Capitulum 20
Numérotation du verset
Ex. 20,1
Locutus quoque est Dominus cunctos sermones hos:
Numérotation du verset
Ex. 20,2
Ego sum Dominus Deus tuus,
qui eduxi te de terra Egypti, de domo servitutis.
Numérotation du verset
Ex. 20,3
Non habebis deos alienos coram me.
Numérotation du verset
Ex. 20,4
Non facies tibi sculptile
neque omnem similitudinem
que est in celo desuper
et que in terra deorsum
nec eorum que sunt in aquis
sub terra.
Numérotation du verset
Ex. 20,5
Non adorabis ea neque coles.
Ego sum Dominus Deus tuus, fortis, zelotes,
visitans iniquitatem
patrum
in filios1
1 filios] filiis
Weber
in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me
Numérotation du verset
Ex. 20,6
et faciens misericordiam
in milia
his qui diligunt me
et custodiunt precepta mea.
Numérotation du verset
Ex. 20,7
Non assumes nomen Dei2 tui in vanum:
2 Dei] Domini
praem. Weber
nec enim habebit insontem
Dominus
eum, qui assumpserit nomen3 Dei sui frustra.
3 nomen] + Domini
Weber
Numérotation du verset
Ex. 20,8
Memento ut diem sabbati sanctifices.
Numérotation du verset
Ex. 20,9
Sex diebus operaberis,
et facies omnia opera tua.
Numérotation du verset
Ex. 20,10
Septimo autem die sabbatum4
4 sabbatum] sabbati
Weber
Domini Dei tui est5: non facies omne opus in eo6 tu
5 est]
om. Weber
|
6 in eo]
om. Weber
|
et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua,
iumentum tuum,
et advena
qui est intra portas
tuas.
Numérotation du verset
Ex. 20,11
Sex enim diebus fecit Deus7
7 Deus] Dominus
Weber
celum et terram et mare et omnia que in eis sunt,
et requievit
in die septimo, idcirco benedixit Dominus diei sabbati,
et sanctificavit eum.
Numérotation du verset
Ex. 20,12
Honora patrem tuum et matrem tuam,
ut sis longevus super terram
quam Dominus Deus tuus dabit tibi.
Numérotation du verset
Ex. 20,13
Non occides.
Numérotation du verset
Ex. 20,14
Non mechaberis.
Numérotation du verset
Ex. 20,15
Non furtum facies.
Numérotation du verset
Ex. 20,16
Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.
Numérotation du verset
Ex. 20,17
Non concupisces domum proximi tui. Non8 desiderabis uxorem eius, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia que illius sunt
8 non] nec
Weber
Numérotation du verset
Ex. 20,18
Cunctus autem populus videbat voces et lampades9 et sonitum bucine montemque fumigantem10:
9 lampades] lampadas
Weber
|
10 fumigantem] fugantem
Weber
|
et perterriti ac pavore concussi,
steterunt procul,
Numérotation du verset
Ex. 20,19
dicentes: Moysi loquere tu nobis,
et audiemus:
non loquatur nobis Dominus,
ne forte
moriamur.
Numérotation du verset
Ex. 20,20
Et ait Moyses ad populum: Nolite timere: ut enim probaret vos
venit Deus,
et ut terror illius
esset in vobis, et non peccaretis.
Numérotation du verset
Ex. 20,21
Stetitque populus de longe; Moyses autem accessit ad caliginem
in qua erat Deus.
Numérotation du verset
Ex. 20,22
Dixitque11 preterea Dominus ad Moysen: Hec dices filiis Israel: Vos vidistis quod de celo locutus sum vobis.
11 dixitque] dixit
Weber
Numérotation du verset
Ex. 20,23
Non facietis12 mecum deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis.
12 facietis] + mecum
Weber
Numérotation du verset
Ex. 20,24
Altare
de terra
facietis mihi, et offeretis super eo holocausta,
et pacifica vestra, oves vestras
et boves
in omni loco in quo fuerit memoria13
nominis mei:
13 fuerit memoria]
inv. Weber
veniam ad te,
et benedicam tibi.
Numérotation du verset
Ex. 20,25
Quod si altare lapideum feceris mihi, non edificabis illud de sectis lapidibus:
si enim levaveris cultrum tuum
super eo, polluetur.
Numérotation du verset
Ex. 20,26
Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua.
Capitulum 20
Numérotation du verset
Ex. 20,1
differentia
differentia
marg.|
{LYR5.20D1} In capitulo vigesimo Burgensis, in magna sua digressione, introducit quamdam sancti Thome assertionem de preceptis dilectionis Dei et proximo quam dicit ipse non plene satisfacere questioni suen s<cilicet> de intellectu verborum sancti Thome et quod per ea satis dicitur ad questionem vide infra Lv. 19.A
Numérotation du verset
Ex. 20,ad litteram
marg.|
marg.| {665}
.1.
Locutusque
est dominus.
Descripta dispositione populi ad legis susceptionem, hic consequenter describitur legislatio, et primo quantum ad precepta moralia, secundo quantum ad iudicialia. 21. ca. tertio quantum ad cerimonialia. capitulo 25. Sciendum tamen quod ista divisio non est ita precisa, quin inter moralia contineantur aliqua cerimonialia, et similiter inter iudicialia aliqua cerimonialia et moralia, sic et de tertio sed hec divisio accipitur secundum maiorem partem.
marg.|
Circa primum, premittitur precepta dato populo a Deo immediate. secundo data ab ipso mediante Moyse,ibi : Cunctus ante populus. Ad huc primo ponuntur precepta ordinantia ad Deum secundo ad proximumibi : Honora patrem tuum.
marg.|
Circa primum sciendum quod doctores nostri ponuntur tria precepta ordinantia ad Deum. Cuius ratio sumitur, quia homo debet fidelitatem Deo reverentiam, et debitum famulatum ad recognitionem sui dominii. Infidelitas autem prohibetur primo precepto, cum dicitur. Non habebis Deo s alienos. Irreverentia secundo, cum dicitur. Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum : Et per istas negationes intelliguntur opposite affirmationes scilicet colere unum Deum, et ei reverentiam exhibere. Debitus {666}autem famulatus precipitur tertio, cum dicitur, Memento ut diem sabbati sanctifices. et secundum hoc illud quod premittitur, cum dicitur. Ego sum dominus Deus tuus, non est preceptum. sed est quoddam preambulum ad precepta, ac si diceretur.
marg.|
.2.
Ego sum dominus,
per generalem mundi gubernationem.
marg.|
.3.
Deus.
per creationem : Tuus : per specialem appropriationem pre ceteris populus. ut dictum est capitulo precedenti.
marg.|
.4.
Qui eduxi te de terra Egypti.
De servitute humana valde dura comparata ad servitutem divinam, que est, suavis et gratiosa, et ideo propter ista debes recipere mandata mea, non tantum aure corporis, sed etiam mentis, et ad impletionem operis, et tunc sequitur primum preceptum, cum dicitur.
marg.|
.5.
Non habebis,
etc. Dicit Rabbi Salomonquod dii alieni hic intelliguntur generaliter pro omni idolatria que alienati a vero Deo . Doctores autem nostri dicunt quod hic primo prohibetur idololatria in speciali. Sed dividuntur in hoc. quia aliqui dicunt quod prohibetur hic idololatria que fit sine quacumque imagine. unde dicit Varroquod antiqui Romani diu coluerant Deo s absque simulachris. Alii dicunt quod prohibetur per hoc idololatria rerum que sunt conficte, sicut si corpori humano inseratur caput arietis et alie ad volandum, sicut pingebatur imago Iovis, et in tali figura credebant Iovem esse, ideo dicuntur dii alieni scilicet a rerum natura.
marg.|
.6.
