Nicolaus de Lyra

Capitulum 9

Numérotation du verset Ex. 9,1 

Dixit autem Dominus ad Moysen ingredere ad pharaonem et loquere ad eum hec dicit Dominus Deus Hebreorum dimitte populum meum ut sacrificet mihi
Numérotation du verset Ex. 9,2 

quod si adhuc renuis et retines eos
Numérotation du verset Ex. 9,3 

ecce manus mea erit super agros tuos et super equos et asinos1 camelos et boves et oves pestis valde gravis
1 asinos] + et Weber
Numérotation du verset Ex. 9,4 

et faciet Dominus mirabile inter possessiones Israel et possessiones Egyptiorum ut nihil omnino pereat2 ex his que pertinent ad filios Israel
2 pereat] intereat Weber
Numérotation du verset Ex. 9,5 

constituitque Dominus tempus dicens cras faciet Dominus verbum istud in terra.
Numérotation du verset Ex. 9,6 

Fecitque3 Dominus verbum hoc altero die mortuaque sunt omnia animantia Egyptiorum
3 Fecitque] Fecit ergo Weber
de animalibus vero filiorum Israel
nihil omnino periit
Numérotation du verset Ex. 9,7 

et misit pharao ad videndum nec erat quicquam mortuum de his que possidebat Israel ingravatumque est cor pharaonis et non dimisit populum
Numérotation du verset Ex. 9,8 

et dixit Dominus ad Moysen et Aaron tollite plenas manus cineris de camino et spargat illud Moyses in celum coram pharaone4
4 Pharaone] Pharao Weber
Numérotation du verset Ex. 9,9 

sitque pulvis super omnem terram Egypti erunt enim in hominibus et5 iumentis ulcera6
5 et] +in Weber |
6 ulcera] vulnera Weber |
et vesice turgentes
in universa terra Egypti
Numérotation du verset Ex. 9,10 

tuleruntque cinerem de camino et steterunt contra pharao et sparsit illud Moyses
in celum factaque sunt vulnera vesicarum turgentium in hominibus
et in iumentis
Numérotation du verset Ex. 9,11 

nec poterant malefici stare coram Moysen propter vulnera que in illis erant et in omni terra Egypti
Numérotation du verset Ex. 9,12 

induravitque Dominus cor pharaonis et non audivit eos sicut locutus est Dominus ad Moysen
Numérotation du verset Ex. 9,13 

dixit7 Dominus ad Moysen mane consurge et sta coram pharaone8 et dices ad eum hec dicit Dominus Deus Hebreorum dimitte populum meum ut sacrificet mihi
7 dixit] + quoque Weber |
8 Pharaone] Pharao Weber |
Numérotation du verset Ex. 9,14 

quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum super omnes9 servos tuos et super populum tuum ut scias quod non sit similis mei in omni terra.
9 omnes] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 9,15 

Nunc enim extendens manum percutiam te et populum tuum peste peribisque de terra.
Numérotation du verset Ex. 9,16 

Idcirco autem posui te ut ostendam
in te fortitudinem meam et narretur nomen meum in omni terra
Numérotation du verset Ex. 9,17 

adhuc
retines populum meum et non vis eum dimittere
Numérotation du verset Ex. 9,18 

en pluam cras hac ipsa hora10 grandinem multam
10 cras - hac ipsa hora] inv. Weber
nimis qualis non fuit in Egypto a die qua fundata est usque in presens tempus
Numérotation du verset Ex. 9,19 

mitte ergo iam nunc et congrega iumenta tua et omnia que habes in agro homines enim et iumenta et universa que inventa fuerint foris
nec congregata de agris
cecideritque super ea grando
morientur
Numérotation du verset Ex. 9,20 

qui timuit verbum Dei11
11 Dei] Domini Weber
de servis pharaonis12 fecit confugere servos suos et iumenta in domos
12 Pharaonis] Pharao Weber
Numérotation du verset Ex. 9,21 

