Capitulum 33
Numérotation du verset
Ex. 33,1
Locutusque est Dominus ad Moysen dicens1: Vade, ascende de loco isto tu et populus tuus
1 dicens]
om. Weber
quem eduxisti
de terra Egypti
in terram quam iuravi Abraham Isaac et Iacob,
dicens: semini tuo dabo eam
Numérotation du verset
Ex. 33,2
et mittam precursorem tui angelum,
ut eiciam Chananeum et Amorreum et Etheum et Pherezeum et Eveum et Iebuseum
Numérotation du verset
Ex. 33,3
et intres in terram fluentem lacte et melle.
non enim ascendam tecum,
quia populus dure cervicis est ne forte disperdam te
in via
Numérotation du verset
Ex. 33,4
audiens populus sermonem hunc pessimum
luxit et nullus ex more indutus est cultu suo.
Numérotation du verset
Ex. 33,5
dixitque Dominus
ad Moysen: Loquere filiis Israel: populus dure cervicis
es, semel ascendam in medio tui, et delebo te.
Iam nunc depone ornatum tuum,
ut sciam quid faciam tibi.
Numérotation du verset
Ex. 33,6
deposuerunt ergo filii Israel ornatum suum a monte Horeb
Numérotation du verset
Ex. 33,7
Moyses quoque tollens tabernaculum tetendit extra castra procul vocavitque nomen eius tabernaculum federis et omnis populus qui habebat questionem aliquam2 egrediebatur ad tabernaculum federis extra castra
2 questionem aliquam]
inv. Weber
Numérotation du verset
Ex. 33,8
cumque egrederetur Moyses
ad tabernaculum,
surgebat
universa plebs, et stabat unusquisque in ostio
papilionis
sui, aspiciebantque
tergum Moysi donec ingrederetur tentorium.
Numérotation du verset
Ex. 33,9
ingresso autem illo tabernaculum federis, descendebat columna nubis
et stabat ad ostium
loquebaturque Dominus3 cum Moyse4
3 Dominus]
om. Weber
|
4 Moyse] Moysi
Weber
|
Numérotation du verset
Ex. 33,10
cernentibus universis quod columna nubis staret ante ostium tabernaculi, stabantque ipsi et adorabant per fores tabernaculorum suorum
Numérotation du verset
Ex. 33,11
loquebatur autem Dominus ad Moysen facie ad faciem
sicut loqui solet homo ad amicum suum
cumque ille reverteretur in castra, minister eius Iosue filius Nun puer non recedebat
de tabernaculo.
Numérotation du verset
Ex. 33,12
Dixit autem Moyses ad Dominum: Precipis ut educam populum istum, et non indicas mihi quem missurus sis5 mecum presertim cum dixeris: Novi
5 sis] es
Weber
te ex nomine et invenisti gratiam coram me
Numérotation du verset
Ex. 33,13
si ergo inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi faciem6 tuam, ut sciam te et inveniam gratiam ante oculos tuos
6 faciem] viam
Weber
respice populum tuum gentem hanc
Numérotation du verset
Ex. 33,14
dixitque Dominus: Facies mea precedet te, et requiem
tibi dabo7.
7 tibi dabo]
inv. Weber
Numérotation du verset
Ex. 33,15
et ait Moyses: si non tu ipse precedas8 ne educas nos de loco isto
8 precedas] precedes
Weber
Numérotation du verset
Ex. 33,16
in quo enim scire poterimus ego et populus tuus invenisse nos gratiam in conspectu tuo nisi ambulaveris nobiscum ut glorificemur ab omnibus populis qui habitant super terram
Numérotation du verset
Ex. 33,17
dixit autem Dominus ad Moysen: et verbum istud quod locutus es faciam invenisti enim gratiam coram me et te ipsum novi ex nomine.
Numérotation du verset
Ex. 33,18
qui ait: Ostende mihi gloriam tuam.
Numérotation du verset
Ex. 33,19
Respondit: Ego ostendam omne bonum
tibi,
et vocabo9
9 vocabo] + in
Weber
nomine Domini
coram te,
et miserebor cui voluero,
et clemens ero in quem mihi placuerit.
Numérotation du verset
Ex. 33,20
Rursumque ait: Non poteris videre faciem meam
non enim videbit me
homo
et vivet.
Numérotation du verset
Ex. 33,21
Et iterum: Ecce, inquit, locus
est10 apud me,
10 locus est]
inv. Weber
et11 stabis
11 et] om. Weber
super petram.
Numérotation du verset
Ex. 33,22
cumque transibit
gloria mea, ponam te in foramine petre,
et protegam
manu12
12 manu] dextera
Weber
mea donec transeam.
Numérotation du verset
Ex. 33,23
Auferamque13
13 auferamque] tollamque
Weber
manum meam, et videbis posteriora mea
faciem autem meam
videre
non poteris.
Capitulum 33
Numérotation du verset
Ex. 33,1
differentia
differentia
marg.|
{LYR#T#.1}
De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 18vb
Numérotation du verset
Ex. 33,ad litteram
marg.|
marg.| {843}
.1.
Locutusque est dominus ad Moys.
Hic consequenter ponitur Domini responsio in speciali et magis explicita, et primo quantum ad aliquid quod videbatur durum, secundo quantum ad id quod est gratiosum ibi : Dixit autem Moyses. Adhuc primo ponitur dicta responsio. secundo populi increpatio, ibi : Dixitque dominus. Petitio autem Moysi includebat, quod dominus deduceret eos ad terram promissam, {844} et dominus responderat, quod daret eis angelum ducem, ideo hic explicatur qualiter intelligitur, cum dicitur.
marg.|
.2.
Vade ascende de
loco
.
Hic dicitur quia terra promissionis altior est quam desertum in quo erant.
marg.|
.3.
Tu et populus tuus quem
eduxisti
de
terra
.
et non additur hic tuus quia dominus iam incipiebat illi populo reconciliari.
marg.|
.4. Interram quam iuravi Abraham Isaac, et Iacob dicens. ut habetur Gn. 22.g.
prol.|
{845} Quia fecisti hanc rem, et non pepercisti filio tuo unigenito propter me, benedicam et multiplicabo semen tuum, sicut stellas celi, etc.
Numérotation du verset
Ex. 33,ad litteram
marg.|
.1.
Et
mittam
precursorem
etc. supra 13.d. dicitur, Scrabrones. Dicendum quod omnia que fecerunt ad eiectionem populorum de terra Chanaan, fuerunt facta ministerio angelico.
marg.|
.2.
Et intres in terram
etc. Per hoc intelligitur abundantia lactis et mellis in terra promissionis, quia in pluribus locis est multum pascualis. Apes etiam ibi mellificant absque solicitudine humana.
marg.|
.3.
Non enim
etc. id est non ero ductor vel comes tui itineris per meipsum, hoc superius in sua responsione non expresserat, ideo hic explicat, ut sic intelligatur angelus ductor, et non dominus cum eo. Sciendum tamen, quod cum Deus sit ubique non sic intelligendum est, quin esset cum eis per essentiam, potentiam, et presentiam, sed quod non adesset eis per miraculorum operationem sicut ante fuerat.
marg.|
.4.
Quia populus
etc. Et ideo indignus talibus beneficiis divinis.
marg.|
.5.
Ne forte
etc. non est per hoc intelligendum quod angelus de quo dixerat, quod esset eis ductor, esset misericordior ipso Deo, sed quod si adesset Dei presentia modo predicto, ex hoc rebellio populi esset gravior, et per consequens gravius punienda.
marg.|
.6.
Audiens populus
etc scilicet quod Deus non adesset eis in adminiculis, sicut antea.
marg.|
.7.
Luxit
etc. id est honestioribus vestimentis in signum tristitie.
marg.|
.8.
Dixitque
dominus
.
