Capitulum 37

Numérotation du verset Ex. 37,1 
Fecit autem et Beseleel1 arcam
de lignis Sethim,
habentem duos et2 semis cubitos in longitudine3, et cubitum
ac semissem in latitudine4 altitudo quoque uno
cubito
fuit et dimidio
vestivitque eam auro purissimo intus ac foris.
1 et Beseleel] inv. Weber
2 et] om. Weber
3 longitudine] longitudinem Weber
4 latitudine] latitudinem Weber
Numérotation du verset Ex. 37,2 
et fecit illi coronam auream per gyrum
Numérotation du verset Ex. 37,3 
conflans quatuor annulos aureos per quatuor angulos eius duos annulos in latere uno et duos in altero
Numérotation du verset Ex. 37,4 
vectes quoque fecit de lignis Sethim quos vestivit auro
Numérotation du verset Ex. 37,5 
et quos misit in annulos qui erant in lateribus arce ad portandum eam
Numérotation du verset Ex. 37,6 
Fecit et propitiatorium,
id est oraculum, de auro purissimo5
duorum cubitorum et dimidii6 in longitudine, et cubito
ac semisse
in latitudine.
5 purissimo] mundissimo Weber
6 dimidii] dimidio Weber
Numérotation du verset Ex. 37,7 
duos etiam cherubim ex auro ductili quos posuit ex utraque parte propitiatorii
Numérotation du verset Ex. 37,8 
cherub
unum in summitate unius7 partis et cherub alterum in summitate alterius partis8 duos cherubim in singulis summitatibus propitiatorii
7 unius] huius Weber
8 alterius partis] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 37,9 
extendentes alas et tegentes propitiatorium,
seque mutuo et illud respectantes.
Numérotation du verset Ex. 37,10 
Fecit et mensam
de lignis {t. 1: Erfurt, f. 101vb; facsim., p. 204b} Sethim in longitudine duorum cubitorum et in latitudine unius cubiti que habebat in altitudine cubitum ac semissem
Numérotation du verset Ex. 37,11 
circumdeditque eam auro mundissimo et fecit illi labium aureum per gyrum
Numérotation du verset Ex. 37,12 
ipsique labio coronam interrasilem quatuor digitorum et super eandem alteram coronam auream
Numérotation du verset Ex. 37,13 
fudit et quatuor circulos aureos quos posuit in quatuor angulis per singulos pedes mense
Numérotation du verset Ex. 37,14 
contra coronam misitque in eos vectes ut posset9 mensa portari
9 posset] possit Weber
Numérotation du verset Ex. 37,15 
ipsosque10 vectes fecit de lignis Sethim et circumdedit eos auro
10 ipsosque] ipsos quoque Weber
Numérotation du verset Ex. 37,16 
et vasa ad diversos usus mense acetabula phialas et11 cyatos et thuribula ex auro purissimo12 in quibus offerenda sunt libamina13
11 et] om. Weber
12 purissimo] puro Weber
13 libamina] liba Weber
Numérotation du verset Ex. 37,17 
fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo de cuius vecte calami scyphi spherule procedebant ac lilia14
14 procedebant – ac lilia] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 37,18 
sex in utroque latere tres calami ex parte una et tres ex altera
Numérotation du verset Ex. 37,19 
tres scyphi in nucis modum per calamos singulos spheruleque simul ac15 lilia16 equum erat opus sex calamorum qui procedebant de stipite candelabri
15ac] et Weber
16 lilia] + et tres scyphi instar nucis in calamo altero spheruleque simul et lilia Weber
Numérotation du verset Ex. 37,20 
in ipso autem vecte erant quatuor scyphi in nucis modum spheruleque per singulos et lilia
Numérotation du verset Ex. 37,21 
et sphere sub duobus calamis per loca tria qui simul sex fiunt calami procedentes de vecte uno
Numérotation du verset Ex. 37,22 
et spherule17 igitur et calami ex ipso erant universa ductilia de auro purissimo
17 spherule] sphere Weber
Numérotation du verset Ex. 37,23 
fecit et lucernas septem
cum emunctoriis suis
et vasa ubi ea18 que emuncta sunt extinguantur19 de auro mundissimo
18 ea] om. Weber
19 extinguantur] extinguuntur
Numérotation du verset Ex. 37,24 
talentum auri appendebat candelabrum cum omnibus vasis suis
Numérotation du verset Ex. 37,25 
Fecit et altare thymiamatis de lignis Sethim,
habens per quadrum singulos cubitos et in altitudine duos e cuius angulis procedebant cornua
Numérotation du verset Ex. 37,26 
vestivitque {t. 1: Erfurt, f. 102ra; facsim., p. 205a} illud auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibus
Numérotation du verset Ex. 37,27 
fecitque ei coronam aureolam per gyrum et duos annulos aureos sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et possit altare portari
Numérotation du verset Ex. 37,28 
ipsos autem vectes fecit de lignis Sethim et operuit laminis aureis
Numérotation du verset Ex. 37,29 
Composuit et oleum ad sanctificationis unguentum,
et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentario20.
20 pigmentario] pigmentarii Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Ex. 37), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 28/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=04&chapitre=04_37)

Notes :