Coram me
id est in nullo loco vel tempore habebis, quia presens sum omni tempore et loco. Consequenter prohibetur idololatria in imaginibus rerum que sunt, non tamen sunt dii, cum dicitur.
Numérotation du verset
Ex. 20,ad litteram
marg.|
{667} .1.
Non facies,
etc. Quod fit per dolaturam in ligno vel lapide vel aliis que sculpi possunt, nec aliquam similitudinem per mensuram vel picturam vel quocumque alio modo.
marg.|
.2.
Neque,
etc. id est rei que est in celo, quia aliqui impendebant cultum latrie soli et lune, et syderibus.
prol.|
{668}
.3.
Et que,
etc. Quia aliqui colebant bestias : ut supra dictum est de Egyptiis vii. capitulo
marg.|
.4.
Nec eorum,
etc. Quia idolum Dagon quod colebatur a Philisteis, habebat caput piscis, ideo vocatur Dagon, quia Dag. piscem significat in hebreo .
marg.|
.5.
Non adorabis,
etc. Ita quod finaliter structuram et culturam idolorum {669} generaliter prohibet, cuius causa subditur, cum dicitur.
Numérotation du verset
Ex. 20,ad litteram
marg.|
.1.
Ego enim sum dominus,
et non alius.
marg.|
.2.
Fortis zelotes.
Zelus proprie significat amorem viri ad uxorem in qua non patitur alium communicare, et hoc modo dicitur Deus zelotes, quia non vult, quod homo fornicetur cum diis alienis per idololatriam.
marg.|
.3.
Visitans iniquitatem patrum in filios.
Quod intelligitur dupliciter. Uno modo pena temporali qua iuste puniuntur, et maxime a Deo filii pro iniquitate patrum, quia in hoc puniuntur patres. Ideo subditur :
marg.|
.4. In
tertiam et quartam generationem.
Quia usque ad tot generationem {670} vident aliquando mali homines pueros ex eis exeuntes. Alio modo de pena eterna, que infligitur filio pro iniquitate patris, inquantum est imitator paterni sceleris subditur : Usque ad tertiam et quartam generationem, quia sicut dictum est, aliquando mali homines vident alios suos usque ad tot generationes, et sic informat eos suis malis exemplis, ut illi imitentur quod viderunt in patribus.
marg.|
.5.
Et facies
misericordiam
etc. Quia magis prolongatur eius misericordia et bonitas dando bona filiis pro bonitate patrum quam eius iustitia in puniendo filios pro malitia patrum. Hebrei dicunt quod in predictis sunt duo precepta, ita quod primum incipitibi : Ego sum dominus Deus tuus, per quod precipitur affirmative quod ille habeatur pro vero Deo, qui eduxit filios Israel de Egypto in tot signis mirabilibus. Secundum incipit {671} ibi : Non habebis deo s alienos, etc. In quo prohibetur negative ne cultus latrie alteri impendatur.
Numérotation du verset
Ex. 20,ad litteram
marg.|
.1.
Non assumes,
etc. Hic prohibetur falsa iuratio, et etiam illa que est sine causa debita, quia per viramque fit irreverentia ipsi Deo assumendo nomen eius, ad confirmationem falsitatis vel frustra. Dicunt autem aliqui Hebrei, quod etiam hic prohibetur prolatio nominis Domini tetragrammaton indebita. solum enim erat licita sacerdotibus non ubique, sed solum in templo quando benedicebant populum, et non alias. Causa autem huius prohibitionis subditur cum dicitur.
marg.|
.2.
Nec enim habebit insontem dominus
id est innocentem vel sine pena evadentem.
marg.|
.3.
Memento ut diem
sabbathi
etc. Postquam removit impedimenta cultus divini, scilicet idololatriam per primum preceptum, et irreverentiam divini nominis per secundum, hic consequenter dat preceptum de cultu debito ipsi Deo exhibendo, et patet ordo, quia prius sunt removenda impedimenta alicuius rei instituende quam instituatur. Dicit igitur : Memento. Dicunt Hebrei quod hoc ponitur in principio huius precepti, quia in omni re pretiosa debet homo habere memoriam de sabbatho, ut si habeat novam vestem vel iocale pulchrum vel aliquid huiusmodi, debet expectare diem sabbathi, ut primo tunc utatur ipso.
marg.|
.4.
Ut diem sabbathi sanctifices
id est divino cultui totaliter applices divinis beneficiis meditando et gratias exhibendo.
marg.|
.5.
Sex diebus operaberis.
Illa que sunt necessaria pro vita humana sustentanda.
marg.|
.6.
Septimo autem die,
etc. Quia etiam illa que erant necessaria pro victu non erat licitum coquere vel parare, ut dictum est supra 16. {672} capitulo licitum tamen erat operari, illa que non poterant bono modo differri nec anticipari die precedenti, sicut animalia adaquare, et pabulum eis prebere, et in casualibus remedium adhibere, quando non poterant bono modo differri, sicut bovem in foveam lapsum inde levare, et similia. Et hoc modo Machabei pugnaverunt contra invadentem eos die sabbathi, ut habetur 1. Mach. 2. capitulo
marg.|
.7.
Tu et filius tuus,
etc. Non loquitur de adultis qui iam sciebant legem sabbathi, qui prohibiti sunt simul cum parentibus, sed hoc additur pro pueris ignorantibus legem qui non debebant permitti a parentibus aliquid operari in die sabbathi. ut accendere ignem, vel extingue re lampades, et huiusmodi, ut dicit R. Salomon.
marg.|
.8.
Servus et ancilla tua,
etc. Intelligitur hoc de illis qui non erant Iudei quia per precedentia servus et ancilla de gente Iudeorum erant prohibiti.
marg.|
.9.
Iumentum tuum.
Quia non erat eis licitum conducere vel accommodare Gentili ad opus suum faciendum, sed dimittebatur simpliciter quiescere et refici pabulo convenienti.
marg.|
.10.
Et advena.
Iste est Gentilis conversus ad ritum Iudeorum, qui simili modo tenebatur observare sabbathum.
marg.|
.11.
Sex enim
diebus
etc. Hoc inducitur tanquam causa et ratio huius predicti mandati, et patet littera.
prol.|
Circa istud preceptum quod ego exposui secundum intentionem Hebreorum, quibus fuit primo datum, considerandum quod partim est morale, et partium cerimoniale. Morale est enim quantum ad hoc quod homo tenetur vacare divinis : Cerimoniale est, quantum ad determinationem temporis, quia requies diei sabbathi figurabat requiem Domini in sepulchro, in quo iacuit per totam diem naturalem sabbati. et quia cerimonie legis veteris cessant adveniente veritate evangelii, ideo in nova lege non observatur dies sabbathi, quia est determinatio temporis, sed {673} loco eius observatur dies dominica, et etiam propter memoriam dominice resurrectionis die dominica facte. Et quia opus peccati est maxime servile, scilicet servitute diaboli, et maxime impedit vacare divinis, ideo maxime intelligitur esse prohibitum per dictum preceptum, ita quod qui adulteratur illa die est transgressor duplicis precepti scilicet mechie, et diei sabbathi, quod non intelligebant Iudei. unde dicit Augustinus lib. de decem chordis. Melius faceret Iudeus in agro suo aliquid utile quam in theatro seditiosus existeret, et melius femine eorum die sabbathi lanam facerent, quam tota die in neomeniis suis impudice saltarent.
prol.|
Sciendum tamen, quod non observatur cum tanto rigore vacatio ab operibus manualibus sicut in veteri lege, quia possunt parari cibaria, et aliqua alia fieri die dominica, que non erant licita in sabbatho quia illa vacatio partim figuralis erat sicut totus ille status. 1. Corin 10 capitulo Omnia in figura contingebant illis. A figura enim quantumcumque modico subtracto mutatur tota significatio, sicut una littera subtracta ab hoc nomine lapis mutatur tota significatio. Circa vero totam rem ipsam lapidis possunt aliqua addi et subtrahi absque mutatione substantie.