Hic consequenter ad aggravationem ponitur increpatio populi, cum dicitur.
marg.|
.9.
Populus dure cervicis es
id est superioribus rebellis et contumax in malis.
marg.|
.10.
Semel
ascendam
etc. non ad consolandum, sed ad puniendum propter tuam duritiam.
marg.|
.11.
Et delebo te.
ita quod non remaneat memoria tui. Ista comminatio Dei, sicut et alie in Sacra Scripturacommuniter posite, intelligitur sub conditione, scilicet nisi penitentas et corrigas te, sicut dicitur de Ninivitis, Ione 3.b. Adhuc quadraginta dies et Ninive subvertetur, que tamen non fuit subversa, eo quod penitentiam egerunt, et sic fuit in proposite.
prol.|
{846}
.12.
Iam nunc depone ornatum tuum.
Dicunt aliqui quod iste ornatus erat parvum tabernaculum, in quo cum Moyse conveniebant senes ad tractandum negotia populi, et offerebantur oblationes ante constructionem magni tabernaculi. Sed hoc non videtur verum, quia post depositionem ornamenti hic dicti, statim subditur de amotione illius tabernaculi, ut patet in littera ; et ideo dicit Rabbi Salomon quod per ornatum hic dictum, non intelliguntur pretiosa vestimenta, que iam deposuerant, ut predictum est, sed intelliguntur corone quas sibi principales populi imposuerant in die dationis legis. quando dominus locutus est eis decem verba, ut dictum est supra xx. ca. Tunc enim populus fuit Deo desponsatus per susceptionem legis. Et ideo fuerunt coronati ad modum sponse, et has coronas non deposuerant, ad ostendendum quod volebant esse subiecti legi, sed quia peccaverant per idololatriam, et tabule legis erant fracte, ideo ad eorum confusionem et humiliationem precepit dominus eas deponi.
marg.|
.13.
Ut sciam quid
faciam
tibi
id est pro te, si videro te humiliatum, nec intelligendum est per hoc quod Deus aliquid cognoscat de novo, sed quia ex mutatione populi de superbia in humilitatem apparet quid illi populo condecens sit fieri a Deo .
marg.|
.14.
Deposuerunt
ergo filii Israel ornatum,
etc. id est coronas eis impositas iuxta montem Horeb in datione legis.
marg.|
.15.
Moyses quoque tollens tabernaculum. In
quo conveniebant ad eum senes, ut dictum est.
marg.|
.16.
Tetendit
extra castra procul
scilicet duobus millibus cubitis longe a castris, ut dicit Rabbi Salomon et hoc etiam factum est ad humiliationem populi, sicut de coronis dictum est, quia sicut Deus reddebat se elongatum a filiis Israel, dicens quod non ascenderet cum eis, ita et Moyses, qui erat medius inter populum et Deum, se elongavit a castris.
marg.|
.17.
Vocavitque
nomen
eius tabernaculum federis,
etc. Tum quia dominus ibi cum eo familiariter loquebatur, ut habetur infra, Tum quia ibi decidebantur cause que poterant esse causa contentionis et discordie in populo, ideo subditur, Et omnis populus qui habebat aliquam questionem etc.
marg.|
.18.
Cumque
egrederetur
Moyses
scilicet de castris ut iret ad tabernaculum.
marg.|
.19.
Surgebat
universa
etc. ad faciendum reverentiam Moysi, tanquam prelato et superiori.
prol.|
{847}
Numérotation du verset
Ex. 33,ad litteram
marg.|
.1.
Descendebat columna nubis.
ad designandum Dei presentiam specialem.
marg.|
.2.
Et adorabant
scilicet deitatem signo visibili apparentem.
marg.|
.3.
Loquebatur autem
etc. id est valde familiariter, ideo subditur :
marg.|
.4.
Sicut loqui,
etc. non enim tunc vidit divinam essentiam, quia cum peteret hoc, dixit ei dominus. Non poteris videre faciem meam, ut infra habetur.
marg.|
.5.
Cumque ille
reverteretur
etc. ad visitandum populum post collocutionem cum Deo .
marg.|
.6.
Minister,
etc. id est invenis respectu Moysi tamen non erat ita iuvenis quin iam fuisset factus dux exercitus in prelio contra Amalech, ut dictum est supra 17 capitulo Accipitur hic etiam puer id est minister, sicut et in pluribus aliis locis scripture.
marg.|
.7.
Dixit autem Moyses.
Hic consequenter ponitur Domini responsio gratiosa, et primo quantum ad deductionem populi ad terram promissionis : secundo quantum ad reputationem legis in principio sequentis ca. Adhuc primo ponitur Domini responsio gratiosa, respectu Moysi et populi communiter : secundo respectu Moysi singulariteribi : qui ait. Ostende mihi gloriam tuam. Circa primum premittitur insinuatio Moysi dicentis Domino.
prol.|
{848}
.8.
Precipis ut educam
populum
istum
scilicet de loco isto. Dixerat enim ei dominum ca. pre. Vade, et duc populum, etc.
marg.|
.9.
Et non
indicas mihi
quem missurus,
etc. qui, scilicet sit ad pacem meam et populi, licet enim dominus dixisset ei, quod mitteret. angelum cum eis, hoc tamen non sufficiebat Moysi, nisi dominus assisteret ei modo predicto.
marg.|
.10.
Presertim cum dixeris, novi te
etc. quod est signum magne dilectionis tanti Domini ad servum suum, et per hoc insinuat Moyses, quod non debebat esse contentus alio ductore, nisi ipse dominus cum hoc eos duceret, ut patet ex sequentibus, ideo concludit.
marg.|
.11.
Ostende mihi faciem tuam :
id est te mihi familiarem, sicut ante fabricationem vituli de ducendo me et populum istum per teipsum, unde in hebreo habetur : Ostende mihi. [hébreu] deracheca id est viam tuam. Ex quo patet quod adhuc non petebat Moyses visionem divine essentie, sed in petitionibus suis procedebat ordinate a minoribus ad maiora, prout inveniebat sibi Deum propitium in responsionibus, unde subditur :
marg.|
.12.
Dixitque
dominus
. Facies mea precedet
etc. id est egomet deducam te sicut tu petis. Verumtamen quin ista responsio non se extendit expresse nisi ad Moysen, ideo petit ultra Moyses, quod se extendat ad populum dicens.
prol.|
{849}
Numérotation du verset
Ex. 33,ad litteram
marg.|
.1.
Si non tu ipse precedas.
non solum me, sed etiam populum.
marg.|
.2.
Ne educas nos de loco isto.
Prius enim singulariter dixerat : Ostende mihi faciem tuam, sed hic ponit populum secum loquendo pluraliter, quasi dicat : Ne educas nos nisi sis ductor noster. Cuius ratio subditur :
marg.|
.3. In
quo enim scire
poterimus
etc. nisi tu deduxeris nos in signis mirabilibus, sicut ante peccatum vituli, et subditur concessio Domini dicentis. Et verbum istud quod locutus es, faciam : cuius causa subditur :
marg.|
.4. In
venisti enim gratiam coram me
id est faciam hoc propter meritum tuum, non propter meritum populi.
marg.|
.5.
Qui ait.
Hic ponitur responsio Domini gratiosa respectu Moysi singulariter. Sicut enim in humanis servus videns dominum voluntarium ad concedendum, accipit audaciam plus petendi, ita Moysis videns petitionem suam exauditam pro se et pro populo gratiose, accepit audaciam petendi visionem divine essentie dicens.
marg.|
.6.
Ostende mihi gloriam tuam
id est teipsum sicut videris in gloria tua.
prol.|
{850}
.7.
Respondit : Ego et ostendam
etc. In hebreo habetur : Ego faciam transire omne bonum ante te, et refertur ad illud quod postea subditur : Cumque transierit gloria mea et cat. secundum Rabbi Salom.
marg.|
.8.
