Nicolaus de Lyra

Capitulum 34

Numérotation du verset Ex. 34,1 

Ac deinceps precide ait tibi duas tabulas lapideas instar priorum et scribam super eas verba que habuerunt tabule quas fregisti
Numérotation du verset Ex. 34,2 

esto paratus mane,
ut ascendas statim in montem
Sinai
stabisque mecum
super verticem montis.
Numérotation du verset Ex. 34,3 

nullus
ascendat tecum nec videatur quispiam per totum montem oves1
1 oves] boves Weber
quoque et boves2
2 boves] oves Weber
non pascantur e contra.
Numérotation du verset Ex. 34,4 

excidit ergo duas tabulas lapideas quales ante fuerant et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai
sicut ei preceperat Dominus portans secum tabulas
Numérotation du verset Ex. 34,5 

cumque descendisset Dominus
per nubem stetit Moyses coram3 eo invocans nomen Domini
3 coram] cum Weber
Numérotation du verset Ex. 34,6 

quo transeunte coram eo ait Dominator Domine Deus misericors et clemens patiens et multe misericordie4 ac verax5
4 misericordie] miserationis Weber |
5 verax] verus Weber |
Numérotation du verset Ex. 34,7 

qui custodis misericordiam in milia qui aufers iniquitatem et scelera atque peccata nullusque apud te per se innocens6 est qui reddis iniquitatem
6 innocens Rusch (facsim.)] innocen cacogr. Rusch (Graz Erfurt)
patrum7 filiis
7 patrum] + in Weber
ac nepotibus
in tertiam et quartam progeniem
Numérotation du verset Ex. 34,8 

festinusque Moyses curvatus est
pronus in terram et adorans
Numérotation du verset Ex. 34,9 

ait: Si inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro ut gradiaris
nobiscum populus enim dure cervicis est, ut8 auferas
8 ut] et Weber
iniquitates nostras
atque peccata,
nosque possideas.
Numérotation du verset Ex. 34,10 

Respondit Dominus: Ego inibo pactum videntibus cunctis, signa faciam que numquam sunt visa super terram
nec in ullis gentibus ut cernat populus in cuius medio es9 opus Domini terribile quod facturus sum.
9 medio es] in. Weber
Numérotation du verset Ex. 34,11 

observa cuncta que ego10 hodie mandavi11 tibi ego ipse eiciam ante faciem tuam Amorreum12 Chananeum et Etheum Pherezeum quoque et Eveum et Iebuseum.
10 ego] om. Weber |
11 mandavi] mando Weber |
12 Amorreum] + et Weber |
Numérotation du verset Ex. 34,12 

cave ne umquam cum habitatoribus terre illius iungas amicitias que tibi sint in ruinam
Numérotation du verset Ex. 34,13 

sed aras eorum destrue
confringe statuas
lucosque succide
Numérotation du verset Ex. 34,14 

noli adorare deum alienum Dominus Zelotes nomen eius Deus est emulator
Numérotation du verset Ex. 34,15 

ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum ne cum fornicati fuerint cum diis suis et adoraverint simulacra eorum vocet te quispiam ut comedas de immolatis
Numérotation du verset Ex. 34,16 

nec uxorem de filiabus eorum accipias13 filiis tuis ne postquam ipse fuerint fornicate fornicari faciant et filios tuos in deos suos.
13 accipias] accipies Weber
Numérotation du verset Ex. 34,17 

Deos conflatiles
non facies tibi.
Numérotation du verset Ex. 34,18 

Sollemnitatem azymorum
custodies. Septem diebus
vesceris azymis,
sicut precepi tibi, in tempore mensis novorum: mense enim verni temporis egressus es de Egypto.
Numérotation du verset Ex. 34,19 

Omne quod aperit vulvam
generis masculini
meum erit. De cunctis animantibus tam de bobus
quam de ovibus
meum erit.
Numérotation du verset Ex. 34,20 

Primogenitum asini
redimes ove:
sin14 autem nec pretium pro eo dederis, occidetur.
14 sin] si cacogr. Rusch
Primogenitum filiorum tuorum redimes: nec apparebis in conspectu meo
vacuus.
Numérotation du verset Ex. 34,21 

Sex diebus operaberis,
die septimo
cessabis arare et metere.
Numérotation du verset Ex. 34,22 

Sollemnitatem
hebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tue triticee, et sollemnitatem
quando redeunte anni tempore cuncta conduntur.
Numérotation du verset Ex. 34,23 

Tribus temporibus anni
apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei Israel.
Numérotation du verset Ex. 34,24 

Cum enim tulero gentes
a facie tua, et dilatavero terminos tuos,
nullus insidiabitur terre tue, ascendente et apparente te15 in conspectu Domini Dei tui ter in anno.
15 et apparente – te] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 34,25 

Non immolabis
super fermento
sanguinem hostie tue16,
16 tue] mee Weber
neque residebit mane de victimis17
17 victimis] victima Weber
sollemnitatis Phase.
Numérotation du verset Ex. 34,26 

Primitias frugum terre tue offeres
in domo18
18 domo] domum Weber
Domini Dei tui. Non coques
hedum in lacte matris sue.
Numérotation du verset Ex. 34,27 

dixitque Dominus ad Moysen: Scribe tibi verba hec,
quibus et tecum et cum Israel pepigi fedus.
Numérotation du verset Ex. 34,28 

Fuit19 ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes:
19 Fuit] fecit Weber
panem
non comedit, et aquam non bibit, et scripsit in tabulis verba federis decem.
Numérotation du verset Ex. 34,29 

cumque descendisset20 de monte Sinai tenebat duas tabulas testimonii, et ignorabat quod cornuta esset facies sua
20 descendisset] descenderet Moyses Weber
ex consortio sermonis Domini21.
21 Domini] Dei Weber
Numérotation du verset Ex. 34,30 

Videntes autem Aaron et filii Israel cornutam Moysi faciem
timuerunt prope accedere.
Numérotation du verset Ex. 34,31 

Vocatique ab eo reversi sunt tam Aaron quam principes synagoge. Et postquam locutus est ad eos22
22 ad eos Rusch Clementina cum hebr. LXX] om. Ω cett. Weber
Numérotation du verset Ex. 34,32 

venerunt ad eum etiam omnes filii Israel. Quibus precepit cuncta que audierat a Domino in monte Sinai.
Numérotation du verset Ex. 34,33 

