vigilia quod descendente plurimo sanguine ad principium sensitivum, simul descendunt forme imaginate, et sic videntur aliqua que non sunt, sicut accidit somnianti. et isto modo possunt demones commovere humores interiorum sensuum et exteriorum, et sic possunt ad organa sensuum aliquas formas reducere, ac si venirent ab extra, non solum in dormientibus, sed etiam in vigilantibus : et sic videntur eis aliqua esse extra, que tamen non sunt, et hoc modo poterant facere, quod viderentur virge converse in dracones, et tamen de hoc nihil ex set extra secundum veritatem. Tertium autem modum addunt aliqui discentes, quod demones per motum localem possunt applicare activa naturalia passivis, et sic frequenter effectus naturales, sicut applicatis lignis ad ignem per manum hominis generatur ignis in materia lignorum illa tamen generatio est ab igne, sicut ab agente proprio, ab applicante ligna ministerialiter tantum, sed licet hoc sit verum, tamen non habet locum in propositio, quia licet ex virgis possent generari serpentes per agens naturale hoc tamen esset per multas transmutationes, et longo tempore, non ita subito. Poterant tamen demones materiam existentem in propinqua dispositione ad formam serpentis supponere proprio, activo et sic cito generarentur, et in loco virgarum per demones supponerentur. Ex predictis patet ad illud quod obiiciebatur, quia per modos predictos demones non transmutant materiam ad formam naturalem, nec mutant nature ordinem.
marg.|
.2.
Dixit autem dominus ad
Moysen
etc. Premissa regis monitione hic consequenter describitur inflictio pene, et dividitur in x. partes secundum numerum x. plagarum Egyptiis inflictarum, partes patebunt prosequendo. Considerandum etiam quod Sap. v. d. dicitur Armabit creaturam ad ultionem inimicorum, et ideo iste plage inflicte sunt a Deo ministerio quasi omnis generis creaturarum scilicet quatuor elementorum corporum celestium hominum, et angelorum, ut patebit prosequendo. Due autem prime facte sunt in elemento aque, et quantum ad primam premittitur comminatio, et subditur inflictioibi : Dixit quoque dominus. Circa primum dicitur sic.
marg.|
.3. In
gravatum
est cor,
etc. Ac si dicatur, ex quo contempsit monitionem, procedendum est ad pene inflictionem.
prol.|
{547}
Numérotation du verset
Ex. 7,ad litteram
marg.|
.1.
Vade ad eum mane.
Quia illa hora homines sunt magis dispositi ad accipiendum ea que rationabiliter dicuntur, ut sic minus sit excusabilis Pharao mandatum meum repellendo.
marg.|
.2.
Ecce egredietur ad aquas. In
egressu autem de domo regia poterat magis haberi accessus ad regem.
marg.|
.3.
Et stabis in occursum eius.
Constanter et intrepide.
marg.|
.4.
Super ripam fluminis.
Quia pena infligenda erat per flumen.
marg.|
.5. In
hoc scies quod dominus sum.
Per experientiam pene inflicte a me.
marg.|
.6.
Ecce percutiam,
etc. Non dixit percutiam manu mea, quia illa percussio facta fuit per manum Aaron, sicut patet infra, cum dicitur.
prol.|
Dic ad Aaron : Tolle virgam tuam. Causa autem quare factum est illud {548} per manum Aaron supradicta est, quia non poterat sic haberi suspectus de arte magica ab Egyptiis, sicut Moyses. Aliam causam assignant Iudei, dicentes quod quia Moyses fuit salvatus et extractus de flumine, ideo non debuit manu propria percutere flumen, convertendo in sanguinem.
marg.|
.7.
Percussit aquam,
etc. Ut viderent quod pena esset a Deo inflicta eo modoquo fuerat predicta.
marg.|
.8.
