Capitulum 17
Numérotation du verset
Ex. 17,1
Igitur profecta1 omnis multitudo filiorum Israel de deserto Sin
1 profecta Mt300 Cas264 ΩJ Weber] + est om. Rusch
per mansiones suas iuxta sermonem Domini castrametata est2 in Raphidim
2 castrametata est
Cor3
(vel)
Mt300 Rusch
] castrametati sunt ΩJ
Cor3
(hebr. anti.)
ubi non erat aqua ad bibendum populo.
Numérotation du verset
Ex. 17,2
Qui iurgatus contra Moysen,
ait: Da nobis aquam ad bibendum3.
3 ad bibendum Ω
M
Cor3
(vel)
Rusch
(ad bibendu
cacogr.
)] ut bibamus
Mt300 Cas264
ΩJ
Cor3
(anti.)
Weber,
et bibemus
Cor3
(hebr.)
Quibus iratus4 Moyses ait5:
4 iratus ΩS Rusch] om. Mt300 Cas264 Weber
|
5 Moyses ait Ω
M
Rusch
] respondit Moyses
Mt300 Cas264
ΩJ
Cor3
(hebr.)
Weber
|
Quid iurgamini contra me6, cur temptatis Dominum?
6 me] + et
Cor3
(hebr. anti.)
Numérotation du verset
Ex. 17,3
Sitivit
ergo populus
ibi pre7 aque penuria et murmuravit contra Moysen dicens cur fecisti nos exire8 de Egypto ut occideres9 nos et liberos nostros ac iumenta siti.
7 pre] pro
Weber
|
8 fecisti - nos exire]
inv. Weber
|
9 occideres] + et
Weber
|
Numérotation du verset
Ex. 17,4
Clamavit autem Moyses ad Dominum dicens: Quid faciam populo huic adhuc pusillum10
10 pusillum] pauxillum
Weber
et lapidabit11 me.
11 lapidabit] lapidabunt
Weber
Numérotation du verset
Ex. 17,5
Ait autem12 Dominus ad Moysen: Antecede populum et sume tecum de seniorbus13 Israel et virgam in14 qua
12 autem]
om. Weber
|
13 senioribus] senibus
Weber
|
14 in] om. Weber
|
percussisti fluvium tolle in manu tua et vade
Numérotation du verset
Ex. 17,6
en ego stabo coram te ibi super petram Horeb
percutiesque petram et exibit ex ea aqua
ut bibat populus
fecit Moyses ita coram seniorbus15 Israel
15 senioribus] senibus
Weber
Numérotation du verset
Ex. 17,7
et vocavit nomen loci illius Temptatio propter iurgium filiorum Israel et quia temptaverunt Dominum dicentes estne Dominus
in nobis an non.
Numérotation du verset
Ex. 17,8
Venit autem Amalech
et pugnavit16 contra Israel in Raphidim
16 pugnavit] pugnabat
Weber
Numérotation du verset
Ex. 17,9
dixitque Moyses ad Iosue: Elige viros et egressus pugna contra Amalech
et cras ego stabo17
17 et cras Λ H ΣO P Ω
Rusch
] cras cett. Ed1530
Clementina
in vertice collis
habens virgam18
18 virgam
Rusch
(hapax)] + Dei
Weber
in manu
mea
Numérotation du verset
Ex. 17,10
Fecit Iosue ut locutus19 erat Moyses et pugnavit contra Amalech
19 locutus] + ei
Weber
Moyses
autem et Aaron
et Hur
ascenderunt super verticem collis.
Numérotation du verset
Ex. 17,11
Cumque elevaret20 Moyses manus
20 elevaret ΦG*
Rusch
] levaret
cett. Weber
vincebat Israel
sin autem paululum remisisset, superabat Amalech.
Numérotation du verset
Ex. 17,12
manus autem Moysi erant graves: sumentes igitur lapidem,
posuerunt subter eum in quo sedit
Aaron autem et Hur sustentabant manus eius ex utraque parte
et factum est ut manus illius21 non lassarentur usque ad occasum solis.
