Capitulum 19
Numérotation du verset
Ex. 19,1
Mense tertio
egressionis Israel de terra Egypti in die hac venerunt in solitudinem Sinai.
Numérotation du verset
Ex. 19,2
Nam profecti de Raphidim et pervenientes usque in desertum Sinai
castrametati sunt in eodem loco, ibique Israel fixit tentoria e regione montis.
Numérotation du verset
Ex. 19,3
Moyses autem ascendit ad Dominum1.
1 Dominum] Deum
Weber
Vocavitque eum Dominus de monte et ait: Hec dices domui Iacob
et annuntiabis filiis Israel:
Numérotation du verset
Ex. 19,4
Vos ipsi vidistis que fecerim Egyptiis,
quomodo portaverim vos super alas
aquilarum
et assumpserim mihi.
Numérotation du verset
Ex. 19,5
Si ergo audieritis
vocem meam, et custodieritis
pactum meum,
eritis mihi in peculium de cunctis populis.
Mea est enim omnis terra
Numérotation du verset
Ex. 19,6
et vos eritis mihi regnum sacerdotale et gens sancta.
Hec sunt verba que loqueris ad filios Israel.
Numérotation du verset
Ex. 19,7
Venit Moyses, et convocatis maioribus natu populi exposuit omnes sermones quos mandaverat Dominus.
Numérotation du verset
Ex. 19,8
Responditque universus
populus simul: Cuncta que locutus est Dominus faciemus.
Cumque retulisset Moyses verba populi ad Dominum,
Numérotation du verset
Ex. 19,9
ait ei Dominus: Iam nunc veniam ad te in caligine nubis
ut audiat me populus loquentem ad te
et credat tibi in perpetuum nuntiavit ergo Moyses verba populi ad Dominum.
Numérotation du verset
Ex. 19,10
Qui dixit ei: Vade ad populum, et sanctifica illos
hodie et cras,
laventque
vestimenta sua.
Numérotation du verset
Ex. 19,11
Et sint parati
in diem tertium:
die autem2 tertio descendet
2 autem] enim
Weber
Dominus
coram omni plebe super montem Sinai.
Numérotation du verset
Ex. 19,12
Constituesque terminos populo
per circuitum et dices: Cavete ne ascendatis in montem, nec tangatis fines illius: omnis qui tetigerit
montem
morte
morietur.
Numérotation du verset
Ex. 19,13
Manus non tangent3 eum,
3 tangent] tanget
Weber
sed lapidibus opprimetur
aut confodietur iaculis:
sive iumentum sit4
4 sit] fuerit
Weber
sive homo
non vivet.
Cum clangere ceperit5 bucina,
5 clangere ceperit]
inv. Weber
tunc ascendant in montem.
Numérotation du verset
Ex. 19,14
Descenditque Moyses de monte ad populum et sanctificavit eum. Cumque lavissent vestimenta sua,
Numérotation du verset
Ex. 19,15
ait ad eos: Estote parati in diem tertium,
et6 ne appropinquetis uxoribus vestris.
6 et] om. Weber
Numérotation du verset
Ex. 19,16
Iamque7 advenerat dies tertius8,
7 iamque] iam
Weber
|
8 dies tertius]
inv. Weber
|
et mane inclaruerat et ecce ceperunt audiri tonitrua
ac micare fulgura,
et nubes densissima
operire montem clangorque bucine vehementius perstrepebat timuitque9
9 timuitque] timuit
Weber
populus qui erat in castris.
Numérotation du verset
Ex. 19,17
Cumque eduxisset
eos Moyses in occursum Dei de loco castrorum,
steterunt ad radices montis.
Numérotation du verset
Ex. 19,18
Totus autem mons Sinai fumabat
eo quod descendisset Dominus super eum in igne,
et ascenderet ex eo fumus10 quasi de fornace eratque mons omnis terribilis
10 ex eo - fumus]
inv. Weber
Numérotation du verset
Ex. 19,19
et sonitus bucine paulatim crescebat in maius et prolixius tendebatur. Moyses loquebatur,
et Dominus respondebat ei.
Numérotation du verset
Ex. 19,20
Descenditque Dominus
super montem Sinai in ipso montis vertice, et vocavit Moysen
in cacumen eius. Quo cum ascendisset
Numérotation du verset
Ex. 19,21
dixit ad eum: Descende
et contestare populum ne forte velit11
11 velit] velint
Weber
transcendere terminos ad videndum Dominum,
et pereat ex eis
plurima multitudo.