Et vocabo
etc. Alia littera habet sic : Et legam in nomine Domini etc. Dictio tamen Hebraica [hébreu] quara, vocare potius seu clamare significat. Unde et alta voce legens, Hebreis dicitur clamare. Dicit igitur Rabbi Salomon quod in transitu glorie que hic exprimitur, intelligitur apparitio Dei facta Moysi sub similitudine hominis, quem Moyses vidit tantum a parte posteriori, et vidit ibi scripturam, in que continebantur tredecim modi impetrandi pietates divinas, absque allegatione meritorum Abrahe et aliorum patrum. Est igitur sensus secundum ipsum : Et legam id est legere te faciam : sicut Gn. 22. capi. dixit dominus : nunc cognovi etc. id est cognoscere feci. In nomine Domini coram etc. id est habebis recursum ad impetrandum Dei pietatem absque meritis patrum.
marg.|
.9.
Et miserebor cui voluero
etc. Ac si dicat, non defecerunt pietates mee, imo sicut fuerunt ad Abraham et ad alios patres, ita erunt ad te et ad populum istum, ita quod non indigebis allegare merita ipsorum patrum, sicut prius allegasti.
prol.|
{851}
Numérotation du verset
Ex. 33,ad litteram
marg.|
.1.
Non
poteris videre faciem meam
etc. id est in apparitione qua apparebo tibi. non dabo tibi licentiam videndi faciem meam.
marg.|
.2.
Non enim videbit me homo et vivet
id est talis visio non conceditur in vita presenti. Aliter exponitur secundum doctores nostros ab illo loco : Ego ostendam omne bonum tibi, id, est. vitam beatam, licet non modo. Et vocabo in nomine Domini coram te id est vocationem electorum in notitia mea existentem manifestabo tibi, et miserebor cui voluero. Ac si diceret, si queras quare aliqui, sunt vocati et non alii. scias quod hoc dependet ex sola voluntate mea : unde dicitur Rom. ix. d. Cuius vult miseretur et quem vult indurat. Non poteris videri faciam meam, quia hoc excedit facultatem humanam. Ideo sequitur : Non videbit me homo et vivet, talis enim visio {852} non conceditur in presenti vita, ubi est locus pugne et meriti, sed in futuro, ubi talis visio conceditur pro premio, secundum quod dicitur, Io. 17.a. Hec est vita eterna. Sciendum tamen, quod licet visio divine essentie non fuerit hic concessa Moysi : tamen alias fuit sibi concessa in vita presenti secundum quod dicit Augustinus libro de videndo Deum ad Paulinam, et de hoc habebitur super libro Nm. ubi magis habet locum.
marg.|
.3.
Ecce inquit locus est apud me
id est in monte Sinai, ubi consuevi tibi loqui. Dicebatur enim mons ille mons Dei, ut dictum est sup. 3. capitulo
marg.|
.4.
Et stabis supra
firmam petram
. In
hebreo habetur : super rupem.
marg.|
.5.
Cumque transibit gloria mea
id est species gloriosa, divine enim essentie non competit transitus.
prol.|
{853}
Numérotation du verset
Ex. 33,ad litteram
marg.|
.1.
Ponam te in foramine petre. In
hebreo habetur : in caverna rupis.
marg.|
.2.
Et protegam manu mea,
donec
transeam
id est non videbis me transeuntem in similitudine me representante donec transiero.
marg.|
.3.
Et
videbis posteriora mea
id est concedam tibi cognitionem mei, imperfectam tamen, sicut aliquis videns hominem a parte posteriori cognoscit ipsum {854} esse hominem, non tamen cognoscit quis, scilicet Socrates vel Plato vel huiusmodi.
marg.|
.4.
Faciem
autem
meam videre
non
poteris
.
Per hoc enim quod non vidit tunc faciem illius similitudinis, intellexit, quod tunc non concederetur sibi visio Dei perfecta et clara, tales enim apparitiones sensibiles vel imaginarie fiunt communiter ad denotandum illud quod vel sit vel fieri debet intellective cognitioni.
Numérotation du verset
Ex. 33,moraliter
marg.|
marg.| {847} In hoc capitulo dicitur.
marg.|
.3.
Loquebatur dominus ad Moysen
etc. Per quem significatur homo quicumque perfectus in contemplatione presentis vite que {848} consistit in oratione, et scripture sacre meditatione. Nam in oratione homo cum Deo loquitur, et in lectione sacre scripture Deus loquitur cum homine, et quoniam talis contemplationem patrie celestis desiderat, subditur :
Numérotation du verset
Ex. 33,moraliter
marg.|
marg.| {849}
.6.
Ostende mihi gloriam tuam
scilicet per apertam visionem verumtamen propter bonum populi aliquando talis detinetur {850} in vita presenti, sicut Paulus apostolus scribens ad Philippe res primo d. dicit de seipso : Desiderium habens dissolvi et esse cum Christo manere autem in carne necessarium propter vos. Ideo tali dicitur a Domino.
Numérotation du verset
Ex. 33,moraliter
marg.|
marg.| {851}
marg.|
† Locus est apud me. Per quem intelligitur Ecclesia militans, Mt. ul. d. Ecce vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem seculi.
prol.|
{852}
.4.
Stabis supra,
etc. id est firmus in fide, 1Cor. x.d. Petra autem erat Christus.
marg.|
.5.
Cumque transibit gloria mea
id est essentie mee visio clara, que dicitur in hac vita transire ab hominibus, eo quod non datur eis sicut predicitur in hoc ca. Non videbit me homo, et vivet.
Numérotation du verset
Ex. 33,moraliter
marg.|
marg.| {853}
.1.
Ponam te in
foramine
etc.
et protegam
id est adhuc retinebo te in contemplatione Christi passi que est per fidem, quia tamen talibus datur aliquando maior cognitio quam simplicis fidei, sicut data est prophetis, et maxime apostolis, ideo subditur :
marg.|
† Tollamque manum meam et videbis, scilicet maiori cognitione quam{854} per fidem simplicem, minori tamen quam sit clara visio Dei ideo subditur :
marg.|
† Et videbis posteriora mea. Qui enim videt hominem a parte posteriori cognoscit quod sit homo, non tamen cognoscit de terminate si sit Socrates vel Plato, ideo subditur : Faciem autem meam videre non poteris.
