Nicolaus de Lyra

Capitulum 26

Numérotation du verset Ex. 26,1 

Tabernaculum1 ita fiet:
1 tabernaculum] + vero Weber
decem cortinas
de bysso retorta,
et hyacintho, ac purpura, coccoque
bis tincto,
variatas opere plumario
facies.
Numérotation du verset Ex. 26,2 

Longitudo cortine2
2 cortine] + unius Weber
habebit viginti octo cubitos, latitudo
quatuor cubitorum erit;
unius mensure fient universa tentoria.
Numérotation du verset Ex. 26,3 

Quinque cortine
sibi iungentur mutuo,
et alie quinque
nexu simili
coherebunt.
Numérotation du verset Ex. 26,4 

Ansulas hyacinthinas
in lateribus
ac summitatibus
facies cortinarum, ut possint invicem copulari.
Numérotation du verset Ex. 26,5 

Quinquagenas
ansas3
3 ansas] ansulas Weber
cortina una4 habebit in utraque parte ita insertas,
4 una] om. Weber
ut ansa contra ansam veniat,
et altera alteri possit aptari.
Numérotation du verset Ex. 26,6 

Facies et quinquaginta circulos aureos
quibus cortinarum vela iungenda sunt, ut unum tabernaculum fiat.
Numérotation du verset Ex. 26,7 

Facies et saga cilicina
undecim,
ad operiendum
tectum
tabernaculi.
Numérotation du verset Ex. 26,8 

Longitudo sagi unius habebit triginta cubitos,
et latitudo quatuor:
equa erit mensura sagorum omnium.
Numérotation du verset Ex. 26,9 

E quibus quinque iunges seorsum,
et sex sibi mutuo copulabis,
ita ut sextum sagum
in fronte tecti duplices.
Numérotation du verset Ex. 26,10 

Facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius,
ut coniungi cum altero queat:
et quinquaginta ansas in ora sagi alterius, ut cum altero copuletur.
Numérotation du verset Ex. 26,11 

Facies et5 quinquaginta fibulas
5 facies et] om. Weber
eneas
quibus iungantur anse, ut6 unum ex omnibus operimentum fiat.
6 ut] et Weber
Numérotation du verset Ex. 26,12 

quod autem superfuerit in sagis que parantur tecto, id est unum sagum quod amplius est, ex medietate eius operies posteriora tabernaculi.
Numérotation du verset Ex. 26,13 

et cubitus ex una parte pendebit, et alter ex altera qui plus est in sagorum longitudine, utrumque latus tabernaculi protegens.
Numérotation du verset Ex. 26,14 

facies et operimentum
aliud tecto
de pellibus arietum
rubricatis:
et super hoc
rursum aliud operimentum de hyacinthinis7 pellibus.
7 hyacinthinis Rusch ] ianthinis Weber
Numérotation du verset Ex. 26,15 

Facies et tabulas
stantes tabernaculi
de lignis Sethim,
Numérotation du verset Ex. 26,16 

que singule denos cubitos in longitudine habeant, et in latitudine singulos cubitos8
8 cubitos] om. Weber
ac semissem.
Numérotation du verset Ex. 26,17 

In lateribus tabule, due incastrature fient,
quibus tabula alteri tabule conectatur, atque in hunc modum cuncte tabule parabuntur.
Numérotation du verset Ex. 26,18 

quarum viginti
erunt in latere meridiano
quod vergit ad austrum.
Numérotation du verset Ex. 26,19 

Quibus quadraginta bases argenteas
fundes, ut bine bases
singulis tabulis per duos angulos subiciantur.
Numérotation du verset Ex. 26,20 

In latere quoque secundo tabernaculi
quod vergit ad aquilonem, viginti tabule erunt,
Numérotation du verset Ex. 26,21 

quadraginta habentes bases argenteas. Bine bases singulis tabulis supponentur.
Numérotation du verset Ex. 26,22 

Ad occidentalem vero plagam
tabernaculi facies sex tabulas,
Numérotation du verset Ex. 26,23 

et rursum alias duas que in angulis erigantur post tergum tabernaculi
Numérotation du verset Ex. 26,24 

Eruntque sibi9 coniuncte a deorsum usque sursum,
9 sibi] om. Weber
et una omnes compago retinebit. Duabus quoque tabulis
que in angulis ponende sunt similis iunctura servabitur.
Numérotation du verset Ex. 26,25 

