Nicolaus de Lyra

Capitulum 27

Numérotation du verset Ex. 27,1 

Facies et altare
de lignis Sethim,
quod habebit quinque cubitos in longitudine, et totidem in latitudine,
id est quadrum,
et tres cubitos in altitudine.
Numérotation du verset Ex. 27,2 

cornua autem
per quatuor angulos
ex ipso erunt,
et operies illud aere.
Numérotation du verset Ex. 27,3 

faciesque in usus eius lebetas ad suscipiendos cineres,
et forcipes
atque fuscinulas,
et ignium receptacula:
omnia vasa
ex aere fabricabis.
Numérotation du verset Ex. 27,4 

craticulamque in modum retis eneam
per cuius
quatuor angulos erunt quatuor annuli enei
Numérotation du verset Ex. 27,5 

quos pones subter arulam altaris
eritque craticula usque ad altaris medium.
Numérotation du verset Ex. 27,6 

facies et vectes altaris de lignis Sethim
duos quos operies laminis eneis
Numérotation du verset Ex. 27,7 

et induces per circulos
eruntque ex utroque latere altaris ad portandum
Numérotation du verset Ex. 27,8 

non solidum sed inane
et concavum1
1 concavum] cavum Weber
intrinsecus facies illud sicut tibi
in monte
monstratum est.
Numérotation du verset Ex. 27,9 

Facies et atrium
tabernaculi in cuius plaga australi contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta
centum cubitos unum latus tenebit in longitudine.
Numérotation du verset Ex. 27,10 

et columnas viginti cum basibus totidem eneis,
que capita cum celaturis suis habebunt argentea.
Numérotation du verset Ex. 27,11 

similiter in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum columne viginti,
et bases enee eiusdem numeri, et capita earum
cum celaturis suis argentea
Numérotation du verset Ex. 27,12 

in latitudine vero atrii quod respicit ad occidentem
erunt tentoria per quinquaginta cubitos
et columne decem basesque totidem
Numérotation du verset Ex. 27,13 

in ea quoque atrii latitudine
que respicit ad orientem
quinquaginta cubiti erunt
Numérotation du verset Ex. 27,14 

e2
2 e] in Weber
quibus quindecim cubitorum tentoria lateri unos3 deputabuntur
3 unos] uno Weber
columneque
tres
et bases
totidem
Numérotation du verset Ex. 27,15 

in4 latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim,
4 in] et praem. Weber
columne5 tres, et bases totidem.
5 columne] columnas Weber
Numérotation du verset Ex. 27,16 

in introitu vero atrii
fiet tentorium cubitorum viginti
ex hyacintho,
et purpura,
coccoque bis tincto,
et bysso retorta,
opere plumarii
et6 columnas habebit quatuor,
6 et] om. Rusch
cum basibus totidem.
Numérotation du verset Ex. 27,17 

omnes columne
atrii
per circuitum vestite erunt argenteis7 laminis,
7 argenteis] argenti Weber
capitibus argenteis,
et basibus eneis.
Numérotation du verset Ex. 27,18 

in longitudine occupabit atrium
cubitos centum in latitudine quinquaginta
altitudo quinque cubitorum erit
fietque de bysso retorta
et habebit bases eneas.
Numérotation du verset Ex. 27,19 

cuncta vasa
tabernaculi
omnes in8 usus et cerimonias,
8 omnes in] inv. Weber
tam paxillos eius quam atrii, ex aere facietis9.
9 facietis] facies Weber
Numérotation du verset Ex. 27,20 

precipe filiis Israel
ut afferant tibi oleum
de arboribus olivarum
purissimum,
piloque contusum
ut ardeat
lucerna
semper
Numérotation du verset Ex. 27,21 

in tabernaculo testimonii,
extra velum
quod appensum10
10 appensum] oppansum Weber
est testimonio et collocabunt eam Aaron
et filii eius et11 usque mane luceat coram Domino.
11 et] ut Weber
Perpetuus erit cultus per successiones
eorum
a filiis Israel.