Impletisque sermonibus, posuit velamen super faciem suam.
Numérotation du verset Ex. 34,34 

Quod ingressus ad Dominum et loquens cum eo, auferebat donec exiret
et tunc loquebatur
ad filios Israel omnia que sibi fuerant imperata.
Numérotation du verset Ex. 34,35 

qui videbant faciem egredientis Moysi cornutam esse23, sed operiebat ille rursum24 faciem suam si quando loquebatur ad eos.
23 cornutam esse] inv. Weber |
24 ille rursum] inv. Weber (rursus) |

Capitulum 34

Numérotation du verset Ex. 34,ad litteram 
marg.| marg.| {861} .1. Ac deinceps. Hic consequenter ponitur responsio de reparatione legis, ubi primo ponitur ad hoc prima responsio, secundo legis repetitio, ibi : Observa, et tertio eius conscriptio,ibi : Dixit dominus ad Moysen. quarto legis iterate promulgatio : Cumque descenderet. Circa primum premittitur dispositio materialis, secundo spiritualis, ibi : Cumque descendisset dispositio materialiter fuit dilatio tabularum, de que datur Domini mandatum, cum dicitur.
marg.| .2. Precide, ait, tibi duas   tabulas etc. id est similes aliis prius fractis in materia et quantitate, de quo autem lapide fuerint non habetur ex tex. Dicit autem Rabbi Salomon quod fuerunt de lapide saphiri, et quod dominus ostendit Moysi massam talis lapidis formatam de novo virtute divina, de qua Moyses dolavit duas tabulas, et dolature superflue fuerunt sue, et inde ditatus fuit valde, et ideo dictum est : Precide ait tibi. In He. habetur : Dola tibi id est ad utilitatem tuam. sed istud videtur fictitium, quia tantum vel plus fuisset ditatus de fragmentis tabularum prius fractarum. Item quia Iosephus non dicit de quo lapide fuerunt, qui tamen longe fuit ante Rabbi Salomon ideo videtur melius dicendum quod de hoc non habetur certitudo.
marg.| .3. Et scribam. In primis enim tabulis Moyses nihil fecit, in secundis vero ipse disposuit materiam dolando ut visum est, quia sicut alias fregerat, iustum fui quod istas dolaret, sed dominus scripsit ibi decem verba.
marg.| .4. Esto. Quia talis hora est convenientior ad loquendum Deo .
marg.| .5. Nullus ascendat tecum. Quia alii non sunt digni accedere ad me.
marg.| .6. Nec videatur quispiam per totum montem, etc. Ob reverentiam deitatis ibi descendentis in signo visibili.
prol.| {862} .7. Excidit ergo, etc. Exequens mandatum Domini prompte.
marg.| .8. Cumque descendisset, etc. Hic ponitur disposito spiritualis que fuit oratio Moysi, cum dicitur.
marg.| .9. Stetit Moyses cum eo invocans nomen   Domini etc. scilicet in nube gloriosa eum representante.
marg.| .10. Ait dominator. Hic exprimitur forma orationis, cum dicitur, Dominator, scilicet in populi gubernatione.
marg.| .11. Domine. In legis datione.
marg.| .12. Deus. In cultus veri institutione.
marg.| .13. Misericors. miseriis hominum compatiendo.
marg.| .14. Et clemens. Offensas remittendo.
marg.| .15. Patiens. Emendationem peccantium expectando.
marg.| .16. Et multe   miserationis   . Effectus tue pietatis impendendo.
marg.| .17. Ac verax id est iustus, quia misericordia sine iustitia est pusillanimitas, et iustitia sine misericordia est crudelitas, et ideo in omnibus operationibus divinis semper simul relucent veritas et misericordia et iustitia secundum illud Ps. 24 capitulo Universe vie Domini misericordia. et veritas. Vel aliter, Ac verax, iustis premia reddendo subditur :
marg.| .18. Qui custodis misericordiam in millia. Reddendo bona, non solum operantibus, sed etiam descendentibus ex eis absque numero.
marg.| .19. Qui aufers iniquitatem, etc. id est peccata commissa in proximum remittis vere penitentibus.
marg.| .20. Et scelera id est peccata contra Deum facta.
marg.| .21. Atque peccata. Que facit homo in seipsum. Nullusque apud ve per se innocens est, quia homines contrahunt peccatum originale et cum hoc actuale, saltem veniale si perveniat ad etatem adultam.
marg.| .22. Qui reddis iniquitatem patrum filiis ac nepotibus etc. Hoc expositum est supra 20. capitulo
prol.| {863}
Numérotation du verset Ex. 34,ad litteram 
marg.| .1. Festinusque Moyses incurvatus est, etc. Exhibens reverentiam Deo .
marg.| .2. Et adorans ait. Actu interiori corde et etiam ore, ideo subditur, ait.
marg.| .3. Si inveni, etc. Licet enim iam dominus Moysi concessisset quod ipse esset ductor eorum in itinere, timebat tamen ne superveniret impedimentum propter peccatum populi, quem sciebat esse pronum ad malum, ideo orabat ut istud impedimentum non superveniret. unde subditur :
marg.| .4. Populus enim dure, etc. Et ideo quia tu es misericors indigemus presentia tua.
marg.| .5. Et auferas   iniquitates   nostras. Preterita remittendo.
marg.| .6. Nosque possideas. a futuris preservando.
marg.| .7. Ego inibo pactum id est fedus amicitie vobiscum.
marg.| .8. Signa faciam, etc. Sicut postea fecit quando terra Dathan et Abiron deglutivit, et in siccatione Iordanis, et in subversione civitatis Hiericho sonantibus Tubis.
marg.| .9. Observa cuncta. Hic consequenter ponitur legis repetitio, brevis tamen et per modum epilogi, cum dicitur : Observa cuncta que ego hodie mandavi tibi. repetendo que supra precepit a 20. capitulo usque ad 22. capitulo licet non omnia sint hic scripta iterum.
marg.| .10. Ego ipse, etc.   Amorrheum. Non nomina hic Geregezareum, {864} quia ille populus recessit de terra eis promissa ante adventum filiorum Israel.
marg.| .11. Cave ne unquam   cum   habitatoribus, etc. Quia ex divina sententia debebant interfici, et ne inducerent populum Israel ad idolatriam, si contraherent cum eis amicitiam.
marg.| .12. Sed et aras eorum, etc. ut non remaneat memoria idolatrie.
marg.| .13. Lucosque succide. Circa templa enim idolorum erant luci, ubi exercebant carnalem lasciviam.
