Capitulum 33

Numérotation du verset Ex. 33,1 
Locutusque est Dominus ad Moysen dicens1: Vade, ascende de loco isto tu et populus tuus
quem eduxisti
in terram quam iuravi Abraham Isaac et Iacob,
dicens: semini tuo dabo eam
1 dicens] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 33,2 
et mittam precursorem tui angelum,
ut eiciam Chananeum et Amorreum et Etheum et Pherezeum et Eveum et Iebuseum
Numérotation du verset Ex. 33,3 
et intres in terram fluentem lacte et melle.
non enim ascendam tecum,
quia populus dure cervicis est ne forte disperdam te
in via
Numérotation du verset Ex. 33,4 
audiens populus sermonem hunc pessimum
luxit et nullus ex more indutus est cultu suo.
Numérotation du verset Ex. 33,5 
dixitque Dominus
ad Moysen: Loquere filiis Israel: populus dure cervicis
es, semel ascendam in medio tui, et delebo te.
Iam nunc depone ornatum tuum,
ut sciam quid faciam tibi.
Numérotation du verset Ex. 33,6 
deposuerunt ergo filii Israel ornatum suum a monte Horeb
Numérotation du verset Ex. 33,7 
Moyses quoque tollens tabernaculum tetendit extra castra procul vocavitque nomen eius tabernaculum federis et omnis populus qui habebat questionem aliquam2 egrediebatur ad tabernaculum federis extra castra
2 questionem aliquam] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 33,8 
cumque egrederetur Moyses
surgebat
universa plebs, et stabat unusquisque in ostio
papilionis
sui, aspiciebantque
tergum Moysi donec ingrederetur tentorium.
Numérotation du verset Ex. 33,9 
ingresso autem illo tabernaculum federis, descendebat columna nubis
et stabat ad ostium
loquebaturque Dominus3 cum Moyse4
3 Dominus] om. Weber
4 Moyse] Moysi Weber
Numérotation du verset Ex. 33,10 
cernentibus universis quod columna nubis staret ante ostium tabernaculi, stabantque ipsi et adorabant per fores tabernaculorum suorum
Numérotation du verset Ex. 33,11 
loquebatur autem Dominus ad Moysen facie ad faciem
sicut loqui solet homo ad amicum suum
cumque ille reverteretur in castra, minister eius Iosue filius Nun puer non recedebat
de tabernaculo.
Numérotation du verset Ex. 33,12 
Dixit autem Moyses ad Dominum: Precipis ut educam populum istum, et non indicas mihi quem missurus sis5 mecum presertim cum dixeris: Novi
te ex nomine et invenisti gratiam coram me
5 sis] es Weber
Numérotation du verset Ex. 33,13 
si ergo inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi faciem6 tuam, ut sciam te et inveniam gratiam ante {t. 1: Erfurt, f. 97ra; facsim., p. 195a} oculos tuos
respice populum tuum gentem hanc
6 faciem] viam Weber
Numérotation du verset Ex. 33,14 
dixitque Dominus: Facies mea precedet te, et requiem
tibi dabo7.
7 tibi dabo] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 33,15 
et ait Moyses: si non tu ipse precedas8 ne educas nos de loco isto
8 precedas] precedes Weber
Numérotation du verset Ex. 33,16 
in quo enim scire poterimus ego et populus tuus invenisse nos gratiam in conspectu tuo nisi ambulaveris nobiscum ut glorificemur ab omnibus populis qui habitant super terram
Numérotation du verset Ex. 33,17 
dixit autem Dominus ad Moysen: et verbum istud quod locutus es faciam invenisti enim gratiam coram me et te {t. 1: Erfurt, f. 97rb; facsim., p. 195b} ipsum novi ex nomine.
Numérotation du verset Ex. 33,18 
qui ait: Ostende mihi gloriam tuam.
Numérotation du verset Ex. 33,19 
Respondit: Ego ostendam omne bonum
tibi,
et vocabo9
nomine Domini
coram te,
et miserebor cui voluero,
et clemens ero in quem mihi placuerit.
9 vocabo] + in Weber
Numérotation du verset Ex. 33,20 
Rursumque ait: Non poteris videre faciem meam
non enim videbit me
homo
et vivet.
Numérotation du verset Ex. 33,21 
Et iterum: Ecce, inquit, locus
est10 apud me,
et11 stabis
super petram.
10 locus est] inv. Weber
11 et] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 33,22 
cumque transibit
{t. 1: Erfurt, f. 97va; facsim., p. 196a} gloria mea, ponam te in foramine petre,
et protegam
manu12
mea donec transeam.
12 manu] dextera Weber
Numérotation du verset Ex. 33,23 
Auferamque13
manum meam, et videbis posteriora mea
faciem autem meam
videre
non poteris.
13 auferamque] tollamque Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Ex. 33), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 27/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=04&chapitre=04_33)

Notes :