qui autem neglexit sermonem Domini dimisit servos suos et iumenta in agris
Numérotation du verset Ex. 9,22 

et dixit Dominus ad Moysen extende manum tuam in celum
ut fiat grando
in universa terra Egypti super homines et super iumenta et super omnem herbam agri in terra Egypti
Numérotation du verset Ex. 9,23 

extenditque Moyses virgam in celum et Dominus dedit tonitrua
et grandinem
ac discurrentia fulgura
super terram pluitque Dominus grandinem super terram Egypti
Numérotation du verset Ex. 9,24 

et grando et ignis
immixta pariter ferebantur tanteque fuit magnitudinis quanta ante numquam apparuit in universa terra Egypti ex quo gens illa condita est
Numérotation du verset Ex. 9,25 

et percussit grando in omni terra Egypti cuncta que fuerunt in agris ab homine usque ad iumentum cunctam herbam agri percussit grando et omne lignum regionis confregit
Numérotation du verset Ex. 9,26 

tantumque13 in terra Gessen ubi erant filii Israel grando non cecidit
13 tantumque] tantum Weber
Numérotation du verset Ex. 9,27 

misitque pharao et vocavit Moysen et Aaron dicens ad eos peccavi etiam nunc Dominus iustus et14 ego et populus meus impii
14 et] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 9,28 

orate Dominum et desinant tonitrua Dei et grando ut dimittam vos et nequaquam hic ultra maneatis
Numérotation du verset Ex. 9,29 

ait Moyses cum egressus fuero de urbe extendam palmas meas ad Dominum et cessabunt tonitrua et grando non erit ut scias quia Domini est terra
Numérotation du verset Ex. 9,30 

novi autem quod et tu et servi tui necdum timeatis Dominum Deum
Numérotation du verset Ex. 9,31 

linum ergo et hordeum lesum est eo quod hordeum esset virens et linum iam folliculos germinaret
Numérotation du verset Ex. 9,32 

triticum autem et far non sunt lesa quia serotina erant.
Numérotation du verset Ex. 9,33 

Egressus15 Moyses a pharaone et ex urbe extendit16
15 Egressus] egressusque Weber |
16 extendit] tetendit Weber |
manus suas17 ad Dominum et cessaverunt tonitrua et grando nec ultra stillavit pluvia et grando18 super terram.
17 suas] om. Weber |
18 et grando] om. Weber |
Numérotation du verset Ex. 9,34 

Videns autem pharao quod cessaret19 pluvia et grando et tonitrua auxit peccatum
19 cessaret] cessasset Weber
Numérotation du verset Ex. 9,35 

et ingravatum est cor eius et servorum illius et induratum est20 nimis nec dimisit filios Israel sicut preceperat Dominus per manum Moysi
20 est] om. Weber