Capitulum 27

Numérotation du verset Ex. 27,1 
marg.| marg.| {769} .1. Facies et altare de lignis etc. Descripto tabernaculo et his que erant intra tabernaculum, hic consequenter describuntur illa que erant extra tabernaculum, ad ipsum tamen pertinentia, et primo describitur altare holocaustorum, secundo atrium tabernaculi in quo erat altare predictum, ibi :  Facies atrium.
marg.| .1. Circa primum dicitur Facies et altare etc. Que sicut sunt imputribilia, ut predictum est, ita sunt incremabilia. Aere etiam cooperiebantur, eo quod ignis erat semper {770} in altari, et nihilominus illud altare interius et exterius erat opertum laminis eneis. Erat autem istud altare quadratum secundum longitudinem et latitudinem, scilicet quinque cubitorum. Altitudo autem alteris erat trium cubitorum, et erat factum ad modum arce quadrate carentis fundo et operculo, ita quod habebat superficiem terre pro fundo, et interius concavum erat.
marg.| [figura 15] ( Ed1590 Ed1603)
Numérotation du verset Ex. 27,2 
marg.| .2. Cornu autem, etc. In superiori parte altaris erant ista cornua.
Numérotation du verset Ex. 27,3 
marg.| .3. Faciesque in usus, etc. Qui amovebantur de altari et portabantur extra.
marg.| marg.| {771} .1. Et forcipes id est tenaculas ad faciendum ignem in altari. Hebrei dicunt bacinos scilicet ad recipiendum sanguinem animalium que immolabantur.
marg.| .2. Atque fuscinulas. scilicet ad extrahendum carnes de chaldariis, et ad ponendum super altare ea que ibi cremabantur.
marg.| .3. Et ignium receptacula id est vasa in quibus de altari holocausti accipiebantur carbones vivi, ut deferrentur intra tabernaculum ad cremandum thymiama mane et vespere super altate incensi, de quo habetur infra 30. capitulo
Numérotation du verset Ex. 27,4 
marg.| .4. Craticulamque in modum   retis   . Istud exponitur uno modo sic, quod ista craticula erat ad modum retis facta et quadrata, et in quatuor angulis habebat quatuor catenas, et in fine catenarum quatuor annulos, qui ponebantur in quatuor cornibus altaris ad hoc aptatis per quamdam recurvationem, et sic illa craticula ab illis cornibus dependebat intra concavitatem altaris, usque ad altaris medium, scilicet per cubitum et dimidium, et inferius in arula versus terram fiebat ignis desubitus, {772} per quamdam fenestram, que in uno latere altaris ad hoc erat facta, et ignis ascendens de arula per foramina predicte craticule transiens, illa que erant ibi posita, cremabat. Et patet littera secundum hoc usqueibi :
Numérotation du verset Ex. 27,5 
marg.| .5. Quos pones subter arulam altaris. Arula enim est vas, ubi ponitur ignis, prout Ier. 36. capitulo dicitur. Et sic ista littera videtur manifeste contradicere predictis, quia quod dicitur hic, Quod panes subter arulam, loquitur de quatuor annulis predictis, quia in altari holocaustorum non ponuntur, nisi quatuor annuli tam in isto loco, quam infra. 38. capitu. Isti autem annuli secundum predicta positi erant in cornibus altaris, que erant in summitate eius. Arula autem erat inferius. Et ideo dicunt aliqui, quod textus est hic corruptus vitio scriptorum, quia ubi dicitur, subter arulam, debebat dici super arulam. sed hoc non est verum, quia in libris antiquis et in hebreo ubi recurrendum est pro veritate textus habenda, habetur subter, et non super. Et ideo si quis velit se qui dictam expositionem, quam plures expositores sequuntur, oportet dicere. quod in altari erant octo annuli, quatuor in superiori parte, cum {773} quibus craticula dependebat ex cornibus, et quatuor in inferiori parte sub arula, in quibus mittebantur vectes ad portandum altare. Sed hoc non bene consonat textui huic. et infra 38.a. ubi dicitur, Fusis quatuor annulis, per totidem retiaculi summitates ad immittendos vectes ad portandum. Ex quo patet, quod annuli quatuor, quibus immittebantur vectes ad portandum altare, erant in summitate retiaculi. Et certum est, quod retiaculum hic non potest dici secundum translationem