marg.| .14. Dominus zelotes, etc. Hoc est expositum supra 20. capitulo
marg.| .15. Vocet te quispiam, etc. In veneratione idoli, et sic trahat te ad idolatriam.
marg.| .16. Nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis. cuius causa subditur :
marg.| .17. Ne postquam ipse fuerint fornicate. per idolatriam, que est fornicatio spiritualis.
marg.| .18. Fornicari faciant id est ad idolatriam pertrahant.
marg.| .19. Deo s conflatiles non facies tibi. Per hoc etiam intelliguntur prohiberi idola per sculpturam facta, vel quocumque modo. Dicit tamen conflatiles, quia de novo sibi fecerant vitulum conflatilem, Consequenter repetit aliqua que pertinent ad verum Dei cultum, et primo de solennitate paschali dicens. Solennitatem azymorum, etc. Secundo de redemptione primogenitorum. cum dicit : Omne quod aperit vulvam, etc. Tertio de observatione sabbathi, cum dicit : Sex diebus operaberis, etc.
prol.| {865} Quarto de solennitate pentecostes, cum dicitur, Solennitatem hebdomadarum. Quinto de solennitate tabernaculorum, cum dicitur. Et solennitatem, quando redeunte anni tempore, etc. scilicet in principio Septembris. Sexto iterum addit de solennitate paschali, cum dicitur. Non immolabis super fermento, et exponantur omnia ista sicut exposita sunt supra 12. capitulo et 23.
Numérotation du verset Ex. 34,ad litteram 
marg.| .1. Dixitque dominus ad Moysen. Hic ponitur iterate legis conscriptio cum dicitur.
marg.| .2. Scribe tibi verba hec. Hoc videtur esse contrarium ei quod dominus supra dixit in principio capituli:  Et scribam super eas. Ad hoc dicunt aliqui, quod dominus scripsit auctoritative et dictando, sicut August. dicitur scripsisse librum de civitate Dei, vel huiusmodi, sed Moyses scripsit ministerialiter et figurando. Sed hoc non videtur verum, quia cum, ille tabule essent lapidee, littere fuerunt ibi figuratu per sculpturam non autem{866} est verisimile, quod Moyses ascendens montem ad orandum dominum et vacandum contemplationi, portaret secum instrumenta ad sculpendum cum sonitu et malleatione. Et ideo dicendum quod dominus illas litteras figuravit, ut predictum est. Et ideo quod hic dicitur : Scribe, intelligendum est quod Moyses scripsit illa verba non in tabulis lapideis, sed postea in libro. Potest etiam aliter dici, scilicet quod Moyses manum ad tabulas apposuit, sed dominus tunc litteras miraculose formavit, sicut ad impositionem manuum Apostolorum, dabatur Spiritus Sanctus, non quod illa impositio in recipientibus spiritum sanctum aliquid faceret, et tunc redit in hoc quod predictum est, scilicet quod Deus illas litteras figuravit.
marg.| .3. Fuit ergo ibi cum Domino Moyses quadraginta dies. Alios scilicet quadraginta a precedentibus.
marg.| .4. Et scripsit in tabulis. Hoc refertur ad dominum, ut dictum est. Si autem refertur ad Moysen, exponendum est modo predicto immediate Aliter etiam exponunt aliqui, dicentes : Scripsit id est scriptas a Deo recepit.
prol.| {867}
Numérotation du verset Ex. 34,ad litteram 
marg.| .1. Cumque descenderet, etc. Hic consequenter describitur legis, iterate promulgatio, ubi premittitur publicantis conditio cum dicitur.
marg.| .2. Ignorabat, etc. Erant enim quidam radii meri splendoris procedentes in altum ad modum cornuum, quos Apostolus vocat gloriam vultus Moysi. 2. Corin. 3. d. unde in hebreo habetur : Et non cognovit quod cornuta esset lux faciei sue. Sed quare non habuit ante, cum locutus fuisset cum Domino diu in monte. Dicunt aliqui quod non habuit tunc ita limpidam cognitionem de Deo sicut postea, ad quod denotandum apparuerunt {868} tales radii. Alii dicunt quod hoc factum est ut populus qui per idolatriam peccaverat, magis eum timeret et haberet in reverentia. Rabbi Salomon dicit quod hoc fuit ex hoc quod dominus posuit manum suam superfaciem, ut habetur in fine precedentis capituli. Sequitur :
marg.| .3. Timuerunt prope, etc. Propter dicti splendoris reverentiam.
marg.| .4. Vocatique ab eo reversi sunt. Ex reverentia enim retrocesserant et ex obedientia redierunt.
marg.| .5. Quibus precepit cuncta que audierat a Domino. Publicando ea que a Domino audierat.
Numérotation du verset Ex. 34,ad litteram 
marg.| marg.| {869} .1. Impletisque sermonibus posuit velamen super faciem suam. Quando cognovit faciem suam esse cornutam per aliorum insinuationem.
prol.| {870} .2. Sed operiebat rursus ille, etc. In hebreo habetur : et reponebat velamen super faciem suam, donec veniret ad loquendum cum eo id est cum Deo .
Numérotation du verset Ex. 34,moraliter 
marg.| marg.| {861} .1. At deinceps, etc. Per tuas tabulas que fracte fuerunt, significatum fuit vetus testamentum quod per novum evacuatum est modo qui sequitur : Nam a tempore publicationis evangelii cerimonialia sunt mortifera, iudicialia vero non obligant nisi {862} de novo fuerint instituta, moralia vero remanent in quantum continent dictamen iuris naturalis, et hoc notatur cum subditur,
marg.| .3. Et scribam super eas. Sequitur :
marg.| .4. Nullus ascendat tecum, etc. Quia solus Christus per Moysen significatus seu figuratus, accepit novum testamentum a patre, {863} et aliis publicavit. Quod autem subditur postea, quod Moyses velata facie loquebatur ad populum, fuit significandum quod {864} ea que traduntur explicite in novo testamento fuerunt sub velamento figurata in veteri testamento, et quod tempore novi testamenti velamen remaneret supra corda Iudeorum pro maiori parte quod autem subditur de Moyse.
Numérotation du verset Ex. 34,{869} 
moraliter
marg.| † Quod ingressus ad dominum, et loquens cum eo, etc. scilicet velamen significat quod in patria non remanebit velamen figuratum {870} veteris testamenti, et nec et enigma novi, quia sicut dicit Apostolus 1Cor. 8.d. Videmus nunc per speculum in enigmate, tunc autem facie ad faciem.