Capitulum 9

Numérotation du verset Ex. 9,ad litteram 
marg.| marg.| {561} .1. Dixit autem dominus, etc. Hic consequenter deseritur quinta plaga, Cuius primo premittitur comminatio. Et secundo subditur inflictio, et ibi : Fecit ergo dominus. Circa primum dicitur.
marg.| .2. Hec dicit dominus, etc. Licet enim sit Deus et dominus omnium, dicitur tamen hic Deus et dominus Hebreorum in speciali, per veram fidem et specialem cultum, et ut videret Pharao, quantum dominus diligebat populum illum. Subditur :
marg.| .3. Ecce manus mea. Non dicit, manus Moysi, quia ista plaga sicut et precedens facta est a Deo absque ministerio Moysi et Aaron. In tribus autem primis dicitur Aaron extendisse manum.
marg.| .4. Super agros, etc. Pestis valde gravis. Ex quo patet, quod illa pestis fuit solum super animalia que erant in campis. Qualiter autem fuerit illa pestis in textu non exprimitur, nec Ioseph de hac peste loquitur. Et dicit Andreas, quod fuit ex voluntate divina, non per corruptionem aeris. Alii autem dicunt quod fuit ex corruptione aeris divinitus causata cadente super pascua. Et ideo animalia pascentia corrupta sunt, et secundum {562} hoc dicitur pestis illa a pastu.
marg.| .5. Et faciet dominus, etc. Quod in eisdem campis animalia Egyptiorum sunt mortua, et animalia filiorum Israel salvata.
marg.| .6. Cras faciet dominus. Dicunt Hebrei, quod Moyses fecit lineam in pariete, dicens : Crastina die cum sol attinget lineam istam, fiet plaga ista. Et hoc est factum ad ostendendum certitudinem divine providentie.
marg.| .7. Fecit ergo dominus. Hic consequenter describitur predicte pene inflictio, eo modo quo predicta est.
marg.| .8. Et misit Pharao. Queritur : Quare non misit ad videndum de aliis predictis plagis, sicut de ista ? Dicendum quod non poterat, quia in plaga precedenti immediate nuntii non poterant ire propter muscas que erant in itinere, vel propter animalia, que erant horribilia secundum aliam opinionem, similiter dicendum de ciniphibus et ranis. Et correspondet plaga ista culpe Egyptiorum qua afflixerunt Hebreos, non solum in propriis corporibus, sed etiam In eorum animalibus, supponendo eis onera gravia portanda.
marg.| .9. Et dixit dominus. Hic describitur sexta plaga que fuit communis hominibus et iumentis, cum dicitur.
Numérotation du verset Ex. 9,ad litteram 
marg.| marg.| {565} .1. Tollite plenas manus. Ex quo patet quod ista plaga facta est ex elemento ignis, quia cineres illi accepti sunt de camino ardenti, ut magis sonat in hebreo, et correspondet plaga ista culpa Egyptiorum, qua afflixerant Hebreos in decoctione laterum in igne fornacis
marg.| .2. Et spargat illum, scilicet cinerem ardentem.
marg.| .3. Moyses, Et non Aaron quia ista sparsio cineris facta est versus celum. Aaron enim erat ordinatus in his que pertinebant ad populum Moyses autem in his que pertinebant ad Deum, et ideo manu propria iussus est spargere cinerem, qui spargendus erat versas celum.
marg.| .4. Erunt enim in hominibus etc. Primo enim fuerunt in eis vesice turgentes id est calefactionem pungentem continentes, et postquam rupte {566} sunt vesice, fuerunt in eis vulnera.
marg.| .5. Nec   poterant   malefici, etc. Ex quo patet, quod ex precedentibus signis non destiterunt Moysi resistere, propter quod ista plaga fortius in eis deseruit, quam in aliis Egyptis.
marg.| .6. Dixitque Dominus. Hic describitur septima plaga cuius primo premittitur comminatio. Secundo subditur inflictio,ibi : Et dixit dominus ad Moysen. Tertio eiusdem remotio,ibi : Misitque Pharao. Circa primum dicitur sic.
marg.| .7. In hac vice mittam. ex quo patet quod hoc non intelligitur solum de ista plaga, sed etiam de sequentibus, quia dominus previdebat Pharaonis obstinationem, et eius flagellationem. futuram. Unde subditur :
prol.| {565}
