Capitulum 25
Numérotation du verset
Ex. 25:2
loquere filiis Israel ut tollant {t. 1: Erfurt, f. 81ra; facsim., p. 163a} mihi primitias:
ab omni homine qui offert
ultroneus,
accipietis eas.
Numérotation du verset
Ex. 25:4
hyacinthum,
et purpuram,
coccumque bis tinctum,
et byssum,
pilos caprarum,
Numérotation du verset
Ex. 25:5
et pelles arietum rubricatas,
pellesque1 hyacinthinas2
et ligna
Sethim
Numérotation du verset
Ex. 25:6
oleum
ad luminaria concinnanda,
aromata3 unguentum
et thymiama boni odoris
Numérotation du verset
Ex. 25:9
iuxta omnem similitudinem
tabernaculi quod ostendam tibi
et omnium vasorum
in cultum eius sicque facietis illud
Numérotation du verset
Ex. 25:10
arcam
de lignis Sethim
compingite,
cuius longitudo
habebit4 duos
et semissem5 cubitos
latitudo,
cubitum, et dimidium
altitudo, cubitum similiter ac semissem.
Numérotation du verset
Ex. 25:11
Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris
faciesque supra coronam auream per circuitum.
Numérotation du verset
Ex. 25:12
et quatuor
circulos aureos
quos pones per quatuor arce angulos
duo circuli sint
in latere uno,
in altero.
Numérotation du verset
Ex. 25:14
Inducesque
per circulos qui sunt
in arce
lateribus, ut portetur in eis
Numérotation du verset
Ex. 25:17
Facies et propitiatorium
de auro purissimo7: duos cubitos et dimidium tenebit longitudo eius, et8 cubitum ac semissem latitudo.
Numérotation du verset
Ex. 25:18
Duos quoque cherubim aureos et productiles
{t. 1: Erfurt, f. 81vb; facsim., p. 164b} facies ex utraque parte oraculi.
Numérotation du verset
Ex. 25:20
Utrumque latus propitiatorii tegant expandentes
alas,
et operientes
oraculum,
respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium
quo operienda est arca Domini9
Numérotation du verset
Ex. 25:22
Inde precipiam et loquar ad te super10 propitiatorio
scilicet ac de11 medio duorum cherubim
qui erunt super arcam testimonii,
cuncta que mandabo per te filiis Israel.
Numérotation du verset
Ex. 25:23
{t. 1: Erfurt, f. 82ra; facsim., p. 165a} Facies et mensam
de lignis Sethim
habentem duos cubitos
longitudinis
et in latitudine cubitum,
et in altitudine
cubitum
ac semissem.
Numérotation du verset
Ex. 25:24
Et inaurabis eam auro purissimo,
faciesque illi labium aureum
per circuitum,
Numérotation du verset
Ex. 25:25
et ipsi labio coronam
interrasilem
altam
digitis quatuor12
et super
illam alteram
coronam aureolam.
Numérotation du verset
Ex. 25:26
{t. 1: Erfurt, f. 82rb; facsim., p. 165b} Quatuor quoque circulos aureos
preparabis, et pones13 in quatuor angulis
eiusdem mense
per singulos pedes.
Numérotation du verset
Ex. 25:27
Subter coronam erunt
circuli aurei,
ut mittantur vectes
per eos,
et possit mensa
portari.
Numérotation du verset
Ex. 25:28
Ipsos quoque14 vectes facies de lignis Sethim,
et circumdabis auro
ad subvehendam mensam.
Numérotation du verset
Ex. 25:29
Parabis et acetabula,
ac phialas,
thuribula,
et cyatos,
in quibus offerenda
{t. 1: Erfurt, f. 82va; facsim., p. 166a} sunt libamina
ex auro purissimo.
Numérotation du verset
Ex. 25:31
Facies et candelabrum
ductile
de auro mundissimo,
hastile eius,
et calamos
scyphos,
et spherulas,
ex ipso procedentia.
Numérotation du verset
Ex. 25:32
Sex calami
egredientur ex15 lateribus, tres ex uno latere,
et tres ex altero.
Numérotation du verset
Ex. 25:33
Tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos, spherulaque simul, et lilia16: et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero, spherulaque simul17 et lilia18. Hoc erit opus {t. 1: Erfurt, f. 83ra; facsim., p. 167a}
sex calamorum, qui producendi sunt de hastili
Numérotation du verset
Ex. 25:34
in ipso autem
candelabro
erunt quatuor scyphi in nucis modum,
spheruleque per singulos, et lilia.
Numérotation du verset
Ex. 25:35
Spherule19 sub duobus calamis per tria loca,
qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno.
Numérotation du verset
Ex. 25:36
Et spherule20 igitur et calami ex ipso erunt
universa
ductilia
de auro purissimo.
Numérotation du verset
Ex. 25:37
Facies
et lucernas
septem, et pones {t. 1: Erfurt, f. 83rb; facsim., p. 167b} eas super candelabrum,
ut luceant
ex adverso.
Numérotation du verset
Ex. 25:38
Emunctoria
quoque, et ubi ea21 que emuncta sunt extinguantur,
fiant ex22 auro purissimo.
Numérotation du verset
Ex. 25:39
Omne pondus
candelabri
cum universis vasis
suis habebit talentum auri purissimi23.
Numérotation du verset
Ex. 25:40
Inspice, et fac secundum exemplar
quod tibi in monte monstratum est.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Ex. 25), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 09/05/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=04&chapitre=04_25)
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Ex. 25), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 09/05/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=04&chapitre=04_25)
Notes :