Numérotation du verset Ex. 34,{869} 
Additio.
prol.| In capitulo 34. ubi dicitur in postilla, Precide tibi.
prol.| Consequenter ait dominus Moysi, Precide tibi duas tabulas, etc. In quo Deus ostendebat se iam placatum populo volens ut fierent alie due tabule testamenti, que ponende erant sub propiciatorio, et per consequens tabernaculum erat, sicut prius fuerat dispositum, edificandum, et sic Deus ambularet inter eos, prout Moyses petiverat. Et exponatur littera ut in postilla, usqueibi : Nec videatur quispiam per totum montem, etc. Ubi attendendum est quod ista prohibitio non fuit solum facta ob reverentiam divinitatis in montem descendentis in signo visibili, prout dicit postillator, quia sepe Deus apparuit in signo visibili, tam in monte Sinai, quam in aliis locis presente populo, et tamen non fit similis prohibitio, nisi solum in datione legis supra 19. capitulo ubi populus fuit prohibitus ne ascenderet in montem, nec ipsum tangeret. Sed prohibitio hic de hoc facta, est maioris restrictionis quamibi : quia ibi solum videtur prohiberi, ne quis ascenderet in montem, nec tangeret eum, hic autem prohibetur ne quispiam videatur per totum montem, quod est maius. Similiter ibi precipiebatur Aaron ascendere cum Moyse, ut dicitur in littera, hic autem dicitur : Nullus ascendat tecum. Et quibus patet, quod ista descensio Dei in signo visibili hoc tempore facta erat maioris solennitatis, quam illa que fuit in datione legis. Cuius ratio {870} est, quia ibi proponebantur precepta communia toti populo, hic autem ostendebantur Moysi arcana Dei que aliis non licebat, ut sic ostenderentur, et inde est quod post hanc revelationem in facie Moysi apparuerunt radii miri splendoris, ut patet infra in fine huius capituli, quos tamen non legitur habuisse in datione legis, nec in aliis apparitionibus seu collocutionibus cum Deo ante hoc factis.
prol.| Sequitur in littera. Cum descendisset. sc. Deus modo predicto, stetit Moyses cum eo scilicet Deo . Fuerat enim sibi preceptum expresse, Stabisque mecum, et sequitur in littera, Invocans nomen Domini scilicet Moyses, qui invocabat dominum, quasi diceret, Assume domine, quia vocasti me.
prol.| Et sequitur in littera secundum translationem nostram, quo transeunte coram eo ait, Dominator domine Deus, etc. Que quidem verba exponuntur communiter, ut in postilla sic scilicet Dum transisset dominus ante Moysen in nube gloriosa, ut dictum est, Moyses ait sc. adorando, Dominator domine Deus, etc. et sic cum dicitur, Dominator domine, etc. exprimitur forma orationis ipsius Moysi. Sed bene intuenti Hebraicam veritatem, et alia precedentia et sequentia que ad intellectum huius loci pertinent, manifeste patet quod predicta verba non sunt Moysi orantis, sed potius verba Dei docentis Moysen vias suas, prout ab eo in prece. ca. petierat, unde hec tria nomina divina, que primo ponuntur sunt in declinabilia in hebreo, et non sunt intelligenda in sensu vocativi casus, quasi {871} Moyses vocasset Deum per illa tria nomina ipsum orando, sed intelligenda sunt in sensu nominativi casus, sic ut intelligatur Deum clamasse seu legisse coram Moyse omnia divina nomina que hic continentur, tam substantiva quam adiectiva, in quibus vie Domini supradicte declarantur, unde Hebraica veritas sic habet in hoc loco, Et transivit dominus coram eo, et vocavit seu clamavit vel legit, Dominus Deus, etc. Verbum enim quod hic ponitur quodlibet istorum trium significat indistincte scilicet vocare, legere, vel clamare, sicut supra cum dicitur in prece. ca. Et vocabo in nomine Domini coram te. quodlibet illorum trium intelligitur : Unum enim et idem verbum ponitur hic etibi : unde in hoc cum dicitur : Et transivit dominus, impletur illud quod promiserat : Ego transire faciam, etc. In illa enim specie gloriosa transeunte ante Moysen representabatur Deus, qui est summum bonum increatum, quod hic designatur per faciem : et etiam bonum creatum a Deo in creaturis per divinam providentiam procedens, utrumque enim bonum predictum includebatur in hoc quod dixit. Ego transire faciam, etc. Ut dictum est.
prol.| In hoc autem quod sequitur, Et vocavit seu clamavit, vel legit dominus Deus, etc. Impletur illud quod Deus predixerat in prece. capitulo Et vocabo seu clamabo vel legam nomen Domini, etc. Eadem enim verba ponuntur utrobique, nisi quod in primo loco illud verbum quod dicitur, Vocabo, vel legam, est futuri temporis, quia hoc promittebat esse fiendum, in hoc autem loco ponitur idem verbum preteriti temporis quia hic adimplebat promissionem predictam, in qua quidem clamatione seu lectione divini nominis, Deus ostendit Moyses vias suas, prout ab ipso petierat. Circa quod licet tenendum sit, quod ista prout sunt arcana Dei, Moysi tanquam fidelissimo in tota domo Domini fuerunt altiori modo declarata, quam nostra fragilitas capere possit, quia tamen secundum Apostolum, Rm. 15.a. Quecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, insistendum videtur circa singula in hac clamatione seu lectione nominis divini contenta, prout modulus nostre fragilitatis attingere valet, ut inde sensus litteralis saltem planus, aliqualiter elucidetur.
prol.| Unde notandum quod in hac clamatione seu lectione primo ponitur nomen proprium divinum, et hoc cum dicitur, Dominus in cuius loco est in hebreo nomen tetragrammaton, quod proprie significat infinitatem divini esse, quam Damascenus pelagum substantie infinite nominat in qua infinitate fundantur cetera attributa divina, prout supra in additione super Exodi 3. capitulo, ar. 5. tractantur. Secundo vero loco repetitur idem nomen, ad denotandum omnipotentiam divinam, que fundatur in esse divino secundum quod est infinitum, prout in predicta addi. ar. 7. habetur.
