Capitulum 10

Numérotation du verset Ex. 10,1 
Et dixit Dominus ad Moysen ingredere ad pharaonem1 ego enim induravi
cor eius et servorum illius ut faciam signa mea hec in eo
1 Pharaonem] Pharao Weber
Numérotation du verset Ex. 10,2 
et narres in auribus filii tui et nepotum tuorum quotiens contriverim Egyptios et signa2 fecerim in eis3 et sciatis quia ego Dominus
2 signa] + mea Weber
3 fecerim – in eis] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 10,3 
Introierunt ergo Moyses et Aaron ad pharaonem et dixerunt ei4: Hec dicit Dominus Deus Hebreorum {t. 1: Erfurt, f. 64va; facsim., p. 130a}: Usquequo non vis subici mihi? Dimitte populum meum ut sacrificet mihi.
4 ei] ad eum Weber
Numérotation du verset Ex. 10,4 
Sin autem resistis et non vis dimittere eum, ecce ego inducam cras locustam in fines tuos
Numérotation du verset Ex. 10,5 
que operiet5 superficiem terre nec quicquam eius appareat sed comedatur quod residuum fuit grandini. Corrodet enim omnia ligna que germinant in agris
5 operiet] operiat Weber
Numérotation du verset Ex. 10,6 
et implebunt domos tuas et servorum tuorum et omnium Egyptiorum quantam non viderunt patres tui et avi ex quo orti sunt super terram usque in presentem diem avertitque se et egressus est a pharaone.
Numérotation du verset Ex. 10,7 
Dixerunt autem servi pharaonis ad eum: Usquequo patiemur hoc scandalum? Dimitte homines ut sacrificent Domino Deo suo nonne vides quod perierit Egyptus
Numérotation du verset Ex. 10,8 
revocaveruntque Moysen et Aaron ad pharaonem qui dixit eis ite sacrificate Domino Deo vestro quinam sunt qui ituri sunt
Numérotation du verset Ex. 10,9 
ait Moyses cum parvulis nostris et senibus pergemus cum filiis et filiabus cum ovibus et armentis est enim sollemnitas Domini Dei6 nostri.
6 Dei] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 10,10 
Et respondit pharao7: Sic Dominus sit vobiscum; quomodo ego dimittam vos et parvulos vestros cui dubium est quod pessime cogitetis
7 Pharao] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 10,11 
non fiat8 ita sed ite tantum viri et sacrificate Domino hoc enim et ipsi petistis {t. 1: Erfurt, f. 64vb; facsim., p. 130b} statimque eiecti sunt de conspectu pharaonis
8 fiat] fiet Weber
Numérotation du verset Ex. 10,12 
dixit item9 Dominus ad Moysen extende manum tuam super terram Egypti ad locustam
ut ascendat10
super terram11 et devoret omnem herbam que residua fuit grandini
9 item Ω M] autem Weber
10 ascendat Rusch Weber ] descendat B Ed1455
11 terram Ω M Ed1455 Rusch cum hebr. LXX] eam cett. Weber
Numérotation du verset Ex. 10,13 
extendit Moyses virgam super terram Egypti
et Dominus induxit ventum urentem tota illa die ac nocte et mane facto ventus urens
levavit locustas
Numérotation du verset Ex. 10,14 
que ascenderunt super universam terram Egypti
et sederunt in cunctis finibus Egyptiorum innumerabiles
quales ante illud tempus non fuerant nec postea future sunt
Numérotation du verset Ex. 10,15 
operueruntque universam superficiem terre vastantes omnia
devorata
est igitur herba
terre et quicquid pomorum
in arboribus
fuit que grando dimiserat nihilque omnino virens relictum est in lignis et in herbis terre in cuncta Egypto
Numérotation du verset Ex. 10,16 
quam ob rem festinus pharao vocavit Moysen et Aaron et dixit eis peccavi in Dominum Deum vestrum et in vos
Numérotation du verset Ex. 10,17 
sed nunc dimittite peccatum mihi etiam hac vice et rogate Dominum Deum vestrum ut auferat a me mortem istam
Numérotation du verset Ex. 10,18 
egressusque est Moyses12 de conspectu pharaonis et oravit Dominum
12 Moyses] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 10,19 
qui flare fecit ventum ab {t. 1: Erfurt, f. 65ra; facsim., p. 131a} occidente vehementissimum et arreptam locustam proiecit in mare Rubrum non remansit ne una quidem in cunctis finibus Egypti
Numérotation du verset Ex. 10,20 
et induravit Dominus cor pharaonis nec dimisit filios Israel
Numérotation du verset Ex. 10,21 
dixitque13 Dominus ad Moysen extende manum tuam in celum et sint tenebre super terram Egypti
tam dense ut palpari queant
13 dixitque] dixit autem Weber
Numérotation du verset Ex. 10,22 
extendit Moyses manum in celum et facte sunt tenebre horribiles in universa terra Egypti tribus diebus
Numérotation du verset Ex. 10,23 
nemo vidit fratrem suum
nec movit se de loco in quo erat
ubicumque autem habitabant filii Israel lux erat
Numérotation du verset Ex. 10,24 
vocavitque pharao Moysen et Aaron et dixit eis ite sacrificate Domino oves tantum vestre et armenta remaneant parvuli vestri eant vobiscum
Numérotation du verset Ex. 10,25 
ait Moyses hostias quoque et holocausta dabis nobis que offeramus Domino Deo nostro
Numérotation du verset Ex. 10,26 
cuncti greges pergent nobiscum non remanebit ex eis ungula
que necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri presertim {t. 1: Erfurt, f. 65rb; facsim., p. 131b} cum ignoremus quid debeat immolari donec ad ipsum locum perveniamus
Numérotation du verset Ex. 10,27 
induravit autem Dominus cor pharaonis et noluit dimittere eos
Numérotation du verset Ex. 10,28 
dixitque pharao ad Moysen14 recede a me et15 cave ne ultra videas faciem meam quocumque die apparueris mihi morieris
14 Moysen] eum Weber
15 et] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 10,29 
respondit Moyses ita fiat ut locutus es non videbo ultra faciem tuam



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Ex. 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 28/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=04&chapitre=04_10)

Notes :