Capitulum 21
Numérotation du verset
Ex. 21,1
Hec sunt iudicia que propones eis.
Numérotation du verset
Ex. 21,2
Si emeris servum
Hebreum,
sex annis serviet tibi:
in septimo
egredietur liber
gratis.
Numérotation du verset
Ex. 21,3
Cum quali veste
intraverit, cum tali exeat;
si habens uxorem,
et uxor egredietur simul.
Numérotation du verset
Ex. 21,4
Sin autem dominus
dederit illi uxorem,
et peperit filios et filias:
mulier et {t. 1: Erfurt, f. 77ra; facsim., p. 155a} filii1
eius erunt domini sui,
ipse vero exibit
cum vestitu suo.
1 filii] liberi
Weber
Numérotation du verset
Ex. 21,5
Quod si dixerit servus: Diligo dominum meum
et uxorem
ac liberos,
non egrediar liber:
Numérotation du verset
Ex. 21,6
offeret eum
dominus
diis, et applicabitur ad ostium et postes,
perforabitque aurem eius subula:
et erit ei servus
usque2 in seculum.
2 usque]
om. Weber
Numérotation du verset
Ex. 21,7
Si quis vendiderit filiam suam in famulam,
non egredietur sicut ancille
exire consueverunt3.
3 consueverunt] consuerunt
Weber
Numérotation du verset
Ex. 21,8
Si displicuerit
oculis domini sui cui tradita fuerit, dimittet eam:
populo autem alieno
vendendi non habebit4 licentiam5,
si spreverit eam.
4 habebit Amiatinus Cava Λ B T M Θ (plur.) Φ (plur.) Ω
Ed1455
Clementina
] habet
Weber
5 licentiam
Rusch (hapax)
] potestatem
cett. Weber
Numérotation du verset
Ex. 21,9
Sin autem filio suo desponderit
eam iuxta morem filiarum faciet illi.
Numérotation du verset
Ex. 21,10
Quod si alteram
acceperit ei6, providebit puelle
nuptias, et vestimenta et pretium pudicitie
non negabit.
6 acceperit ei]
inv. Weber
Numérotation du verset
Ex. 21,11
Si tria ista non fecerit,
egredietur gratis
absque pecunia.
Numérotation du verset
Ex. 21,12
Qui percusserit
hominem volens
occidere,
morte
moriatur.
Numérotation du verset
Ex. 21,13
{t. 1: Erfurt, f. 77rb; facsim., p. 155b} Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradiderit7 in manu eius:
constituam tibi locum in8 quo fugere debeat.
7 tradiderit] tradidit
Weber
8 in] om. Weber
Numérotation du verset
Ex. 21,14
Si quis per industriam9
occiderit proximum suum,
et per insidias:
ab altari meo evelles eum
ut moriatur.
9 per industriam] de industria Ω
R
Weber
Numérotation du verset
Ex. 21,15
Qui percusserit
patrem suum
aut10 matrem, morte moriatur.
10 aut
X B
ΦP ΨBDF ΩS
Ed1455
Rusch Clementina
] et Λ L* Ω
R
Weber
Numérotation du verset
Ex. 21,16
Qui maledixerit
patri suo
aut11 matri,
morte moriatur12.
11 aut Ω
R
Rusch
] et
Weber
12 vv. 16 et 17 ΩSM
Ed1455
Rusch
]
inv.
Ω
R
Weber
Numérotation du verset
Ex. 21,17
Qui furatus furatur13
hominem, et vendiderit eum,
convictus noxe, morte
moriatur.
13 furatur
Rusch (hapax)
] furatus fuerit Ω
R
Weber
Numérotation du verset
Ex. 21,18
Si rixati fuerint viri,
et percusserit
alter proximum suum lapide
vel pugno,
et ille mortuus non fuerit,
sed iacuerit in lecto14:
14 lecto] lectulo
Weber
Numérotation du verset
Ex. 21,19
si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum,
innocens
erit qui percusserit15, ita tamen ut operas eius et impensas in medicos restituat.