prol.| Per hoc autem quod sequitur, Deus, intelligitur quod ille dominus predictus sua bonitate perfecta habet providentiam universalem de rebus, unde Dionysius 12. capitulo de Divinis nominibus : Deus est qui videt omnia providentia et bonitate perfecta, que quidem providentia precipue consistit in miserationibus divinis erga creaturas, unde in Ps. 144. b. Miserationes eius super omnia opera eius. Omnipotentia vero divina prout ecclesia in collecta cantat, parcendo maxime et miserando manifestatur, et ideo illa que sequuntur, que pertinent ad vias Domini ostendendas, maxime et precipue tendunt ad misericordiam, in quibus tamen semper salvatur ratio iustitie seu veritatis, quod sic patet, per hoc enim quod dicitur : Misericors, intelligitur Deus, prout regit universum secundum suam misericordiam absolute sumptam, que creationem rerum includit, in qua ratio divine misericordie relucet, inquantum res de non esse in esse producit, quod soli Deo competit, et est primus modus divine misericordie erga creaturas in ordine nature, in qua quidem miseratione salvatur etiam ratio veritatis seu iustitie, inquantum sic Deus res in esse producit, secundum quod convenit divine sapientie et bonitati, prout in 1. parte, q. 21. ar. 4. In corpore questionis
prol.| Sequitur in littera nostra, Et Clemens, ubi in veritate Hebraica habetur : Gratuitus seu gratificus. Nomen enim adiectivum quod in hebreo in hoc loco ponitur a nullo alio derivatur, nisi a nomine gratia gratificante, per quod intelligitur quod supra naturam quam Deus creat, quandoque infundit seu dat gratiam superadditam nature, et hoc sive intelligatur de gratia, per quam participatio divine similitudinis est in creatura que dicitur gratia gratum faciens, sive de aliis gratiis que gratis dantur a Deo ipsis creaturis, per utramque enim Deus movet seu gubernat creaturam rationalem secundum propositum sue voluntatis, in quo etiam salvatur ratio misericordie et veritatis modo predicto.
prol.| Per hoc autem quod sequitur, Patiens, et in aliis locis, longanimis, videtur quidam effectus intelligendus divine miserationis circa creaturas rationales, delinquentes a via salutis, quarum defectus quandoque dissimulat ut penitentie locus detur, unde Sap. 12.d. Dissimulans peccata hominum propter penitentiam. Cuius exemplum habetur supra Gn. 6. In prima etate diluvio condemnata Deus concessit dilationem pene per 70. annos, ut spatium possent habere penitentie, in quo sicut miseratio divina relucet penam differendo, sic eius iustitia manifestatur penas inpenitentibus inferendo.
prol.| Per hoc autem quod sequitur : Et multe misericordie, intelligitur quod Deus multifarie {872} multisque modis creaturis rationabilibus suam impendit misericordiam. Deus enim quandoque relevat miserias hominum, non intuitu meritorum vel demeritorum, sed solum intuitu tribulationis seu oppressionis quas patiuntur. In quo videtur quodammodo habere se erga homines, sicut ille qui miseriis aliorum compatitur, ut dicitur in Ps. 55.g. Vidit cum tribularentur, etc. et sic in multis aliis, in quibus nulla exprimitur ratio, quare Deus talibus miseretur, nisi sola tribulatio et afflictio miserorum. Quandoque etiam relevat miserias seu defectus hominum non intuitu meritorum, seu demeritorium, nec etiam afflictionis seu tribulationis, seu tantum ex sola gravita divina voluntate, cuius exemplum habetur in Paulo Act. 9 de quo nulla ratio miserationis divine ex parte meritorum erga eum assignari potest, cum nulla merita In eo precesserunt, imo demerita, sicut ipse testatur. 1Tim. 1 capitulo Blasphemus fui et persecutor, etc. Nec etiam ex hoc affligebatur seu tribulabatur, sed potius alios affligebat et opprimebat, ut patet Act. capit. prealle. ideo de seipso dicebat. 1Cor. 15.b. Gratia Dei sum id quod sum. Ex hoc enim quod alibi dicit. 1Tim. 1 capitulo Quia ignorans feci in incredulitate mea, ideo misericordiam consecutus sum, non habetur quod Deus ex suis meritis misertus esset sui, sed quia sua demerita non essent sic gravia, ut si ex certa malitia peccasset. Quandoque aut relevat miserias et defectus hominum inquantum sunt aliquibus iustis viris coniuncti, ne forte eradicentur cum malis, ut patet, supra Gn. 18.d. de Sodomitis, ubi Deus concessit Abrahe, quod si forte ibi invenirentur decem iusti, quod parceret, seu toleraret peccata aliorum. Quandoque vero miseretur Deus fidelibus peccatoribus ne detur infidelibus occasio blasphemandi seu detrahendi de divina omnipotentia, sicut infra. Nm. 14.d. Moyses deprecans pro populo quem volebat Deus delere propter peccata eorum dicebat. Et dicent sc. gentes, quia non potuit sc. dominus introducere in terram pro qua iuraverunt, idcirco occidit eos in solitudine, unde ad istam deprecationem Moysi Deus respondit. Dimisi secundum verbum tuum. Idcirco Ps. In pluribus locis ad impetrandam divinam misericordiam, nullam aliam rationem allegat nisi. Ne forte dicant gentes, ubi est Deus eorum, et huiusmodi. Aliquando vero Deus propitiatur multitudini delinquenti propter unum iustum qui ex zelo iustitie et honoris divini ferventur insurgit in vindictam malorum, sicut infra. Nm. 35 capitulo de Phinees legitur, Avertit iram meam a filiis Israel, etc. Aliquando vero et frequenter Deus miseretur hominibus, aspiciens eorum fragilitatem et pronitatem ad inclinationem fomitis peccati sibi connaturalis, unde Psalmus, cum dixisset « Quomodo miseretur pater filiorum » etc. subiungit, reddens rationem : « Quoniam ipse cognoscit figmentum nostrum ». Et, quia isti