Numérotation du verset
Ex. 19,22
Sacerdotes quoque qui accedunt ad Dominum sanctificentur
ne percutiat eos.
Numérotation du verset
Ex. 19,23
Dixitque Moyses ad Dominum: Non poterit vulgus ascendere
in montem Sinai: tu enim testificatus es et iussisti dicens: Pone terminos
circa montem et sanctifica illum.
Numérotation du verset
Ex. 19,24
Cui ait Dominus: Vade, descende, ascendesque tu et Aaron
tecum. Sacerdotes autem et populus nec12 transeant terminos
12 nec] ne
Weber
nec ascendant ad Dominum ne forte interficiat illos.
Numérotation du verset
Ex. 19,25
Descendit Moyses ad populum et omnia narravit eis.
Capitulum 19
Numérotation du verset
Ex. 19,1
differentia
differentia
marg.|
{LYR#T#.1}
De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 15vb
marg.|
{LYR#T#.1}
De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 16v
b
marg.|
{LYR#T#.1}
De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 16ra
Numérotation du verset
Ex. 19,ad litteram
marg.|
{655}
Mense tertio.
Postquam descripta est eductio populi Israel de Egypto hic consequenter describitur legis datio, ubi primo premittitur preparatio plebis. secundo subditur datio legis. xx capitulo Adhuc primo disponitur preparatio populi per munditiam, secundo per reverentiam, ibi :
Iam advenerat.
adhuc primo in ducitur
{656}
populus ad munditiam mentis, secundo ad munditiam corporis, ibi : Ait enim dominus iam nunc veniam ad te. Circa primum dicitur.
marg.|
.1.
Mense tertio egressionis, in die hac
id est prima die mensis tertii.
marg.|
.2.
Venerunt in solitudinem Sinai.
Ubi lex erat danda.
marg.|
.3.
Castrametati sunt
id est terram mensuraverunt in qua ponenda erant castra, quia secundum ordinationem illorum qui erant deputati ad hoc, assignabatur cuilibet capitaneo familie locus maior vel minor, secundum quantitatem tentorii sibi necessarii, et familie sue.
marg.|
{657}
.1.
Ibique
Israel fixit
tentoria
.
secundum quod dispositum ab illis qui habebant ordinandi officium :
marg.|
.2.
E regione montis.
Ad partem orientalem, ut sic adorarent dominum descendentem super montem Sina, quia Iudei adorarent versus occidentem. Unde et tabernaculum et templum sic fuerunt disposita, ut ingressus esses a parte orientali, ut ad partem oppositam adorarent sacerdotes, sicut et stelle celi ab oriente moventur in occidentem quasi adorantes ad partem illam. Unde Neemie 19.b. dicitur. Exercitus celi te adorat.
marg.|
.3.
Vocavitque eum dominus,
etc. Non enim audebat ascendere ad superiorem partem montis nisi vocatus a Deo quia dictum fuit sibi in rubo : Ne appropries huc etc. ut dictum est supra 3.ca.
marg.|
.4.
Vosipsi
vidistis
etc. Flagellando eos, et submergendo pro vobis.
marg.|
.5.
Quomodo
portaverim
vos,
etc. id est cito et expedite educendo vos de Egypto, sicut aquila inter aves alias citissime volat, qui omnes eadem die egressi sunt, ut dictum est supra xii.a. Dicit hic Rabb. Salomon quod modus aquile est quando portat pullos de loco ad locum, quod portat eos super dorsum, ita quod si proiiciatus sagitta ab inferius, ipsa recipiat sagittam, et non pulli ideo dominus comparat se aquile quia cum voluit transferre filios Israel per mare rubrum, angelus qui precedebat castra Israel in hoc personam Domini representans, posuit se cum columna nubis inter Egyptios et Hebreos, ne Egyptii possent impetere Hebreos machinis vel sagittis, ut habetur supra 14 capitulo Predicta autem beneficia debebant movere Hebreos ad serviendum Dei prompta voluntate et munda mente. Ideo sequitur :
marg.|
.6.
Si ergo,
etc. non tantum aure corporis, sed et mentis.
marg.|
.7.