Numérotation du verset
Ex. 20,ad litteram
marg.|
.1.
Honora patrem tuum.
Hic consequenter ponuntur precepta ordinaria ad proximum, et primo ponitur preceptum circa operationem boni, cum dicitur. Honora patrem tuum, quia intelligitur non solum de honore qui consistit in reverentia exteriori, sed etiam in provisione quantum ad necessaria vite si indigeant. Et secundum doctores nostros nomine parentum intelligitur omnis proximus in necessitate positus cui est providendum. Unde dicit Aug. Pasce fame morientem, si non pavisti, occidisti. Verumtamen exprimuntur hic parentes tantum, quia ista decem precepta sunt quasi quedam conclusiones immediate sequentes ex principiis iuris naturalis, que statim capiuntur etiam a parum intelligentibus, et talia erant proponenda toti populo in communi cui proposita sunt ista decem precepta. Illa autem que subintelliguntur quasi conclusiones quedam magis remote, explanate fuerunt in aliis preceptis, que sunt quasi quedam determinationes decem preceptorum, quia omnia cerimonialia reducuntur ad preceptum de observatione sabbathi, et omnia iudicialia {674} et moralia ad alia precepta. Ordinatur autem istud preceptum de honore parentum convenienter post precepta ordinata ad Deum et immediate, quia sicut Deus est principium omnium, ita parentes habent rationem principii respectu filiorum.
marg.|
.2.
Ut sis longevus super terram.
Cum enim filius accipiat vitam a parentibus condecens est, ut prolongetur vita illius qui bene se habet ad eos, et econverso quod breviatur vita illorum qui male se habent verumtamen aliquando aliter contingit, quia bona temporalia inter que computatur corporalis vita, ordinantur ad spiritualia bona et eterna, et ideo aliquando contingit ex divina ordinatione nobis occulta, quod honorantes parentes parum vivunt et dehonorantes diu, tamen totum ordinatur a Deo ad augmentationem premii bonorum, et pene malorum.
marg.|
.3.
Non occides.
Consequenter ponuntur precepta iudicialia, que ordinantur ad proximum quantum ad vitationem mali, et quia maximum nocumentum circa consistentiam persone est occisio, ideo hic prohibetur primo cum dicitur. Non occides. Et secundum doctores catholicos per hoc intelligitur, prohibitum omne nocumentum in persona hominis, ut mutilatio, verberatio, et similia, que sunt contra caritatem proximi. Dicit R. Salomon quod per hoc preceptum prohibetur homicidium tantum, propter quod imponitur pena mortis. Cetere vero lesiones corporis prohibentur aliis preceptis iudicialibus. Secundo prohibetur nocumentum in ferendum proximo ratione persone sibi coniuncte, cum dicitur.
marg.|
.4.
Non mechaberis.
Mechia enim est copula carnalis cum uxore alterius viri, que reputatur una caro cum ipso. Dicunt tamen doct. nostri quod per hoc prohibetur omnis concubitus qui est preter legem matrimonii. Hebrei autem dicunt quod prohibetur sola Mechia. Alii concubitus inordinati aliis preceptis sunt prohibiti.
marg.|
.5.
Non furtum facies,
Hic consequenter prohibentur alia nocumenta, et primo illa que inferuntur facto, cum dicitur. Non furtum facies, per quod intelligitur prohibita omnis contractio rei aliene, vel retentio iniusta secundum quod dicunt doct. nostri. Rabbi Salomon dicit quod per hoc intelligitur prohibitum furtum hominis tantum, pro quo imponitur pena mortis, prout habetur capit. sequenti, pro aliis autem furtis non imponit lex penam mortis, sed restitutionem in duplum, vel aliter secundum{675} quod determinatur in iudicibus preceptis. Consequenter prohibetur nocumentum quod infertur verbo, cum dicitur.
Numérotation du verset
Ex. 20,ad litteram
marg.|
.1.
Non loqueris,
etc. Et secundum doctores nostros non solum intelligitur prohibitum falsum testimonium in iudicio, ut dicunt Hebrei, sed etiam extra iudicium, et omnis detractio et mendacium contra proximum, et quodcumque nocumentum quod potest inferri proximo verbo, dum tamen sit contra caritatem.
marg.|
.2.
Non
concupisces
etc. Ultimo ponuntur precepta prohibentia concupiscentium inordinatam respectu aliene rei, et hec nocumenta sunt in animo. et secundum doct. nostros sunt duo precepta. Unum quod prohibetur concupiscentia uxoris alterius, in quo secundum eos prohibetur omnis consensus in carnalem actum extra legem matrimonii, et hoc prohibetur cum dicitur. Nec desiderabis eis uxorem. Aliud quo prohibetur consensus accipiendi rem alterius quocumque modo indebito, cum dicitur. Non concupisces domum proximi tui, etc. et quod subditur :
marg.|
.3.
Non ancillam.
Non intelligitur de concupiscentia ad carnalem actum, quia ista est prohibita per precedens preceptum, sed intelligitur de concupiscentia eius ad servitium, quod est bonum utile. Ratio autem quare duo precepta ponuntur ad repressionem concupiscentie, est quia bonum dividitur per utile et delectabile, ita quod est alia ratio boni utilis et delectabilis, ita quod aliquando contingit ut aliquis habens pronitatem ad unum, non habeat pronitatem ad aliud, imo aliquando abominationem sicut aliquis concupiscit uxorem alterius, qui tamen non concupiscit alias res ipsius, quia abominatur furtum, vel rapinam. Et ideo ad reprimendam istam concupiscentiam duplicem, debuit assignare duplex preceptum. Hebrei autem dicunt quod est unum preceptum tantum, quod necesse habent dicere secundum predicta, quia expresse habetur infra, quod in tabulis fuerunt scripta decem verba, que fuerunt decem precepta data a Deo immediate, Si autem de repressione concupiscentie essent duo precepta, sequeretur secundum eos, quod essent undecim precepta, videlicet quatuor ordinantia ad Deum prout ipsi dicunt, ut patet ex predictis, et septem ad proximum, propter quod sicut ipsi ponunt quatuor precepta ordinantia ad Deum ubi doct. nostri non ponunt{676} nisi tria, ut predictum est, sic erga proximum ponunt tantum sex, ubi doctores nostri ponunt septem. Et ideo coniungunt duo ultima in unum. Et ad hoc facit apparentia littere, quia sub eodem versu utraque concupiscentia prohibetur. Non tamen variatur sententia, sive sit unum sive duo precepta, quantum ad intellectum nostrum, sed variatur multum in hoc sive sit unum sive duo precepta intellectus Hebreorum, quia dicunt quod per hoc non prohibetur concupiscentia, nisi aliqualiter prorumpat in actus exteriores, sicut est cum ex concupiscentia uxoris aliene aliquis movetur ad tangendum eam impudice, vel solicitandum eam verbis vel muneribus. Et secundum hoc dixerunt aliquis doctor. nostri, quod lex vetus prohibebat manum et non animum, ut habetur in Glossa super epistolam ad Philipenses 3. Hoc etiam dicit Iosephus. 12. Antiquitatum, improbans Pelebium historiographum Persarum dicentem, quod Antiochus illustris miserabiliter mortuus fuit, eo quod voluit spoliare templum Diane, contra quem dicit sic Iosephus. Nam qui nullatenus egit peccatum, sed tantum cogitavit, nullo reatu tenetur, et ideo concludit ibidem, quod mortuus fuit propter peccata que fecerat in Hierusalem. Sed dicere quod actus interioris voluntatis nullus sit reatus, nisi aliquo modo prorumpat in actum, est multum irrationabile, cum ratio peccati magis accipiatur a mala voluntate interiori, quam ab actu exteriori, quia si nullo modo est voluntarium, nullo modo etiam est peccatum, ut patet in amentibus et pueris.
marg.|
.4.