Et erunt simul tabule octo, bases earum argentee sedecim, duabus basibus per unam tabulam supputatis
Numérotation du verset Ex. 26,26 

Facies et vectes de lignis Sethim quinque
ad continendas tabulas
in uno latere tabernaculi,
Numérotation du verset Ex. 26,27 

et quinque alios
in altero
et eiusdem numeri
ad occidentalem plagam:
Numérotation du verset Ex. 26,28 

qui mittentur per medias tabulas
a summo usque ad summum.
Numérotation du verset Ex. 26,29 

Ipsasque tabulas deaurabis,
et fundes eis annulos aureos,
per quos vectes tabulata contineant
quos operies laminis aureis.
Numérotation du verset Ex. 26,30 

Et eriges tabernaculum
iuxta exemplar10
10 exemplar] exemplum Weber
quod tibi in monte monstratum est.
Numérotation du verset Ex. 26,31 

facies et velum de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumario et pulchra varietate contextum
Numérotation du verset Ex. 26,32 

quod appendes ante quatuor columnas de lignis Sethim,
que et11 ipse quidem
11 et Rusch] om. Weber
deaurate erunt,
et habebunt capita aurea,
sed et12 bases argenteas.
12 et] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 26,33 

inseretur autem velum
per circulos,
intra
quod
pones arcam testimonii13,
13 testimonii] + et Weber
quo
et14 sanctuarium et sanctuarii sanctuaria dividentur.
14 et] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 26,34 

pones et propitiatorium
super arcam testimonii
in sancta sanctorum
Numérotation du verset Ex. 26,35 

mensamque extra velum
et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano
mensa
enim stabit in parte aquilonis.
Numérotation du verset Ex. 26,36 

facies et tentorium in introitu tabernaculi
de hyacintho,
et purpura,
coccoque bis tincto
et bysso retorta,
opere plumarii.
Numérotation du verset Ex. 26,37 

et quinque columnas deaurabis
lignorum Sethim,
ante quas ducetur tentorium quarum erunt capita
aurea,
et bases enee.

