Capitulum 18

Numérotation du verset Ex. 18,1 
{t. 1: Erfurt, f. 73rb; facsim., p. 147b} Cumque audisset Iethro sacerdos Madian cognatus Moysi omnia que fecerat Deus Moysi et Israel populo suo eo quod eduxisset Dominus Israel de Egypto.
Numérotation du verset Ex. 18,2 
Tulit
Sephoram
uxorem Moysi
quam remiserat
Numérotation du verset Ex. 18,3 
et duos filios eius
quorum unus vocabatur Gersan dicente: patre advena fui in terra aliena.
Numérotation du verset Ex. 18,4 
alter vero Eliezer Deus enim ait patris mei adiutor meus1
eruit me de gladio pharaonis
1 meus] + et Weber
Numérotation du verset Ex. 18,5 
venit ergo Iethro cognatus Moysi et filii eius et uxor eius2 ad Moysen in desertum ubi erat castrametatus iuxta montem Dei
2 eius] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 18,6 
et mandavit Moysi dicens ego Iethro cognatus tuus3 venio ad te et uxor tua et duo filii4 cum ea
3 Iethro – cognatus tuus] inv. Weber
4 filii] + tui Weber
Numérotation du verset Ex. 18,7 
qui egressus in occursum cognati sui adoravit
et osculatus est eum salutaverunt5 se mutuo verbis pacificis cumque intrasset tabernaculum
5 salutaverunt] salutaveruntque Weber
Numérotation du verset Ex. 18,8 
narravit Moyses
cognato suo
cuncta que fecerat Deus pharaoni
et Egyptiis
propter Israel
universumque6 laborem
qui accidisset eis in itinere
quo liberaverat7 eos Dominus
6 universumque] universum Weber
7 liberaverat] liberarat Weber
Numérotation du verset Ex. 18,9 
letatusque
{t. 1: Erfurt, f. 73va; facsim., p. 148a} est Iethro super omnibus bonis que fecerat Dominus Israeli, eo quod eruisset eum de manu Egyptiorum.
Numérotation du verset Ex. 18,10 
Et ait: Benedictus Dominus,
qui liberavit vos de manu Egyptiorum, et de manu pharaonis, qui eruit populum suum de manu Egypti.
Numérotation du verset Ex. 18,11 
nunc cognovi
quia magnus Dominus super omnes deos
eo quod superbe egerint contra illos.
Numérotation du verset Ex. 18,12 
Obtulit8 Iethro cognatus Moysi
holocaustomata9
et hostias Domino10
veneruntque Aaron
et omnes seniores11
Israel ut comederent panem
cum eo coram Domino.
8 Obtulit] + ergo Weber
9 holocaustomata] holocausta Weber
10 Domino] Deo Weber
11 seniores] senes Weber
Numérotation du verset Ex. 18,13 
Altera12 autem die sedit Moyses ut iudicaret populum
qui assistebat Moysi
de13 mane usque ad vesperam.
12 altera Φ Θ Ψ Ω Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] altero Weber
13 de Rusch Weber ] a Ed1455 Ed1530 Clementina
Numérotation du verset Ex. 18,14 
Quod cum vidisset cognatus eius omnia scilicet que agebat in populo ait quid est hoc quod agis14
in populo15?
{t. 1: Erfurt, f. 73vb; facsim., p. 148b} Cur solus sedes et omnis populus prestolatur de mane usque ad vesperam?
14 agis] facis Weber
15 populo] plebe Weber
Numérotation du verset Ex. 18,15 
Cui respondit Moyses venit ad me populus querens Dei sententiam16
16 Dei sententiam] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 18,16 
cumque acciderit eis aliqua disceptatio veniunt ad me ut iudicem inter eos et ostendam precepta Dei et leges eius
Numérotation du verset Ex. 18,17 
at ille non bonam inquit rem facis
Numérotation du verset Ex. 18,18 
stulto labore consumeris et tu et populus iste qui tecum est ultra vires tuas est negotium solus illud non poteris sustinere
Numérotation du verset Ex. 18,19 
sed audi verba mea atque consilia et erit Deus tecum
esto tu populo in his que ad Deum pertinent ut referas que dicuntur ad eum
Numérotation du verset Ex. 18,20 
ostendasque populo cerimonias et ritum colendi viamque per quam ingredi debeant et opus quod facere debeant17
17 debeant] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 18,21 
provide autem de omni plebe viros potentes
et timentes Deum in quibus {t. 1: Erfurt, f. 74ra; facsim., p. 149a} sit veritas et qui oderint avaritiam
et constitue ex eis tribunos
et centuriones
et quinquagenarios
et decanos
Numérotation du verset Ex. 18,22 
qui iudicent
populum omni tempore.
Quicquid autem maius
fuerit referant ad te et ipsi minora tantummodo iudicent leviusque tibi sit
partito in alios onere
Numérotation du verset Ex. 18,23 
si hoc feceris implebis imperium Dei
et precepta eius poteris sustinere18
et omnis hic populus revertetur cum pace ad loca sua
18 sustinere] sustentare Weber
Numérotation du verset Ex. 18,24 
quibus auditis Moyses fecit omnia que ille suggesserat
Numérotation du verset Ex. 18,25 
et electis viris strenuis de cuncto Israel constituit eos principes populi tribunos19 centuriones20 quinquagenarios et decanos
19 tribunos] + et Weber
20 centuriones] + et Weber
Numérotation du verset Ex. 18,26 
qui iudicabant plebem omni tempore. Quicquid autem gravius erat referebant ad eum faciliora tantummodo iudicantes.
Numérotation du verset Ex. 18,27 
Dimisit21 ergo cognatum suum22 qui reversus abiit in terram suam.
21 dimisit ergo] dimisitque Weber
22 suum] om. Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Ex. 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 27/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=04&chapitre=04_18)

Notes :