Cunctus autem populus.
Hic consequenter ponuntur precepta data a Deo mediante Moyse, quia populus non poterat amplius verba Domini loquentis sustinere, et hoc est quod dicitur. Cunctus autem populus videbat voces. Hic accipitur videre pro audire. Sensus enim visus certior est auditu. Et ideo quia verba Domini penetrabant aures et corda eorum ita subtiliter, quod sustinere non poterant, pro hoc utitur tali modo loquendi, scilicet visu pro auditu.
marg.|
.5.
Et lampades
id est micantia fulgura, ut dictum est capitulo precedenti.
marg.|
.6.
Et perterriti ac pavore concussi.
Propter signa terribilia que videbant.
marg.|
.7.
Steterunt procul.
Retrocedentes etiam a terminis constitutis.
marg.|
.8.
Loquere tu nobis.
Ea que dominus dicet tibi.
marg.|
.9.
Et audiemus
id est obediemus tanquam Dei verbis.
prol.|
{677}
Numérotation du verset
Ex. 20,ad litteram
marg.|
.1. Non loquatur nobis dominus. immediate.
marg.|
.2.
Ne forte moriamur.
Quia ex fragilitate humana dominum loquentem non poterant sustinere.
marg.|
.3.
Nolite timere.
quasi dicat non moriemini propter hoc.
marg.|
.4.
Ut enim probaret vos venit Deus.
Non est sic intelligendum quod probaret eos ad hoc ut sibi manifestaretur aliquod ignotum, sed ut per hoc appareret ipsis Iudeis et aliis, quod timerent eum.
marg.|
.5.
Et non peccaretis.
Quia per timorem Domini declinat omnis a malo, ut dicitur Prv. 15.d.
marg.|
.6.
Moyses autem accessit ad caliginem :. In
vertice montis, ut audiret mandata ab eo, et referret populo, quia populus plus audire non poterat, ut dictum est.
marg.|
.7.
Vos vidistis,
etc. In creatura tamen ipsum representante, et accipitur hic celum pro celo aereo, quia in cacumine montis Sinai illa vox formabatur.
marg.|
.8.
Non facietis,
etc. Licet supra prohibuerit idololatriam, tamen hic repetit et in pluribus locis aliis, ut magis imprimeretur hec prohibitio cordibus eorum, quia sciebat eos pronos ad idololatriam.
marg.|
.9.
Altare de terra,
etc. Hoc precepit in detestationem idololatrie, quia idololatre faciebant altaria valde solennia de marmoribus et metallis, et intelligitur hoc de altari holocausti, ubi cremabantur hostie, quia altare incensi fuit de lignis Sethim et opertum auro, ut habetur infra. 30. capitulo ideo sequitur :
marg.|
.10.
Et offeretis super eo holocausta
id est victimas, que totaliter incendebantur ad honorem Dei.
marg.|
.11.
Et pacifica vestra :
id est hostias que offerebantur pro aliquo beneficio {678} Dei obtento vel obtinendo, quarum una pars incendebatur, altera erat sacerdotum, et alia offerentium ut comederent coram Domino.
marg.|
.12.
Oves vestras, et boves,
etc. De istis enim animalibus ut plurimum fiebant sacrificia.
marg.|
.13. In
omni loco,
etc. Iste locus sacrificii non poterat esse nisi unus ad vitandum periculum idololatrie, ad quam populus Iudeorum erat pronus, ad quam declinassent de facili si ubique potuissent sacrificare. Si autem aliqui sancti sacrificaverunt alibi, hoc fuit ex causa speciali et divina revelatione, sicut David ex iussu Gad prophete in Monte Moria, antequam templum ibi fundaretur, propter apparitionem angeli ibi factam, ut habetur 2Rg. 24. capit. Et Helias in monte Carmeli ad convincendum prophetas Baal, ut habetur 3Rg. 18. capitulo Locus autem deputatus divino sacrificio post ingressum filiorum Israel in terram promissionis primo fuit in Sylo, ubi fuit tabernaculum positum et altare holocaustorum, et destructa Sylo translatum est in Nobe, et destructa Nobe, per Saulem translatum est in Gabaon, postea in Hierusalem, ubi fuit fundatum templum, tamen in singulis urbibus erant loca que dicebantur synagoge, ubi conveniebant ad laudandum Deum et ad audiendum legem.
marg.|
.14.
Quod si altare lapideum feceris mihi.
Poterat enim esse de terra, ut dictum est, vel de lapidibus non dolatis tamen quod fuit in detestationem idololatrie. ubi fiebant altaria de marmore sculpto et polito, et ne per talem sculpturam inducerentur paulatim ad sculpendum imagines. Quod autem dictum est hic, quod altare holocaustorum debeat esse de terra vel lapidibus non sectis, non est contra illud quod dicitur infra 26. ca. quod altare holocaustorum precipitur fieri de lignis Sethim opertis ere, quia illud altare fuit de terra, ut videbitur quando erimusibi :
Numérotation du verset
Ex. 20,ad litteram
marg.|
marg.| {679}
.1.
Non ascendes per gradus,
etc. Fiebat tamen ut dicit Rabb. Salomon, quidam ascensus absque gradibus paulatim ascendendo, quoniam altare erat ita altum, quod sacerdotes sine ascensu non poterant ibi ministrare.
marg.|
.2.
Ne reveletur turpitudo tua.
Usus enim femoralium adhuc non erat introductus sed postea fuit iniunctus sacerdotibus quando ministrarent, ut habetur infra. 28. capite. Dicunt etiam aliqui quod hoc fuit dictum in detestationem idololatrie, quia in sacris Priapi sacerdotes ascendebant per {680} gradus ad altare, et tunc in alto positi unde poterant a circunstantibus videri, discooperiebant verenda sua, Priapus enim fuit quidam iuvenis qui a Gentilibus reputatus fuit inter Deo s, propter magnitudinem insolitam virilis membri. Omne enim quod erat insolitum reputabant Gentiles quid divinum. Et dicebatur iste Priapus Deus hortorum propter fecunditatem que signatur in membro generationis. Iudei enim proni erant ad idololatriam, et ideo in hoc et in aliis que pertinent ad cultum Dei et observantias cerimoniales elongantur a ritu idololatrie, contrarios modos precipiendo, et modos idololatrum inhibendo, ut videbitur in sequentibus.
Numérotation du verset
Ex. 20,moraliter
marg.|
{665}
.1.