Capitulum 26

Numérotation du verset Ex. 26,1 
marg.| {747} .1. Tabernaculum   vero ita fiet : Decem cortinas, etc. Descriptis his que erant intra tabernaculum, hic describitur ipsum tabernaculum. Et primo quantum ad eius operimentum vel tectum, secundo quantum ad parietes, ibi :   Facies et tabulas stantes a. Tertio quantum ad vela ibi :   Facies et velum.
a Ex. 26, 15
marg.| Operimentum {748} autem tabernaculi quadruplex erat. Primum erat de cortinis factis ex quatuor coloribus, et quantum ad hoc dicit : Cortinas de bysso, etc.
marg.| .2. Sequitur : Varias. floribus et picturis ibi factis.
marg.| .3. Opere plumario facies, quia ille picture erant facta cum acu in cortinis, secundum Augustinum in <epistolam ad> Hebre<os> habetur. Opere artis et dicunt Hebrei, quod illa varietas erat facta per texturam sicut et cortine.
Numérotation du verset Ex. 26,1 
differentia
marg.| {LYR4.26.1T1} a. Variatas 1   opere plumario. Dicunt aliqui quod pluma significat acum. Et secundum hoc varietates in cortitinis existentes erant apposite cum acu. Et opus tale dicitur plumarium a pluma que est acus, secundum Hugonem. Opus plumarium dicitur a pluma volucrum eo quod habet quamdam similitudinem cum pluma. Et dicitur gallice velvet. Et secundum hoc cortine tabernaculi erant sic facte. A
1 variatas] varietas P17260
marg.| {LYR4.26.1T2} Heb<reus> : Cherubin opere artificioso id est subtili   facies ( 3Rg. 6). Dicitur quod in parietibus templi Salomonis erant figure cherubin et palmarum. Et quia templum illud factum fuit in pluribus ad similitudinem huius tabernaculi. Ideo probabile videtur quod in cortinis huius tabernaculi fuerunt figure cherubin. Et dicit hic Rabbi Salomon quod non fuerunt apposite cum acu sed intexte.B
Numérotation du verset Ex. 26,2 
marg.| {749} .1. Unius mensure   fient   universa tentoria id est cortine predicte, quia ex illis operiebatur tabernaculum per modum tentorii.
Numérotation du verset Ex. 26,3 
marg.| .2. Quinque cortine sibi iungentur mutuo. per futuram, ita quod ille quinque cortine faciebant unam cortinam magnam longitudinis 27 cubitorum et latitudinis 20 cubitorum, et alie quinque cortine similiter.
Numérotation du verset Ex. 26,4 
prol.| +
Numérotation du verset Ex. 26,5 
marg.| .3. Ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum, etc. id est in uno latere unius illarum cortinarum magnarum, et similiter in uno latere alterius, ita quod ille due magne cortine possent simul iungi per torques affixas in ansulis predictis, et sic ex illis duabus cortinis magnis fieret una maior in duplo habens quadraginta {750} cubitos in longitudine, facta de latitudine decem cortinarum partialium, quelibet particularis cortina erat quatuor cubitorum de latitudine. Decies quatuor sunt quadraginta, et sic longitudo facta est generalis de latitudine partialium.
marg.| Vel non variando sententiam potest dici, et forte melius quod latitudo erat quadraginta cubitorum et longitudo viginti octo. Et isto modo de latitudine non fiet longitudo, nec econverso, et viginti octo in latitudine secundum longitudinem cortinarum partialium.
Numérotation du verset Ex. 26,6 
marg.| .4. Facies et quinquaginta circulos aureos. Isti circuli sunt torques predicte. Figura cortinarum cum iunctura per torques]  : [figura 9]
marg.| .5. Quibus cortinarum vela iungenda sunt. Vela cortinarum dicuntur hic ille due magne cortine predicte, que iungebantur simul per torques predictas.
marg.| {751} .1. Ut   unum tabernaculum   fiat id est unum operimentum totius tabernaculi. Quod sic patet, quia paries tabernaculi ab oriente in occidentem erat triginta cubitorum, et paries ab aquilone in meridiem qui faciebat latitudinem tabernaculi, erat decem cubitorum, et erat a parte occidentis, a parte autem orientali non erat paries, sed erat ibi velum loco parietis. Parietes autem tabernaculi habebant decem cubitos in altitudine. Et sic patet, quod linea protracta a pede parietis tabernaculi, et transiens per summitatem eiusdem parietis ad summitatem alterius parietis oppositi, et inde descendens usque ad terram, erat triginta cubitorum, quia quilibet paries habebat decem cubitos altitudinis, et spatium inter parietes erat decem cubitorum latitudinis, et sic habentur triginta cubiti. Omnes autem cortine faciebant