prol.|
{843}
Numérotation du verset
Ex. 33,Additio 1
marg.|
marg.| {853} In capitulo 33. ubi dicitur in postilla Non enim ascendam tecum, etc. Non videtur convenienter dictum ut intelligatur illud quod dicitur hic : Non enim ascendam tecum id est quod non adesset eis per miraculorum operationem sicut ante fuerat. Nam impossibile erat eis eiicere illas gentes, nisi per potentiam divinam miraculose operantem, unde infra Deute. 12. capitulo Si dixeris in corde tuo, etc. Ex quo patet quod secundum cursum communem non erat possibile eis, nisi per miracula facta virtute divina, delere adversarios suos, sicut nec ab Egyptiis evadere aliter poterant ; Vel aliter videtur intelligendum hoc quod dicitur hic : Non ascendam tecum. Pro quo sciendum quod supra 19.a. volens Deus inducere populum ad observantiam preceptorum que eis daturus erat, promisit eis : Si custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium inter omnes gentes, et ultra eritis mihi in regnum sacerdotale, et gentem sanctam, etc. In quorum executione supra 25.a. dixit : Facient mihi sanctuarium, et habitabo inter eos : in qua cohabitatione mandavit fieri arcam et propitiatorium cum cherubin, inter que locuturus erat Deus cum Moyse illa de quibus mandaturus erat populo, ut In eo capitulo declaratur, in quibus sic ordinatis manifeste ostendebatur residentia Dei inter populum Israel, tanquam inter populum peculiarem et gentem sanctam, cum tamen non fecerit aliter omni nationi ; de qua residentia intelligitur illud Dt. 4.b. Quam est gens magna, que habeat Deo s appropinquantes sibi, et multa similia. Nunc autem ratione peccati commissi, quia irritum fecerunt pactum diu, merito debebant amittere huiusmodi excellentiam seu preeminentiam, que eis fuerat concessa singulariter inter gentes, et hoc est quod dicitur, Non enim ascendam tecum, seu in medio tui, prout in hebreo id est non ponam tabernaculum meum in quo habitatio mea, et representatur, et responsa mea divinitus dantur, et sacrificia mihi oblata acceptantur, et huiusmodi, in medio tui, et ideo sequitur : Quia populus dure cervicis est, et ideo indignus ad predictam cohabitationem divinam modo predicto, presertim cum ex hoc posset eis imminere maximum periculum, eo quod gravius peccarent, si Deum haberent presentem modo predicto, et hoc est quod dicitur, Ne forte disperdam te in via. Consonat proprie huic expositioni quod sequitur : infra. Moyses quoque tollens, etc. Non enim legitur Moysen habuisse aliud mandatum a Deo, ut hoc fecisset, nisi ex hoc quod audivit a Deo : {854} Non ascendam tecum, id, est, cum filiis Israel, unde et populus adorabat de longe Deum descendentem in columna nubis ad Moysen extra castra. Similiter Deus loquebatur cum Moyse facie ad faciem extra, non in castris, ut patet in littera que omnia denotant, quod residentia divine presentie in medio populi que fuerat concessa eis ante peccatum, post peccatum subtrahebatur ab eis, et hoc est quod dicitur, Non ascendam tecum, seu in medio tui, modo prius exposito. unde ex his verbis intelligebatur prohibitio fabricationis tabernaculi, et omnium ad hoc pertinentium, quod ad magnum populi cedebat detrimentum, quia ex hoc iudicabantur indigni gratia Dei, et presentia divine consolationis, prout in gloss. Interli. tum quia ex tali cohabitatione Deus operabatur, tanquam ambulans in medio castrorum, ad defensionem eorum, et inuasionem inimicorum, et sic eorum castra fuerunt sanctificata, unde et Dt. xxiii capitulo Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum tuorum, ut eruat te, et tradat tibi inimicos tuos, etc. prout sequitur in littera.
Numérotation du verset
Ex. 33,Additio 2
prol.|
In eodem capitulo 33. ubi dicitur in postilla : Semel ascendam in medio tui, etc.
prol.|
Hoc quod dicitur, Semel ascendam in medio tui, et delebo te, potest intelligi non solum comminatorie, sed prophetice, scilicet referendo ista verba ad ea que postea in adventu Christi in carnem in medio eorum contigerunt. Semel enim ascendit Deus scilicet filius Dei incarnatus in medio eorum, et propter hoc quod erat populus dure cervicis, delevit eos, ita quod iam de cetero eorum status non remansit sub prima forma, et ex hoc Deus innuebat populo, quod propter duritiam cervicis eorum non expediebat eis habere tantam adherentiam seu familiaritatem cum Deo, ut in medio eorum ambularet, ne ex hoc peccata eorum aggravarentur, iuxta illud Io. xv.d. Si ego non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent, etc.
Numérotation du verset
Ex. 33,Additio 3
prol.|
In eodem capitulo 33. ubi dicitur in postilla : Ideo dicit Rabbi Salom. quod per ornatum hic dictum non intelligitur, etc.
prol.|
Per hoc quod dicitur, Iam nunc depone ornatum tuum, secundum quosdam Hebreorum expositores non intelligitur quod Deus de novo preciperet eis, ut deponerent ornatum, quia ia hoc fecerant, sed intelligitur per modum cuiusdam approbationis. quasi dicat ex quo estis populus dure cervicis, {855} et incurristis tantum peccatum, conveniens est ut deponatis ornamenta vestra in signum contritionis et penitentie. Nec oportet quod hoc referatur ad coronas aureas quas receperant in datione legis, ut dicit Rabbi Salomon hoc est enim manifeste fictitium, cum nulla mentio de hoc fiat in Scriptura, sed plane est intelligendum, sicut nostra translatio dicit, scilicet quod nullus ex more indutus est cultu suo. unde sequitur : Ut sciam quid faciam tibi scilicet cum videro te humiliatum, et hoc est quod dicitur : Sciam intelligendum est prout in po.
Numérotation du verset
Ex. 33,Additio IIII.
prol.|
In eod. c. 33. ubi dicitur in postilla : Dixit autem Moyses. Hic consequenter ponitur responsio etc.
prol.|
Circa plurima de his que continentur in hoc capitulo ab hoc loco : Dixit autem Moyses, usque in finem. Similiter in sequenti ca. multe varietates inter expositores inveniuntur tam Hebreos quam Latinos : quarum repetitio esset magis fastidiosa quam utilis, unde melius videtur, ut illis varietatibus pretermissis, quamdam expositionem, que salvo meliori iudicio videtur magis consona littere et rationi proponam, que licet in aliquibus concordat cum postilla, in multis tamen ab ea deviat, et sic discretus lector eligat sibi meliorem. In primis autem querendum videtur cur Moyses petiit a Deo habere maiora seu perfectiora post peccatum vituli quam antea : non enim legitur antea petivisse quem angelum volebat Deus mittere cum populo supra, 23. capi. quando ei dixit Deus, Ecce ego mitto angelum meum, etc. Similiter nec legitur quesivisse, quod Deus ostenderet sibi vias suas, nec gloriam suam, et huiusmodi ante peccatum, sed tantum post, ut in hoc loco, quod videtur dignum admiratione, nam prout supra, 32. capitu. dictum fuit in postilla : Ex perversitate subditorum sequitur deiectio honoris sui prelati, magis quam sui profectus. Ad quod dicendum quod licet Moyses credendus est fuisse in magna perfectione postquam vocatus est a Deo, et specialiter tempore dationis legis, quando fuit sequester inter Deum et populum, ut habetur Dt. 5. nihilominus tamen tenendum est eum postea profecisse, tam in vita contemplativa quam activa. De contemplativa patet saltem per ieiunium, in quo perseveravit per 40. dies, ut supra Ex. 24. capitulo residens in consortio divino semper. Legitur enim : Fuit ibi cum Domino. 40. dieb. et 40. noctibus panem non comedit, etc. Per ieiunium autem mens liberius elevatur ad sublimia contemplanda, ut secundum Augustinum ieiunium mentem elevet, et ideo de Daniele legitur, quod post ieiunium trium hebdomadarum revelationem accepit a Deo . Ex quo sequitur, quod in tanto ieiunio et cum tanta separatione a mundanis et corporalibus, et cum continua adherentia ad Deum, mens ipsius Moysi maxime elevaretur in divina contemplatione. In vita activa etiam legitur maxime profecisse post lapsum populi in peccatum : Primo in ultione quam exercuit contra idolatras ex zelo iustitie precipiens suis, scilicet Levitis. Occidat unusquisque fratrem et amicum, suum etc. In quo maxime demonstravit non solum se habere iustitiam que maxime pertinet ad vitam activam, sed etiam esuriem iustitie, de qua salvator Mt. 50.a. Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, etc. unde in secunda secunde, questio. 139. artic. 2. In corpore questio quod aliquis non solum virtuosa opera faciat que communiter dicuntur opera iustitie, sed quod faciat ea insatiabili quodammodo desiderio : quod potest significari per famem et sitim iustitie, unde et facta ultione dixit Levitis ostendens se visceraliter approbare predictam ultionem divini honoris. Consecrastis hodie manus vestras Domino etc. Ostendit etiam se caritatem proximorum et internalem habere, cum statim facta ultione reversus ad dominum ait : Ex. 32.g. Aut dimitte eis hanc noxam, aut dele me de libro quem scripsisti. Ex quibus manifeste patet, quod licet populus post peccatum comissum meruerit amittere ornatum suum, quod pertinet ad detrimentum dignitatis seu perfectionis eorum qualitercumque exponatur. Moyses tamen meruit maiora et priora, quam prius, rationibus supra dictis, et ideo post predicta, et non ante, de eo legitur statim supra Loquebatur dominus ad Moysen faciem ad faciem, scilicet manifesta visione, prout in gloss. sicut solet loqui homo ad amicum suum, quod non legitur de aliquo patriarcha seu propheta. Quod enim legitur de Iacob Gn. 22. Vidi dominum facie ad faciem. Intelligitur ad litteram de angelo loquente cum Iacob, unde ibidem ubi dicitur Deus, habetur in hebreo
[hébreu] heloim quod est nomen communicabile angelis, et iudicibus, hic autem ubi dicitur dominus, ponitur nomentetragrammaton incommunicabile, quod etiam legitur infra, Deutero. 5.a. Facie ad faciem locutus est vobis dominus, etc. hoc intelligitur secundum Augustinum propter rerum evidentiam, et quodammodo divine maiestatis presentiam, de qua dubitari non possit, non tamen ibi dicitur ; Sicut loqui solet homo ad amicum suum, sicut hic : sed potius contrarium, Dicit enim : Timuistis enim ignem, et non ascendistis in montem. Moysi vero sic familiariter Deus loquebatur, quocumque terrore impediente sublato, conceptus suos Deo exprimeret, et eius revelationes manifeste haberet, ut in proposito satis apparet, quam tamen perfectionem non legitur prius habuisse.