Locutusque
est dominus,
etc. Hic primo dantur decem legis precepta, que sunt moralia, propter quod no est hic alia moralitas requirenda, nisi in precepto de observatione sabbati, quod est cerimoniale quantum ad determinationem temporis scilicet diei sabbati. Quod enim homo cesset aliquando ab operibus servilibus, et intendat{666} divino cultui, morale est de dictamine iuris naturalis, sed determinatio diei sabbati fuit figuralis. Et secundum sensum allegoricum figuravit quietem corporis Christi in sepulchro. Secundum vero sensum moralem significavit quietem hominis in Deo et cessationem a peccato. Secundum vero sensum anagogicum figuravit quietem beatorum in patria celesti. Secundo ponuntur quedam alia cum dicitur.
Numérotation du verset
Ex. 20,moraliter
marg.|
marg.| {677}
.8.
Non facietis,
etc. Hoc enim faciunt cupidi et avari, qui totam spem suam in talibus ponunt, quod sanctus Iob excludit a se et sibi similibus dic. 31. capitulo Si putavi aurum robur meum, et si obrizo dixi fiducia mea, etc. Et ponit hic, si, pro non.
marg.|
.9.
Altare,
etc. Per terram que est infimum elementum, humilitas designatur, in qua Deo facta oblatio acceptatur. Dn. 3.d. {678} In animo contrito et spiritu humilitatis suscipiamur.
marg.|
.14.
Quod si altare,
etc. Per infirmitatem lapidum firmitas fidei designatur, et quoniam sunt plures articuli fidei ideo dicitur lapidibus in plurali, et quia sunt integre tenendi, sicut tenet ecclesia absque scissione heretica vel schismatica, ideo dicitur Non edificabis illud de sectis lapidibus, cuius contrarium faciunt heretici et schismatici.
Numérotation du verset
Ex. 20,Additio 1
prol.|
{679} In capitulo 10. ubi dicitur inter postilla : Circa primum sciendum quod doctores nostri, etc.
prol.|
Circa expositionem decalogi postillator nimis breviter videtur se expedire : Doctores tamen nostri preter mysticas expositiones, de quibus plurima in glo. communis habentur, multa notabilia, et magna attentionis ad sensum litteralem pertinentia in hac materia tradunt, ut patet in prima secunde. q capitulo in qua multi articuli de hac materia habentur, similiter in secunda secunde, q. cxxii. per totam, unde qui de hoc capitulo vult plenius instrui, videat ibidem. Ad presens tamen circa ea que de hac materia in postilla dicuntur, occurrunt quedam quibus videtur aliquid rationabiliter addendum. Quorum primum est, quod postillator recitat opinionem doctorum nostrorum, dicentium quod (non habebis deo s alienos) est primum preceptum decalogi : Similiter recitat opinionem Hebreorum dicentium, quod primum preceptum est : Ego sum Dominus Deus tuus, etc. Secundum vero preceptum apud eos est. Non habebis Deo s alienos. Quas opiniones ponit indistincte, ac sic utraque illarum posset rationabiliter teneri, quod non videtur convenienter dictum, scilicet ut in numeratione decalogi in quo precepta legis principalia cum tanta solennitate a Deo traduntur, doctores nostri a ratione deviassent.
prol.|
Ad cuius declarationem attendenda sunt duo. Primum est, quod planus sensus littere concordat manifeste opinioni doctorum nostrorum. Secundum quod motiva Hebreorum contrarium asserentium non valent. Primum patet : nam in hoc quod dicitur : Ego sum Dominus Deus, etc. Nullum verbum preceptivum seu imperativum ponitur, sed solum sunt quedam dicta denuntiativa, quibus Deus denunciat populo, quod ipse qui loquitur est Deus, qui eos eduxit de captivitate, nihil in hoc eis precipiendo, ut patet manifeste intuenti. In ceteris vero decalogi preceptis manifeste ponuntur verba mandativa, ut patet in negativis cum dicitur : Non habebis deo s alienos. Non adorabis ea, neque coles. Non occides. Non mechaberis, etc. In affirmativis vero cum dicit, Memento, ut diem sabbathi sanctifices. Honora patrem, tuum, etc. In hoc autem quod dicitur : Ego sum dominus Deus, tuus, nihil horum ponitur, unde illa verba non sunt preceptiva nec imperativa, sed solum denunciativa, unde non debent inter precepta numerari. Secundum patet, nam motiva seu rationes eorum quibus nituntur mutare sententiam predictorum verborum, que est plane denuntiativa in sententiam preceptivam sunt duo. Unum est, quod ad omnia precepta divina observanda oportet presupponere ut dicunt rationabiliter, ut videtur, quod credatur absque dubietate, quod ille qui loquebatur seu precipiebat, erat Deus suus qui eos eduxerat, etc. que quidem credulitas seu fides erat potissima ratio obligandi eos ad servanda eius precepta, unde cum dicitur : Ego sum dominus Deus tuus, etc. Precipitur secundum eos affirmative, ut dicunt quod hoc firmiter credatur scilicet quod ille qui loquebatur seu precipiebat, erat Deus qui eduxerat, etc. Quam quidem rationem ponit Abenhazara in sua glo. et videtur habere fundamentum, iuxta illud Apostoli ad Hbr. 11. Accedentem ad Deum oportet credere, quia est, etc. Alii vero dicunt quod in hoc quod dicitur : Ego sum dominus Deus tuus, precipitur affirmative, quia ille Deus qui loquebatur, scilicet qui eos eduxerat de servitute Egypti haberetur ab eis in Deum ita ut mandata eius tenerentur observare, quod quidem preceptum dicunt debere necessario precedere omnia alia precepta.