21 illius] ipsius
Weber
Numérotation du verset
Ex. 17,13
fugavitque Iosue
Amalech
et populum eius
in ore
gladii
Numérotation du verset
Ex. 17,14
Dixit autem
Dominus ad Moysen: Scribe hoc ob monimentum in libro22* et trade in23 auribus Iosue delebo enim memoriam
22 ob monimentum - in libro Ψ ΩSJ
Ed1530 Clementina
(
1593 1598
)
Weber
(monumentum)]
inv. Rusch (hapax)
|
23 in Amiatinus ... Ψ ΩSJ
Rusch
]
om. Weber
|
Amalech
sub celo.
Numérotation du verset
Ex. 17,15
edificavitque Moyses altare
et vocavit nomen eius Dominus
exaltatio
mea dicens
Numérotation du verset
Ex. 17,16
quia manus
solius24 Domini
24 solius] solii
Weber
et bellum Dei erit contra Amalech
a generatione
in generationem.
Capitulum 17
Numérotation du verset
Ex. 17,1
differentia
differentia
marg.|
{LYR#T#.1}
De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 15va
Numérotation du verset
Ex. 17,ad litteram
marg.|
marg.| {943} Igitur Postquam descripta est provisio alimenti sicci quod est cibus, hic consequenter describitur provisio alimenti humidi, quod est potus. et primo ostenditur aque penuria, secundo circa hoc Dei providentia, ibi : Et ait Dominus. Circa primum dicitur.
marg.|
.1.
Igitur profecta omnis.
Notandum quod in hoc itinere usque ad montem Sinai et etiam postea, filii Israel fecerunt aliquas mansiones, que magis seriose exprimunt Nm. 33. hic autem solum nominantur ille in quibus factum est aliquid notabile.
marg.|
.2.
Iuxta sermonem Domini,
non est intelligendum quod aliqua vox sensibilis a Deo emissa ostenderet locum in quo deberent manere, sed columna nubis precedens hoc indicabat, faciens in hoc officium vocis vel sermonis.
marg.|
.3.
Ubi
non
,
etc. Sed queritur hic quare dominus eduxit eos per talem viam, ubi paterentur tot defectus cibi et potus ? Dicendum quod hoc fuit ut ex frequenti necessitate oporteret eos recurrere ad dominum, et sic sub timore Domini retinerentur, per hoc etiam bonorum patientia et malorum impatientia declarabatur.
marg.|
.4.
Qui
iurgatus
etc. hoc intelligitur de impatientibus tantum.
marg.|
.5.
Quid
iurgamini
contra
.
quasi obliti beneficiorum Dei, qui vobis providit in maiori necessitate.
marg.|
.6.
Cur
tentatis dominum
.
Videtur tamen quod non fuerit ibi tentatio Dei, quia non habebant quid agerent humano consilio. Dicendum quod tentabant Deum in hoc quod experiri volebant : Utrum Deus posset eos potare in deserto, {944} vel quia volebant experiri, utrum ex suis meritis Deus deberet eis dare potum miraculose. unde dicebant : Est ne Deus in nobis, an non ? ut postea subditur :
marg.|
.7.
Clamavit autem Moyses ad dominum. In
nullo retardatus de bono procurando eis propter iniuriam eorum contra ipsum.
marg.|
.8.
Adhuc pauxillum,
etc. hoc non dicebat Moyses ductus timore naturali sui, qui bene cadit in perfectum virum, sed magis hoc dicebat timore populi, ne eo interfecto a Domino recederet per idolatriam.
marg.|
.9.
Ait dominus ad
Moysen
.
Hic consequenter describitur Dei providentia, cum dicitur.
marg.|
.10.
Antecede
etc. ac si diceret dominus, tu times ne populus lapidet te, egredere ante eos, et videbis si potero te protegere.
marg.|
.11.
Et
sume tecum
etc. ut sint testes quod ibi antea non fuerunt fontes, vel aque, et per hoc appareat evidens miraculum.
marg.|
.12.
Et virgam.