Que versa est,
etc. Et sic pena correspondet culpe, qua pueros extinxerant in flumine. Anima enim omnis carnis in sanguine est, ut dicitur, Levitic. 17.d.
marg.|
.9.
Et pisces qui
etc. Quia non possunt vivere in sanguine.
marg.|
.10.
Computruitque fluvius.
Fetor enim intolerabilis exhalabat inde propter mortem piscium.
prol.|
{549}
Numérotation du verset
Ex. 7,ad litteram
marg.|
.1.
Feceruntque,
etc. Sed queritur unde habuerunt aquam convertendam in sanguinem ? Dicunt Hebrei quod non omnes aque Egypti fuerunt converse in sanguinem, sed sola aqua fluminis, et que inde manabat ad rivos et paludes, et que inde hausta fuerat in vasis, preter hanc autem erant alique aque fontium in Egypto, que non erant converse sanguinem et inde fuit apportata magis : sed hoc videtur contrariari textui precedenti, ubi dicitur : Extende manum tuam super aquas Egypti, etc. Ex quo videtur quod omnis aqua Egypti conversa fuit in sanguinem. Item inf. dicitur : Foderunt Egyptii per circuitum fluminis aquam ut biberent : non tamen inveniebant nisi sanguinem, ut dicit Ioseph. Si autem habuissent fontes aquas potabiles, non est verisimile, quod fodissent iuxta fluvium in sanguinem{550} conversum. Doctores autem nostri communiter dicunt quod fuerit apportata de terra Gessen, ubi habitabant filii Israel, et quod predicta plaga non fuitibi : Sed hoc est contra hoc quod hic dicit Iosephus, quod ille fluvius ita ibi conversus fuit in sanguinem, sicut et alibi : et hoc videtur verum, quia aliter Egyptii, qui cum Hebreis manebant in terra Gessen, non fuissent afflicti in illa plaga, Quod autem Egyptii manerent cum Hebreis, videtur ex hoc quod dicitur infra. 12. Quod acceperunt vasa aurea et argentea mutuo a vicinis. erat tamen aqua potabilis filiis Israel, quia statim cum hauriebant, revertebatur ad naturam propriam, et ideo melius videtur dicendum quod ministerio demonum fuit apportata ipsis magis de terra que est extra terram Egypti, quod possunt facere mira celeritate.
marg.|
.2.
Impletique
sunt septem dies postquam
percussit
etc. quibus duravit plaga illa antequam fluvius ad naturam propriam reverteretur.
Numérotation du verset
Ex. 7,moraliter
marg.|
marg.| {534}
.5.
Tulit Aaron virgam suam,
etc. Per virgam doctrina significatur eo quod antiquitus in signum doctrine a doctoribus portabatur.
marg.|
.6.
Que versa est in
colubrum
scilicet verum secundum Augustinum et ideo per {544} hac virgam significatur doctrina sacra, que meram continet veritatem. Per virgas autem magorum que verse sunt in dracones, non veros sed apparentes tantum significantur doctrine false et superstitiose,
marg.|
.12.
Sed devoravit virga Aaron virgas
eorum
.
Per quod significatur, {455} quod doctrina sacra condemnat doctrinas falsas et superstitiosas, {456} et quicquid in doctrinis aliis sibi contrarium reperitur.
Numérotation du verset
Ex. 7,moraliter
marg.|
marg.| {547}
.6.
Ecce percutiam virga,
etc. Per aquam in sanguinem versam intelligi potest sapientia malignantium, que Iac. 3.d. dicitur terrena animalis et diabolica, et ista tota convertitur ad innocentium sanguinem extrahendum per malitias et fraudes exquisitas.
marg.|
.7.
Percussit aquam,
etc.
