Capitulum 26
Numérotation du verset
Ex. 26,1
{t. 1: Erfurt, f. 83va; facsim., p. 168a} Tabernaculum1 ita fiet:
decem cortinas
de bysso retorta,
et hyacintho, ac purpura, coccoque
bis tincto,
variatas opere plumario
facies.
1 tabernaculum] + vero
Weber
Numérotation du verset
Ex. 26,2
Longitudo cortine2
{t. 1: Erfurt, f. 83vb; facsim., p. 168b} habebit viginti octo cubitos, latitudo
quatuor cubitorum erit;
unius mensure fient universa tentoria.
2 cortine] + unius
Weber
Numérotation du verset
Ex. 26,3
Quinque cortine
sibi iungentur mutuo,
et alie quinque
nexu simili
coherebunt.
Numérotation du verset
Ex. 26,4
Ansulas hyacinthinas
in lateribus
ac summitatibus
facies cortinarum, ut possint invicem copulari.
Numérotation du verset
Ex. 26,5
Quinquagenas
ansas3
cortina {t. 1: Erfurt, f. 84ra; facsim., p. 169a} una4 habebit in utraque parte ita insertas,
ut ansa contra ansam veniat,
et altera alteri possit aptari.
3 ansas] ansulas
Weber
4 una]
om. Weber
Numérotation du verset
Ex. 26,6
Facies et quinquaginta circulos aureos
quibus cortinarum vela iungenda sunt, ut unum tabernaculum fiat.
Numérotation du verset
Ex. 26,7
Facies et saga cilicina
undecim,
{t. 1: Erfurt, f. 84rb; facsim., p. 169b} ad operiendum
tectum
tabernaculi.
Numérotation du verset
Ex. 26,8
Longitudo sagi unius habebit triginta cubitos,
et latitudo quatuor:
equa erit mensura sagorum omnium.
Numérotation du verset
Ex. 26,9
E quibus quinque iunges seorsum,
et sex sibi mutuo copulabis,
{t. 1: Erfurt, f. 84va; facsim., p. 170a} ita ut sextum sagum
in fronte tecti duplices.
Numérotation du verset
Ex. 26,10
Facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius,
ut coniungi cum altero queat:
et quinquaginta ansas in ora sagi alterius, ut cum altero copuletur.
Numérotation du verset
Ex. 26,11
Facies et5 quinquaginta fibulas
eneas
quibus iungantur anse, ut6 unum ex omnibus operimentum fiat.
5 facies et]
om. Weber
6 ut] et
Weber
Numérotation du verset
Ex. 26,12
quod autem superfuerit in sagis que parantur tecto, id est unum sagum {t. 1: Erfurt, f. 84vb; facsim., p. 170b} quod amplius est, ex medietate eius operies posteriora tabernaculi.
Numérotation du verset
Ex. 26,13
et cubitus ex una parte pendebit, et alter ex altera qui plus est in sagorum longitudine, utrumque latus tabernaculi protegens.
Numérotation du verset
Ex. 26,14
facies et operimentum
aliud tecto
de pellibus arietum
rubricatis:
et super hoc
rursum aliud operimentum de hyacinthinis7 pellibus.
7 hyacinthinis
Rusch
] ianthinis
Weber
Numérotation du verset
Ex. 26,15
Numérotation du verset
Ex. 26,16
que singule denos cubitos in longitudine habeant, et in latitudine singulos cubitos8
ac semissem.
8 cubitos]
om. Weber
Numérotation du verset
Ex. 26,17
In lateribus tabule, due incastrature fient,
quibus tabula alteri tabule conectatur, atque in hunc modum cuncte tabule parabuntur.
Numérotation du verset
Ex. 26,18
{t. 1: Erfurt, f. 85rb; facsim., p. 171b} quarum viginti
erunt in latere meridiano
quod vergit ad austrum.
Numérotation du verset
Ex. 26,19
Quibus quadraginta bases argenteas
fundes, ut bine bases
singulis tabulis per duos angulos subiciantur.
Numérotation du verset
Ex. 26,20
In latere quoque secundo tabernaculi
{t. 1: Erfurt, f. 85va; facsim., p. 172a} quod vergit ad aquilonem, viginti tabule erunt,
Numérotation du verset
Ex. 26,21
quadraginta habentes bases argenteas. Bine bases singulis tabulis supponentur.
Numérotation du verset
Ex. 26,22
Ad occidentalem vero plagam
tabernaculi facies sex tabulas,
Numérotation du verset
Ex. 26,23
et rursum alias duas que in angulis erigantur post tergum tabernaculi
Numérotation du verset
Ex. 26,24
Eruntque sibi9 coniuncte a deorsum usque sursum,
et una omnes compago retinebit. Duabus quoque tabulis
que in angulis {t. 1: Erfurt, f. 85vb; facsim., p. 172b} ponende sunt similis iunctura servabitur.
9 sibi]
om. Weber
Numérotation du verset
Ex. 26,25
Et erunt simul tabule octo, bases earum argentee sedecim, duabus basibus per unam tabulam supputatis
Numérotation du verset
Ex. 26,26
Facies et vectes de lignis Sethim quinque
ad continendas tabulas
in uno latere tabernaculi,
Numérotation du verset
Ex. 26,27
et quinque alios
in altero
et eiusdem numeri
ad occidentalem plagam:
Numérotation du verset
Ex. 26,28
qui mittentur per medias tabulas
a summo usque ad summum.
Numérotation du verset
Ex. 26,29
Ipsasque tabulas {t. 1: Erfurt, f. 86ra; facsim., p. 173a} deaurabis,
et fundes eis annulos aureos,
per quos vectes tabulata contineant
quos operies laminis aureis.
Numérotation du verset
Ex. 26,30
Et eriges tabernaculum
iuxta exemplar10
quod tibi in monte monstratum est.
10 exemplar] exemplum
Weber
Numérotation du verset
Ex. 26,31
facies et velum de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumario et pulchra varietate contextum
Numérotation du verset
Ex. 26,32
quod appendes {t. 1: Erfurt, f. 86rb; facsim., p. 173b} ante quatuor columnas de lignis Sethim,
que et11 ipse quidem
deaurate erunt,
et habebunt capita aurea,
sed et12 bases argenteas.
11 et Rusch] om. Weber
12 et] om. Weber
Numérotation du verset
Ex. 26,33
inseretur autem velum
per circulos,
intra
quod
pones arcam testimonii13,
quo
et14 sanctuarium et sanctuarii sanctuaria dividentur.
13 testimonii] + et
Weber
14 et] om. Weber
Numérotation du verset
Ex. 26,34
pones et propitiatorium
{t. 1: Erfurt, f. 86va; facsim., p. 174a} super arcam testimonii
in sancta sanctorum
Numérotation du verset
Ex. 26,35
mensamque extra velum
et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano
mensa
enim stabit in parte aquilonis.
Numérotation du verset
Ex. 26,36
facies et tentorium in introitu tabernaculi
de hyacintho,
et purpura,
coccoque bis tincto
et bysso retorta,
opere plumarii.
Numérotation du verset
Ex. 26,37
et quinque columnas deaurabis
lignorum Sethim,
ante quas {t. 1: Erfurt, f. 86vb; facsim., p. 174b} ducetur tentorium quarum erunt capita
aurea,
et bases enee.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Ex. 26), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 19/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=04&chapitre=04_26)
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Ex. 26), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 19/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=04&chapitre=04_26)
Notes :