Dicit Rabbi Salomon quod aliqui de populo Israel erant ita maligni quod dicebat, quod ministerium illius virge solummodo se extendebat ad mala infligenda, sicut patuit in plagis Egyptiorum, sed non se ex tendebat ad conferendum bona, et ideo dominus precepit Moysi uti virga illa in eductione aque de petra, ut manifeste videretur, quod non solum erat instrumentum divine iustitie, in malis pene inferendis : sed etiam divine misericordie in bonis conferendis.
marg.|
.13.
Qua percussisti fluvium.
Supra 7 capitulo videtur dici contrarium scilicet quod Aaron percussit et non Moyses. Dicendum quod Aaron percussit auctoritate et mandato Moysi, ut dicituribi : et quia ille dicitur rem facere cuius auctoritate fit ideo dicitur hic, quod ipse Moyses percussit.
marg.|
.14.
En ego
stabo
coram te.
paratus ad implendum petitionem tuam :
prol.|
{645}
Numérotation du verset
Ex. 17,ad litteram
marg.|
.1.
Supra
petram
Oreb.
non est intelligendum quod illa petra esset in monte Oreb, qui est idem quod mons Synai, quia adhuc distabant ab illo loco. sed est alius locus eiusdem nominis. Sequitur :
marg.|
.2.
Et vocavit,
etc. Cuius causa subditur :
marg.|
.3.
Et quia tentaverunt,
etc. qualiter autem tentaverunt dominum, iam dictum est.
marg.|
.4.
Venit
autem
Amalech.
Descripta provisione alimenti, hic describitur repressio adversarii, et primo describitur pugna. secundo gratiarum actio pro victoriaibi : Edificavitque Circa primum dicitur, Venit autem Amalech. et pugnavit contra Israel. Causa huius dicta est 15 capitulo quantum est ex parte ipsius Amalech. Alia causa assignatur ex parte populi Israel. Ad hoc enim permisit dominus bellum istud contra eum insurgere, ut ex victoria sequenti essent audaciores de cetera contra adversarios in surgentes, et de spoliis Amalech essent muniti armis, et aliis necessariis que fugientes dimiserunt.
prol.|
{646}
.5.
Dixitque
Moyses
etc. vidit enim in spiritu prophetico ipsum fore ducem Israel, et ideo fecit eum ducem exercitus.
marg.|
.6.
Elige
viros
.
strenuos bellatores.
marg.|
.7.
Et egressus
etc. non enim voluit, quod expectaretur exercitus Amalech, sed quod iretur sibi obviam, ne pueri mulieres et timidi qui remanserunt in castris, nimis terrerentur et fugerent, et sic daretur maior audacia adversariis.
marg.|
.8.
Ego
stabo
.
pugnandum precibus contra adversarios.
marg.|
.9.
Habens
virgam
etc. ut victoria Deo ascribatur.
marg.|
.10.
Moyses
autem
,
etc. Dicunt Hebrei et aliqui doctores catholici, quod iste Hur fuit filius Marie et Caleb, confirmantes per illud quod scribitur 1Par. 2 capitulo quod mortuas Azuba uxore Caleb, ipse accepit uxorem que vocabatur Ephrata, que peperit ei Hur. Dicunt autem quod ista Ephrata fuit Maria soror Moysi que erat binomia, sed istud videtur falsum quia Maria senior erat ipso Moyse, quod patet ex hoc quod supra dictum est 2.c scilicet quod Moyse exposito in flumine ipsa init ad videndum quid accideret {647} de puero, et dixit filie Pharaonis. Vis ut vocem tibi mulierem Hebream que nutrire possit infantulum ? Ex quo patet in nativitate Moysi iam erat puella. 12. annorum vel amplius. Moyses autem ante exitum de Egypto iam erat lxxx. annorum, ut dictum est supra, 7. capitulo et per consequens tunc erat Maria. xcii. annorum vel circiter. De Caleb autem scribitur Iosue 14.b. quod erat quadraginta annorum tantum quando init ad explorandum terram, quod fuit post exitum de Egypto. si igitur Maria fuit uxor eius secunda, non videtur, quod acceperit eam antequamiret ad explorandum, tum quia non ita cito accipiebant uxores illo tempore, sed expectabant etatem perfectam ad generandum, tum quia oportet dicere, quod per aliquod tempus fuerit cum prima, maxime quia ex ea habuit prolem, ut habetur. 1. Paralipo. 