prol.|
Ad quod ponunt tale exemplum. Ponatur quod aliquis rex de novo venirent ad aliquam provinciam, indecens esset, quod in ea faceret leges et constitutiones antequam in regem reciperetur, unde dicunt quod cum dicitur : Ego sum dominus Deus tuus, etc. Precipitur quod recipiatur ab eis iugum regni celestis scilicet obedientia divinorum mandatorum quod est preceptum primum ad omnia mandata divina. Et hec est ratio aliquorum Talmudistarum prout late Rabbi Moyses Gerundensis recolligit ex dictis eorum {680} in sua gloss. super Ex. In hoc capitulo Que tamen rationes licet quantum ad aliquid obtineant veritatem, non tamen intentum ad propositum concludunt. Nam filii Israel antequam ad recipiendum legem devenirent, crediderunt in Deum, ut in littera in multis locis testatur. Dicitur enim supra capitulo 4. Credidit populus, etc. Similiter supra 14. post transitum maris de ipsi legitur : Crediderunt Domino et Moysi servo eius. Ex quibus patet, quod fidem habebant antequam ad recipiendum legem accessissent. Nec de hoc, quod est credere Deum seu Deo, requirebatur ut eis daretur aliud preceptum expressum, presertim cum hoc presupponatur ad precepta decalogi tanquam per se notum ei qui habet fidem, et ideo nec indiget alia promulgatione, nisi infusione fidei, ut in prima secunde, q. 100. ar. 4. In responsione ad primum arg. et de hoc intelligitur illud Apostoli ad Hbr. 11.b. Accedentem ad Deum oportet credere, etc. et sic cessat prima ratio. Similiter dicendum est ad secundam, nam iugum obedientie divine manifeste acceperunt filii Israel. supra 19. ca. cum Moysi proponenti ex parte Dei : Si audieritis vocem meam, etc. Sequitur : Responditque populus simul. Cuncta que locutus est dominus, faciemus. Non ergo requirebatur alia receptio generalis ad obedientiam preceptorum. Unde manifestum est. quod in hoc dicitur : Ego sum dominus Deus tuus, nihil eis precipitur nisi solum quod intimatur eis, quis esset ille qui loquebatur scilicet quod erat dominus Deus suus, qui eos eduxerat, etc. prout verba plane sonant : que quidem denunciatio seu notificatio fuit valde necessaria seu oportuna tanquam primum preambulum ad precepta, propter quatuor que in littera possunt fundari. Primum est, ut Moysi de cetero firmius et certius crederetur, unde supra 19. h. Iam nunc venio ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad re, et credat tibi in perpetuum. Secundum, ut magis timerent contraire divinis preceptis que a Deo, ipso dicente. Ego sum dominus Deus tuus, erant sibi iniuncta. unde infra, eo capitulo de hac materia dicitur : Ut error illius esset in vobis, etc. Tertium, ut eis ostenderetur, quod sub nomine divino scilicet tetragrammaton quod hic ponitur, cum dicitur : Ego sum dominus Deus tuus, proprie Deo pertinet populum sub lege a Deo data cultu divino applicari. unde in toto decalogo ubi dicitur, dominus, ponitur nomen predictum et non aliud prout fuit supra in additione super 3. capitu. In artic. 9. satis expositum. Quartum, ut ipsi firmiter crederent esse possibile, quod Deus loqueretur homini in hac vita, quod antea non erat eis sic notum, unde infra Dt. 5. capitulo in persona populi tempore dationis legis dicitur : Ecce ostendit nobis dominus Deus noster maiestatem et magnitudinem suam, etc. Sed contra hoc videtur quod Apostolus ad Gal. tertio capitulo dicit quod lex fuit data per angelos. Idem patet Act. 7 capitulo Ad quod dicendum quod verum est, nam prout ad Hbr. 1 capitulo in novo testamento locutus est nobis in filio, in veteri autem factus est sermo per angelos, sed quia ille angelus qui loquebatur populo in datione legis, non solum exterius loquendo serviebat, sed etiam tertius presidens efficaciam ministrabat : inde est secundum Greg. quod modo angelus modo dominus memoratur. Et etiam quia secundum opinionem populi secundum quam sepe loquitur scriptura, putabatur Moyses ore ad os loqui cum Deo, cum tamen per angelum loqueretur, quod satis insinuatur per modum loquendi scripture in preceptis decalogi : Nam in preambulo et in primo precepto ille qui loquebatur, memoratur ut Deus in propria persona dicit enim : Ego sum dominus Deus tuus, etc. similiter : Non habebis deo s alienos coram me. Et ego sum dominus Deus tuus foris et zelotes et huiusmodi. In secundo vero precepto non dicit : Non assumes nomen meum in vanum, quasi loquens ut Deus, in prime persona sed dixit : Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum. quasi ille qui loqueretur, non esset Deus, et sic in ceteris decalogi preceptis, in quibus insinuatur quod ille qui loquebatur non erat Deus, sed loquebatur ut Deus, ut dictum est. Et secundum quosdam Hebreorum ex positores antiquos ille angelus erat tante eminentie circa essentiam divinam, quod posset nominari angelus faciei, de quo Is. 63 capitulo Angelus faciei eius salvabit eos, et ideo de Moyse cum isto angelo {681}loquente dicitur : Loquebatur dominus ad Moysen facie ad facem. Predictis igitur modis intelligendum est hoc quod dicitur : Ego sum dominus Deus tuus, etc. esse primum preambulum ad precepta. Omissis autem multis, que circa hec precepta querantur et solvuntur secundum doctores nostros, unum videtur statim animum pulsare scilicet cur inter precepta decalogi non ponuntur precepta caritatis que sunt prima et maxima mandata, et in quibus tota lex pendet et prophete, ut Mt. 27.d. habetur Ad hoc dicendum secundum sanctum Thom. In prima secunde. q capitulo artic. 3. In responsione ad primum argu. quod illa duo precepta sunt prima et communia legis nature, que sunt per se nota rationi humane per naturam vel per fidem et ideo omnia precepta decalogi ad illa duo referuntur, sicut conclusiones ad principia communia. Hec ille. Idem etiam de eodem in Secunda secunde, q. 44, a. 1. In responsione ad primum argumentum sic dicit quod omnia precepta decalogi ordinantur ad dilectionem Dei et proximi, et ideo precepta caritatis non fuerunt connumeranda inter precepta decalogi, sed in omnibus includuntur. Hec ille. Quod non videtur ex toto satisfacere questioni, nam per easdem rationes precepta caritatis non debuissent poni inter cetera precepta legis divine, non enim minus illa que sunt per se nota debent poni inter precepta decalogi, quam in alia precepta legis, quod patet ex hoc, nam inter precepta decalogi ponuntur precepta, que statim per se ratio naturalis cuiuslibet hominis diiudicat esse facienda, vel non facienda, sicut. Honora patrem tuum, etc. Non occides, et huiusmodi, ut in prima secunde, q capitulo artic. 1. In corpore questionis Sed precepta caritatis ponuntur inter alia precepta legis, ut patet Dt. 6.a. et Levitic. 19 capitulo ergo potius debuissent poni inter precepta decalogi que sunt magis per se nota. Similiter cum non solum precepta decalogi, sed etiam omnia precepta legis divine ordinantur ad dilectionem Dei et proximi, iuxta illud Apostoli 1. Timoth. 1.a. Finis precepti est caritas. eadem ratione deberent pretermitti hec duo precepta ne ponerentur inter precepta legis, sicut nec in decalogo, cum omnia precepta divine legis referantur ad illa duo, sicut conclusiones ad principia, cuius oppositum est manifestum ex hoc, quod inter cetera precepta divine legis expresse ponuntur hec duo precepta, ut dictum est. Ad quod videtur salvo semper meliori indicio aliquid ulterius addendum.
