Capitulum 20

Numérotation du verset Ex. 20,1 
Locutus quoque est Dominus cunctos sermones hos:
Numérotation du verset Ex. 20,2 
Ego sum Dominus Deus tuus,
qui eduxi te de terra Egypti, de domo servitutis.
Numérotation du verset Ex. 20,3 
Non habebis deos alienos {t. 1: Erfurt, f. 75va; facsim., p. 152a} coram me.
Numérotation du verset Ex. 20,4 
Non facies tibi sculptile
neque omnem similitudinem
que est in celo desuper
et que in terra deorsum
nec eorum que sunt in aquis
sub terra.
Numérotation du verset Ex. 20,5 
Non {t. 1: Erfurt, f. 75vb; facsim., p. 152b} adorabis ea neque coles.
Ego sum Dominus Deus tuus, fortis, zelotes,
visitans iniquitatem
patrum
in filios1
in tertiam et quartam generationem {t. 1: Erfurt, f. 76ra; facsim., p. 153a} eorum qui oderunt me
1 filios] filiis Weber
Numérotation du verset Ex. 20,6 
et faciens misericordiam
in milia
his qui diligunt me
et custodiunt precepta mea.
Numérotation du verset Ex. 20,7 
Non assumes nomen Dei2 tui in vanum:
nec enim habebit insontem
Dominus
eum, qui assumpserit nomen3 Dei sui frustra.
2 Dei] Domini praem. Weber
3 nomen] + Domini Weber
Numérotation du verset Ex. 20,8 
Memento ut diem sabbati sanctifices.
Numérotation du verset Ex. 20,9 
Sex diebus operaberis,
et facies omnia opera tua.
Numérotation du verset Ex. 20,10 
Septimo autem die sabbatum4
Domini Dei tui est5: non facies omne opus in eo6 tu
et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua,
iumentum tuum,
et advena
qui est intra portas
tuas.
4 sabbatum] sabbati Weber
5 est] om. Weber
6 in eo] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 20,11 
Sex enim diebus fecit Deus7
celum et terram et mare et omnia que in {t. 1: Erfurt, f. 76rb; facsim., p. 153b} eis sunt,
et requievit
in die septimo, idcirco benedixit Dominus diei sabbati,
et sanctificavit eum.
7 Deus] Dominus Weber
Numérotation du verset Ex. 20,12 
Honora patrem tuum et matrem tuam,
ut sis longevus super terram
quam Dominus Deus tuus dabit tibi.
Numérotation du verset Ex. 20,13 
Non occides.
Numérotation du verset Ex. 20,14 
Non mechaberis.
Numérotation du verset Ex. 20,15 
Non furtum facies.
Numérotation du verset Ex. 20,16 
Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.
Numérotation du verset Ex. 20,17 
Non concupisces domum proximi tui. Non8 desiderabis uxorem eius, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia que illius sunt
8 non] nec Weber
Numérotation du verset Ex. 20,18 
Cunctus autem populus videbat voces et lampades9 et sonitum bucine montemque fumigantem10:
et perterriti ac pavore {t. 1: Erfurt, f. 76va; facsim., p. 154a} concussi,
steterunt procul,
9 lampades] lampadas Weber
10 fumigantem] fugantem Weber
Numérotation du verset Ex. 20,19 
dicentes: Moysi loquere tu nobis,
et audiemus:
non loquatur nobis Dominus,
ne forte
moriamur.
Numérotation du verset Ex. 20,20 
Et ait Moyses ad populum: Nolite timere: ut enim probaret vos
venit Deus,
et ut terror illius
esset in vobis, et non peccaretis.
Numérotation du verset Ex. 20,21 
Stetitque populus de longe; Moyses autem accessit ad caliginem
in qua erat Deus.
Numérotation du verset Ex. 20,22 
Dixitque11 preterea Dominus ad Moysen: Hec dices filiis Israel: Vos vidistis quod de celo locutus sum vobis.
11 dixitque] dixit Weber
Numérotation du verset Ex. 20,23 
Non facietis12 mecum deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis.
12 facietis] + mecum Weber
Numérotation du verset Ex. 20,24 
Altare
de terra
facietis mihi, et offeretis super eo holocausta,
et pacifica vestra, oves vestras
et boves
in omni loco in quo fuerit memoria13 {t. 1: Erfurt, f. 76vb; facsim., p. 154b} nominis mei:
veniam ad te,
et benedicam tibi.
13 fuerit memoria] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 20,25 
Quod si altare lapideum feceris mihi, non edificabis illud de sectis lapidibus:
si enim levaveris cultrum tuum
super eo, polluetur.
Numérotation du verset Ex. 20,26 
Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Ex. 20), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 28/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=04&chapitre=04_20)

Notes :