Allegorice
Per hanc aquam significatur sapientia Scribarum et Phariseorum, que totaliter versa fuit {548} ad Christi sanguinem effundendum.
marg.|
† Et non poterant Egyptii bibere aquam etc. per Egyptios quem qui tenebrosi interpretantur, demones significantur qui fuerunt, afflicti ex effusione sanguinis Christi, eo quod per hoc sancti patres de inferno fuerunt liberati similiter Iudei in sua malitia obtenebrati, propter dictam effusionem fuerunt graviter afflicti. Nam in vindictam mortis Christi fuerunt per Romanos partim occisi, et partim captivati.
Numérotation du verset
Ex. 7,Additio 1
marg.|
marg.| {549} In capitulo 7. ubi dicitur in postilla : Dices ad Aaron.
prol.|
Ratio quam assignat. postillator ad hoc quod in hoc signo scilicet virge verse in colubrum, Aaron proiecit virgam et non Moyses, non videtur sufficiens. Tum quia licet de Moyse probabilius suspicaretur, quod esset artibus magicis imbutus, quam de Aaron, nihilominus poterant suspicari quod Moyses instruxisset ipsum Aaron de ipsa eiectione per artem magicam, quam sic diceretur novisse. Tum quia in aliis plagis legitur quod Moyses extendit virgam et non Aaron, ut patet in septima plaga scilicet de grandine inf. 10 capitulo quod non debuisset facere Moyses, sed Aaron, si predicta ratio postillatoris valeret. Sed circa hoc videtur quedam predictorum series attendenda. Pro quo sciendum quod tanta humilitas erat Moysi, quod non poterat sentire, quod ipse esset idoneus nuntius ad istam liberationem. Unde de hoc numquam prebuit assensum, assignans defectum sue eloquentie, donec Deus assignavit sibi Aaron fratrem suum in socium, sic, ut Aaron loqueretur populo, non autem Moyses, ut patet supra 4. capit. consequenter tamen Deus mandavit ipsi Moysi, quod loqueretur filiis Israel certificando eos de redemptione sua, quod, non fecit sine inter positione ipsius Aaron, cuius Moysi dictis non crediderunt ex angustia spiritus, ut supra 6 capitulo Consequenter autem In eodem Deus mandavit Moysi, quod loqueretur Pharaoni de hac materia, qui respondit more solito se excusando. Ecce filii Israel non audierunt me, et quomodo audiet me Pharao, etc. arguens a fortiori, et tunc Deus commisit illam liberationem Moysi et Aaron similiter, ut patebat ibidem. Circa quod introduxit genealogiam utriusque quasi dicat quod Aaron esset equalis ipsi Moysi in hoc officio explendo et hoc, ut Moyses non excusaret se sed magis inanimaretur ad acceptandum. Unde genealogia expleta statim subditur, Iste est Aaron et Moyses quibus Deus precepit, ut educerent filios Israel de terra Egypti, etc. et quia consequenter in fine istius septimi capitulo dominus ad Moysen singulariter loquens, ait : Loquere ad Pharaonem regem Egyptii omnia que loquar tibi. non faciendo mentionem de Aaron statim Moyses allevat defectum suum sicut supra Unde dixit Moyses coram Domino : En incircuncisus labii sum, quomodo audies me Pharao. quasi dicat quomodo mittis me sine socio predicto, cum sim inhabilis. ad quod Deus qui humilia respicit, et humilibus dat gratiam, continue declaravit. quod illa humilitas Moysi merebatur exaltari. Unde sequitur in princ. 7. capitu. Ecce constitui te Deum Pharaonis, et Aaron frater tuus erit propheta tuus. quasi dicat non pretermitto Aaron, eo quod nolim eum mittere tecum, sed volo quod in altiori gradu sis. Unde sicut prophete annuntiant verba de hominibus qui Deum non possunt vel non mererentur audire, ut in glo. sicut constitui te Deum Pharaonis scilicet quod Pharao communiter non audiat verba tua, sed ipsius Aaron interpretis seu prophete tui. Unde sequitur : Tu loquere omnia que mando tibi, ille scilicet Aaron loquitur ad Pharaonem, et eadem ratione infra eo. capitu. dicit : Cum dixerit vobis Pharao, ostendite nobis signa dies ad Aaron Tolle virgam tuam, etc. hoc est dicere, Tu mandabis Aaron non solum verba que dicturus sum, sed signa que etiam sunt fienda, fient per eum sicut per prophetam fiunt miracula a Deo ordinata. {550} Et nota, quod ex predicto processu inter Deum et Moysen habentur duo. Primum, magna humilitas ipsius Moysi, que maxime pertinere ad illum qui dicitur esse rector populi, iuxta illud Mt. 20.d. Quicumque voluerit inter vos maior fieri, sit vester minister. Secundum vero est in providentia divina que communiter exaltat humiles.