modi miserendi sunt multi et quasi nobis innumerabiles, ideo summarie concludit dicens : « Et multe misericordie ». Unde David 2Rg. 24 capitulo dicebat, Incidamus in manus Domini, multe enim sunt miserationes eius quasi dicat miserationes eius sunt plures, quam nos possumus cogitare. Huic autem quod dicitur, Et multe misericordie, subiungitur. Et verax, quia in omnibus predictis que pertinent ad divinam misericordiam, salvatur ratio divine veritatis et iustitie, inquantum sic miseretur, secundum quod convenit divine sapientie et bonitati, prout in 1. parte q. xxi. ar. iiii. In corpore questionis sequitur, Qui custodit misericordiam in millia, hoc est quia divina misericordia tante latitudinis est, ut se extendat ad descendentes usque ad longissimam successionem, quia cum dicitur, mille, accipitur numerus determinatus pro indeterminato, et hoc patet infra Lv. 26 ubi dicitur, Memor ero pa. etc. et loquitur ibi de temporibus novissimis que sunt valde distantia a temporibus patrum. Intelligitur tamen talis misericordia erga illos qui non ponunt obicem, sed confitentur peccata sua, ut ibidem habetur. Si enim dicatur quod iste modus miserendi potest includi sub illa clausula generali, que habetur immediate ante scilicet. Et multe misericordie, et ideo non oportebat, ut per se singulariter poneretur. Ad hoc dicendum quod iste modus est generalis, quo comprehendit totum statum veteris testamenti, cui pluries Deus misertus si propter merita patrum, ut patet in auctoritate Levitic. preal. et adhuc amplius comprehendit statum novi testamenti, in quo Deus misertus est generi humano, mittendo filium suum salvatorem nostrum ex recordatione misericordie, quam patribus promiserat. Unde virgo gloriosa in Canticis de hac materia dicit Lc. 1 capitulo Recordatus est misericordie sue, sicut locutus est ad patres, etc.
prol.| Sequitur, Qui aufert iniquitatem, scelera atque peccata. In quod ostenditur, quod misericordia divina se extendit ad omnes modos peccandi, sive sit peccatum per infirmitatem, quod proprie potest dici iniquitas, quia committitur ex eo quod appetitus inferior superat superiorem, quod est manifeste contra equitatem conditionis naturalis humane, sive sit peccatum ex propria malitia, quod intelligitur per hoc quod dicitur, Et scelera. Dictio enim hic posita in hebreo, sepe significat peccatum proditionis. Extendit se etiam ad peccatum per ignorantia, cum dicitur : Atque peccata, unde infra Lv. iiii. a. Anima que peccaverit per ignorantiam, licet enim predicta tria vocabula quandoque sumantur large unum pro reliquo, proprie tamen sumpta habent predictas significationes iuxta Hebraicam veritatem.
prol.| {873} Sequitur in littera secundum translationem veram. Nullumque innoxium derelinquens, eadem enim verba ponuntur hic et Numer. 14. ubi de hac materia tractatur, et est sensus, quod licet in predictis maxime appareat divina misericordia, non tamen totaliter divina iustitia dimittitur. Quandoque enim non totam penam relaxat, sed penam eternam in temporalem commutat, ut 2Rg. 24 capitulo et sic ille cui dimittit culpam, non relinquitur totaliter innoxius. Quandoque vero etiam dum culpam et penam relaxat facit propter dilectionem, quam tamen ipse misericorditer infundit, ut patet de Magdalena, Lc. 7.g. Dimittuntur ei peccata multa. Penas etiam quandoque relaxat non totaliter eas remittendo, sed reddendo iniquitatem patrum filiis ac nepotibus, ut sic pene quorumdam allevientur per penas aliorum ab eis descendentium, in quibus antecessores puniuntur usque ad tot generationes, in quibus aliquando homines vident succedentes suos. Et ideo subdit : Qui reddit iniquitatem patrum filiis et nepotibus, etc. In tot etiam generationes contingit primogenitores notitiam habere descendentium.
prol.| Sequitur : Festinusque Moyses curvatus est et adorans ait. Circa quod notandum, quod cum dominus Moysi vias suas revelaret modo predicto, non curvatus nec pronus sed stans legitur fuisse sicut dictum fuit prius. Stetit Moyses coram eo : mos enim erat inter eos audire doctrinam seu legem divinam stantes, unde supra 20.d. In datione legis dicitur. Stetitque populus. Similiter et Neemie 8.b.a habetur : quod cum aperuisset Esdras librum Domini ad legendum populo, stetit omnis populus, sed lectione seu proclamatione divina finita, per quam Moyses vias Domini sibi modo predicto revelatas didicit seu percepit, merito festinus ex ferventi devotione curvatus est in terram, reputans se pulverem, sicut Abraham, Gn. 18. respectu tante misericordie sibi revelate ; in qua curvatione non immemor caritatis proximorum, quorum curam habebat qui huiusmodi miserationibus maxime indigebant, adorans ait : Si inveni gratiam in conspectu tuo, et cetera et est sensus, licet propter duritiam populi dixisses supra : Ex. 33. Non ascendam in medio tui, quia populus dure cervicis est, ne forte, etc. Tanta tamen est excellentie tue misericordie, quod te solo indigemus ductore, ut auferas iniquitates nostras atque peccata, ad que sumus maxime proni, non enim angelus posset hoc facere, ut supra Ex. 34. Nosque possideas id est tanquam propriam hereditatem immobiliter nos habeas, unde licet in prece. capit. iam fuisset sibi concessum, quod Deus graderetur cum eis, cum sibi fuisset responsum : Et istud verbum quod locutus es faciam : iterum tamen hoc ipsum petit sub alia ratione, scilicet quia dure cervicis est, et auferas, etc. Et notandum quod Moyses non fecit mentionem nisi de duobus modis peccandi, scilicet de iniquitate et peccato, non autem de scelere, licet Deus de tribus fecerit mentionem, dicens, Auferam iniquitatem et scelera atque peccata, quod concordat predictis. Nam cum scelus