prol.|
{856} Presupponendum est etiam ad expositionem littere, quod Moysi non fuit commissum ante ieiunium, et alia predicta que post ieiunium sunt secuta, ut duceret populum, sed quod duceretur ipse Moyses et populus per angelum, unde supra, 23.ca. Ecce ego mittam angelum, etc. cui quidem angelo Moyses et populus tenebantur obedire. Dicitur enim ibi Observa eum, et audi vocem eius, etc. Nunc autem postquam Moyses fuit ad maiorem perfectionem sublevatus (ut dictum est) commissus fuit sibi quasi singulariter ducatus populi. unde supra 32.g. Tu autem vade, et duc populum istum, cum hoc etiam fuit dictum sibi, quod haberet angelum precedentem se, unde dicit : Angelus meus precedet te, qui quidem angelus videbatur mitti ut precursor specialiter ad expellendos adversarios, unde supra eo. ca. Mittam precursorem tuum angelum, ut eiiciat, etc. quia tamen non exprimebatur an iste angelus de quo modo loquitur, precursor esset tantum, an precursor et preceptor, sicut de primo angelo dictum fuit in 33.ca. supra dicto, idcirco rationabiliter petebat Moyses huius dubii declarationem dicens : Dixit autem Moyses, etc. quasi dicat, ex quo precipis mihi de novo educere populum istum, vellem ut indicares mihi quem missurus sis mecum, scilicet an angelum preceptorem et precursorem cui ego debeam obedire in regimine populi, an angelum precursorem tantum et ad expellendas gentes missum, non tamen ad regimen populi. Et sequitur : Presertim cum dixeris, novi te ex nomine, et invenisti gratiam coram me, etc. In quibus verbis rationem sue dubitationis fortificat, quasi dicat ex quo metu approbasti, quod intelligitur per hoc quod dicitur. Novi te ex nomine, et similiter testaris quod inveni gratiam coram te. non immerito estimare possum quod non mittas angelum mecum, ut mihi precipiat in regimine populi, sed quod a te solo et immediate procedam in huiusmodi regimine, unde in premissis intelligitur Moyses implicite petivisse quod regimen, populi esset sibi a Deo commissum sine alicuius angeli presidentia. Si autem queratur quando dixit dominus ad Moysen. Novi te ex nomine, etc. dicendum quod licet hoc non legatur fuisse dictum antea Moysi, tamen sufficit auctoritas scripture ad hoc, ut credatur, sibi fuisse dictum, sicut in multis aliis locis sacre scripture hoc contingit. Vel dicendum quod licet predicta verba sub eadem forma non fuissent dicta Moysi, equivalenter tamen seu interpretative intelliguntur sibi fuisse dicta, et hoc cum supra 32. capitulo legitur Deum dixisse Moysi, Dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, faciamque te in gentem. In hoc enim quod dicit. Dimi te me, ut irascatur furor meus, satis datur intelligi Moysen meruisse gratiam apud dominum : unde Greg. super his verbis quasi in persona Dei loquens Moysi sic ait. Pensa quantum apud me valeas, et cognosce quod obtinere poteris quicquid pro populo exoras. Hec ille. In hoc autem quod sequitur : Faciamque te ingentem magnam scilicet in generationem sanctorum, prout in glo. satis ostenditur Moysen fuisse notum singulari modo apud Deum, cum generatio sanctorum, que ab Abraham descensura erat, ab ipso Moyse si voluisset Deo disponente descendisset.
prol.|
Ulterius autem sequitur in littera. Si ergo inveni gratiam in conspectu tuo, etc. prout veritas Hebraica habet.
prol.|
Circa quod attendendum est, quomodo ista verba continuentur in sententia cum precedentibus. Ad quod sciendum quod ad hoc quod huiusmodi officium scilicet regimen populi convenienter Moyses exequeretur, oportebat ut Moyses esset a Deo competenter informatus de his quibus Deus regit rationalem creaturam, et hoc propter duo. Primum ut regimen ipsius Moysi conformaretur quantum possibile esset divino regimini, quod est optimum. Secundum, ut cum aliqua occurrent in populo, super quibus. oporteret, ut Moyses Deum orasset, fuisset, ipse instructus de his que erant Deo beneplacita, ut oratio sua esset efficax, iuxta illud quod ecclesia orat in quadam collecta dicens : Ut petentibus desiderata concedas fac nos que tibi sunt placita postulare. Idcirco dicitur. Si ergo inveni gratiam in conspectu tuo scilicet ut hoc regimen mihi committas modo predicto, ostende mihi vias tuas, ut sciam te. Cuius sensus est, nam universe vie Domini quibus mundum regit, misericordia et veritas, scilicet et iustitia sunt, secundum Ps. Que quidem vie licet nobis ad plenum investigabiles non sint, iuxta illud ad Roma. 9.d. Investigabiles vie eius, tamen participative ab hominibus (presertim perfectis) cognoscuntur, unde qui eas divino munere cognoscit, Deum dicitur nosse, Iuxta illud Hieremie. 9.g. In hoc glorietur qui gloriatur scire et nosse me etc. et hoc est quod dicitur : Ostende mihi vias tuas, etc scilicet ut possim te imitari in huiusmodi regimine. Et in hoc innuit Moyses primam rationem sue petitionis supra dictam. Nec talis imitatio debet impossibilis estimari. Nam salvator dicit Lc. 6.e. Estote misericordes, etc. et sequitur in littera. Et inveniam gratiam ante oculos tuos, scilicet impetratione eorum pro quibus orabo : et in hoc innuit secundam rationem sue petitionis, et quia ista petebat Moyses propter bonum populi qui maxime indigebat bono regimine, et quod oratio Moysi pro eis cum occurreret necessitas haberet efficaciam impetrandi. Ideo sequitur : Respice {857} populum tuum, gentem hanc. quasi dicat non peto que mea sunt, sed que tua sunt, nam gens ista populus tuus est. Ad quod respondet Deus. Facies mea precedet te, et requiem dabo tibi : cuius sensus est, quod ipsemet Deus volebat deducere ipsum Moysen absque aliquo medio sicut petebat, et sic daret sibi requiem scilicet sufficientiam eorum que desiderabat. unde in hoc solum videtur Deus respondere ad primam petitionem implicitam ipsius Moysi, in qua volebat quod nullus angelus interponeretur in regimine populi, non autem per hoc fuit responsum ad secundam, scilicet illam in qua dixit : Ostende mihi vias tuas, etc. Que quidem responsio fuit hic pretermissa, eo quod Moyses non solum desiderabat requiem suam propriam, habendo divinam gubernationem immediatam quo ad se, sed etiam quo ad populum, sic quod Deus ambularet cum eis per cohabitationem in tabernaculo in medio populi, prout fuerat ante peccatum per Deum ordinatum supra Ex. 33. unde sequitur Ait Moyses. Si non tu ipse precedas, etc. Qualiter autem ipse petebat, quod Deus eos precederet, statim declarat dicens : In quo enim scire poterimus