15 percusserit] percussit
Weber
Numérotation du verset
Ex. 21,20
Qui percusserit servum suum
vel ancillam
virga,
et mortui fuerint in manibus eius,
criminis reus erit.
Numérotation du verset
Ex. 21,21
Si16 autem uno die supervixerint17 vel duobus, non subiacebit poene, quia pecunia {t. 1: Erfurt, f. 77va; facsim., p. 156a} illius est.
16 si] sin
Weber
17 supervixerint] supervixerit
Weber
Numérotation du verset
Ex. 21,22
Si rixati fuerint viri,
et percusserit quis mulierem
pregnantem,
et abortivum quidem fecerit,
sed ipsa vixerit:
subiacebit damno
quantum expetierit maritus mulieris,
et arbitri
iudicaverint18.
18 iudicaverint] iudicarint
Weber
Numérotation du verset
Ex. 21,23
Sin autem mors eius fuerit subsecuta,
reddet animam pro anima,
Numérotation du verset
Ex. 21,24
oculum
pro oculo,
dentem pro dente,
manum
pedem pro pede,
Numérotation du verset
Ex. 21,25
adustionem
pro adustione,
vulnus
pro vulnere, livorem
pro livore.
Numérotation du verset
Ex. 21,26
Si percusserit quispiam oculum
servi sui aut ancille, et luscos eos fecerit, dimittet eos19 liberos
pro oculo quem eruit.
19 eos]
om. Weber
Numérotation du verset
Ex. 21,27
Dentem quoque si excusserit servo vel ancille sue,
similiter dimittet eos liberos.
Numérotation du verset
Ex. 21,28
Si bos
cornu
percusserit20 virum aut mulierem,
et {t. 1: Erfurt, f. 78ra; facsim., p. 157a} mortui fuerint, lapidibus obruetur:
et non comedentur carnes eius,
dominusque bovis innocens erit.
20 percusserit] petierit
Weber
Numérotation du verset
Ex. 21,29
Quod si bos
cornupeta21 fuerit ab heri et nudius tertius,
et contestati sunt
dominum eius, nec reclusit dominus22 eum,
occideritque
virum
aut mulierem
et bos lapidibus obruetur, et dominum
illius occident.
21 cornupeta] cornipeta
Weber
22 dominus]
om. Weber
Numérotation du verset
Ex. 21,30
Quod si pretium fuerit ei23 impositum,
dabit pro anima sua
quicquid fuerit postulatum24.
23 fuerit ei]
inv.Weber
24 postulatum] postulatus
Weber
Numérotation du verset
Ex. 21,31
Filium
quoque et filiam
si cornu percusserit, simili sententie subiacebit.
Numérotation du verset
Ex. 21,32
Si servum ancillamque invaserit,
triginta siclos argenti dabit domino,
bos vero lapidibus obruetur25.
25 obruetur] opprimetur
Weber
Numérotation du verset
Ex. 21,33
Si quis aperuerit cisternam,
et foderit,
et non operuerit eam,
cecideritque bos
vel asinus
in eam,
Numérotation du verset
Ex. 21,34
dominus
cisterne reddet pretium iumentorum:
quod autem mortuum est, ipsius erit.
Numérotation du verset
Ex. 21,35
Si bos
alienus bovem
alterius vulnerarit,
et ille mortuus fuerit:
vendent bovem vivum,
dividentque26 pretium:
cadaver autem mortui inter se dispartient27.
26 dividentque] et divident
Weber
27 dispartient] dispertient
Weber
Numérotation du verset
Ex. 21,36
Si28 autem sciebat quod bos cornipeta esset
ab heri et nudius tertius, et non custodivit
eum dominus suus:
reddet bovem pro bove,
et cadaver integrum accipiet.
28 Si] sin
Weber
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Ex. 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 19/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=04&chapitre=04_21)
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Ex. 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 19/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=04&chapitre=04_21)
Notes :