proprie sumptum, sit peccatum commissum ex certa malitia ut dictum est, quod pertinet ad summum modum peccandi, Moyses de eo non fecit mentionem, tum quia videretur magna audacia, tum ne populum videretur tam dure cervicis estimare, ut eum ad peccatum sceleris pronum iudicasset. Huic autem sententie secundum quam tenetur, quod illa verba divinas miserationes exprimentia, scilicet cum dicitur : Dominus Deus misericors et clemens, etc. Non sunt verba Moysi orantis, sed Dei notificantis vias suas Moysi, consonat quod legitur infra Nume. xiiii capitulo Ubi Moyses orans Deum pro populo dicebat. Magnificetur ergo fortitudo Domini sicut locutus es d. Dominus patiens et multe misericordie, auferens iniquitatem prout ibidem Deo dante declarabitur. Consonat etiam predicte sententie illud Ps. 52.b. ubi dicitur. Notas fecit Moysi dominus vias suas, in quo datur intelligi quod sicut filiis Israel Deus notificavit voluntates suas id est voluntates precepti et prohibitionis, et hoc in lege data per Moysen, precepta enim et prohibitiones huiusmodi, voluntates Dei dicunt, ut in primo sententiarum distin. xlv. capit. 7. sic vias suas notificavit Moysi. Que autem sunt ille vie statim subiungit dicens : Miserator et misericors dominus, longanimis et multum misericors ; que sunt verba satis conformia predictis. Concordat autem predicte sententie, quod patriarche, seu sancti qui fuerunt ante Moysen, non legunt proclamasse misericordias Domini : etiam in casu in quo multum videbantur requiri, ut supra Gn. 18. capitulo Cum Abraham intercessisset pro Sodomitis, non legitur implorasse misericordias divinas, sed eius iustitiam dicens, Absit a te ut rem hanc facias, et occidas iustum cum impio, qui iudicas omnem terram, etc. In quo manifeste proclamabat iustitiam divinam, non autem Dei misericordiam. Cuius ratio videtur esse, quia huiusmodi vie Domini ostendentes ipsius miserationes, prius fuerunt notificate ipsi Moysi, quam alicui alteri, et ideo Ps. dicit : Notas fecit vias suas Moysi. Ps. 52.b. Ut dictum est supra non autem patribus : sicut nec etiam nomen Dei magnum non patribus, sed Moysi fuit notificatum, ut supra, Ex. vi. Nomen meum adonai non indicavi eis, post Moysen vero {874} multi sanctorum eius doctrinam sequentes leguntur implorasse divinas miserationes, ut patet de David, de Ezechia, et Daniele, et de multis aliis. Querere autem rationem istius differentie, forte esset scrutari maiestatem, cum Deus distribuat dona et revelationes suas prout vult : sed salva semper secretorum reverentia pro modulo fragilitatis nostre posset ratio assignari. Pro quo sciendum quod misericordia videtur importare aliquid quod Deo non competit, presertim apud illos qui minus bene sunt exercitati de his que de Deo dicuntur. Misericordia enim videtur importare relaxationem iustitie ; non enim dicitur aliquis misereri eius cui dat quod sibi debetur, relaxatio autem iustitie nullo modo videtur ad Deum pertinere, de quo legitur ; Iustus dominus in omnibus viis suis.
a 2Esr. 8.
prol.| Similiter rectus et absque ulla iniquitate, et ideo in primordiis patrum ista non fuerunt publicata, ne ex hoc timor Dei servilis nec initialis diminueretur per confidentiam relaxationis iustitie, et huiusmodi, sed tempore legis quando tam magnus populus fuit adunatus in cultu unius Dei, oportebat ista publicari, tum ut regimen istius populi quodammodo participaret perfectionem divini regiminis, in quo misericordia non contra iustitiam exercetur, sed aliquid supra iustitiam operatur, ut in prima parte, questio. vigesimaprima, artic. tertio, in respon. ad 2. artic.
prol.| Tum quia duritia istius populi, et eius magna pronitas ad peccandum maxime indigebat multitudine miserationum divinarum, et quod Moyses de hoc esset instructus a Deo, ut frequenter pro eis posset misericordias Domini implorare, similiter et alii sancti qui Moysi in regimine populi successerunt, prout patet pluries in gestis eorum. Sequitur in littera. Respondit dominus, Ego inibo pactum, videntibus cunctis signa faciam, etc. Circa quod attendendum, quod dominus non respondit ad petitionem factam per Moysen dicentem, Obsecro ut gradiaris nobiscum, quia iam hoc sibi fuerat concessum, ut dictum est preceden. capitu. sed ad hoc quod dixerat Moyses in petitione seu oratione sua ; Et auferas iniquitates nostras, nosque possideas, et ratio est, quod Deus concessit Moysi, quod non solum se haberet erga populum misericordem et pium, etc. prout vie Domini explicate requirunt, sed etiam cum hoc, videntibus cunctis signa faceret, que numquam sunt visa super terram, per que quidem signa terribilia populus deberet retrahi a peccato. Et sic dupliciter Deus se obtulit ad iuvandum populum, Uno modo auferendo iniquitates, etc. pro loco et tempore, quas vie Domini supradicte requirunt. Alio modo ad facienda terribilia in conspectu populi, ut ab errore retraherentur. Que autem sint illa signa, declaratur in postilla, preter unum de quo proprie agitur in hoc loco, scilicet quod ex facie Moysi cum descendisset de monte, procedebant radii miri splendoris in altum ad modum cornuum, quod non legitur de aliquo alio patriarcharum seu prophetarum, et de hoc videtur intelligendum quod sequitur in littera, scilicet Ut cernat populus in cuius medio es opus Domini terribile, quod facturus sum tecum, scilicet in persona tua. Pro hoc autem signum singularissimum, quod Apostolus vocat gloriam vultus Moysi ii. Corin. 3. significabatur secundum Glossam ibidem quod Moyses clare videbat id ad quod illi non possent accedere, nam Ecclesiast. 8.a. Sapientia hominis lucet in vultu eius, unde probabile videtur, quod hoc singulare habuit Moyses per visionem divine essentie, secundum quam ex lumine anime in faciem, ubi maxime notitia viget humana, radii illi splendidi redundabant. Si autem teneatur, quod pro tunc non vidit Deum, dicendum tamen videtur quod fuit ibidem ex consortio divino in tantum dispositus, ad hoc, quod predictum signum mirissimum In eo apparuit, quod ad utilitatem populi spiritualem cedebat, scilicet ad retractionem eorum a peccato, habebant enim erga eum maiorem reverentiam, et obedientiam. Unde sequitur, videntes autem Aaron et filii Israel cornutam Moysi faciem, timuerunt prope accedere.
