Capitulum 27
Numérotation du verset
Ex. 27,1
Facies et altare
de lignis Sethim,
quod habebit quinque cubitos in longitudine, et totidem in latitudine,
id est quadrum,
et tres cubitos in altitudine.
Numérotation du verset
Ex. 27,2
cornua autem
{t. 1: Erfurt, f. 87ra; facsim., p. 175a} per quatuor angulos
ex ipso erunt,
et operies illud aere.
Numérotation du verset
Ex. 27,3
faciesque in usus eius lebetas ad suscipiendos cineres,
et forcipes
atque fuscinulas,
et ignium receptacula:
omnia vasa
{t. 1: Erfurt, f. 87rb; facsim., p. 175b} ex aere fabricabis.
Numérotation du verset
Ex. 27,4
craticulamque in modum retis eneam
per cuius
quatuor angulos erunt quatuor annuli enei
Numérotation du verset
Ex. 27,5
quos pones subter arulam altaris
eritque craticula usque ad altaris medium.
Numérotation du verset
Ex. 27,6
{t. 1: Erfurt, f. 87va; facsim., p. 176a} facies et vectes altaris de lignis Sethim
duos quos operies laminis eneis
Numérotation du verset
Ex. 27,7
et induces per circulos
eruntque ex utroque latere altaris ad portandum
Numérotation du verset
Ex. 27,8
non solidum sed inane
et concavum1
intrinsecus facies illud sicut tibi
in monte
monstratum est.
1 concavum] cavum
Weber
Numérotation du verset
Ex. 27,9
Facies et atrium
tabernaculi in cuius plaga australi contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta
centum cubitos unum latus tenebit {t. 1: Erfurt, f. 87vb; facsim., p. 176b} in longitudine.
Numérotation du verset
Ex. 27,10
et columnas viginti cum basibus totidem eneis,
que capita cum celaturis suis habebunt argentea.
Numérotation du verset
Ex. 27,11
similiter in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum columne viginti,
et bases enee eiusdem numeri, et capita earum
cum celaturis suis argentea
Numérotation du verset
Ex. 27,12
in latitudine vero atrii quod respicit ad occidentem
erunt tentoria per quinquaginta cubitos
et columne decem basesque totidem
Numérotation du verset
Ex. 27,13
in ea quoque atrii latitudine
que {t. 1: Erfurt, f. 88ra; facsim., p. 177a} respicit ad orientem
quinquaginta cubiti erunt
Numérotation du verset
Ex. 27,14
e2
quibus quindecim cubitorum tentoria lateri unos3 deputabuntur
columneque
tres
et bases
totidem
2 e] in
Weber
3 unos] uno
Weber
Numérotation du verset
Ex. 27,15
in4 latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim,
columne5 tres, et bases totidem.
4 in] et praem. Weber
5 columne] columnas
Weber
Numérotation du verset
Ex. 27,16
in introitu vero atrii
fiet tentorium cubitorum viginti
ex hyacintho,
et purpura,
coccoque bis tincto,
{t. 1: Erfurt, f. 88rb; facsim., p. 177b} et bysso retorta,
opere plumarii
et6 columnas habebit quatuor,
cum basibus totidem.
6 et] om. Rusch
Numérotation du verset
Ex. 27,17
omnes columne
atrii
per circuitum vestite erunt argenteis7 laminis,
capitibus argenteis,
et basibus eneis.
7 argenteis] argenti
Weber
Numérotation du verset
Ex. 27,18
in longitudine occupabit atrium
cubitos centum in latitudine quinquaginta
altitudo quinque cubitorum erit
fietque de bysso retorta
et habebit bases eneas.
Numérotation du verset
Ex. 27,19
cuncta vasa
tabernaculi
omnes in8 usus {t. 1: Erfurt, f. 88va; facsim., p. 178a} et cerimonias,
tam paxillos eius quam atrii, ex aere facietis9.
8 omnes in]
inv. Weber
9 facietis] facies
Weber
Numérotation du verset
Ex. 27,20
precipe filiis Israel
ut afferant tibi oleum
de arboribus olivarum
purissimum,
piloque contusum
ut ardeat
lucerna
semper
Numérotation du verset
Ex. 27,21
in tabernaculo testimonii,
extra velum
quod appensum10
est testimonio et collocabunt eam Aaron
et filii eius et11 usque mane luceat coram Domino.
Perpetuus erit cultus per successiones
eorum
a filiis {t. 1: Erfurt, f. 88vb; facsim., p. 178b} Israel.
10 appensum] oppansum
Weber
11 et] ut
Weber
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Ex. 27), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 19/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=04&chapitre=04_27)
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Ex. 27), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 19/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=04&chapitre=04_27)
Notes :