Capitulum 36
Numérotation du verset
Ex. 36,1
Fecit ergo Beseleel et Ooliab et omnis vir sapiens quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum, ut scirent fabre
operari que in usus sanctuarii
necessaria sunt, et que precepit Dominus.
Numérotation du verset
Ex. 36,2
Cumque vocasset eos Moyses et omnem eruditum virum cui dederat Dominus1 sapientiam
1 Dominus] Deus
Weber
et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus.
Numérotation du verset
Ex. 36,3
Tradidit eis universa donaria filiorum Israel. Qui cum instarent operi quotidie mane
populus vota2 offerebat
2 populus vota]
inv. Weber
Numérotation du verset
Ex. 36,4
Unde artifices venire compulsi,
Numérotation du verset
Ex. 36,5
dixerunt Moysi: Plus offert populus quam necessarium est.
Numérotation du verset
Ex. 36,6
iussit ergo Moyses preconis voce cantari nec vir nec mulier quicquam ultra offerat in opere sanctuarii sicque cessatum est a muneribus offerendis
Numérotation du verset
Ex. 36,7
eo quod oblata sufficerent et superabundarent
Numérotation du verset
Ex. 36,8
feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi cortinas decem de bysso retorta et hyacintho et purpura coccoque bis tincto opere vario et arte polymita
Numérotation du verset
Ex. 36,9
quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos et in latitudine quatuor una mensura erat omnium cortinarum
Numérotation du verset
Ex. 36,10
coniunxitque cortinas quinque alteram alteri et alias quinque sibi invicem copulavit
Numérotation du verset
Ex. 36,11
fecit et ansas hyacinthinas in ora cortine unius ex utroque latere et in ora cortine alterius similiter
Numérotation du verset
Ex. 36,12
ut contra se invicem venirent anse et mutuo iungerentur
Numérotation du verset
Ex. 36,13
unde et quinquaginta fudit circulos aureos qui morderent cortinarum ansas et fieret unum tabernaculum
Numérotation du verset
Ex. 36,14
fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi
Numérotation du verset
Ex. 36,15
unum sagum habebat in longitudine cubitos triginta3 in latitudine quatuor cubitos4 unius mensure erant omnia saga
3 triginta] + et
Weber
|
4 quatuor cubitos]
inv. Weber
|
Numérotation du verset
Ex. 36,16
quorum quinque iunxit seorsum et sex alia separatim
Numérotation du verset
Ex. 36,17
fecit5 ansas quinquaginta in ora sagi unius et quinquaginta in ora sagi alterius ut sibi invicem necterentur6
5 fecit] fecitque
Weber
|
6 necterentur] iungerentur
Weber
|
Numérotation du verset
Ex. 36,18
et fibulas eneas quinquaginta quibus necteretur tectum et unum pallium ex omnibus sagis fieret
Numérotation du verset
Ex. 36,19
fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis aliudque desuper velamen7 de pellibus hyacinthinis8
7 velamen] velamentum
Weber
|
8 hyacinthinis
Rusch
] ianthinis
Weber
|
Numérotation du verset
Ex. 36,20
fecit et tabulas tabernaculi de lignis Sethim stantes
Numérotation du verset
Ex. 36,21
decem cubitorum erat longitudo tabule unius et unum ac semis cubitum latitudo retinebat
Numérotation du verset
Ex. 36,22
bine incastrature erant per singulas tabulas ut altera alteri iungeretur sic fecit in omnibus tabulis tabernaculi
Numérotation du verset
Ex. 36,23
e quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum
Numérotation du verset
Ex. 36,24
cum quadraginta basibus argenteis due bases sub una tabula ponebantur ex utraque angulorum parte ubi incastrature laterum in angulis terminantur
Numérotation du verset
Ex. 36,25
ad plagam quoque tabernaculi que respicit ad aquilonem fecit viginti tabulas
Numérotation du verset
Ex. 36,26
cum quadraginta basibus argenteis9 duas bases per singulas tabulas
9 basibus argenteis]
inv. Weber
Numérotation du verset
Ex. 36,27
contra occidentalem10 vero id est ad eam partem tabernaculi que respicit mare11 fecit sex tabulas
10 occidentalem] occidentem
Weber
|
11 respicit mare]
inv. Weber
|
Numérotation du verset
Ex. 36,28
et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro
Numérotation du verset
Ex. 36,29