2.b. Ex quo videtur, quod non potuit accipere Mariam, cum iam esset, quadraginta annorum vel parum minus et tunc ipsa Maria erat xcii. annorum vel parum minus. Ex quo sequitur inconveniens, ut videtur, scilicet quod domina sic antiqua et tante sanctitatis quia erat prophetissa, ut supra dictum est contraxisset matrimonium et maxime cum homine tam iuvene. Item dato quod contraxisset in tali etate, non tamen potuisset concipere. Item dato quo concepisset de Caleb tamen ille puer in exitu de Egypto non posset esse ita magnus, quod ascendisset cum Moyse in montem et sustentasset manus eius, ut hic dicitur de ipso Hur. Ex quo manifeste patet, quod non fuit filius Caleb. et Marie. Item de ipso dicitur infra. 24 capitulo Haberis Aaron et Hur vobiscum, si quid natum fuerit questionis, referetis ad eos. Ex quo patet quod in exitu filiorum Israel de Egypto. Hur iam erat magne prudentie et magni consilii, et reputatus inter seniores : et ideo ille Hur de quo est hic sermo non patuit esse filius Caleb, qui adhuc erat satis iuvenis, ut predictum est, et ideo si dicatur quod fuerit filius Marie, oportet dicere quod sit de alio viro, nec illa Ephrate de qua dictum est, potuit esse esse eadem cum Maria, ut satis patet ex dictis, et ille Hur filius Caleb est {648} alius ab isto de quo hic loquitur scriptura. Et ideo mihi videtur melius dicere cum antiquis doctoribus, quod iste Hur fuit maritus Marie, et idem dicit Iosephus 3. libro Antiquitatum, et ideo cum Moyse ascendit in montem et sibi cum Aaron commissum est regimen populi in absentia Moysi, quia erat vir antiquus, sapiens et expertus.
Numérotation du verset
Ex. 17,ad litteram
marg.|
.1.
Cumque
levaret
etc. Per hoc ostenditur sue orationis efficacia, et ut Deo ascriberetur victoria. Manus autem Moysi erant graves : per quod designatur quod in populo sibi subdito erant aliqui peccatis aggravati, quia secundum quod dicit Gregorius secundum qualitatem subditorum disponuntur acta regentium.
marg.|
.2.
Fugavitque Iosue
Amalec
. In
hebreo habetur : Debilitavitque quod exponunt Hebrei dicentes quod omnes fortes de Amalec fuerunt interfecti in bello illo et non effugerunt nisi timidi et parum valentes.
marg.|
.3. In
ore
gladii
id est acie vel acumine gladii.
marg.|
.4.
Scribe hoc,
etc. id est ad memoriam perpetuam.
marg.|
.5.
Et trade auribus
Iosue
.
Per hoc designavit dominus, quod erat Iosue introducturus filios Israel in terram promissionis, et non Moyses.
marg.|
.6.
Delebo enim
memoriam
Amalech.
Hoc enim factum est tempore Saulis, ut habetur. 1Rg. 15.a. Sciendum quod glosa quedam super locum istum que dicitur esse Strabi, dicit quod Amalec fuit filius Ismaelis, a quo dicti sunt Amalecite et populus Amalech. Quod autem 1Par. 1. dicitur quod Eliphas primogenitus Esau genuit Amalech, dicunt sequentes dictam glos. quod fuit alius, et sunt duo eiusdem nominis : hoc dictum de Sacra Scripturanon habet auctoritatem, sed magis contrarietatem, ut videtur, quia Gn. 36.b. et 1Par. 1 capitulo dicitur expresse quod Amalech fuit filius Eliphaz primogeniti Esau, nec alius Amalech legitur. Item Iosephus 2. libro Antiquitatum dicit quod ab Amalec filio Eliphas dicti sunt Amalechite, hoc etiam habetur ex. 2Rg. 1.b. ubi dicitur quod filius Dech Idumei venit ad David nuntians illi mortem Saulis, licet enim non exprimatur ibi quod fuerit filius Dech, tamen omnes {649} expositores concorditer hoc dicunt, cum interrogaretur a David quis esset, respondit : Filius hominis advene Amalechite ego sum. Ex quo videtur quod Amalecite sunt Idumei, etc. non descenderunt ab Ismaele, sed ab Esau. De glos. autem Strabi vel alterius nisi sit doctor autenticus, ut August. et Hierony. et huiusmodi, non est multum curandum maxime quando videtur a textu discrepare.