Et
custodieritis pactum
id est legem vobis dandam opere adimplendo.
marg.|
.8.
Eritis
mihi
etc. Peculium ut hic accipitur, est parvus census extra hereditatem de quo potest filius familias facere quod vult, sine licentia {658} patris, et ideo est quid sibi specialissimum. et per hoc intelligitur quod Israel inter omnes populos sit magis appropriatus et specialis ipsi Deo si lenem observet ; et hoc magis patet in hebreo, ubi habetur sic : Eritis mihi amicabilitas de cunctis populi id est qui excellent dilectum, quod significatur per nomen abstractum sic dicitur de aliquo excellenter liberali, quod non solum est liberalis, sed ipsa liberalitas.
marg.|
.9.
Et vos,
etc. id est maximum, quia nomine sacerdotii aliquando maioritas intelligitur, sicut supra dictum est de Iethro 2 capitulo et 2Rg. 8. dicitur, Filii David sacerdotes erant id est maiores et primi post regem.
marg.|
.10.
Et gens sancta
id est ad Dei cultum applicate, sicut et vestes sacerdotales dicuntur sancte, quia ad Dei cultum applicate. ex hoc enim quod Christus qui est sanctum sanctorum, nasciturus erat secundum carnem de populo Israel, ideo debebat spirituali sanctitate pollere pre ceteris populis terre.
marg.|
.11.
Et convocatis,
etc. illis enim primo exposuit verba Domini, et illi populo, et tunc omnis populus sensit.
marg.|
.12.
Cumque
retulisset
etc. Hic consequenter disponitur populus per munditiam exteriorem, tamen premittitur relatio responsionis populi Domino per Moysen, cum dicitur. Cumqueretulisset etc. Non quia dominus ignoraret cum sciat omnia, etiam antequam fiant, sed ut bona voluntas populi presentaretur Domino tanquam ei placita, sicut et angeli bona hominum opera offerunt coram Domino, prout Raphael dixit Tob. xii capitulo Ego obtuli memoriam orationis tue, etc.
marg.|
.13.
Iam
nunc
,
etc. per hoc designatur, quod in presenti non habemus nisi cognitionem enigmaticam de divinis, secundum quod dicit Apostolus 1Cor. xiii.d. Videmus nunc per speculum in enigma. et 2. Metaph. dicitur quod intellectus noster se habet ad divina sicut oculus noctue ad lucem solis, et propter hoc apparuit dominus in caligine, quia tales apparitiones fiunt communiter secundum dispositionem illorum quibus fiunt.
Numérotation du verset
Ex. 19,ad litteram
marg.|
{659}
.1.
Vade ad
etc. Hic accipitur sanctificatio pro munditia, quia sanctum in una significatione idem quod mundum.
marg.|
.2.
Constituesque
terminos
etc. ne irreverenter, seu curiose se ingerant ad divina.
marg.|
.3.
Lapidi,
etc.
Iac. In
hebreo habetur sagittis. taliter enim interficitur homo a longe, et per talem mortem designatur quod non debuerant appropinquare, sed de longe se tenere.
marg.|
.4.
Cum
clangere ceperit
etc. quod exponunt doctores nostri dicentes quod per hoc non licentiantur
{660}
transcendere terminos predictos, sed quod ante clangorem huiusmodi debebant se tenere longe, etiam a terminis prefixis, et in ipso clangore appropinquare eis, et hoc vocatur ascendere, quia illi termini erant aliquantulum in ascensu montis, in hebreo habetur : In protractu buccine ascendat. Et dicit Rabbi Salomon quod erat quidam modus clangendi protensus, et erat signum recessus Deitatis de monte et per hoc erant licentiati transire terminos constitutos, et ascendere in montem.
marg.|
.5.
Descenditque,
etc. Ad exequendum Domini mandatum.
marg.|
.6.
Et
sanctificavit
eum.
denuntiando quod mundaretur.
marg.|
{661}
.1.
Cumque
lavissent vestimenta
sua,
Si queratur, quare non acceperunt nova. Dicendum quod non fuit nisi ad commendandum Dei miraculum per quod ab exitu de Egypto usque ad ingressum terre promissionis vestimenta eorum non sunt atrita, nec vetustate consumpta, ut dicitur Dt. 29.a.
marg.|
.2.
Estote parati in diem tertium.