ego et populus tuus, invenisse nos gratiam in conspectu tuo, nisi ambulaveris nobiscum, etc. In quo petebat ultra predicta in signum divine placationis, quod tabernaculum federis, in quo Deus facie ad faciem loquebatur Moysi, quod tunc erat propter peccatum populi elongatum extra castra, ut supra eod. ca. reduceretur intra castra in quo sciretur, quod non solum Moyses, sed etiam populus invenisset gratiam in conspectu Domini, ut sic glorificaretur ab omnibus populis, prout littera immediate sequens declarat, ad quod sequitur responsio Domini, scilicet Dixit autem dominus ad Moysen, etc. Ex quibus verbis videtur Deum concessisse Moysi duo. Unum enim implicite quod etiam implicite Moyses petierat, scilicet quod regimen populi esset per Deum, et non per angelum. Secundum autem, quod Deus ambularet cum populo per cohabitationem in tabernaculo predictam : quorum primum patet in executione, tum quia non legitur in toto processu Mosaice vite, quod fiat mentio de angelo loquente cum Moyse vel ei apparente post hoc sicut antea, tum quia de Iosue immediate successores ipsius Moysi legitur Iosue. 5.d. quod apparuit ei angelus in persona viri cum gladio evaginato dicens : Ego sum princeps exercitus Domini, nunc veni, quasi dicat prout exponitur ab antiquis : Ego fui impeditus tempore Moysi magistri tui, sed nunc venio. Cui Iosue inclinatus in terram dixit. Quid dominus meus loquitur cum servo suo. Ex quo patet quod subiectio presidentis populi Israelitici ad angelum incepit a Iosue, non autem tempore Moysi. Facit etiam ad hoc quod legitur Dt. 32.b. ubi agitur deductione populi per desertum, dicit : Dominus solus dux est eorum, et non fuit cum eo Deus alienus, etc. unde in hoc quod dicitur. Dominus solus, intelliguntur excludi angeli a ducatu illius populi. In hoc autem quod sequitur, et non fuit cum eo Deus alienus, intelliguntur excludi demones. Executio autem secundi concessi, scilicet de habitatione divina in medio populi patet manifeste, cum post predicta statim fuit mandata executioni fabricatio tabernaculi, sicut prius ante peccatum fuerat ordinatum, et ideo dominus durante hac collocutione cum Moyse mandavit precidi duas tabulas, ut super eis scriberentur verba in primis tabulis, scripta, in quo manifeste demonstravit, quod volebat tabernaculum fieri, in quo arca testamenti cum predictis tabulis erat principalis, et per consequens reconciliatio populi ad Deum fuit in hoc concessa. Consequenter autem quia predicta tam gratiosa Deus concesserat populo ex meritis ipsius Moysi, dicit et reddens, causam huius concessionis. Invenisti enim gratiam coram me, etc. quasi dicat ista non concedo intuitu populi, nec etiam per merita patrum, sed quia invenisti, etc. Ideo Moyses accepit quodammodo audaciam ulterius petendi summum bonum quod ab homine supernaturaliter potest attingi, scilicet claram visionem divine glorie, que idem est cum essentia divina, unde ait Ostende mihi gloriam tuam. Circa quam petitionem quidam Hebreorum specialiter Rabbi Moyses Egyptius in suo libro de directione, parte 2. magnam movet difficultatem, dicens magnum inconveniens esse, quod Moyses petivisset a Deo illud quod est impossibile in hac vita, infra enim dicitur. Non videbit me homo et vivet. Sed hoc dubium non videtur esse difficilis solutionis, tum quia voluntas secundum. Philosophum est impossibilium, petitiones autem sunt eorum que homo vult, tum quia licet sit hoc impossibile secundum naturam, non tamen est impossibile apud Deum. qui est supra naturam, unde et hec visio fuit concessa Moysi secundum Augustinum de videndo Deum, licet non in hoc loco, ut patet per litteram dicentem. Non poteris videre faciem meam.
prol.|
Sequitur in littera : Ait, scilicet dominus. Ego ostendam omne bonum tibi, ubi in hebreo habetur prout in postilla ; Ego transire faciam omne bonum meum ante te. Ad cuius intellectum attendendum est, quod Moyses de duabus suis petitionibus petebat responderi a Deo . Una scilicet in qua petiverat scire vias Domini, cum supra dixit. Ostende mihi vias tuas, ut sciam te, etc. Alia vero in qua petivit videre gloriam Dei, scilicet divinam essentiam, cum dixit. Ostende mihi gloriam tuam, ut dictum est. Ad quas duas petitiones Deus sibi respondit ab isto loco usque ad finem c. Que quidem responsio dividitur in tres partes, secundum tria {858} distincta que Deus Moysi successive respondit. Primum, scilicet cum dicit : Nam ego transire faciam omne bonum, etc. Secundum cum dicit : Rursumque ait. Non poteris, etc. Tertium cum dicit : Et iterum, Ecce, inquit, locus est apud me, etc. Circa primum sciendum quod bonum divinum potest dupliciter intelligi. Uno modo pro ipsa bonitate divina, que essentialiter est ipse Deus, qui est summum bonum increatum. Alio modo pro bono universi, quod ad primum bonum ordinatur, sicut bonum exercitus ordinatur ad bonum ducis, secundum Philosophum in 11. Metaph. unde per hoc quod dicitur, Transire faciam, etc. Intelligendum est, utrumque bonum predictum : Non enim dixit. Transire faciam bonum meum coram te, sed omne bonum, quod utrumque comprehendit. Bonum autem universi creatum maxime videtur consistere in bonitate divine providentie, qua mundus gubernatur prout ordinatur in ipsum Deum, ut dictum est. In qua quidem gubernatione creature rationales singulariori modo reguntur a Deo, quam alie, unde Apostolus 1Cor. 9.d. Numquid de bobus cura est Deo ? quod non est sic intelligendum, ut boves totaliter subtrahantur a cura divine gubernationis, sed solum subtrahuntur a modo gubernationis, qui proprie competit rationali creature, que non solum gubernatur a Deo per hoc quod moventur ab ipso Deo in eis interius operante, sed etiam quod per hoc a Deo inducuntur ad bonum, et retrahuntur a malo per precepta et prohibitiones, premia, et penas, prout in 1Par. q. 103. arg. 5. In responsione ad 2. arg. Et iste sunt vie Domini quas Moyses petebat sibi a Deo ostendi, cum dixit : Ostende mihi vias tuas, etc scilicet ut cognosceret quomodo Deus per misericordiam et veritatem, seu iustitiam, que sunt vie Domini, et quodammodo videntur opposita creaturam rationalem regebat, ad quem autem finem Moyses ista petebat dictum est supra In hoc igitur quod dixit Deus : Ego transire faciam omne bonum meum ante te, concessit Moysi quod utrumque bonum predictum faceret transire ante Moysen, scilicet in specie gloriosa, ipsum Deum representante et etiam divinam gubernationem predictam.