simul iuncte unum tentorium, vel cortinam quadraginta cubitorum longitudinis, ut predictum est. et per consequens secundum longitudinem istam operiebat tectum tabernaculi secundum longitudinem suam, quod erat triginta cubitorum, et decem cubiti pendebant retro parietem {752} occidentalem, et secundum latitudinem suam pendebat retro parietes templi laterales novem cubitis ex utraque parte, ita quod non pertingebat usque ad terram spatio unius cubiti hine et inde secundum operimentum tabernaculi erat de cortinis factis de pilis caprarum, qui filabantur et texebantur. Et istud opertorium erat super cortinas predictas factas de diversis coloribus. De isto secundo operimento dicitur.
Numérotation du verset Ex. 26,6 
differentia
marg.| {LYR4.26.6T1} b . Facies et 2   quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela iungenda sunt. Heb<reus>   Facies quinquaginta fibulas aureas. Si enim essent simplices circuli, non possent per eos cortine coniungi. C
2 et] om. P17260
Numérotation du verset Ex. 26,7 
marg.| .2. Facies et saga cilicina undecim. Saga cilicina vocantur hic cortine facte de pilis caprarum.
Numérotation du verset Ex. 26,8 
marg.| .3. Longitudo sagi, etc. et sic erant longiores duobus cubitis, quam cortine facte variis coloribus, ex quibus factum est primum operimentum.
marg.| .4. Et latitudo quatuor et sic quodlibet sagum erit eiusdem latitudinis cum qualibet particulari cortina.
Numérotation du verset Ex. 26,9 
marg.| .5. E quibus quinque iunges seorsum, scilicet simul consuendo quasi ad faciendum   unum sagum viginticubitorum latitudinis, longitudinis triginta.
marg.| marg.| {753} .1. Et sex sibi mutuo copulabis quia sex alia saga simul consuebantur ad faciendum quasi   unum sagum vigintiquattuor cubitorum latitudinis, et triginta longitudinis.
marg.| .2. Ita ut sextum   sagum   in fronte tecti duplices. Quoniam medietas eius adest, duo cubiti latitudinis unius sagi in parte orientali tabernaculi ponebatur replicata, ut capita columnarum que erant in introitu tabernaculi, tegerentur, que tenebant unum cubitum, et ut operimentum factum de sagis fortius teneretur super tabernaculum. Alii autem duo cubiti erant in parte opposita tabernaculi, ut infra habetur : et ideo quod dicitur hic. Ut sextum sagum in fronte tecti duplices. Et quod postea subditur : Ex medietate eius operies tabernaculi posteriora, non est intelligendum de eodem sago in numero, quia idem sagum {754} numero non poterat esse in fronte tabernaculi, et in posteriori parte eius, sed intelligendum est per equivalentiam, quia ex omnibus sagis fiebat unum operimentum tabernaculi et duo cubiti. Primi sagi erant in fronte tabernaculi, et duo cubiti ultimi sagi erant in posteriori parte tabernaculi. Et isti quatuor cubiti diversorum sagorum equiparabantur uni sago integro.
Numérotation du verset Ex. 26,10 
marg.| .3. Facies et quinquaginta ansas, etc. Quia ista duo magna saga iungebantur simul per ansas et torques eneas, sicut de aliis cortinis predictum est.
Numérotation du verset Ex. 26,11 
marg.| .4. Ut unum ex omnibus operimentum fiat. Quia per talem coniunctionem fiebat unum operimentum totius tabernaculi.
Numérotation du verset Ex. 26,12 
marg.| .5. Quod autem superfuerit in sagis que patantur   tecto etc. id est ad tegendum tabernaculum.
marg.| marg.| {755} .1. id est unum sagum quod amplius scilicet ultra numerum cortinarum factarum de variis coloribus de quibus predictum est, quod erant tantum decem. Et de sagis dictum est, quod erant undecim, et du illo undecimo ostendit quod debeat fieri dicens.
marg.| .2. Ex medietate eius operis posteriora tabernaculi. Quia pendebat retro parietem occidentalem duobus cubitis ultra operimentum primum de cortinis variatis, et duo cubiti erant replicati in fronte tabernaculi, ut iam dictum est. Et isti quatuor cubiti faciunt sagum integrum per equi pollentiam, ut dictum est.
Numérotation du verset Ex. 26,13 