Numérotation du verset
Ex. 7,Additio 2
prol.|
In capitulo 7. ubi dicitur in post. Ad maiorem intellectum predictorum queritur utrum virtute demonum.
prol.|
Nullus illorum modorum, vos postillator assignat consonat, littera : nam si magi Pharaonis serpentes aliunde virtute demonum apportaverunt, vel ibidem generatos non ex virgis, sed ex aliis rebus supposuerunt, tunc virge eorum non fuerunt verse in dracones, quod tamen littera protestatur dicens : Proieceruntque singuli virgas suas, que verse sunt in dracones. Similiter si illi serpentes erant tantum secundum apparentiam et non secundum rem, non est verum quod virge fuerunt verse in serpentes Unde melius videtur dicendum quod demones Deo permittente subito talia seminalia rerum adhibuerunt, per que virge sine multis transmutationibus et sine temporis mora perceptibili verterentur in dracones, et hoc virtute naturali talium seminalium rerum a quibus talis conversio sicut ab agente proprio creatur, a demone tamen applicative et mysterialiter tantum et sic est verum quod littera sonat scilicet quod protecte virge singulorum scilicet magorum verse sunt in dracones. Si autem dicatur, quod non reperitur in creaturis aliqua virtus naturalis, que virgam convertat in serpentem, fine multis transmutationibus intermediis, que requirunt magnam moram temporis. Ad hoc dicendum secundum sanctum Thom. In 1. parte. q. ccx. art. ult. In responsione ad 2. argu. quod non omnis virtus nature create est nobis nota. Et ideo eum aliquid fit preter ordinem nature create nobis note sicut in hoc loco modo predicto, miraculum posset diei non suppliciter, cum non sit contra ordinem totius nature create nobis note sed quo ad nos qui huiusmodi virtutes in elementis mundi latentes ignoramus : et hoc videtur sentire Aug. qui in hoc loco in glo. sic dicit quod demones dum per incantationes eorum malefici aliquid efficere conantur, discurrunt per mundum et subito eorum semina de quibus hoc agitur afferunt, sic que ex illis permittente Deo novas rerum species producunt. hec ille. Si autem contra predicta dicatur, quod ex hoc tolleretur efficacia miraculorum ad veritatem fides confirmandum, quod est contra Mar. ulti. d. Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis. nam illa que per demones fiunt preter naturam nobis notam sic sunt miracula quo ad nos, sicut illa que fiunt virtute divina. Ad hoc dicendum secundum Augustinum in libro 83.q. quod cum talia faciunt magi qualia sancti, diverso tamen fine et diverso iure fiunt. isti enim faciunt querentes gloriam suam, illi vero querentes gloriam Dei, Similiter isti faciunt per quedam privata commercia, illi autem publica administratione et iussu Dei cui subiecta creatura subiecta est, et de hac materia vide in id est parte questione cxiiii.
