Capitulum 7

Numérotation du verset Ex. 7,1 
{t. 1: Erfurt, f. 61ra; facsim., p. 123a} Dixitque Dominus ad Moysen ecce constitui te deum pharaonis
Aaron frater tuus erit propheta
tuus.
Numérotation du verset Ex. 7,2 
tu loquere1
omnia que mando tibi ille loquetur ad pharaonem ut dimittat filios Israel de terra sua
1 loquere] loqueris Weber
Numérotation du verset Ex. 7,3 
sed ego indurabo
cor eius
et multiplicabo
signa
et ostenta
mea in terra Egypti,
Numérotation du verset Ex. 7,4 
et non audiet vos
immittamque manum
meam super Egyptum, et educam exercitum et populum meum
filios Israel de terra Egypti
per iudicia maxima.
Numérotation du verset Ex. 7,5 
Et scient Egyptii
quia2 ego sum3 Dominus qui extenderim {t. 1: Erfurt, f. 61rb; facsim., p. 123b} manum meam
super Egyptum,
et eduxerim filios Israel de medio eorum.
2 quia] quod Weber
3 sum] sim Weber
Numérotation du verset Ex. 7,6 
fecit itaque Moyses et Aaron sicut precepit4
Dominus ita egerunt
4 precepit] preceperat Weber
Numérotation du verset Ex. 7,7 
erat autem Moyses octoginta annorum et Aaron octoginta trium quando locuti sunt ad pharaonem
Numérotation du verset Ex. 7,8 
dixitque Dominus ad Moysen et Aaron
Numérotation du verset Ex. 7,9 
cum dixerit vobis pharao ostendite nobis5 signa dices ad Aaron tolle virgam
tuam et proice eam coram pharaone6
ac vertatur in colubrum
5 nobis] om. Weber
6 pharaone] pharao Weber
Numérotation du verset Ex. 7,10 
Ingressi itaque Moyses et Aaron ad pharaonem fecerunt sicut preceperat Dominus tulitque Aaron virgam suam et proiecit7 coram pharaone8 et servis eius que versa est in colubrum.
7 suam et proiecit] om. Weber
8 Pharaone] Pharao Weber
Numérotation du verset Ex. 7,11 
Vocavit autem pharao sapientes {t. 1: Erfurt, f. 61va; facsim., p. 124a} et maleficos et fecerunt etiam ipsi per incantationes egyptias et arcana
quedam similiter
Numérotation du verset Ex. 7,12 
proieceruntque singuli virgas suas que verse sunt in dracones
sed devoravit virga Aaron
virgas eorum
Numérotation du verset Ex. 7,13 
induratumque est cor pharaonis et non audivit eos sicut preceperat Dominus.
Numérotation du verset Ex. 7,14 
Dixit9 Dominus ad Moysen: Ingravatum est cor pharaonis
et10 non vult dimittere populum.
9 dixit] + autem Weber
10 et] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 7,15 
Vade ad eum mane
ecce egredietur ad aquas
et stabis
in occursum eius super
ripam fluminis
et virgam
que conversa est in draconem tolles in manu
tua
Numérotation du verset Ex. 7,16 
dicesque ad eum Dominus Deus Hebreorum misit me ad te dicens dimitte populum meum
ut sacrificet mihi11
in deserto
et usque ad presens audire
noluisti
11 sacrificet mihi] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 7,17 
hec {t. 1: Erfurt, f. 61vb; facsim., p. 124b} igitur dicit Dominus in hoc scies
quod Dominus sim
ecce percutiam virga que in manu mea est aquam fluminis
et vertetur in sanguinem
Numérotation du verset Ex. 7,18 
pisces quoque qui sunt in fluvio morientur et computrescent aque et affligentur Egyptii bibentes aquam fluminis
Numérotation du verset Ex. 7,19 
dixit quoque Dominus ad Moysen dic ad Aaron tolle virgam tuam et extende manum tuam
super aquas Egypti et super fluvios eorum et rivos ac paludes et omnes lacus aquarum ut vertantur in sanguinem et sit cruor in omni terra Egypti tam in ligneis vasis quam in saxeis
Numérotation du verset Ex. 7,20 
feceruntque ita Moyses et Aaron sicut preceperat Dominus et elevans virgam
percussit aquam fluminis
coram pharaone12 et servis eius
que versa est in sanguinem
12 Pharaone] Pharao Weber
Numérotation du verset Ex. 7,21 
et pisces
qui erant in fluvio13
mortui {t. 1: Erfurt, f. 62ra; facsim., p. 125a} sunt computruitque fluvius et non poterant Egyptii bibere aquam fluminis
et fuit sanguis in tota terra Egypti
13 fluvio] flumine Weber
Numérotation du verset Ex. 7,22 
feceruntque similiter malefici Egyptiorum incantationibus suis et induratum est cor pharaonis nec audivit eos sicut preceperat Dominus
Numérotation du verset Ex. 7,23 
avertitque se et ingressus est domum suam nec apposuit cor etiam hac vice
Numérotation du verset Ex. 7,24 
foderunt autem omnes Egyptii per circuitum fluminis aquam ut biberent non enim poterant bibere de aqua fluminis
Numérotation du verset Ex. 7,25 
impletique sunt septem dies postquam percussit Dominus fluvium



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Ex. 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 27/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=04&chapitre=04_7)

Notes :