Numérotation du verset Ex. 9,ad litteram 
marg.| .1. Peribisque de terra :. quod factum fuit quando persequens filios Israel submersus fuit in mari rubro.
marg.| .2. Idcirco autem posui te, ut ostendam, etc. flagellando te multipliciter, hoc tamen non est sic intelligendum quod Deus indigeat malitia hominum ad declarationem sue fortitudinis hominibus eos flagellando quia per multas vias potest suam fortitudinem hominibus ostendere, sed pro tanto hoc dicitur, quia Deus est aDeopotens et bonus, quod ex malis hominum scit et potest bona elicere, et ideo talia permittit, ut inde bona eliciat, et sic ex malitia Pharaonis elicuit declarationem sue iustitia et virtutis. Unde ly ut : tenetur ibi consecutive, et non causaliter.
marg.| .3. Et narretur nomen meum :. quia per declarationem talis iustitie manifestatur aliis divina virtus et iustitia, ut eum timeant, et non obdurentur in peccatis suis sicut Pharao.
prol.| {566} .4. En pluam cras. Predeterminat tempus et horam ad ostendendum sue providentia certitudinem, et sue virtutis magnitudinem, que nec in modico potest impediri.
marg.| .5. Qualis non fuit in Egypto a die, etc. In illa enim regione que, est versus austrum pauce pluvie et grandines fiunt, et parve quantitatis sed tunc fuit grando ita magna in multitudine et quantitate et maior, quam fieri solet in partibus Borealibus.
marg.| .6. Mitte ergo iam. Hoc dicitur ad ostendendum, quod cum iustitia divina semper currit misericordia.
marg.| .7. Qui timuit verbum Dei, etc. iste timor non fuit filialis procedens ex amore, sed servilis procedens ex formidine pene.
marg.| .8. Qui autem neglexit. Quia nec servilem timorem ex nimia obstinatione habuit.
marg.| .9. Extende manum tuam in. quia Moyses erat in his que pertinebant ad dominum, Aaron autem supra iussus est extendere manum.
prol.| {567}
Numérotation du verset Ex. 9,ad litteram 
marg.| .1. Et dominus dedit tonitrua. Ad terrendum Egyptios.
marg.| .2. Et grandinem. Ad consumendum terrenascentia et etiam homines et animalia, que erant in agris.
marg.| .3. Ac discurrentia fulgura super terram. Ad percutiendum ea que grandinem evadebant. Patet etiam ex hoc, quod ista fuit ex tribus elementis scilicet aqua ratione grandinis, que est aqua congelata, aere ex commotione eius vehementi ratione tonitrui, et igne ex fulgure discurrente. Correspondet etiam ista plaga, per quam terrenascentia fuerunt contrita, et in modum palearum redacta, culpe Egyptiorum que Hebreos afflixerunt palearum congregatione ut dictum est supra 5. capitulo.
marg.| .4. Cum   egressus fuero de urbe. Erat enim plena idololatria, ideo prius egressus est antequam oraret.
prol.| {568} .5. Novi autem, etc. Necdum timeatis, timore filiali, sed tantum servili, ut pena cesset.
marg.| .6. Linum ergo et hordeum lesum id est contritum et corruptum a grandine, Cuius causa subditur :
marg.| .7. Eo quod hordeum esset virens, etc. In hebreo habetur : Eo quod esset primitivum. Et ideo iam tantum creverat, quod illud quod posset crescere post percussionem grandinis esset infructuosum et inutile.
marg.| .8. Et linum iam folliculos, etc. In hebreo habetur : Et linum iam tuellos fecerat : Et ideo quia tuelli fuerunt fracti, ulterius erat inutile. Et predictis patet, quod tria istam plagam evaserunt scilicet illa que erant in domibus, quia in agris tantum fuit ista pestilentia, ut patet ex predictis in textu. Item illa que non erant primitiva, que non in tantum pro tunc creverunt, quod renascentia esset inutilis. Item illa que erant dura lignea, que non fuerunt fracta, et eadem ratione illa que non erant in tuellis, quia non resistebant grandini sed cedebant percussioni.
prol.| {569}
Numérotation du verset Ex. 9,ad litteram 
marg.| .1. Triticum autem et far non sunt lesa. In hebreo habetur : Triticum {570} et spelta non sunt lesa. Cuius causa subditur :