marg.|
Ad cuius declarationem considerandum est, quod sicut in scientiis speculativis ex notioribus et confusis proceditur ad minus nota et magis determinata, ut in primo Phy. ita etiam oportet * cum qui vult inducere hominem ad virtutem per observantiam preceptorum, ex illis eum movere incipiat que sunt notiora et faciliora. Unde in decalogo faciliora et communiora precepta ponuntur, tam in his que ordinant ad Deum quam in his que ad proximum. Facilius enim homo potest abstinere ab idololatria, quam ab alii speciebus superstitiosis, que intelliguntur prohiberi in hoc quod dicitur : Non habebis Deo s alienos. quod patet ex hoc : nam idololatria penitus est in universo post adventum Christi et predicationem Apostolorum saltem in publico eradicata, iuxta illud Is. 2.d. Et idola penitus conterentur. Superstitio autem divinationum et huiusmodi adhuc remanet in multis locis intra populum Christianum, presertim apud eos qui non cognoscunt huiusmodi esse superstitiosa seu peccata. Ex quo patet, quod facilius est ab idololatria abstinere, quam ab aliis superstitionibus sub ea inclusis, unde de idololatria fuit datum preceptum tanquam de faciliori et notiori. Similiter homo facilius cognoscit homicidium esse peccatum, et facilius potest abstinere ab occidendo proximum quam ab aliis iniuriis seu lesionibus in sua persona inferendis, multo enim plures sunt iniuriatores seu lesores proximorum quam occisores. Idem dicendum de adulterio et furto respectu eorum, que sub eis includuntur, unde patet quod de facilioribus et notioribus dantur precepta decalogi, non autem de difficilibus. Preceptum autem de dilectione Dei prout in lege traditur, est difficillimum, scilicet ut Deus diligatur ex toto corde, ex tota anima et ex tota substantia, quod importat interiorem motum animi cum magna promptitudine, quod est difficillimum sen impossibile non habenti caritatem. unde Philo. 5. Ethicorum Operari ea que iustus operatur facile est, sed eo modo quo iustus operatur, difficile est, non habenti iustitiam. unde Aug. exponens illud 1Io. 5.a. Mandata eius gravia non sunt. dicit, Non sunt gravia amanti, sed non amanti sunt. gravia. Dilectio etiam proximi prout in lege traditur, scilicet ut diligatur proximus sicut homo diligit seipsum, non modice difficultatis est, presertim non habenti caritatem. Importat enim quod homo ponat vitam corporalem pro salute spirituali proximi, iuxta illud. 1. Io. tertio capitulo Debemus pro fratribus animam ponere. Similiter et diligere plus vitam corporalem proximi, quam omnia bona propria temporalia quod non modice difficultatis est, ut satis patet quasi per experientiam ; Quam pauci enim sunt et rarissimi qui etiam omnia bona sua exteriora ad redimendum unum captivum de morte corporali, et forte etiam a spirituali largirentur. {682} Et inde est quod qui implet mandatum de dilectione proximi, totam legem implet, iuxta illud ad Rm. 13.f. Qui diligit proximum, legem implevit et infra : Plenitudo enim legis est dilectio. et Glossa ibidem, Ubi enim caritas est, quod possit deesse, ubi autem non est, quid est quod possit prodesse, Constat autem quod maior difficultas est in actu virtutis, in quo tota lex impletur, quam in alio quocumque, in quo non implentur nisi aliqua singularia precepta legis. Dilectio etiam Dei que in lege precipitur tante perfectionis est, quod non potest perfecte impleri in hac vita secundum Augustinum in libro de perfectione iustitie. Ex quibus patet, quod quia lex dabatur populo rudi et imperfecto, ideo in primis preceptis non oportebat ut explicaretur preceptum caritatis, sed hoc fuit rationabiliter reservatum ad tempus ultimum totius doctrine Mosaice, scilicet in quadragesimo anno post exitum de Egypto, in quo tempore igitur : Cepit Moyses explanare legem. Dt. 1.a. Eodem enim tempore quo repetit precepta decalogi in 5 capitulo consequenter In capitulo sequenti, scilicet in 6. proposuit eis tanquam iam aliqualiter provectis preceptum de dilectione Dei per extensum premittens eis aliud maximum preceptum de credendis circa divinitatem dicens : Audi Israel, etc. cum preambulis ad ista pertinentibus de quibus ibidem amplius est dicendum.
prol.|
Notandum tamen quod licet in hoc loco, scilicet in datione legis non esset hoc preceptum plene explicandum propter rationes iam dictas, nihilominus tamen in primo precepto decalogi non pretermisit facere mentionem de dilectione Dei, et hoc non in forma precepti, sed quasi imponendo modum preceptis : Dicit enim in fine primi precepti promittens premia observantibus. Et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me. In quo ostendit manifeste quod premia que a Deo dantur propter eius precepta observanda, dantur principaliter propter dilectionem Dei et sic satis ostenditur, quod in dilectione Dei principaliter consistit meritum aliorum preceptorum. Simili modo dicendum est de precepto dilectionis proximi, scilicet quod fuit reservata eius explicatio ad alium locum, ubi difficilioribus actibus virtutum circa proximos exercendis ageretur, scilicet. Lv. 19. ut ibidem est dicendum. Item circa hoc ulterius attendendum est, quod licet primum preceptum decalogi sit principaliter negativum, cum dicit. Non habebis Deo s alienos, tamen includit quodammodo affirmativum, in hoc enim quod sequitur : Coram me. secundum glo. Interlinearem intelligitur preter me. Idem omnino habetur in translatione Chaldaica. unde in hoc quod dicitur : Non habebis Deo s alienos preter me. manifeste includitur, me habeas in Deum, et nullum alium. Ex quo ut credo, insurgit apud simplices communis enumeratio preceptorum decalogi, in qua primum ponitur, Deum cole, affirmative. Notandum etiam quod cum dicitur. His qui diligunt me, statim subiungitur. Et custodiunt precepta mea, conformiter ad evangelium Io. 14 capitulo Qui diligit me, sermonem meum servabit, etc.
Numérotation du verset
Ex. 20,Additio 2
prol.|
In eodem capitulo 20 ubi dicitur in post. Ita quod fieri sculp. etc. Videtur addendum. Quod secundum Hebreos facere imaginem seu similitudinem cuiuscumque creature specialiter animate, vel cuiuscumque celestis corporis, que communiter opinantur esse animata, etiam non intentione colendi eas nec adorandi est prohibitum, patet per hoc quod dicitur : Non facies sculptile, nec omnem similitudinem, etc. quod satis videtur consonare littere, sed ex hoc credunt nos, esse transgressores huius precepti, in quantum permittimus fieri imagines et similitudines hominum et angelorum. Sic etiam similiter nos credunt esse transgressores illius precepti : Non adorabis ea neque coles. In hoc quod imagines Christi et sanctorum adoramus. Sed bene advertenti primum est manifeste falsum non enim prohibentur imagines creaturarum fieri, nisi adhibeatur eis cultus Deo debitus. Quod ex hoc patet nam hoc preceptum : Non habebis Deo s alienos, apud omnes est unum preceptum tantum, licet meo diversi actus prohibeantur, eo quod omnes illi actus prohibentur ad eundem finem scilicet ad remotionem idololatrie. Si igitur sculptile facere esset prohibitum, etiam sine intentione colendi seu adorandi, talis prohibitio non pertineret ad istud preceptum, nisi forte cerimonialiter, scilicet ad removendum occasionem idololatrandi et sic talis prohibitio esset cerimonialis, et non obligaret tempore gratie. Secunda etiam credulitas esset falsa et erronea, nam imagines sanctorum non adorantur a fidelibus adoratione latrie, sed dulie. Imago autem Christi adoratur adoratione latrie ratione rei significate, que est ipse Christus verus Deus. Eadem enim adoratione adoratur imago representans inquantum talis, et res per eam representata, prout in 2.2. quest. Et circa hoc est attendendum ulterius, quod in veteri lege licet imagines creaturarum fieri prohiberentur, tamen intra sancta sanctorum duo Cherubim qui erant imagines iuvenum supra propitiatorium ponebantur, ut patet infra 25 capitulo Ex quo patet quod imagines fieri non erat per se malum, sed propter pronitatem {683} populi inducti ad idololatriam Cuius signum manifestum est, quod intra sanctasanctorum, ubi soli summi sacerdotes ministrabant, de quibus non erat talis pronitas presumenda, non solum permittebantur, sed etiam precipiebantur fieri tales imagines, scilicet Cherubim, qui angelos representabant, ut talium intuitu in contemplatione celestium mens summi sacerdotis elevaretur. Cum autem venit plenitudo temporis scilicet tempore gratie, quando populus communiter idola respuit, nec ad ea habet pronitatem, non immerito fiunt imagines sanctorum, quibus representantur eorum opera meritoria, et etiam miracula per eos divinitus facta, ut in eis simplices, sicut in libro historias eorum legant, ex quibus discant bonorum operum imitationem, qui per libros hoc facere nequeunt, quibus imaginibus, scilicet sanctorum honor debetur ex ratione persone representate, cui hoc debetur tanquam premium virtutis, ut habetur 1. Ethicorum et a fortiori vinculo imagines Christi de virgine nati, et in cruce pendentis, et de sepulchro resurgentis et ascendentis in celum, et huiusmodi tam in ecclesiis quam in altaribus merito depinguntur vel sculpuntur, ut fidelium mentibus gestorum Christi in quibus nostra salus consistit, memoria tenacius infigatur, quibus scilicet imaginibus † adoratio latrie debetur ratione rei significate, ut dictum est.