nostram, nisi craticula ad modum retis facta. Ideo aliter exponit Rabbi Salomon . Ad cuius intellectum primo ponenda est littera, prout habetur in hebreo, que talis est. Et cribrum in modum retis eneum, per cuius quatuor angulos erunt quatuor annuli erei, quos pones super ambitum altaris. Eritque cribrum usque ad altaris medium. Cribrum hic dicitur quoddam opus ereum, ad modum retis factum. Et ideo vocatur cribrum, quia sicut cribrum habet multa foramina, sic et istud, quia factum est ad modum retis, et circumibat altare exterius, attingens a parte inferiori usque ad medietatem altitudinis alteris. Ambitus autem dicitur hic quedam elevatio in circumitu altaris per modum zone, et erat iste ambitus super cribrum, et annuli erant positi in angulis altaris sub isto ambitu et super cribrum, per quos annulos mittebantur vectes ad portandum altare. Cornua autem que erant in superiori parte altaris, in angulis non erant recurva, sed recte tendentia in altum, quasi quidam pomelli ad decorem altaris. Concavitas autem altaris, quando situabantur castra, et altare implebatur terra usque ad summum, et supra superficiem illius terre intra tabulas altaris incluse fiebat ignis, et offerebantur et cremabantur, hostie, secundum quod dictum fuit supra {774} 20.d. Altare de terra facietis mihi. Et quando movebantur castra, amovebatur altare predictum de tabulis factum, et remanebat terra. Et ista expositio concordat littere, que ad hoc potest de facili applicari.
marg.| Ad maiorem autem intellectum descripsit figuram secundum utranque expositionem. Sciendum tamen, quod unum latus tantum altaris hic figuratur apparens directe, Tum quia alia tria non possunt figurari in plano, Tum quia per imaginationem inspicientis latus unum, alia tria possunt de facili capi, cum sint per omnem modum similia, hoc excepto, quod in figura prime expositionis describitur illud latus, in quo erat fenestra, alia autem tria nullam fenestram habebant.
marg.| Sequuntur figure ipsius altaris et secundum latinos et secundum Hebreos : [figura 16] Sequuntur... Hebreos] P11972, om. Ed1590 Ed1603
marg.| Altare holocausti secundum Hebreos: [figura 17] Altare... Hebreos] P11972, om. Ed1590 Ed1603
marg.| Rationes autem predictorum sic assignantur. Altare enim istud vocabatur altare holocausti, non quia hostie holocaustorum ibi tantummodo offerrentur, sed etiam cum hoc hostie pacifice, et pro peccato. Sed quia hostia holocausti dignior erat, utpote quia tota incendebatur ad honorem divinum, alie vero non, ideo denominatur altare holocausti tanquam a digniori.
marg.| Item istud altare non erat intra tabernaculum, sed extra in atrio tabernaculi, Tum propter munditiam ad tabernaculi servandam, Tum quia non possent hostie ibi cremari, sed in flammarentur cortine que erant super tectum, cum non distarent a pavimento tabernaculi, nisi per decem cubitos, Tum ne fierent similes idololatris, qui immolabant et offerebant victimas super altaria, que erant in templis idolorum.
Numérotation du verset Ex. 27,9 
marg.| .1. Facies et atrium. Hoc consequenter describitur atrium, quod erat circa tabernaculum. Erat autem huiusmodi atrium quedam platea magna sub dio habens in longitudine centum cubitos ab oriente in Occidentem, et in latitudine quinquaginta ab austro {775} versus Aquilonem, et erat clausa columnis quinque pedum altitudinis in quibus pendebant cortine usque ad terram, ubi cum paxillis et funibus figebantur, ne a ventis moverentur. In latere vero Aquilonari ipsius atrii erant viginti columne, et in latere australi viginti, et in latere occidentali decem, et in latere orientali decem, et erant omnes de ere, secundum quod habetur infra. 