Capitulum 39

Numérotation du verset Ex. 39,1 
de hyacintho vero et purpura vermiculo ac bysso fecit vestes quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis sicut precepit Dominus Moysi
Numérotation du verset Ex. 39,2 
fecit igitur superhumerale de auro hyacintho1 purpura coccoque bis tincto et bysso retorta
1 hyacintho] + et Weber
Numérotation du verset Ex. 39,3 
opere polymitario inciditque bratteas aureas et extenuavit in fila ut possent2 torqueri cum priorum colorum subtegmine3
2 possent] possint Weber
3 subtegmine] subtemine Weber
Numérotation du verset Ex. 39,4 
duas quoque4 oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum
4 duas quoque] duasque Weber
Numérotation du verset Ex. 39,5 
et balteum ex eisdem5 coloribus sicut preceperat Dominus Moysi
5 eisdem] hisdem Weber
Numérotation du verset Ex. 39,6 
paravit et duos lapides onychinos asstrictos6 et inclusos auro et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israel sex nomina in lapide uno et sex in altero iuxta ordinem nativitatis eorum7
6 asstricotos Weber ] astricotos Rusch
7 sex… eorum] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 39,7 
posuitque {t. 1: Erfurt, f. 102vb; facsim., p. 206b} eos in lateribus superhumeralis in monimentum8 filiorum Israel sicut preceperat Dominus Moysi
8 monimentum] monumentum Weber
Numérotation du verset Ex. 39,8 
fecit et rationale opere polymito iuxta opus superhumeralis ex auro hyacintho purpura coccoque bis tincto et bysso retorta
Numérotation du verset Ex. 39,9 
quadrangulum duplex mensure palmi
Numérotation du verset Ex. 39,10 
et posuit in eo gemmarum ordines quatuor in primo versu erat sardius topazius smaragdus
Numérotation du verset Ex. 39,11 
in secundo carbunculus saphirus iaspis
Numérotation du verset Ex. 39,12 
in tertio ligurius9 achates amethistus
9 ligurius Rusch etc.] ligyrius Weber etc.
Numérotation du verset Ex. 39,13 
in quarto chrysolitus onychinus berillus circumdati et inclusi auro per ordines suos
Numérotation du verset Ex. 39,14 
ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israel singuli per nomina singulorum
Numérotation du verset Ex. 39,15 
fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem coherentes de auro purissimo
Numérotation du verset Ex. 39,16 
et duos uncinos totidemque annulos aureos porro annulos posuerunt in utroque latere rationalis
Numérotation du verset Ex. 39,17 
ex10 quibus penderent due catenule11 auree quas inseruerunt uncinis qui in superhumeralis angulis eminebant
10 ex] e Weber
11 catenule] catene Weber
Numérotation du verset Ex. 39,18 
hec et ante et retro ita conveniebant sibi ut superhumerale et rationale mutuo necterentur
Numérotation du verset Ex. 39,19 
stricta ad balteum et annulis fortius copulata quos iungebat vitta hyacinthina ne laxa12 fluerent et a se invicem moverentur sicut precepit Dominus Moysi
12 laxa] laxe Weber
Numérotation du verset Ex. 39,20 
feceruntque13 tunicam superhumeralis totam hyacinthinam
13 feceruntque] fecerunt quoque Weber
Numérotation du verset Ex. 39,21 
et capitium in superiori parte contra medium oramque per gyrum capitii textilem
Numérotation du verset Ex. 39,22 
deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta
Numérotation du verset Ex. 39,23 
et tintinnabula de auro purissimo14 que posuerunt inter mala granata15 in extrema parte tunice per gyrum
14 purissimo] mundissimo Weber
15 mala granata Weber ] malogranata Λ L ΣTO P ΩJ Clementina Rusch
Numérotation du verset Ex. 39,24 
tintinnabulum autem16 aureum et malum punicum quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur sicut precepit Dominus Moysi
16 autem] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 39,25 
fecerunt et tunicas byssinas opere textili {t. 1: Erfurt, f. 103ra; facsim., p. 207a} Aaron et filiis eius
Numérotation du verset Ex. 39,26 
et mitras cum coronulis suis ex bysso
Numérotation du verset Ex. 39,27 
feminalia quoque17 byssina
17 quoque] + linea Weber
Numérotation du verset Ex. 39,28 
cingulum vero de bysso retorta hyacintho purpura ac vermiculo distinctum arte plumaria sicut precepit Dominus Moysi
Numérotation du verset Ex. 39,29 
fecerunt et laminam sacre venerationis de auro purissimo scripseruntque in ea opere gemmaria18 Sanctum Domini
18 gemmaria] gemmario Weber
Numérotation du verset Ex. 39,30 
et strinxerunt eam cum19 vitta hyacinthina sicut preceperat20 Dominus Moysi
19 cum] + mitra Weber
20 preceperat] precepit Weber
Numérotation du verset Ex. 39,31 
perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii feceruntque filii Israel cuncta que preceperat Dominus Moysi
Numérotation du verset Ex. 39,32 
et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem annulos tabulas vectes columnas ac bases
Numérotation du verset Ex. 39,33 
opertorium de pellibus arietum rubricatis et aliud operimentum de hyacinthinis21 pellibus
21 hyacinthinis Rusch ] ianthinis Weber
Numérotation du verset Ex. 39,34 
velum arcam vectes propitiatorium
Numérotation du verset Ex. 39,35 
mensam cum vasis suis22 et propositionis panibus
22 suis] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 39,36 
candelabrum lucernas et utensilia earum23 cum oleo
23 earum] eorum Weber
Numérotation du verset Ex. 39,37 
altare aureum et unguentum thymiama ex aromatibus
Numérotation du verset Ex. 39,38 
et tentorium in introitu tabernaculi
Numérotation du verset Ex. 39,39 
altare eneum retiaculum vectes et vasa eius omnia labrum cum basi sua tentoria atrii et columnas cum basibus suis
Numérotation du verset Ex. 39,40 
tentorium in introitu atrii funiculosque illius et paxillos nihil ex vasis defuit que in ministerium tabernaculi et in tectum federis iussa sunt fieri
Numérotation du verset Ex. 39,41 
vestes quoque quibus sacerdotes utuntur in sanctuario Aaron scilicet et filii eius
Numérotation du verset Ex. 39,42 
obtulerunt filii Israel sicut preceperat Dominus
Numérotation du verset Ex. 39,43 
que postquam Moyses cuncta vidit expleta benedixit eis



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Ex. 39), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 28/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=04&chapitre=04_39)

Notes :