marg.| .2. Quia serotina erant. Et illud quod natum et novitium erat, cedebat percussioni grandinis. Cetera patent ex predictis.
Numérotation du verset Ex. 9,moraliter 
marg.| marg.| {561} .1. Dixit autem dominus ad Moysen. In hoc capitulo agitur de {562}tribus plagis Egypti. Prima est pestis, de qua dicitur.
marg.| .3. Ecce manus mea, etc. Per hec animalia bruta intelliguntur homines voluptuose viventes vita bestiali. Unde id est Ethicorum vita voluptuosa dicitur {565} vita pecudum. Super istos autem venit pestis valde gravis quia primo venit super eos mors culpe, et postea mors gehenne. Secunda plaga est vesicarum, de qua dicitur.
Numérotation du verset Ex. 9,moraliter 
marg.| .4. Erunt enim, etc. Egyptus interpretatur tenebra propter quod homines Egypti dicuntur qui suum studium applicant ad exercendum peccata que sunt tenebrarum. Is. 29. c. Ve qui profundi {566} estis corde, ut abscondatis a Domino consilium quorum sunt in tenebris opera, et dicunt, quis videt nos ? Iumenta vero dicuntur qui in talibus operibus prestant auxilium, consilium, et favorem. Dicuntur enim iumenta, quasi iuvamenta, et super istos etiam cum aliis venient vesice turgentes id est pungentes, per quas intelligitur vermis conscientie, que perpetuo manebit in damnatis. Isaie. lvi. Vermis eorum non morietur. Per hoc autem quod dicitur.
Numérotation du verset Ex. 9,moraliter 
marg.| marg.| {565} .7. Qui timuit verbum Dei, etc. per iumenta, que fuerunt salvata, {566} significatur quod peccatores refugientes ad domum ecclesie per opera vere penitentie evadunt penam gehenne. Tertia vero plaga est ignis et grandinis. cum dicitur.
Numérotation du verset Ex. 9,moraliter 
marg.| marg.| {567} .1. Grando, etc. Per quam intelligitur illa pena damnatorum, {568} de qua dicitur Iob. 24 capitulo Ab aquis nivium transibunt ad calorem nimium. Per hoc autem quod dicitur.
Numérotation du verset Ex. 9,Additio 1 
marg.| marg.| {569} In capitulo ix. ubi dicitur in postilla Et misit Pharao ad videndum.
prol.| Et alia ratio consona littere, quam quidam Hebreorum assignant ad hoc quod de ista plaga misit ad videndum specialiter, et non in precedenti, quia scilicet mirabilius erat quod ex animalibus Egyptiorum et Hebreorum, que in eisdem campis pascebantur, morerentur illa que erant Egyptiorum, non autem que erant Hebreorum, quam quod terra Gessen esset immunis ab aliqua plaga, non autem alia terra, Egypti. Hoc etiam sonat littera, que in precedenti plaga dicit : Faciamque mirabilem in die illa terram Gessen, in qua populus meus est, ut non sint ibi musce, in hac vero plaga scilicet pestis dicitur : Mortuaque sunt omnia animantia Egyptiorum, et de animalibus filiorum Israel nihil omnino periit scilicet ubicumque essent, etiam in terra Egyptiorum quod est mirabilius, et per consequens dignius inquisitione. In primis vero duabus plagis, quia magi fecerunt similia, non curavit Pharao inquirere distinctionem plagarum. In tertia vero non legitur talis distinctio.
Numérotation du verset Ex. 9,Additio 2 
prol.| In eo c. ix. ubi dicitur in postilla Id circo posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam.
prol.| Licet concedendum sit, quod Deus non indigeat malitia hominum ad declarationem sue fortitudinis eos flagellando, quia per multas alias vias potest suam fortitudinem ostendere, prout postillator dicit, non tamen ex hoc sequitur, quod cum dicitur : Ut ostendam in te fortitudinem meam. ly ut, non teneatur ibi causaliter, prout ipse vult inferre. Pro quo considerandum est, quod ex divina providentia non solum disponitur qui effectus fiant, sed etiam ex quibus causis, et quo ordine proveniant, inter quas quidem causas sunt etiam quorumdam effectuum, cause actus humani, unde in talibus oportet homines agere aliqua, ut