marg.| .3. Et cubitus ex una. Ad intellectum huius littere que intricata est, considerandum quod sicut dictum est saga particularia erant longiora cortinis variis duobus cubitis. In operimento autem totali facto ex omnibus cortinis variatis, longitudo illius operimenti erat ex latitudinibus cortinarum simul iunctis, et eodem modo dicendum de totali operimento ex omnibus sagis, et ideo quando illa duo operimenta erant extensa super totum tabernaculum, longitudo cortinarum partialium transibat ex transverso tabernaculi, et sic distabat a terra uno cubito in latere australi et alio cubito in latere aquilonari, et per consequens longitudo sagorum partialium, que erat maior duobus cubitis, attingebat usque ad terram pendens in utroque latere tabernaculi uno cubito ultra cortinas. et hoc est quod dicitur. Et cubitus scilicet sagi.
marg.| {756} .4. Ex una parte pendebit, scilicet ultra cortinas.
marg.| .5. Et alter, scilicet cubitus sagi.
marg.| .6. Ex altera scilicet parte tabernaculi pendebit.
marg.| .7. Qui plus est in   sagorum   longitudine id est qui excedit longitudinem cortinarum ex utraque parte. et sic sunt duo cubiti sagorum pendentes ad terram ultra cortinas. Unus ex una parte tabernaculi, et alter ex altera. Et hoc est quod dicitur.
marg.| .8. Utrumque   latus tabernaculi   protegens. Et predicta patent in figura. Modus autem operiendi tabernaculum non potest in plano figurari, sed de facili imaginari potest.
- figura cortinarum cum iunctura per torques : [figura 10]
Numérotation du verset Ex. 26,14 
marg.| .9. Facies et operimentum aliud tecto de pellibus, etc. Dicunt aliqui doctores, quod ista duo operimenta de pellibus erant tantummodo super tectum tabernaculi. Alii autem dicunt et probabilius ut videtur, quod descendebant ad terram, non solum in tribus partibus tabernaculi sicut cortine, et saga que non operiebat frontem tabernaculi, ut patet ex supradictis, sed ista de pellibus pendebant ante velum, quod erat in introitu tabernaculi, ut dicit Iosephus. Ad hoc enim erant ut repellerent vim imbrium et ventorum, et ideo erant necessaria ut videtur non solum super tectum tabernaculi, sed etiam in lateribus circumquaque. Sciendum etiam, quod ista operimenta de sagis et pellibus erant fortiter affixa terre cum funibus et paxillis, ne a ventis et imbribus moverentur.
Numérotation du verset Ex. 26,15 
marg.| {757} .1. Facies et tabulas. Hic consequenter describitur tabernaculum quantum ad eius parietes, qui erant de tabulis sursum erectis, et in latere aquilonari erant   viginti tabule , quarum quelibet habebat decem cubitos longitudinis et cubitum et dimidium latitudinis, et ideo erecte sursum una iuxta aliam faciebant parietem decem cubitorum altitudinis, et triginta cubitorum longitudinis.
marg.| Spissitudo autem huius parietis erat eadem cum spissitudine tabularum que non exprimitur in textu. Et ideo varie hic dicunt doctores.
marg.| Dicit Rabbi Salomon quod spissitudo tabularum erat unius cubiti. Sed hoc non videtur verum, {758} quia essent nimis ponderose ad portandum de loco ad locum, et ad erigendum super bases et ad standum ibi quia propter pondus possent de facili a basibus declinare. Item si hoc esset verum, latitudo tecti esset duodecim cubitorum, et cortine in lateribus tabernaculi distarent a terra duobus cubitis. Cuius contrarium ipse dicit scilicet quod uno cubito tantum distabant.
marg.| Et ideo Iosephus dicit, et probabilius, quod spissitudo tabularum erat tantum quatuor digitorum, et sic paries Aquilonaris erat spissitudinis quatuor digitorum. Paries autem australis consimilis erat per omnem modum in longitudine, latitudine, et spissitudine, paries autem occidentalis habebat {759} decem cubitos in altitudine, sicut precedentes, et quattuor digitos in spissitudine, in longitudine vero habebat decem cubitos fecundum latitudinem interiorem templi, et cum hoc habebat quattuor digitos in longitudine, ut cum parietibus aquilonari et australi iungeretur in angulo recto, et ideo in pariete occidentali erant tantum octo tabule, sex habentes quelibet in latitudine cubitum et dimidium, et sic faciebant parietem longitudinis novem cubitorum, alie vero due tabule habebant latitudinis {760} dimidium cubitum et quattuor digitos, et erant iste due tabule in pariete occidentali hinc et inde, ubi iungebantur cum parietibus tabernaculi lateralibus, ita quod quelibet claudebat dimidium cubitum, et residuum latitudinis quod erat quattuor digitorum iungebatur cum pariete laterali hinc et inde, ad angulum rectum per modum protractum in margine3.
3 in margine] hic inferius P11972
marg.| Sequitur figura pro tabulis et basibus terre infigendis ;