38. capitu. Et erant infixe basibus {776} eneis, eo modo sicut dictum est de aliis columnis existentibus in tabernaculo. Cortine vero habebant in latitudine quinque cubitos secundum longitudinem columnarum, et erant facte cum acu reticulato opere, ut dicit Rabbi Salomon ita quod vulgus qui erat extra atrium per foramina cortinarum poterat videre sacrificia, et oblationes que fiebant in atrio per sacerdotes, et erant omnes de eadem materia. sc. de bysso retorta. ut fila essent bene fortia, et per consequens eiusdem coloris, hoc excepto quod in {777} introitu atrii, qui erat in parte orientali longitudinis quinquaginta cubitorum, ut iam dictum est virginis cubiti medii claudebantur cortina facta de quatuor coloribus scilicet hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta, et illa cortina poterat trahi et retrahi pro ingressu et egressu eorum qui intrabant atrium. Decem autem cubiti qui erant ex utraque parte introitus, claudebantur, cortinis de bysso factis, sicut et alie que erant in circumitu.
marg.| marg.| <Atrium tabernaculi : > [figura 18] Totum istud spatium quod est circa tabernaculum dicitur atrium tabernaculi cuius atrii tota longitudo ab oriente in occidentem est centum cubitorum et eius latitudo que est a meridie in aquilonem quinquaginta cubitorum. In hoc autem atrio sic erat tabernaculum situatum quo a latere orientali huius atrii usque ad ingressum tabernaculi erant quinquaginta cubiti ab aliis lateribus, scilicet meridionali occidentali et aquilonari, corpus tabernaculi sive parietes eius distabant viginti cubitis et in circuitu atrii erant columne erecte que figurantur in quatuor angulis per parvos circulos et ita debet intelligi in aliis lateribus et in illis columnis pendebant tentoria vel cortine per totum circuitum.A
Numérotation du verset Ex. 27,17 
marg.| .1. Omnes columne atrii per circumitum, etc. In hebreo habetur sic. Omnium columnarum atrii per circumitum cincture earum et uncini {778} de argento, et vocantur hic cincture quidam circuli argentei circumdantes columnas, ut dicit Rabbi Salomon . Virum tamen essent in medio columne per modum cuiusdam pomelli, vel in superiori parte modum capitelli non determinat. Rationabilibus tamen videtur, quod essent per modum capitellorum in super ori parte, quia erant ad decorem, qui magis debent poni In capite columne. Uncini autem dicuntur ubi cortine pendebant columnis, et secundum hoc columne dicte non erant vestite laminis argentis, sed tantum In capitibus earum erant quidam circuli argentei.
marg.| .2. Cuncta vasa tabernaculi in omnes, etc scilicet caville, martelli et cetera huiusmodi, que erant necessaria ad erigendum columnas et cortinas.
Numérotation du verset Ex. 27,17 
differentia
marg.| {LYR4.27.17D1}Omnes columne atrii per circuitum vestite erant laminis argenteis. Hebreus : Omnes columne atrii per circuitum habebant cincturas et bucinos de argento. In istis uncinis pendebant cortine atrii. Cincture vero sunt circuli argentei in capitibus columnarum que erat erre. B
B ¶Codd. : Nicolaus de Lyra, Tractatus de differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 17va
Numérotation du verset Ex. 27,18 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Ex. 27,19 
marg.| marg.| {779} .1. Ex ere facies. In strumenta enim cuiuscumque artis secundum modum loquendi Hebraicum vasa vocantur. Dispositionem autem atrii quantum ad columnas et cortinas. hic non descripsi, tum quia per ea que dicta sunt a quolibet de facili potest capi : tum quia in fine libri ponetur, quando agetur de electione tabernaculi. Ratio autem huius atrii circa tabernaculum accipitur : tum propter reverentiam tabernaculi, ne populares ad ipsum nimis appropinquarent, tum ut sacerdotes et Levite liberius facerent officia sua sua circa altare holocausti, multitudine populi exterius existente.
marg.| .2. Precipe filiis Israel, ut afferant tibi oleum de arboribus. Hic consequenter agitur de illo quod erat necessarium ad illuminationem templi : tum propter decorem, tum ut ibi de nocte posset clare videri, cum dicitur : Precipe filiis Israel, ut afferant tibi oleum de arboribus {780} olivarum : id est de fructu olive expressum. Istud enim proprie oleum dicitur. Oleum nucum et alterius materie cuiuscumque dicitur tantum oleum participative et diminuative.