per suos actus impleantur quidam effectus secundum ordinem a Deo dispositum, prout in secunda secunde q. 83. Et ideo talibus tales actus medii rationem habent causalitatis respectu effectus a Deo dispositi, unde in presenti materia, quia Deus ex proposito sue voluntatis disposuerat, quod per malitiam Pharaonis a Deo toleratam et permissam sua potentia, iustitia et longanimitas, hominibus declararetur : idcirco huiusmodi malitia sic a Dei permissa, habet rationem causalitatis respectu huiusmodi declarationis a Deo intente, non tamen hec causalitas est principalis et absoluta, sed est secundaria, et ex suppositio divini propositi dictum est Unde patet quod ly ut, cum dicitur : Ut ostendam in te, {570} tenetur causaliter prout sonat, et non indiget aliqua resolutione. Unde et doctores sancti illam dictionem ut, in hoc loco in sua propria significatione relinquunt, ut patet in gl. bene intuenti ; Sicut enim cum dicitur de Deo in Ps. 103.b. quod producit herbam servituti hominum, ut educa panem de terra, non excluditur quin Deus per multas alias vias posset educere panem de terra, sine hoc quod herbam prius produxisset, sed quod Deus voluit instituere istum modum determinatum producendi, et sic eductio panis de terra habet causalitatem respectu productionis herbe. Unde ly, ut, tenetur causaliteribi : sicut et in hoc loco.
Numérotation du verset Ex. 9,replica 
prol.| Replica . Correctorii contra Burgensem In capitulo ix. Burgens. notat postillatorem dicentem ly ; ut, non teneri causaliter, sed consecutive, cum dicitur : Idcirco posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam, obiiciens et allegans mira, putans ea esse contra postillatorum, quod tamen non est, sed potius pro eo, ut patet diligenter intuenti. Nihil enim potest esse Deo causa motiva ad extra, et in ratione finis, nec forme, nisi consecutive, et hoc est quod intendit postillator. Sequitur enim consequentia legali ; Pharao fuit malitia induratus contra dominum, ergo Deus voluit In eo ostendere fortitudinem suam, et sic malitia non fuit causa nisi occasio consecutionis ex lege per Deum ordinata, ut Deus eum flagellaret, et In eo suam potentiam ostenderet, et ad hoc valet exemplum de productione panis de terra, quia ita ordinem nature instituit, quod prius terra germinaret, et gramen prodiret in granum, ut fieret panis consequenter ex ordine instituto. Sed et illud quod Burgens. ex dictis sancti Thom. secunda secunde q. 83. applicat proposito, videtur non benedictum, videlicet quod ex ordinatione divina oportet homines agere, ut effectus a Deo instituti impleantur ; Nam ex eo sequitur in materia presenti, quod Pharaoni peccatum obstinationis imputari non debet, quia secundum hoc oportuit eum esse causam divine glorificationis si causaliter teneri debeat, ut vult Burgens. In his autem que oportet fieri, sicut in naturalibus et necessariis, non laudamur nec vituperamur, testibus philosophis et theologis. Sequitur etiam illam obstinationem fuisse non solum ex divina permissione, sed etiam institutione et ordinatione, quod non sonat theologice ; cum doctores sancti et Magister sententiarum huiusmodi obstinationis, sicut nec aliorum malorum culpe non velint esse causam positivam, sed defectivam. Doctrina enim Scoti est, quod in reprobatione, Deus nullum actum positivum habet circa reprobatum, sed solum negativum, non ordinando ad gloriam et gratiam. Unde licet dictum sancti Thom. veritatem habere possit in positivis ordinatis per Deum, in proposito autem, prout Burgens. applicat, non videtur consonare.
Numérotation du verset Ex. 9,1 
differentia
marg.| {LYR 4.9#D1 } Didaci de Deza defensio circa Ex. 9



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ex. 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=04&chapitre=04_9)

Notes :