Numérotation du verset
Ex. 7,{552}
Additio 3
Additio 3
prol.|
In eod. c. 7. ubi dicitur in postilla : Dic ad Aaron.
prol.|
Hec ratio quam assignat Pos. ad hoc quod hec percussio fuit facta per manum Aaron, et non per manum Moysi fuit improbata supra in additione 1. huius capitulo ubi fuit alia ratio que verior videtur assignata videibi : Alia vero ratio que assignatur a Iudeis scilicet eo quod Moyses fuit salvatus de flumine, nulla est, nam tertia plaga fuit etiam facta per Aaron, et non per manum Moysi, licet illa plaga non pertinebat ad fluvium, ut patet de se.
Numérotation du verset
Ex. 7,replica
prol.|
Replica correctorii contra Burgensem volentem apparentia esse vera. capitulo 7. Ubi postillator reddit rationem quare prima signa facta sunt per Aaron, et non per Moysen, quia videlicet Moyses potuit haberi suspectus de magica arte, non Aaron, Burgensis opponit primo, quod Aaron simili modo potuit haberi suspectus, quasi eam a Moyse didicerit. Secundo, quia Moyses ultima signa fecit non Aaron, quod non debuerit si suspectus haberetur, et si ratio postillatoris valeret. ResponDeohic ad primum, quod non Moyses et Aaron non fuerunt diu simul conversati. constitit enim Egyptiis Aaron semper in Egypto educatum. Moysen autem foris, docere autem artem magicam vel addiscere requirit tempus, ideo probabiliter Aaron non potuit esse suspectus quod a Moyse didicisset, cum quo non fuit diu conversatus, ut patet in littera. Ad secundum dico, quod post sex plagas poterant Egyptii probabiliter intelligere artem magicam non intervenisse, quia in tertia plaga etiam digitum Dei recognoverunt malefici Pharaonis, ut dicitur, 8 capitulo Ex tunc ergo potuit Moyses sine suspicione uti eadem virga et Aaron indifferenter. ratio autem Burgens. quam adducit non est ad laudem Moysi, sed potius ad vituperium, dicit namque quod Moyses ex pusillanimitate {553} primo per se non fecerit signa, sed per medium Aaron ; quia dicit cum assuesceret flare coram Pharaone quasi prius timuisset, quod non sonat in virtutem Moysi habentis dominum pro autore, sub cuius nutu nemo virtuose timet hominem quemcumque.
prol.|
In eodem capitulo ubi postillator disputat de conversione virgarum in serpentes, videtur inclinari ad hoc, quod conversio virge magorum fuit solum apparens non existens. Burgens. contradicit, sed rationibus postillatoris non satisfacit. et ratio, quam ipse Burgens. adducit, non valet, arguit enim sic : si virge magorum solum secundum apparentiam verse sunt in serpentes, igitur non est verum quod dicitur in littera : Converse sunt virge in dracones ; ResponDeoquod verum est quod dicitur in littera, ideo stant bene simul, verum est virgas versas in serpentes. sed non vere, sed apparenter. hunc modum dicendi videtur innuere textus dicens, Fecerunt autem malefici per incantationes Egyptiacas et arcana quedam similiter, sed non dicitur simile, ut innuatur modus similitudinis in apparentia, sed non similitudo in existentia, non enim semper littera est falsa, que narrat apparentiam non existentiam. Lc. 14. dicitur quomodo dominus Iesus non peregrinus existens, peregrinus apparuit, existens in specie propria, apparuit in aliena, nec tamen subfuit falsum propter mysterium, sicut nec in fictione quando fingebat se longius ire, Cum Burgens. etiam sentiendo magnam partem scripture falsificaremus, que est de apparitionibus angelicis et divinis. Deus enim ignis corporalis non existens et columba, apparuit in igne et columba, et sic de aliis. Quid igitur mirum, si Dei permissione hac mutatio virgarum in serpentes apparuit, que tamen secundum rem mutatio non fuit propter rationes postillatoris et aliorum doctorum a Burgensi non solutas.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ex. 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=04&chapitre=04_7)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ex. 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=04&chapitre=04_7)
Notes :