Numérotation du verset Ex. 34,replica 
prol.| Replica Correctorii contra Burgensem. Item Burgens. continuans suam digressionem circa capitu. 34. Ingreditur conflictum ad modum Ismaelis, non modo contra postilla. sed et contra omnes corrumpentes nostram translationem, et dicens esse divinam clamationem vel relationem in nominativo casu, cum dicitur, Dominator domine Deus misericors, et clemens, etc. Cum tamen et littera nostra et omnes catholici expositores dicant illam esse orationem Moysi in vocativo, quia post predicata divina sequitur : Qui custodis misericordiam in millia, qui aufers iniquitatem, nullus apud te per se innocens est et cetera que sequitur, que omnia sonant in vocativo casu et secunda persona, non in nominato casu et tertia persona. mirandum bene est de hoc sene, quod hic nititur declinare nomen Domini tetragrammaton, et dicere ipsum hic esse nominativi casus, eum supra circa capitu. iii. dixit ipsum ineffabile, non humane, sed divine impositionis, nec concretum, nec abstractum, nec absolutum, nec respectivum, que ibidem satis late tractantur et retractantur, ideo hic non repeto, dimittens hic per Burgensem dicta tanquam ficta et aliena, presertim quia predicata divina substantialia sicut Deus, etc. dicit significare vias Domini quas Deus Moysi ostendit. Nam cum vie Domini sint respectus ad extra, {875} et non nisi quamdam sue virtutis imitationem significant predicata perfectionalia maxime substantialia, sicut Burgens. dicit, tetragrammaton vias Domini significare non potest. Deo enim non sunt assignande vie per quas ipse incedat secundum deitatem, que ubique est, nisi per extrinsecum respectum, ut ille dicantur vie Dei. In quibus non oporteat ambulare et placere Deo, ut Dei imitatores in dilectione ambulantes, ut si velimus ad Deum pervenire, oportet ingredi per viam mandatorum Dei, et he sunt vie quas dominus ostendit Moysi, renovans tabulam preceptorum, nec alias Moyses hic petiit, nisi illas prius datas reformari, quatenus populus qui per peccatum vituli ab illis viis declinaverat, ad easdem reduceretur. unde dicit : Ostende mihi viam tuam, et respondit dominus : Facies mea precedet te, secundum beatum Greg. Per faciem unusquisque cognoscitur. Per faciem igitur Dei, ipsius cognitio de notatur. quasi dicat dominus respondendo Moysi ; Tu petis tibi ostendi viam, cognosce me, et cognoscendo dilige, hec est enim via in qua universa lex pendet et prophete, scilicet in cognitione Dei, que per faciem ipsius designatur. Confirmationes quas Burgens. adducit pro intentione sua modicum valent. Non prima de 14. capitulo Nm. quia litteram male et extorte exponit, vide ibi postil. et male adducit, quia ibi scribitur, non sicut dixisti, sed sicut iurasti. In tota autem Sacra Scripturanon reperitur Deum iurasse illa que ibi sequuntur, scilicet dominus Deus, etc. Nec oportuit eum doctrinam viarum suarum iuramento firmare, si doctrina est ut Burgens. vult. Iuramenta enim Dei solum in excommunicationibus et promissionibus interponi consueverunt. Nec secunda confirmatio est ad propositum. Vie enim Domini notificate Moysi, et voluntates eius sunt precepta data Moysi pro populi directione. Nec magister {876} sententiarum (quem hic allegat) ita exponit hos versus Ps. Quasi vie Domini sint, dominator dominus patiens et misericors, sed potius distinguit versum sequentem a versu precedente : Nec illud huic sententie Burgens. concordat, quod de patribus ante Moysen allegat, quasi primum revelata sit Moysi de misericordia, et nulli ante eum nota. Nam a principio Cain cum sciret Dei misericordiam, de ea desperavit dicens, Maior est iniquitas mea, quam ut veniam merear, Gn. 4.b. Numquid Ne invenit gratiam coram Deo . ibidem. 7. Numquid effectus misericordie Dei fuit, post exercitium severissime iustitie per diluvium, statuere fedus cum homine, et dare signum federis, ut patet ibidem 9. capitulo Et in aliis effectus misericordie ante tempora Moysi erant notissimi, quia Deus multa bona contulit hominibus preter merita, imo ultra, et punivit citra sicque promissa facta Abrahe, Isaac, et Iacob, super misericordia, principaliter fuerunt fundata : Numquid et misericordie et miserationis opus excellentissimum fuit eductio filiorum Israel de Egypto, et pertinentia ad eam. Et quamquam in Gn. ante Moysen non ita communis mentio fiat de misericordia Dei. sicut in Ex. et infra hoc non est ideo, quia misericordia eius fuerit cognita, sed ideo, quia cultus unius Dei fuit valde restrictus, sicque non fuit nisi in una familia, puta in domo Abrahe post Isaac deinde Iacob. Tempore autem Moysi quia erat in gente magna, evidentior facta est Dei misericordia, et eius effectus et exercitium, quia peccatum post datam legem plus abundavit, ut dicit Apostolus, ideo misericordia fuit magis necessaria. Nec ante peccatum vituli nomen misericordie Moysi fuit aDeocommune, sicut post, et ad illum intellectum tendit ratio Burgens. quam reddit finaliter post suam extensam digressionem.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ex. 34), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=04&chapitre=04_34)

Notes :