Hic est dies sextus mensis tertii, quarto enim die eiusdem mensis dixit eis Moyses ista, ut dixit Rabbi Salomon et in sexto die fuit lex data, ex quo concluditur quod fuit data. 50. die a die exitus de Egypto exclusive, quia menses apud Hebreos accipiuntur per lunationes, ita quod duo menses faciunt lix. dies, quibus si de tertio mense addantur sex dies usque ad dationem legis faciunt lxv. a quibus si subtrahantur 14. dies primi mensis qui precesserunt exitum de Egypto qui fuit 15. die, ut habetur supra 12. ca. remanent 51. dies.
marg.|
.3.
Et ne appropinquetis uxoribus vestris,
licet enim actus matrimonialis sit licitus, tamen habet annexam quamdam turpitudinem, quam oportet excusare per bona matrimonii. Habet etiam annexam depressionem mentis propter vehementiam delectationis carnis. Unde dicit Gregorius, Tanto mens a superno amore disiungitur, quanto inferius delectatur. Et ideo ante susceptionem legis per duos dies fuit prohibitus, quia ad susceptionem legis requirebatur magna mundicia et elevatio mentis.
marg.|
.4.
Iamque
advenerant
dies tertius.
Hic consequenter disponitur populus per reverentiam ad Deum, que ex timore consurgit, et ideo ante prolationem legis signa terribilia apparuerunt. Alia etiam causa est adhoc, quia lex vetus fuit lex timoris, sicut lex nova dicitur lex amoris. unde dicit {662} August. Brevis differentia legis et evangelii, timor et amor. Cuius ratio est, quia illa lex dabatur hominibus imperfectis, qui per terrore inducendi sunt ad opera virtutum, lex autem nova data est perfectis, qui magis inducuntur ad talia per amorem, unde dicit peta Horatius: Oderunt peccare mali formidine pene, Oderunt peccare boni virtutis amore. Et ideo sicut lex nova data est in quiete et tranquillitate a Christo, prout dicitur Mt. 5.a. Cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli eius. Et aperiens os suum docebat eos dicens, Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cenorum etc. ita lex vetus data est cumterroribus et hoc est quod dicitur hic.
marg.|
.5.
Ceperunt audiri tonitrua ac micare
fulgura
etc.
clangorque
buccine vehementius perstrepebat.
Audiebatur enim cum predictis terribilis sonus quasi tube, et hoc fiebat ministerio angelico. Fabulantur autem Iudei, quod ille clangor vel sonus fiebat in quodam cornu quod fuit acceptum de ariete immolato pro Isaac.
marg.|
.6.
Et timuit populus.
propter predicta.
marg.|
.7.
Cumque
eduxisset eos Moyses.
cum quadam importunitate, eo quod non audebant exire.
marg.|
.8.
Totus
autem
mons Sinai,
etc. nubes enim densissima, ut predictum est operuerat montem Sinai, et ex parte superiori montis egrediebatur fumus et ignis de medio nubis, facta est autem talis apparitio in nube et igne, que non habent figuram stabilem, ne populus ad idololatriam pronus haberet occasionem faciendi sibi imagines, ut dicunt Hebrei. Nec est intelligendum quod dominus descenderit ibi secundum naturam suam, que ubique est de necessitate, et per consequens non potest ascendere nec descendere, sed in effectu ipsum representante.
marg.|
.9.
Et vocavit Moysen in cacumen eius.
Quia accedere prope non presumpsisset, nisi vocatus.
prol.|
{663}
Numérotation du verset
Ex. 19,ad litteram
marg.|
.1.
Descende et contestare populum.
Licet hoc iam ante fecisset tamen precipitur iterum fieri imminente hora ad maiorem certitudinem propter periculum evitandum.
marg.|
.2.
Sacerdotes quoque,
etc. Adhuc non erant instituti sacerdotes, et ideo dicunt aliqui, quod hoc hic dicitur per anticipationem, et est sensus,
{664}
Sacerdotes futuri sanctificentur quando accedent ad ministrandum coram Domino. Rabbi Salomon dicit quod hoc intelligitur de primogenitis principum duodecim tribuum, qui obtulerunt sacrificium, ut habetur infra 24. capitu. a. primogeniti enim usque ad institutionem sacerdotii Aaron faciebant sacerdotale officium, ut dictum fuit Gn. 14. et 27. capitu. et isti tempore oblationis debebant pre aliis sanctificari. Cetera patent.
