Capitulum 36

Numérotation du verset Ex. 36,1 
Fecit ergo Beseleel et Ooliab et omnis vir sapiens quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum, ut scirent fabre
operari que in usus sanctuarii
necessaria sunt, et que precepit Dominus.
Numérotation du verset Ex. 36,2 
Cumque vocasset eos Moyses et omnem eruditum virum cui dederat Dominus1 sapientiam
et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus.
1 Dominus] Deus Weber
Numérotation du verset Ex. 36,3 
Tradidit eis universa donaria filiorum Israel. Qui cum instarent operi quotidie mane
2 populus vota] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 36,4 
Unde artifices venire compulsi,
Numérotation du verset Ex. 36,5 
dixerunt Moysi: Plus offert populus quam necessarium est.
Numérotation du verset Ex. 36,6 
iussit ergo Moyses preconis voce cantari nec vir nec mulier quicquam ultra offerat in opere sanctuarii sicque cessatum est a muneribus offerendis
Numérotation du verset Ex. 36,7 
eo quod oblata sufficerent et superabundarent
Numérotation du verset Ex. 36,8 
feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi cortinas decem de bysso retorta et hyacintho et purpura coccoque bis tincto opere vario et arte polymita
Numérotation du verset Ex. 36,9 
quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos et in latitudine quatuor una mensura erat omnium cortinarum
Numérotation du verset Ex. 36,10 
coniunxitque cortinas quinque alteram alteri et alias quinque sibi invicem copulavit
Numérotation du verset Ex. 36,11 
fecit et ansas hyacinthinas in ora cortine unius ex utroque latere et in ora cortine alterius similiter
Numérotation du verset Ex. 36,12 
ut contra se invicem venirent anse et mutuo iungerentur
Numérotation du verset Ex. 36,13 
unde et quinquaginta fudit circulos aureos qui morderent cortinarum ansas et fieret unum tabernaculum
Numérotation du verset Ex. 36,14 
fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi
Numérotation du verset Ex. 36,15 
unum sagum habebat in longitudine cubitos triginta3 in latitudine quatuor cubitos4 unius mensure erant omnia saga
3 triginta] + et Weber
4 quatuor cubitos] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 36,16 
quorum quinque iunxit seorsum et sex alia separatim
Numérotation du verset Ex. 36,17 
fecit5 ansas quinquaginta in ora sagi unius et quinquaginta in ora sagi alterius ut sibi invicem necterentur6
5 fecit] fecitque Weber
6 necterentur] iungerentur Weber
Numérotation du verset Ex. 36,18 
et fibulas eneas quinquaginta quibus necteretur tectum et unum pallium ex omnibus sagis fieret
Numérotation du verset Ex. 36,19 
fecit et opertorium {t. 1: Erfurt, f. 101rb; facsim., p. 203b} tabernaculi de pellibus arietum rubricatis aliudque desuper velamen7 de pellibus hyacinthinis8
7 velamen] velamentum Weber
8 hyacinthinis Rusch ] ianthinis Weber
Numérotation du verset Ex. 36,20 
fecit et tabulas tabernaculi de lignis Sethim stantes
Numérotation du verset Ex. 36,21 
decem cubitorum erat longitudo tabule unius et unum ac semis cubitum latitudo retinebat
Numérotation du verset Ex. 36,22 
bine incastrature erant per singulas tabulas ut altera alteri iungeretur sic fecit in omnibus tabulis tabernaculi
Numérotation du verset Ex. 36,23 
e quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum
Numérotation du verset Ex. 36,24 
cum quadraginta basibus argenteis due bases sub una tabula ponebantur ex utraque angulorum parte ubi incastrature laterum in angulis terminantur
Numérotation du verset Ex. 36,25 
ad plagam quoque tabernaculi que respicit ad aquilonem fecit viginti tabulas
Numérotation du verset Ex. 36,26 
cum quadraginta basibus argenteis9 duas bases per singulas tabulas
9 basibus argenteis] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 36,27 
contra occidentalem10 vero id est ad eam partem tabernaculi que respicit mare11 fecit sex tabulas
10 occidentalem] occidentem Weber
11 respicit mare] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 36,28 
et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro
Numérotation du verset Ex. 36,29 
que iuncte erant deorsum usque sursum et in unam compagem pariter ferebantur ita fecit ex utraque parte per angulos
Numérotation du verset Ex. 36,30 
ut octo essent simul tabule et haberent bases argenteas sedecim binas scilicet bases sub singulis tabulis
Numérotation du verset Ex. 36,31 
fecit et vectes de lignis Sethim quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi
Numérotation du verset Ex. 36,32 
et quinque alios ad alterius lateris tabulas coaptandas et extra hos quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare
Numérotation du verset Ex. 36,33 
fecitque12 vectem alium qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret
12 fecitque] fecit quoque Weber
Numérotation du verset Ex. 36,34 
ipsa autem tabulata deauravit fusis basibus earum argenteis13 et circulos eorum fecit aureos per quos vectes induci possent14 quos et ipsos laminis aureis15 operuit
13 fusis basibus earum argenteis] om. Weber
14 possent] possint Weber
15 laminis aureis] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 36,35 
fecit et velum {t. 1: Erfurt, f. 101va; facsim., p. 204a} de hyacintho et16 purpura vermiculo ac bysso retorta opere polymitario varium atque distinctum
16 et] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 36,36 
et quatuor columnas de lignis Sethim quas cum capitibus deauravit fusis basibus earum argenteis
Numérotation du verset Ex. 36,37 
fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho et17 purpura vermiculo byssoque retorta opere plumarii
17 et] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 36,38 
et columnas quinque cum capitibus suis quas operuit auro basesque earum fudit eneas.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Ex. 36), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 27/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=04&chapitre=04_36)

Notes :