Numérotation du verset
Ex. 20,Additio 3
prol.|
In eodem capitulo 20. ubi dicitur in postill. Causa autem huius prohibitionis, etc. Quod causa huius prohibitionis, scilicet cum dicitur : Non assumes nomen Dei tui in vanum, est propter reverentiam Dei, prout etiam postillator dicit manifestum est. Sed hoc quod sequitur : Nec insontem habebit, importat comminationem pene huius precepti transgressoribus. Coactio enim legis est per metum pene, ut in 10. Ethicorum unde in convenienter videtur dici quod hec causa sit huius prohibitionis, sed potius pene transgressoribus debita seu comminata, etc.
Numérotation du verset
Ex. 20,Additio IIII.
prol.|
In eodem capitulo 20. ubi dicitur in postilla, Dicit igitur : Memento dicunt Hebrei, etc. Quod quia preceptum de sabbathi observatione fuerat datum eis supra 26 capitulo in primo descensu manne, idcirco preponitur nunc huic precepto Memento. quasi dicat hoc preceptum non datur tibi de novo, quia iam habuisti, sed habeto memoriam de eo, unde non debuit postillator recurrere ad expositiones Hebreorum in talibus, presertim cum habeant in hoc falsum fundamentum. Credunt enim quod precipua sanctificatio sabbathi consistat in corporalibus delectationibus, et ideo introducunt in sabbathi observatione ista que nihil valent. Similiter etiam tradunt, quod tenetur quilibet in die sabbathi ter manducare, scilicet unum prandium, et duas cenas, asserentes quod omnes hoc observantes sunt securi a iudicio gehenne, ut in libro de sabbatho expresse habetur quod est valde ridiculum, arctior enim via est que ducit ad vitam seu paradisum, secundum catholicam veritatem, quam comedere ter in die festo, etc.
Numérotation du verset
Ex. 20,Additio 5
prol.|
In eodem capitulo 20. ubi dicitur in postilla, Et secundum doctores nostros nomine parentum. Hec auctoritas Aug. secundum quam ille qui non pavit esurientem dicitur eum occidere, vertus et planius correspondet quinto precepto, ubi dicitur : Non occides, per quod prohibetur occisio cuiuscumque proximi, et per consequens ille qui posset aliquem fame morientem pascere, et non pascit, occidit, et sic manifeste transgressor istius quinti precepti.
Numérotation du verset
Ex. 20,Additio 6
prol.|
In eodem capitulo 20. ubi dicitur in postilla, Dixit Rabbi Salomon quod per hoc preceptum prohibetur, etc. Quod licet ex plano sensu littere per hoc preceptum : Non occides, tantum homicidium videtur prohiberi, tamen ex consequenti intelliguntur cetera nocumenta in persona hominis facta {684} esse prohibita pari ratione, nam ratio qua homo peccat in occasione proximi est, quia facit contra caritatem vel etiam contra iustitiam, contra quas etiam facit qui lesiones infert, licet non ita graviter peccet, quia pena mortis non infligitur propter alias lesiones, sicut propter homicidium, tamen in aliis preceptis iudicialibus talia prohibentur, ubi pene eorum taxantur.
Numérotation du verset
Ex. 20,Additio 7
prol.|
In eod. capitu. 20. ubi dicitur in postilla, Sed variatur multum ad hoc sive sit unum preceptum sive duo, intellectus Hebreorum. Quod multi Hebreorum expositores dicunt quod in hoc precepto prohibetur concupiscentia uxoris aliene et huiusmodi, etiam si non prorumpat in actus exteriores, ut patet per Rabbi
Abenhazra in sua Glossa et in hoc loco. Quod autem dicitur a quibusdam doctoribus nostris, quod lex vetus prohibebat manum et non animum, non est sic intelligendum ut per legem veterem numquam sint prohibiti aliqui actus interiores, qui in animo consistunt, hoc enim esset manifeste contra textum. Legitur enim infra, Lv. 19.d. Ne oderis fratrem tuum in corde tuo. In quo manifeste prohibetur odium cordis, quod est in animo. Similiter Dt. 9.a. Ne dicas in corde tuo, cum deleverit eos dominus Deus tuus in conspectu tuo, propter iustitiam meam. In quo manifeste prohibetur superbia seu presumptio etiam in corde tantum existens, unde dicta doctorum nostrorum in hoc, seu glo. In postilla allegate aliter sunt intelligenda, scilicet quod in lege veteri cum aliquis actus exterior expresse prohibetur, non intelligitur per hoc prohiberi ex vi huius precepti actus interior, huic exteriori correspondens, unde ex ut huius precepti : Non occides, non iudicatur reus ille qui vult etiam ex proposito deliberato occidere hominem, licet forte sit reus transgrediendo aliud preceptum, scilicet Non oderis fratrem tuum. Lex vero nova prohibendo peccata, non solum prohibet manum, sed etiam animum, unde salvator Mt. 5.a. Audistis quia dictum est antiquis, Non mechaberis, ego autem dico vobis, quod omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam mechatus est eam in corde suo.
Numérotation du verset
Ex. 20,replica
prol.|
Replica Correctorii contra Burgensem in capitulo 10., Burgensis notat postillatorem quasi diminutum, dicens eum expositionem decalogi breviter transisse, cum tamen propositum postillatoris non fuerit summas neque tractatus scribere, sed plane litteralem sensum inquirere, quod et facit, ut patet cuilibet intuenti. Reliqua per Burgensem In hoc capitulo mota modicum imo nihil faciunt contra Postillatorem. Multa autem per Burgensem per modum digressionis posita bene pertractatione indigerent, sed non est presens propositi contra Burgensem facere. nisi ubi videtur postillatori irrationabiliter obviare. Notat tamen in hoc capitulo incidentaliter postillatorem, dicens comminationem pene fore causam observantie preceptorum, etc. volens Burgensis quod reverentia Dei sit causa. Sed ex hoc non sequitur, ergo comminatio non est causa, stat enim eiusdem rei plures esse causas In eodem genere cause, quamvis non totales. Unde quem amor et Dei reverentia non movet ad preceptorum observantiam, saltem movet timor et metus pene. Est igitur sicut promissio, ita est et comminatio causa motiva observantie mandatorum et maxime in veteri lege, que fuit lex timoris, ut patet in epistola ad Gala. per totam. Ceterum postillatorum exponit ly memento ut sabbatum, etc. approbando errores Iudeorum sed magis non reprobando, ut patet per ea que de expositione Hebreorum traxit, cetera reiiciendo. Ita et Burgens. sepenumero facit, et sic in quo postillatorem in hac parte iudicat, seipsum condemnat. Quomodo accipi debeat, legem cohibere manum non animum, quod hic a Burgensi tractatur, vide supra Gn. 3. correctorio 1.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ex. 20), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=04&chapitre=04_20)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ex. 20), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=04&chapitre=04_20)
Notes :