Capitulum 28

Numérotation du verset Ex. 28,1 
Applica quoque
Aaron
fratrem tuum
ad te1 cum filiis suis
de medio filiorum Israel,
ut sacerdotio fungantur mihi Aaron, Nadab, et Abiu2.
1 quoque Aaron fratrem tuum – ad te] inv. Weber
2 Abiu] + Eleazar et Ithamar Weber
Numérotation du verset Ex. 28,2 
Faciesque vestem sanctam
Aaron3
fratri tuo in gloriam et decorem.
3 Aaron] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 28,3 
et loqueris cunctis sapientibus corde,
quos replevi spiritu prudentie,
ut faciant vestes Aaron, in quibus sanctificatus {t. 1: Erfurt, f. 89ra; facsim., p. 179a} mihi ministret4.
4 mihi ministret] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 28,4 
Hec sunt
autem5 vestimenta que facient rationale
et superhumerale,
tunicam et lineam strictam,
cidarim
et balteum.
Facientque6 vestimenta sancta Aaron fratri tuo et filiis eius, ut sacerdotio fungantur mihi.
5 sunt autem] autem erunt Weber
6 Facientque] Facient Weber
Numérotation du verset Ex. 28,5 
accipient7 aurum et hyacinthum et purpuram coccumque bis tinctum et byssum.
7 accipient] accipientque Weber
Numérotation du verset Ex. 28,6 
facient autem
superhumerale
et8 de auro
et hyacintho
ac purpura
et bysso
retorta
opere plumarii9
polymito.
8 et] om. Weber
9 plumarii] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 28,7 
Duas oras iunctas
habebit in utroque latere summitatum,
ut in unum redeant.
Numérotation du verset Ex. 28,8 
ipsa quoque10 textura et cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta.
10 ipsa quoque] ipsaque Weber
Numérotation du verset Ex. 28,9 
sumesque duos lapides onychinos, et sculpes in eis nomina filiorum Israel
Numérotation du verset Ex. 28,10 
sex nomina in lapide uno,
et sex reliqua in altero iuxta ordinem nativitatis eorum
Numérotation du verset Ex. 28,11 
opere sculptoris et {t. 1: Erfurt, f. 89va; facsim., p. 180a} celatura gemmarum11 sculpes eos nominibus filiorum Israel inclusos
auro atque circumdatos
11 gemmarum] gemmarii Weber
Numérotation du verset Ex. 28,12 
et pones in utroque latere superhumeralis memoriale filiis Israel.
Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque humerum ob recordationem.
Numérotation du verset Ex. 28,13 
Facies et uncinos ex auro,
Numérotation du verset Ex. 28,14 
et duas catenulas auri purissimi
sibi invicem coherentes quas inseres uncinis.
Numérotation du verset Ex. 28,15 
facies
opere
polymito
iuxta texturam
superhumeralis ex auro,
hyacintho,
et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta.
Numérotation du verset Ex. 28,16 
quadrangulum erit
et duplex
mensuram palmi habebit
tam in longitudine
quam in latitudine
Numérotation du verset Ex. 28,17 
Ponesque in eo quatuor ordines lapidum:
erit lapis sardius
et topazius
et smaragdus
Numérotation du verset Ex. 28,18 
in secundo carbunculus
saphirus
et iaspis
Numérotation du verset Ex. 28,19 
in tertio ligurius12,
achates,
et amethistus
12 ligurius Rusch etc.] ligyrius Weber etc.
Numérotation du verset Ex. 28,20 
in quarto chrysolitus,
onychinus,
et berillus.
Inclusi auro erunt per ordines suos
Numérotation du verset Ex. 28,21 
habebuntque nomina filiorum Israel
duodecim nominibus celabuntur singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus.
Numérotation du verset Ex. 28,22 
facies in rationali
catenas sibi invicem coherentes ex auro purissimo
Numérotation du verset Ex. 28,23 
et duos annulos aureos
quos pones in utraque rationalis summitate
Numérotation du verset Ex. 28,24 
iunges annulis qui sunt in marginibus eius
Numérotation du verset Ex. 28,25 
et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis
in utroque latere superhumeralis
quod rationale
respicit.