prol.|
Sequitur littera ; Et vocabo in nomine Domini coram te : Quod verbum exponitur, in postilla de vocatione electorum in notitia divina existentium, quod non videtur convenienter dictum, tum quia non consonat littera : tum quia non legitur quod Moyses hoc petivisset, nec etiam fuisset sibi ostensum, tum quia hoc esset contra auctoritatem ecclesie que in collecta dicit : Deus cui soli cognitus est numerus electorum, unde dictum verbum videtur exponendum, continuando ipsum ad precedentia sic : Dixerat Deus Moysi statim supra Ego transire faciam omne bonum meum, ante te, etc. quod intelligitur per speciem representantem, ut dictum est, et quia intelligentia opus est in visione, ut habetur Daniel 10. Idcirco subdit. Et vocabo, etc. ubi in hebreo ponitur unum verbum quod indifferenter significat vocare, clamare, seu legere, et est casus, quod ea que per illam speciem gloriosam transeuntem representabantur, declarentur ipsi Moysi, per hoc quod Deus coram ipso Moyse vocaretur seu legeret nomen suum, scilicet divinum, ipsum sic exprimendo, ut Moyses intelligentiam haberet predictorum, quod totum fuit impletum prout in sequenti c. continetur, ubi dicitur : Quo transeunte coram eo, etc. prout ibidem exponetur. Et quia vie Domini que ostense fuerunt Moysi pro maiori et notabiliori parte videntur sonare misericordiam et pietatem seu remissionem peccatorum et huiusmodi, et cum dicitur Misericors et miserator, etc. ne forte ex hoc Moyses putaret quod ista respectu cuiuscumque delinquentis intelligentur, idcirco subdit. Miserebor cui voluero, hoc est dicere prout in glos. Gratuita et spontanea est omnibus Dei misericordie, cum enim miseretur, gratia est, cum vero indurari permittit, iustum iudicium est, quamvis occultum : Hec in gl.
prol.|
Sequitur 2. pars responsionis, cum dicitur : Rursumque ait : Non poteris videre faciem meam, etc. cuius sensus continuatur ad predicta sic, quia Deus statim dixerit sup. Moysi. Ego transire faciam, etc. quod intelligitur etiam de bono increato, ut dictum est, nec ex hoc forte Moyses putaret sibi concessum esse, videre ipsam Dei faciem, seu essentiam prout petiverat, idcirco expressit quod in hoc non concedebatur sibi talis visio, quia non pertinet existentibus in hac vita, unde Greg. In Hom. Quam diu enim hic mortaliter vivitur, videri per quasdam imagines Deus potest, sed per ipsam nature speciem non potest videri.
prol.|
Sequitur tertia pars responsionis, ubi dicitur. Ecce, inquit, locus est apud me, etc. In quo Deus declarat Moysi id quod de suis petitionibus assecuturus esset, et primo assignando sibi locum, cum dicit. Ecce inquit, locus est, apud me, etc. exponatur prout in postilla. Secundo ostendendo sibi modum quo predicta essent sibi ostendenda, et hoc cum dicit. Cumque transibit gloria mea. usqueibi : Faciem autem meam videre non poteris, etc. Ad cuius intellectum sciendum quod secundum sanctum Thomam in Prima parte, questione 1, articulo 9 in corpore articuli. Et est communis opinio sanctorum doctorum, in Sacra Scripturatraduntur nobis spiritualia sub metaphoris corporalium, unde in hoc loco duo metaphorice sunt intelligenda. Unum est cum dicit. Protegam te dextera mea, etc. quod intelligitur ad similitudinem hominis qui non potest videre alium transeuntem coram se, propter hoc quod protegitur per manum {859} eius ne ipsum videat, et post transitum, alio auferente manum suam videt posteriora illius transeuntis, non autem faciem eius, qui iam transiverat ab ipsius oculis. Aliud metaphoricum est, quod per faciem Dei in hoc loco sicut et in multis aliis intelligitur metaphorice divina essentia, per posteriora vero intelliguntur in hoc loco effectus divine providentie in creaturis, quia effectus est posterior sua causa. Unde in hac tertia parte Deus concessit Moysi quod transeunte gloria sua ante eum, scilicet per speciem gloriosam, ipsum bonum increatum, et bonum creatum ab ipso procedens representantem, prout in prima parte responsionis dixerat : Ego transire faciam, etc. quod tunc videret posteriora eius scilicet effectus divine gubernationis, qui sunt proprie vie Domini, quas Moyses primo scire petivit, sed cum hoc tamen, faciem Domini non videret, ratione tacta in secunda particula responsionis. Sed circa hoc notandum, quod non solum hic fuit concessum Moysi scire vias Domini que sunt eius posteriora, sed etiam qualiter ista emanant a sua causa que est facies Dei seu divina essentia, licet ipsa essentia divina a Moyse non videretur, quod innuitur in hac metaphora : nam tam facies quam posteriora coram Moyse transeunt modo predicto, sed notitiam posteriorum habuit perfectam, prout dicit : Et videbant posteriora mea. Ille enim qui posteriora alicuius videt, scit illa esse posteriora illius, licet faciem eius non videat. Qualiter autem ista intelligantur declarata fuisse Moysi in se. capitulo ubi iste promissiones fuerunt implete, amplius sunt declaranda in illo loco scilicet ubi dicitur : Quo transeunte, etc.
Numérotation du verset
Ex. 33,replica
prol.|
Replica Correctorii contra Burgensem In capitu. 33. ubi postilla. exponit illud : Non ascendam tecum. quod videlicet intelligatur de miraculorum operatione. Burgens. dicit illud inconvenienter dictum, quia post electionem gentium miraculose Deus operabatur, unde dicit quod debeat exponi de cohabitatione Dei in medio populi in tabernaculo et propitiatorio. Sed tunc argumentum Burgens. valet contra se, sicut contra postillatorem, quia post per omnem modum cohabitabat, responsa dabat et sacrificia acceptabat, etc. quemadmodum Burgens. enumerat. ResponDeoigitur ad argumentum pro concordia utriusque, quod hoc dictum, Non ascendam tecum, Conditionem subintelligit, scilicet nisi penitueris, prout etiam Burgens. dicit, sed quia populus penituit de peccato vituli, et hodie Iudei hoc peccatum detestantur, idcirco ascendit cum eis, et per miraculorum operationem quo ad expositionem postillatoris, et per cohabitationem quo ad expositionem Burgens.
