Capitulum 9

Numérotation du verset Ex. 9,1 
Dixit autem Dominus ad Moysen ingredere ad pharaonem et loquere ad eum hec {t. 1: Erfurt, f. 63rb; facsim., p. 127b} dicit Dominus Deus Hebreorum dimitte populum meum ut sacrificet mihi
Numérotation du verset Ex. 9,2 
quod si adhuc renuis et retines eos
Numérotation du verset Ex. 9,3 
ecce manus mea erit super agros tuos et super equos et asinos1 camelos et boves et oves pestis valde gravis
1 asinos] + et Weber
Numérotation du verset Ex. 9,4 
et faciet Dominus mirabile inter possessiones Israel et possessiones Egyptiorum ut nihil omnino pereat2 ex his que pertinent ad filios Israel
2 pereat] intereat Weber
Numérotation du verset Ex. 9,5 
constituitque Dominus tempus dicens cras faciet Dominus verbum istud in terra.
Numérotation du verset Ex. 9,6 
Fecitque3 Dominus verbum hoc altero die mortuaque sunt omnia animantia Egyptiorum
de animalibus vero filiorum Israel
nihil omnino periit
3 Fecitque] Fecit ergo Weber
Numérotation du verset Ex. 9,7 
et misit pharao ad videndum nec erat quicquam mortuum de his que possidebat Israel ingravatumque est cor pharaonis et non dimisit populum
Numérotation du verset Ex. 9,8 
et dixit Dominus ad Moysen et Aaron tollite plenas manus cineris de camino et spargat illud Moyses in celum coram pharaone4
4 Pharaone] Pharao Weber
Numérotation du verset Ex. 9,9 
sitque pulvis super omnem terram Egypti erunt enim in hominibus et5 {t. 1: Erfurt, f. 63va; facsim., p. 128a} iumentis ulcera6
et vesice turgentes
in universa terra Egypti
5 et] +in Weber
6 ulcera] vulnera Weber
Numérotation du verset Ex. 9,10 
tuleruntque cinerem de camino et steterunt contra pharao et sparsit illud Moyses
in celum factaque sunt vulnera vesicarum turgentium in hominibus
et in iumentis
Numérotation du verset Ex. 9,11 
nec poterant malefici stare coram Moysen propter vulnera que in illis erant et in omni terra Egypti
Numérotation du verset Ex. 9,12 
induravitque Dominus cor pharaonis et non audivit eos sicut locutus est Dominus ad Moysen
Numérotation du verset Ex. 9,13 
dixit7 Dominus ad Moysen mane consurge et sta coram pharaone8 et dices ad eum hec dicit Dominus Deus Hebreorum dimitte populum meum ut sacrificet mihi
7 dixit] + quoque Weber
8 Pharaone] Pharao Weber
Numérotation du verset Ex. 9,14 
quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum super omnes9 servos tuos et super populum tuum ut scias quod non sit similis mei in omni terra.
9 omnes] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 9,15 
Nunc enim extendens manum percutiam te et populum tuum peste peribisque de terra.
Numérotation du verset Ex. 9,16 
Idcirco autem posui te ut ostendam
{t. 1: Erfurt, f. 63vb; facsim., p. 128b} in te fortitudinem meam et narretur nomen meum in omni terra
Numérotation du verset Ex. 9,17 
adhuc
retines populum meum et non vis eum dimittere
Numérotation du verset Ex. 9,18 
en pluam cras hac ipsa hora10 grandinem multam
nimis qualis non fuit in Egypto a die qua fundata est usque in presens tempus
10 cras - hac ipsa hora] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 9,19 
mitte ergo iam nunc et congrega iumenta tua et omnia que habes in agro homines enim et iumenta et universa que inventa fuerint foris
nec congregata de agris
cecideritque super ea grando
morientur
Numérotation du verset Ex. 9,20 
qui timuit verbum Dei11
de servis pharaonis12 fecit confugere servos suos et iumenta in domos
11 Dei] Domini Weber
12 Pharaonis] Pharao Weber
Numérotation du verset Ex. 9,21 
qui autem neglexit sermonem Domini dimisit servos suos et iumenta in agris
Numérotation du verset Ex. 9,22 
et dixit Dominus ad Moysen extende manum tuam in celum
ut fiat grando
in universa terra Egypti super homines et super iumenta et super omnem herbam agri in terra Egypti
Numérotation du verset Ex. 9,23 
extenditque Moyses {t. 1: Erfurt, f. 64ra; facsim., p. 129a} virgam in celum et Dominus dedit tonitrua
et grandinem
ac discurrentia fulgura
super terram pluitque Dominus grandinem super terram Egypti
Numérotation du verset Ex. 9,24 
et grando et ignis
immixta pariter ferebantur tanteque fuit magnitudinis quanta ante numquam apparuit in universa terra Egypti ex quo gens illa condita est
Numérotation du verset Ex. 9,25 
et percussit grando in omni terra Egypti cuncta que fuerunt in agris ab homine usque ad iumentum cunctam herbam agri percussit grando et omne lignum regionis confregit
Numérotation du verset Ex. 9,26 
tantumque13 in terra Gessen ubi erant filii Israel grando non cecidit
13 tantumque] tantum Weber
Numérotation du verset Ex. 9,27 
misitque pharao et vocavit Moysen et Aaron dicens ad eos peccavi etiam nunc Dominus iustus et14 ego et populus meus impii
14 et] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 9,28 
orate Dominum et desinant tonitrua Dei et grando ut dimittam vos et nequaquam hic ultra maneatis
Numérotation du verset Ex. 9,29 
ait Moyses cum egressus fuero de urbe extendam palmas meas ad Dominum et cessabunt tonitrua et grando non erit ut scias quia Domini est terra
Numérotation du verset Ex. 9,30 
novi autem quod et tu et servi tui necdum {t. 1: Erfurt, f. 64rb; facsim., p. 129b} timeatis Dominum Deum
Numérotation du verset Ex. 9,31 
linum ergo et hordeum lesum est eo quod hordeum esset virens et linum iam folliculos germinaret
Numérotation du verset Ex. 9,32 
triticum autem et far non sunt lesa quia serotina erant.
Numérotation du verset Ex. 9,33 
Egressus15 Moyses a pharaone et ex urbe extendit16
manus suas17 ad Dominum et cessaverunt tonitrua et grando nec ultra stillavit pluvia et grando18 super terram.
15 Egressus] egressusque Weber
16 extendit] tetendit Weber
17 suas] om. Weber
18 et grando] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 9,34 
Videns autem pharao quod cessaret19 pluvia et grando et tonitrua auxit peccatum
19 cessaret] cessasset Weber
Numérotation du verset Ex. 9,35 
et ingravatum est cor eius et servorum illius et induratum est20 nimis nec dimisit filios Israel sicut preceperat Dominus per manum Moysi
20 est] om. Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Ex. 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 28/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=04&chapitre=04_9)

Notes :