marg.| .3. Purissimum id est sine amurca.
marg.| .4. Piloque contusum, quia istud est purius quam illud quod teritur inter molas.
marg.| .5. Ut ardeat lucerna id est lucerne, accipiendo singulare pro plurali, sicut supra, viii scilicet Venit musca gravissima id est multitudo muscarum.
marg.| .6. Semper id est qualibet nocte. Iosephus autem dicit quod etiam de die tres ardebant, et omnes septem de nocte, nec licitum erat ibi ardere aliud oleum.
marg.| .7. Et collocabunt eam Aaron et filii. Hoc enim non erat licitum nisi sacerdotibus.
Numérotation du verset Ex. 27,moraliter 
marg.| marg.| {769} .1. Facies et altare, etc. Hic describitur altare holocaustorum in quo carnes offerebantur animalium, et significat penitentiam, in qua caro propria immolatur.
prol.| Habebit quinque cubitos, etc. Per quos significantur quinque etates, in quibus debet penitentia durare, scilicet adolescentia, iuventus, status virilis, senectus, et senium. In pueritia vero et etate decrepita penitentie austeritas non habet locum.
prol.| Et totidem in latitudine. Quia quinque sensus exteriores debent {770} in penitentia exerceri.
prol.| Et tres cubitis altitudine, etc. Per quos significantur tres partes penitentie, que sunt, contritio, confessio, et satisfactio.
marg.| .2. Cornua autem per quatuor angulos ex ipso erunt. Per cornua vero sursum tendentia, intelliguntur celestis patrie desideria, que sunt in vera penitentia.
marg.| .3. Faciesque in usus eius lebetes ad suscipiendos cineres. Per huiusmodi vasa intelliguntur instrumenta penitentie vel exercitia, que sunt ieiunia, vigilie, parcitas victus, asperitas vestitus, et similia.
Numérotation du verset Ex. 27,moraliter 
marg.| marg.| {771} .4. Craticulamque. In qua comburebantur carnes imposite, et {772} significat fervorem dilectionis, virtute cuius aduruntur motus carnis. Unde dicitur Ps. 25.a. Vie renes meos, et cor meum.
Numérotation du verset Ex. 27,moraliter 
marg.| marg.| {773} .1. Sed inane et   concavum etc. Per quod significatur quod vere penitens debet esse vacuus a terrenorum cupiditate.
marg.| .1. Facies et atrium, etc. Per hoc atrium in quo fuit tabernaculum et altare in ministerium sacerdotum et Levitarum, figurata {774} fuit dilatatio fidei Christiane usque ad terminos terre habitabilis, Cuius longitudo secundum Philosophum in libro Meteororum accipitur ab oriente in occidentem, et latitudo a meridie in aquilonem. Et sicut dicit ibidem, longitudo excedit latitudinem, plus quam quinque excedunt tria, quod est fere in medietate. Quod autem {775}odicum est, non computatur .ii. Physicorum. Ideo dicitur hic quod longitudo atrii ab oriente in occidentem fuit centum cubitorum, et eius latitudo que accipitur a meridie in Aquilonem quinquaginta cubitorum. Per columnas huius atrii significantur {776} ecclesie prelati, qui dicuntur enei, et capita eorum argente Per eos autem intelligitur fortitudo patientie, et per argentum honestas eloquentie, que debent esse in prelatis. Per cortinas in columnis appensas intelliguntur predicatores ex potestate prelatorum discurrentes ad informandum populum verbo predicationis et exemplo bone conversationis.
Numérotation du verset Ex. 27,moraliter 
marg.| marg.| {779} .2. Precipe filiis Israel, ut afferant tibi oleum. Per filios Israel intelliguntur Christiani, qui debent offerre oleum id est pietatis fructum, qui secundum quod dicitur id est Thimoth. iiii capitulo valet ad omnia promissionem habens vite que nunc est et future.
prol.| {780} .4. Piloque contusum id est pilo recte intentionis a gloria vana repressum. Mt. vi.a. Te autem faciente Eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua.
marg.| .5. Ut ardeat lucerna id est operatio bona ad honorem Dei, et edificationem populi.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ex. 27), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=04&chapitre=04_27)

Notes :