coniunctio tabularum in angulo occidentali : [figura 11] . Et de istis duabus4 tabulis facit specialem mentionem post alias, cum dicit.
4 istis duabus] inv. P11972
Numérotation du verset Ex. 26,24 
marg.| {761} .1. Duabus quoque tabulis ponende sunt 5 etc. quia non erant tante latitudinis6 sicut alie tabule, sed erant equalis longitudinis et spissitudinis.
Bases quibus infiguntur tabule : [figura 12]
5 ponende sunt] om. Ed1590
6 erant – tante latitudinis] inv. P11972
marg.| Predicte vero tabule in parte inferiori iungebantur una iuxta aliam per bases, que erant quadrate in parte superiori, et acute inferius et oblonge ut figerentur intra terram. In parte autem superiori quelibet habebat unum foramen quadratum ubi intrabant incastrature tabularum, quas incastraturas Iosephus vocat cardines, et due bases erant sub qualibet tabula correspondentes duabus incastraturis cuiuslibet tabule, et eas suscipientes intra se sicut in margine describitur. Et quia predicte bases erant fortiter fixe intra terram, et ordinate posite una post aliam, et per consequens tabule eis infixe a parte inferiori, erant fortiter coniuncte. In superiori vero parte iungebantur uncinis, quorum quilibet iungebat duas tabulas simul, intrans summitatem utriusque tabule. Unde ibi translatio nostra habet : Eruntque coniuncte a deorsum usque sursum, et omnes una compago retinebit. In hebreo habetur sic : Erunt coniuncte super caput uncino uno, sicut describitur in margine. Hoc excepto, quod capita tabularum erant concavata secundum spissitudinem uncinorum, ita quod uncini non excedebant capita tabularum, sed implebant illam concavationem.
marg.| .2. Facies et vectes. Isti autem vestes non erant ad coniungendum tabulas inter partem superiorem et inferiorem ipsarum, et ideo in tabulis erant annuli affixi, per quos transibant vectes. Erant autem quinque vectes in latere Aquilonari, et quinque in latere australi, et quinque in occidentali, ut habetur in textu. Et hoc exponitur dupliciter. Dicunt aliqui, quod per quinque vectes intelliguntur quinque ordines vectium, {762} et sic in qualibet tabula erant annuli quinque ordinate dispositi, ut vectes possent per illos recte transire. Rabbi Salomon dicit, quod non erant ibi quinque ordines vectium, sed tantum tres ordines, et sic in qualibet tabula erant tantum tres annuli, per quos vectes transibant. erant tamen tantum quinque vectes in quolibet latere tabernaculi, quia vectis ille qui transibat per annulos fixos et in medio tabularum erat unus et continuus a principio parietis usque ad finem. Per annulos vero qui erant versus partem orientalem superiorem et inferiorem transibant duo vectes : Unus qui mittebatur per unam partem parietis, et alius per partem oppositam, et coniungebantur in medio, ita quod caput unius vectis intrabat caput alterius facientes unum vectem contiguum, sicut fit in baculis episcoporum qui sunt in pluribus partibus per talem modum coniuncti. Et sic patet quod in uno pariete erant quinque vestes, duo superius, et duo inferius, et unus in medio. Vectes tamen qui erant in parte occidentali, erant breviores aliis, quia paries ille habebat tantum decem cubitos et octo digitos in longitudine, et sic vectis medius habebat tantum decem cubitos et octo digitos longitudinis, duo autem superiores quinque cubitos et quatuor digitos, et inferiores similiter. Sciendum autem quod annuli predicti et vectes erant in exteriore parte tabernaculi, et vectes unius parietis coniungebantur cum vectibus alterius parietis in angulo communi utrique parieti cum fortibus uncinis, ut tabernaculum firmiter staret contra impulsum ventorum.
prol.| Ad maiorem autem intellectum in sequenti pagina quantum fieri potuit ipsam tabernaculi figuram expressam adscripsimus, neque enim potest totum tabernaculum simul prout erat erectum in plano figurari.
Numérotation du verset Ex. 26,31 
marg.| {763}
- viginti tabule claudentes unum latus tabernaculi secundum longitudinem suam que est triginti cubitorum : [figura 13a]  ;
- figura tabernaculi : [figura 13b (Ed1603]
marg.| .1. Facies et velum. Hic describitur tabernaculum quantum ad vela que erant duo. Unum erat dividens partem templi, que erat sanctumsanctorum, ab alia que dicebatur sanctum vel sancta, et de illo loquitur hic. Facies et velum, etc. Erat enim de consimili opere cum cortinis, {764} de quibus predictum est. Et ideo hic exponatur sicutibi :