Numérotation du verset
Ex. 17,ad litteram
marg.|
marg.| {650}
.1.
Edificavitque
Moyses
etc. Hic describitur gratiarum actio pro victoria, cum dicitur : Edificavitque Moyses altare, ad offerendum, Deo hostias pro gratiarum actione.
marg.|
.2.
Et
vocavit
etc. non quia nomen Domini conveniat ipsi altari, sed denominatum est ab effectu ipsius Domini exaltantis populum Israel, et Amalec deprimentis, propter quod subditur :
marg.|
.3.
Quia
manus solii
etc. id est potestas throni eius.
Numérotation du verset
Ex. 17,moraliter
marg.|
marg.| {943}
.1.
Igitur profecta omnis multitudo
filiorum
Israel de deserto,
etc. Hic {944} agitur primo de eductione aque de petra ad refocillandum populum sitibundum sicut scribitur.
Numérotation du verset
Ex. 17,moraliter
marg.|
marg.| {645}
.1.
Percutiesque
petram,
etc. Per hanc petram significatur Christus qui in cruce fuit lancea percussus, et inde exivit sanguis et aqua, Io. 19.f. ex quibusvirtutem habent ecclesie sacramenta, in quibus confertur aqua gratie salutaris qua refocillatur populus Christianus id est Cor. x.a. Bibebant autem de spirituali consequente eos petra, petra autem erat Christus. Secundo agitur de pugna Iosue contra Amalech de qua dicitur.
marg.|
.5.
Dixitque
Moyses,
etc.
Elige viros et egressus
pugna
etc. Per Amalech qui interpretatur gens bruta significatur caro, quia per eam homo {646} convenit cum animalibus brutis propter quod id est Ethicorum vita voluptuosa dicitur vita pecudum. Ipsa vero pugnat cont. spiritum, qui per Israel significatur, eo quod spiritus natus est videre Deum, hic per fidem in patria facie ad faciem. De hac autem pugna dicitur Gal. v capitulo Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus adversus carnem. Caro vero debellatur per Iosue gladium, qui gladius est sacre scripture studium secundum quod dicit Ephe. vi capitulo Et gladium spiritus quod est verbum Dei, et de hac debellatione dicit Hiero. ad Rusticum monachum. A ma sanctarum scripturarum studia, et carnis vitia non amabis. Sed ut de carne habeatur plena victoria, requiritur cum hoc oratio devota {647} que significatur per orationem Moysi Iosue pugnante, et virga Dei in manu, per quam significatur castigatio carnis que si remittatur, caro cont. spiritum roboratur, et hoc significatur cum dicitur.
Numérotation du verset
Ex. 17,moraliter
marg.|
† Sin autem paululum remisisset, superabat Amalech. Sed quoniam istorum continuatio difficilis est, ideo dicitur quod manus Moysi {648} erant graves : propter quod dicitur.
marg.|
† Aaron autem et Hur, etc. Per Aaron qui montanus interpretatur et meditatio celestium significatur. Per Hur qui interpretatur ignis, intelligitur fervor caritatis, igitur ista duo manus graves sustentant, quia non est aliquid aDeograve, quod non faciunt illa leve, et sic de carne habetur plenitudo victorie.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ex. 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=04&chapitre=04_17)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ex. 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=04&chapitre=04_17)
Notes :