Numérotation du verset
Ex. 19,moraliter
marg.|
.1.
Mense tertio egressionis Israel de terra Egypti. In
hoc capitulo
{656}
agitur de dispositione populi ad legem Domini recipiendam, que data fuit quinquagesima die ab egressu populi
{657}
de Egypto, propter quod significat dationem spiritus sancti per quem radicatur lex evangelica in fideliumcordibus et facta fuit Apostolis et aliis discipulis existentibus cum eis quinquagesima die a Domini resurrectione, per quam tanquam de Egypto exivimus, scilicet de tenebris culpe et ignorantie. Ad receptionem vero spiritus sancti quatuor disponunt, scilicet divinorum beneficiorum{658} gratitudo, obedientie promptitudo, conversationis sanctitudo, continentie pulchritudo. Primum significatur cum dicitur.
Numérotation du verset
Ex. 19,moraliter
marg.|
.4.
Vosipsi
vidistis
etc. quasi dicat vos deberis esse grati, quia gratitudo de beneficiis acceptis est dispositio pro aliis recipiendis. Ideo subditur :
marg.|
.5.
Si ergo,
etc. Sequitur :
marg.|
.6.
Eritis mihi in
etc. Secundum tangitur cum dicitur.
marg.|
† Responditqueuniversus populus etc. Tertium notaturibi :
Numérotation du verset
Ex. 19,moraliter
marg.|
{659}
† Laventque vestimenta. Per vestium lavationem intelligit sanctam et mundam conversationem. Quartum tangitur ibi
Numérotation du verset
Ex. 19,moraliter
marg.|
{661}
.3.
Et ne appropinquetis uxoribus vestris.
Completis autem quatuor {662} dictis infunditur Spiritus Sanctus in nobis, inuisibiliter, sicut in signo visibili datus fuit apostolis.
Numérotation du verset
Ex. 19,Additio 1
marg.|
{663}
In capitulo 19. ubi dicitur in postilla, E regione montit, etc. ad partem orientalem.
prol.|
Non est necessarium dicere, quod omnes filii Israel castrametati essent ad partem orientalem montis Sinai tantum, sic dicit Rabbi Salomonquem postillator in hoc sequitur, nam ratio quam ad hoc assignat non valet. Iudei enim adorabant versus occidentem, cum essent in tabernaculo vel in templo in quibus arca testamenti et propitiatorium ubi responsa divina dabatur erat in parte occidentali tabernaculi vel templi, ita quod si essent extra templum in parte occidentali respectu ipsius templi adorabant ad orientem, si enim sic existentes adorassent versum occidentem, terga verterent ad templum quod esset eis magnum inconveniens Unde hodie Hebrei existentes in partibus Europe que est in occidentali plaga respectu Hierusalem, non ora : ad occidentem sed ad orientem, iuxta illud 3Rg. 7.e. ubi proprie agitur, de hac materia legitur. Et adoraverint te contra viam terre sue, quam dedisti patribus eorum, et civitatis quam elegisti, et templum quod edificavi nomini tuo exaudies, etc. Ex quo patet quod cum sunt extra templum versus templum debet orare, unde in hoc loco melius videtur dicendum, secundum alios expositores, scilicet castrametati sunt filii Israel e regione montis Sinai circumquaque ut si unusquisque adoraret suo modo dominum descendentem super montem Sinai, scilicet aliqui versus orientem et aliqui versus occidentem secundum ritum, suum secundum quod consonat huic quod dicitur infra Nume. 2.a. Singuli per turmas, etc. castrametabantur filii Israel per gyrum tabernaculi federis.
Numérotation du verset
Ex. 19,Additio 2
prol.|
In eodem capitulo 19. ubi dicitur in postilla : Eritis mihi in peculium cunctis populis, etc.
prol.|
Dictio que hic ponitur in Hebraico ubi nos habemus peculium vel amicabilitas, significat proprie rem que sic diligitur ab habente quod nulli alteri eam daret, quod competit populo, qui vere Deo coniungitur per susceptionem sue legis per quam susceptionem Deus se habet ad talem populum, sicut sponsus ad sponsam qui nullo daret modo eam alteri, unde super illud Osee. 2.d. Sponsabo te mihi in iustitia et iudicio. Glo. Desponsavit enim Deus populum Israel in monte Sinai, dan ei pro sponsalibus legis iustitiam et iudicium. Unde predicta dictio proprie appropriatur in hoc loco secundum hunc intellectum, etc.