marg.| .2. Quod appendes, etc. Iste quatuor columne erant intra tabernaculum inter sanctum et sanctum sanctissimorum. Ex quibus patet, quod istud velum habebat. 10. cubitos in quadrum, quia altitudo tabernaculi erat. 10. cubitorum, et latitudo. 10.
Numérotation du verset Ex. 26,32 
marg.| {765} .1. Sed bases argenteas. Iste bases erant fixe in terra et in superiori parte habebant unam foramen, ita quod pes columne tetrabat foramen illud, ut solide staret erecta.
marg.| .2. In seretur autem velum per circulos. Ut mediantibus illis posset velum trahi et retrahi.
marg.| .3. In tra quod pones aream, etc. Scilicet ultra velum intra sanctumsanctorum, et ideo subditur :
marg.| .4. Et quo. Scilicet vela.
marg.| .5. Sanctuarium et sanctuarii   sanctuaria   . Dividentur, quod supra vocatum est sanctum, hic dicitur sanctuarium, ita quod ista divisio intelligitur inter sanctum et sanctumsanctorum.
marg.| .6. Pones et propitiatorium super. Modus ponendi expositus est capitulo precedenti.
marg.| marg.| {766} .7. Mensamque extra velum. Scilicet in parte illa tabernaculi que dicitur sanctum.
marg.| .8. Et contra mensam candelabrum, etc. Quod dicitur sanctum, meridiano, etc.
marg.| .9. Facies et tentorium, etc. Hic consequenter describitur velum quod pendebat in introitu tabernaculi loco parietis, et fuit simile quantum ad materiam et formam et quantitatem, velo predicto, quod dividebat sanctum et sanctumsanctorum, hoc excepto quod illud pendebat in quatuor columnis, istud autem in quinque, et in hoc quod bases columnarum illius veli erant argentee, istius autem enee, et patet littere. Rationes autem predictorum sic accipiuntur, sicut In capitulo precedenti dictum fuit. Per partem tabernaculi, que dicebatur sanctumsanctorum, figurabatur alia pars orbis nobis invisibilis, ubi est locus beatorum. et secundum hoc fuerunt assignate rationes eorum que erant iuxta sanctum sanctorum, scilicet arce propitiatorii et ipsorum {767} Cherubin. Per partem vero tabernaculi que dicebatur sanctum, figurabatur alia pars orbis nobis visibilis que est a celo sydereo et infra, et secundum hoc assignande sunt rationes eorum, que erant in illa parte tabernaculi. Per cortinas vero diversorum colorum et multipliciter variatas, que immediate tangebant tabernaculum, figurabatur celum sydereum stellis varii decoratum. Per septem lucernas que erant in candelabro, figurabantur septem planete, et ideo candelabrum intra tabernaculum positum erat in parte australi, quia motus planetarum ab oriente in occidentem in hemispherio nostro declinat ab equinoctiali circulo vergens versus austrum. Operimentum vero de pellibus rubricatis figurabat elementum ignis, operimentum {768} de pellibus hyacinthinus elementum aeris, operimentum vero de sagis elementum aque tabule vero parietum et bases que erant de lignis et metallis, figurabant elementum terre, quia ligna sunt terre affixa, et metalla generantur in terra. Et sic per tabernaculum quod figurabat orbem universum, ut predictum est, designabatur quod erat deputatum cultui veri Dei, qui dominatur toti orbi. Mensa autem et propositionis panes, qui erant intra tabernaculum in parte aquilonari, et ex adverso candelabri, designabat quod sacerdotes et Levite, qui erant deputati in ministerium tabernaculi, debebant vivere de sacrificiis et oblationibus populi, secundum quod dicit Apostolus. 1Cor. 9. Qui altari deserviunt, cum altari participant. Erant autem duodecim panes super mensam ad designandum duodecim tribus Israel.
Numérotation du verset Ex. 26,moraliter 
marg.| marg.| {747}.1.  Tabernaculum vero ita fiet. Per tabernaculum significatur ecclesia, que est tabernaculum Dei Huius autem tabernaculi primo describuntur operimenta que fuerunt quatuor, scilicet cortine, saga, pelles rubricate, et desuper pelles hyacinthine. Per hec operimenta que protegebant interiora tabernaculi ab intemperie aeris, significantur defensores ecclesie qui sunt in quadruplici genere. Nam ecclesia contra hereticos defenditur per doctores, qui per cortinas significantur que facte fuerunt de quatuor coloribus, scilicet.