Numérotation du verset Ex. 28,26 
facies et duos annulos aureos quos pones in summitatibus
rationalis et in oris que e regione sunt superhumeralis
et posteriora eius aspiciunt
Numérotation du verset Ex. 28,27 
nec non et alios duos annulos aureos qui ponendi sunt in utroque latere superhumeralis deorsum quod respicit contra faciem iuncture inferioris ut aptari possit cum superhumerali
Numérotation du verset Ex. 28,28 
et stringatur rationale annulis suis cum annulis superhumeralis vitta hyacinthina, ut maneat iunctura fabrefacta,
et a se invicem rationale et superhumerale nequeant separari.
Numérotation du verset Ex. 28,29 
portabitque Aaron nomina filiorum {t. 1: Erfurt, f. 90va; facsim., p. 182a} Israel in rationali iudicii super pectus suum quando ingreditur sanctuarium memoriale coram Domino in eternum
Numérotation du verset Ex. 28,30 
Pones autem in rationali iudicii doctrinam et veritatem que erunt in pectore Aaron,
quando ingreditur coram Domino et gestabit iudicium filiorum Israel in pectore suo,
in conspectu Domini semper.
Numérotation du verset Ex. 28,31 
Facies et tunicam
superhumeralis totam hyacinthinam
Numérotation du verset Ex. 28,32 
in cuius medio supra erit capitium, {t. 1: Erfurt, f. 90vb; facsim., p. 182b} et ora per gyrum eius textilis,
sicut fieri solet in extremis vestium partibus
ne facile rumpatur.
Numérotation du verset Ex. 28,33 
deorsum
vero ad pedes eiusdem tunice per circuitum quasi mala punica
facies ex hyacintho et purpura et cocco bis tincto et bisso retorta13, mixtis in medio tintinnabulis,
13 et bisso retorta] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 28,34 
ita ut tintinnabulum sit aureum et malum punicum14 {t. 1: Erfurt, f. 91ra; facsim., p. 183a} rursumque tintinnabulum aliud aureum et malum punicum.
14 punicum] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 28,35 
et vestietur Aaron ea15 in officio ministerii, ut audiatur sonitus
quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur.
15 Aaron ea] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 28,36 
Facies et laminam de auro purissimo
in qua sculpes opere celatoris Sanctum Domino.
Numérotation du verset Ex. 28,37 
Ligabisque eam vitta hyacinthina et erit super tiaram
Numérotation du verset Ex. 28,38 
imminens fronti pontificis {t. 1: Erfurt, f. 91rb; facsim., p. 183b} portabitque
Aaron iniquitates eorum
que obtulerunt16
et sacrificaverunt17
filii Israel in cunctis muneribus
et donariis suis
erit autem lamina
semper in fronte eius
ut placatus sit eis18
Dominus.
16 obtulerunt] obtulerint Weber
17 sacrificaverunt] sanctificaverint Weber
18 sit eis] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 28,39 
stringesque tunicam bysso,
et {t. 1: Erfurt, f. 91va; facsim., p. 184a} tiaram byssinam facies,
et balteum opere plumarii.
Numérotation du verset Ex. 28,40 
Porro filiis Aaron
tunicas parabis lineas19 et balteos ac tiaras in gloriam et decorem
19 parabis lineas] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 28,41 
vestiesque his omnibus Aaron fratrem {t. 1: Erfurt, f. 91vb; facsim., p. 184b} tuum et filios eius cum eo
et cunctorum consecrabis manus
sanctificabisque illos,
ut sacerdotio fungantur mihi.
Numérotation du verset Ex. 28,42 
Facies et feminalia linea,
ut operiant carnem turpitudinis sue a renibus {t. 1: Erfurt, f. 92ra; facsim., p. 185a} usque ad femora20.
20 femora] femina Weber
Numérotation du verset Ex. 28,43 
Et utentur eis
Aaron et filii eius
quando ingredientur tabernaculum testimonii
vel quando appropinquant ad altare ut ministrent in sanctuario ne iniquitatis rei
moriantur.
Legitimum sempiternum erit
Aaron et semini eius post eum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Ex. 28), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 27/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=04&chapitre=04_28)

Notes :