Numérotation du verset
Ex. 19,Additio 3
prol.|
In eodem capitulo 19. dicitur in postilla :
prol.|
Licet verum sit quod in presenti non habemus claram cognitionem de divinis sed enigmaticam, tamen si hoc tantum voluisset littera hic innuere suffecisset dicere. Iam nunc veniam ad te in nube : nec erat addendum in caligine nubis, videntes enim in nube non clare sed per speculum vident. unde circa hoc ulterius videtur dicendum, scilicet secundum
{664}
gradus humane cognitionis enigmate clarius vel minus clare apponuntur, et ideo de Moyse qui clariorem notitiam habebat de divinis quam populus communiter dicitur, Descendit dominus in nube, etc. ut infra. Nm. 12.b. et in aliis locis, sed populo qui non attingebat ad tam claram notitiam sicut Moyses, requirebatur quod Deus veniret non in nube clara, sed in caliginosa nube, et hoc est quod dicit littera. iam nunc veniam ad te, etc. quasi dicat Si ventrem, ut tu solus audires me, non oporteret me venire in caligine nubis, sed solum in nube, sed quia venio ut audiat populus, ideo venio in caligine nubis, et hec est ratio quare in datione legis ubi totus populus convenit, fit mentio de caligine tam infra 20. d. quam etiam Deuteronomii ultimo capituloa.
a Dt. 34.
Numérotation du verset
Ex. 19,replica
prol.|
Replica correctorii contra Burgensem in capitulo 19. Burgensis egre tulit quod postillator dixit Iudeos adorasse ad plagam occidentalem, et quod ideo oportuit fingere tabernacula et castra e regione montis Sinai ad plagam orientalem, ut versus divinam apparitionem orarent, qui mons respectu deserti in que fuerunt Iudei, pro tunc fuit ad occidentem, ait enim Burgensis quod adoratio ad occidentem erat Iudeis necessaria quando erant in tabernaculo vel templo, sed existentes extra debebant adorare versus Hierusalem et templum iuxta illud 3Rg. 8.e. Adorabunt contra viam civitatis et templi, etc. sed in hoc videt Burgensis iudaizare, quasi id quod allegat hodie sit observandum, cum tamen per Christum sit ablatum, ut patet Ioannis quarto capitulob ubi dixit Samaritane. Veniet hora, et nunc est, quando veri adoratores, neque in monte hoc, neque in Ierosolymis, sed orabunt patrem, in spiritu et veritate. unde illud cerimoniale abolitum est sicut et sacramentale circumcisionis, ait enim Apostolus ad Gal. 5.a. Si adhuc circumcidamini, Christus vobis non proderit. illum autem errorem suum quod Iudei debent adorare non ad occidentem sed, unusquisque secundum situm suum confirmare volens, Burgensis dicit quod filii Israel castrametati sunt e regione montis Sinai circumquaque, ut unusquisque adoraret versus montem, ubi Dominus apparuit, unus ad orientem alius ad occidentem secundum situm unus cuiusque, allegans ad hoc illud Nm. 2.a. Singuli per turmas castrametabantur filii Israel per gyrum tabernaculi federis. Sed hec confirmatio videtur esse contra rationem, et montis Sinai dispositionem, nam mons Sinai magnus et longus est, cuius pars est mons Oreb, ut dicit Iosephus 2. et. 3. Antiquitatum, imo secundum quosdam litteraliter exponentes illud ad Gal. 4.d. Sina mons est in Arabia, qui coniunctus est ei que nunc est Hierusalem, etc. mons ille se continuo extendit secundum longitudinem usque ad terram sanctam, unde patet quod id circumitu illius montis non poterat castra locare, sed e regione montis in parte orientali contra montem in plaga occidentis situm, maxime quia populus recedere ad montem prohibetur infra capitulo 19. Concordantia per Burgensem de Nm. 1. adducta nulla est. Non enim ibi dicitur Castrametati sunt per gyrum montis, sed per gyrum tabernaculi quod erat fixum in plano ad radicem montis.
b Io. 4.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ex. 19), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=04&chapitre=04_19)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ex. 19), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=04&chapitre=04_19)
Notes :