marg.| † De bysso retorta et hyacintho ac purpura coccoque bis tincto variatas opere plumario facies. Longitudo, etc. Per byssum que est genus lini candidissimi, castitas figuratur. Per hoc autem quod dicitur retorta, repressio carnis intelligitur. Propter quod Paulus doctor gentium dicebat prime Corint. ix d. Castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte cum aliis predicaverim, ipsi reprobus efficiar.
marg.| † Et hyacintho. qui est coloris celestis, propter quod significat {748} meditationem celestium Philippen. 3.d. Nostra autem conversatio in celis est.
marg.| † Ac purpura. per quam significatur desiderium martyrii vel saltem meditatio Christo passi. 1Cor. 2.a. Non iudicavi me aliquid scire inter vos, nisi tantum Iesum, et hunc crucifixum.
marg.| † Coccoque bis tincto, etc. per quem significatur gemina caritas scilicet Dei et proximi. Gregorius homilia 39. Qui caritatem erga alterum non habet, predicationis officium nullatenus suscipere debet. Hec autem quatuor esse debent in doctoribus ecclesie qui sunt eius contra hereticos defensores.
prol.| Contra tyrannos vero, defensores ecclesie sunt martyres, quorum aliqui pro defensione fidei mortem sustinent corporalem ; et isti figurantur per pelles rubricatas. Aliqui vero sustinent servitutem, que est mors civilis, et isti figurantur per saga cilicina, que sunt aspera, et per hoc significatur duritia servitutis. Aliqui vero exilium, et isti figurantur per pelles hyacinthinas, que sunt coloris celestis, nam qui de terrena patria sunt expulsi, debent celestem patriam meditari.
Numérotation du verset Ex. 26,moraliter 
marg.| marg.| {757} .1. Facies et tabulas stantes tabernaculi, etc. Hic secundo agitur de lateribus, tabernaculi, que fuerunt de tabulis stantibus sub {758} operimentis predictis, et per eas significantur fideles simplices in fide stantes sub disciplina sanctorum doctorum et patientia martyrum.
Numérotation du verset Ex. 26,moraliter 
marg.| marg.| {759} marg.| † Bine bases singulis tabulis per duos angulos subiiciantur. Et iste. bases fuerunt argentee, ut dicitur in textu. Per hoc autem de signatur, quod fides cuiuslibet Christiani innititur testamento novo et veteri, quasi duabus basibus argentis. Unde dicitur Ps. {760} 11.b. Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum, etc. Duo vero testamenta, sunt eloquia divina. Iste vero tabule iuncte fuerunt superius uncinis, per quam iuncturam significatur caritas Dei, et in medio iuncte fuerunt vectibus et annulis, per quod significatur caritas proximi, hac enim duplici caritate debent fideles ad invicem coniungi.
Numérotation du verset Ex. 26,moraliter 
marg.| marg.| {763} .1. Facies et velum de hyacintho et purpura. Hic tertio agitur de velo, quod erat ante sanctum sanctorum, et fuit figura humanitatis Christi, que fuit velamentum divinitatis. Unde dicitur Hbr. 10. Initiavit nobis viam novam et viventem, per velamentum, {764} id est carnem suam.
prol.| Pulchra varietate cont. Per hoc in homine Christo intelligitur varietas omnium charismatum et donorum.
marg.| .2. Quod appendes ante, etc. Per quos evangeliste quatuor designantur, qui Christi vitam et opera descripserunt.
Numérotation du verset Ex. 26,moraliter 
marg.| marg.| {765} .9. Facies, et tentorium, etc. Quod fuit figura Ioannis Baptiste qui fuit initium novi testamenti, propter quod hoc velum fuit {766} positum in introitu tabernaculi, et fuit etiam veteris testamenti finis, secundum quod dicitur Mt. 12. Lex et prophete usque ad Ioannem, ideo subditur :
Numérotation du verset Ex. 26,moraliter 
marg.| marg.| {767} .1. Quinque columnas de aurabis lignorum Sethim. Per quas quinque libri Moysi designantur. Fuit autem hoc velum factum de hyacintho et purpura, coccoque bis tincto et bysso retorta : per que quatuor significatur in Iohanne baptista. Per hyacinthum {768} celorum ingressus ab eo denunciatus, Mt. 3.a. Penitentiam agite appropinquabit enim regnum celorum. Per byssum retortam, eius virginitas cum austeritate vite. Per purpuram eius martyrium. Per coccum bis tinctum, in Iohanne fervens dilectio Dei et proximi designatur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ex. 26), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 27/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=04&chapitre=04_26)

Notes :