prol.|
Item In eodem. capitu. Burgens. facit longam digressionem, in quo tangit aliqua que apud multos probabilia non sunt, transeo tamen ea nisi ubi notat postilla. In primis postillator servet ordinem ecclesiastica hierarchie ad angelicam hierarchiam exponit hoc capitu. quod ducatus populi fuerit commissus Moysi sub directione angelica potissime principis synagoge. Burgens. autem vult quod Moyses petierit a Domino populi ducatum immediate sine alicuius angeli presidentia. et quod Deus concesserit ei immediatum regimen populi absolvendo Michaelem in principatus usque ad tempora Iosue, que facta sunt propter Moysi perfectionem, quam habuit post peccatum vituli, prout late declarare nititur Burgens. In ipsa digressione. Sed salva pace grandipendentium deliramenta Burgens. istud dictum nullum habet fundamentum ex autentica scriptura, nam quod Michael princeps synagoge fuerit absolutus a suo principatu, et impeditus usque ad tempora Iosue, aut hoc fuit ex culpa principis, aut subiectorum, aut perfectione Moysi. Prima duo dici non possunt, quia princeps ille in beatitudine confirmatus peccare non posset, et culpa subiecti populi fuit punita, et per penitentiam remissa, ut dicit Burgens. In additione ultima circa illud ca. Si igitur detur tertium quod tante perfectionis fuerit Moyses, quod nullus fuerit ei custos et cooperator, ut videtur sentire Burgens. hoc videtur phantasticum et modicum favere fidei Christiane, nam nemo sane mentis dicere audebit Christum non precellere Moysen in natura et gratia, et tamen de Christo homine scriptum est Ps. xc capitulo Angelis suis Deus mandavit de te, ut custodiant, etc. Usus est enim Christus ministerio angelorum in multis, non quod indigeret, sed propter hierarchicam institutionem, quam declarat sanctus Dyonis. capitu. ix. Angelice hierarchie, dicens, Equidem divini luminis distributio a Deo indita est omnibus hierarchiis Angelicis et humanis ordinatissime superveniens ad communicandum omnibus personis hierarchicis. Burgens. igitur per hanc phantasiam excludit solum Moysen ab ecclesiastica hierarchia, Nec quis fidelis audebit dicere ecclesiam sanctam minus gratia preditam quam synagogam cum suo Moyse tamen ecclesiam totam et singulas eius partes secundum actus hierarchicos angelico ministerio dirigi, purgari, illuminari, et perfici credimus, ut Sscilicet Dionysii tradit auctoritas, ubi supra Ponitur etiam a sanctis sanctus Michael fore princeps ecclesie translatus a principatu synagoge, ideoque sub nomine eius omnes Angelos ecclesia veneratur, nec puto favere fidei nostre dicere Moysen doctorem synagoge potiorem quam Petrum pastorem ecclesie. Quo autem et quibus modis Petrus in regimine ecclesie sit directus, adiutus et custoditus ab Angelis, non nisi Actus apostolorum ignorans ignorat. {860} Error igitur videtur quod hic imaginatur Burgens. Nec motiva eius ad id valent, extorta est enim expositio illius Iosue, v. que dicit angelum tempore Moysi impeditum fuisse, quia transitus columne ignis et nubis fuit ministerio angelico. Si enim datio legis fuit facta per angelos in manu mediatoris, ut dicitur ad Gal. 3. multo rationabilius motio columne et cetera omnia, que nomine Domini facta sunt, per ministerium angelorum facta intelliguntur, Domino tamen immutabiliter presente et presidente, hec est sententia beati Greg. ut patet supra correctorio primo. 3. capitulo Nec allegatum Burgens. ex Dt. probat quod intendit. Cum enim dicitur, Dominus solus dux eius fuit, dictio exclusiva non excludit essentialiter ordinata ordine hierarchico, in quo ordine angeli includuntur, ut patet per beatum Dionysium ubi supra, et ideo non sequitur, Tantum homo currit, igitur animal non currit propter ordinem essentialem inter hominem et animal. Talis autem ordo est inter hierarchiam super celestem et terrenam ex institutione non ex rerum formatione, quia secundum actus hierarchicos se debito ordine presupponunt, unde dicitur 12. Metaphys. Entia nolunt male disponi, secundum quam optimam dispositionem influxus a primo per media procedunt in inferiora. Quod autem excluditur cum dicitur, Dominus solus dux eius fuit continuo subinfertur et non erat cum eo Deus alienus. Solus enim Deus ductor populi existens angelicam servitutem sibi ordine essentiali subordinatam nequaquam excludit, sed potius includit secundum doctrinam beati Dionys. ubi supra Et si quis obiecerit dicens Deus ad omnia sufficit specialiter in genere cause efficientis, ut patet per Proculum de causis, igitur ministeria angelorum in hoc ducatu non erant necessaria. Respondeo, hec obiectio valet de ministerio hominum sicut et angelorum, igitur nec Moysi ducatus fuit necessarius, iuxta allegatum Burgens. Dt. dominus solus dux eius fuit. Qua ratione enim dictio exclusiva excludit ministerium angeli, eadem rationi et hominis. Ad assumptum igitur autoris de causis dico, quod Deus solus sufficit ad omnia sine medio sufficientia thearchica, sed non hierarchica, et tantum valet dicere, Deus immediate sufficit ad omnia potentia absoluta, sed non ordinata. Ordinem enim hierarchicum Deus a principio conditione nature instituit, ut vult beatus Dionys. ubi supra et sic eas condidit, ut eos ordine sacro suos motus habere sinat secundum beatum August. Gubernat enim Deus ecclesiasticam per medium hierarchie celestis, et inferiora per media, et media per superiora Deus regi instituit sua voluntate, cuius causa querenda non est, et si quandoque huiusmodi ordinem potentia sua absoluta suspendit et immediate aliqua facit huius est magna causa, quam tempore Moysi Burgens. fingendo rationabiliter non assignat, nisi Moysi perfectionem, cuius tamen perfectio tanta esse non potuit quanta principis gloriosissimi Michaelis, cuius principatum dicit tempore Moysi impeditum, per consequens et eius meritum, quia ministerio ecclesiastice hierarchie angeli merentur usque in finem mundi aliquod premium accidentale, ut habetur ii. sententiarum.
prol.|
Item in eadem degressione Burgens. notat postillatorem exponentem hoc verbum Domini ad Moysen, Vocabo nomen Domini coram te, de vocatione electorum in notitia divina existentium : quam expositionem dicit Burgens. Inconvenientem ex tribus quia ut dicit non consonat littere, et quia non legitur Moysen id petivisse : etiam quia non fuisset ei ostensum contra auctoritatem ecclesie dicentis in collecta, Deus cui soli cognitus est numerus electorum, etc. sed certe iste obiectiones Burgens. nihil videntur valere. Non prima, quia expositio postillatoris ad intentionem etiam aliorum littere bene consonat, quod sic patet nam cum Moyses petiisset signum miserationis divine, dicens : In quo poterimus scire gratiam apud te invenisse, etc. et cum iam fiducialiter subiungeret, Ostende mihi gloriam tuam que non solum consistit in visione verbi, sed etiam reducentium in verbo, ideo intelligitur Moyses petiisse cognitionem vocationis electorum notitia divina existentium. Ad quam petitionem sic intellectam respondit Deus quo ad visionem Dei, Ostendam tibi omne bonum quo autem ad relucentiam in Deo, subdit, Et vocabo, vel legam secundum Hebraicam veritatem coram te. sc. exaratum in nomine Domini, ut supple, videre et cognoscere possis signum miserationis quod petis non esse precedentibus meritis, sed a sola mea voluntate. Ideo sequitur : Cui volo miserebor, etc. Hec igitur expositio postillatoris optime consonat littere contra primam obiectionem Burgens. et ipse Burgens. videtur cum ista expositione quam improbat postea coincidere, cum dicit quod sensus illorum verborum, et legam coram te in nomine Domini, est quod Moysi promitteret Deus dare intelligentiam eorum que in gloriosa specie transeunte representabantur. illa autem relucentia sunt in essentia divina, que ipsam representant. unde patet Moysen hec petisse contra secundam obiectionem Burgens. Tertia etiam obiectio Burgens. nihil valet : quia quam possibilis est petitio, ut ostendatur visio Dei, tam possibilis est petitio visionis relucentium In eo, et quam possibilis est collocatio primi, tam possibilis est et secundi apud Burgens. autem et alios possibilis est collatio primi, igitur et secundi, sed et illud quod adducit de collecta ecclesie non urget. quia etsi ostendantur alicui relucentia in Deo, non oportet quod ostendantur {861} omnia nec numerus omnium, ideo stat aliquem videre electionem divinam esse ex gratia, et videre aliquam certam gentem, puta Israeliticam ex huiusmodi electione invenisse gratiam, qui tamen non videret numerum electorum omnium, quod solius Dei est iuxta collectam {862} allegatam : Et videtur illa tertia obiectio tendere ad unum errorem Parisiis damnatum, videlicet quod omnis verbum videns et relucentia in verbo, videt omnia que verbum, error est.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ex. 33), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=04&chapitre=04_33)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ex. 33), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=04&chapitre=04_33)
Notes :