que iuncte erant deorsum usque sursum et in unam compagem pariter ferebantur ita fecit ex utraque parte per angulos
Numérotation du verset
Ex. 36,30
ut octo essent simul tabule et haberent bases argenteas sedecim binas scilicet bases sub singulis tabulis
Numérotation du verset
Ex. 36,31
fecit et vectes de lignis Sethim quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi
Numérotation du verset
Ex. 36,32
et quinque alios ad alterius lateris tabulas coaptandas et extra hos quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare
Numérotation du verset
Ex. 36,33
fecitque12 vectem alium qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret
12 fecitque] fecit quoque
Weber
Numérotation du verset
Ex. 36,34
ipsa autem tabulata deauravit fusis basibus earum argenteis13 et circulos eorum fecit aureos per quos vectes induci possent14 quos et ipsos laminis aureis15 operuit
13 fusis basibus earum argenteis]
om. Weber
|
14 possent] possint
Weber
|
15 laminis aureis]
inv. Weber
|
Numérotation du verset
Ex. 36,35
fecit et velum de hyacintho et16 purpura vermiculo ac bysso retorta opere polymitario varium atque distinctum
16 et] om. Weber
Numérotation du verset
Ex. 36,36
et quatuor columnas de lignis Sethim quas cum capitibus deauravit fusis basibus earum argenteis
Numérotation du verset
Ex. 36,37
fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho et17 purpura vermiculo byssoque retorta opere plumarii
17 et] om. Weber
Numérotation du verset
Ex. 36,38
et columnas quinque cum capitibus suis quas operuit auro basesque earum fudit eneas.
Capitulum 36
Numérotation du verset
Ex. 36,ad litteram
marg.|
marg.| {885}
.1.
Fecit ergo Beseleel.
Hic consequenter agitur de operis executione, ista tamen executio non ponitur hic totaliter eodem ordine quo supra descriptum est opus a Moyse. Primo ergo ponitur executio operis quantum ad ipsum tabernaculum. {886} Secundo quantum ad ea que erant intra ipsum. xxxvii capitulo Tertio quantum ad atrium. c.38. Quarto quantum ad vestes sacerdotum. 39 capitulo Circa primum primo ostenditur populi offerentis ultra necessitatem devotio. Secundo operis executio, ibi : Feceruntque. Et primo quantum ad operimenta tabernaculi de cortinis, et sagis, et pellibus. Secundo quantum ad parietes tabernaculi,ibi : Fecit et tabulas tabernaculi. Sequitur
prol.|
{887}
Numérotation du verset
Ex. 36,ad litteram
marg.|
.1.
Contra occidentem vero.
Quod autem sequitur id est ad eam patrem tabernaculi, etc. Non est in hebreo .
marg.|
.2.
Fecit quoque,
etc. De hoc vecte non fecit supra mentionem. Iste enim erat in latere orientali tabernaculi, ita quod capita eius erant inserta capitibus duarum tabularum, que erant iuxta introitum tabernaculi, una in latere Aquilonari {888} ipsius tabernaculi, et altera Australi, et quia transibat per spissitudinem ipsarum tabularum, ideo dicit littera quod transibat per medias tabulas ab angulo usque ad angulum, scilicet ab angulo coniungente parietem Aquilonarum et orientalem tabernaculi usque ad angulum coniungentem parietem australem et orientalem eius. Cetera exponantur sicut sunt ex posita supra capitulo 26.
Numérotation du verset
Ex. 36,moraliter
marg.|
marg.| {885}
.1.
Fecit ergo Beseleel,
etc. Posita precedenti capitulo determinatione offerendorum pro constructione tabernaculi : hic consequenter ponitur executio, cum dicitur :
marg.|
† Quotidie mane, etc. Per hoc instruitur populus Christianus et multo fortius clerici principes et prelatio, ut singulis diebus intendant divino cultui, antequam ad opera propria manum mittant.
marg.|
† Plus offert populus. Hoc enim possumus diebus istis dicere quod populus Christianus et principes tot et tanta obtulerunt prelatis et ministris ecclesie saltem in pluribus terris, quod ascendunt ultra necessitatem, imo etiam contra utilitatem propter abusum inde sequentem. Nam multi bonis ecclesie datis nimis abutuntur ad pompam {886}terrenam, et amicorum suorum carnalium excessivam ditationem, ut de aliis verecundioribus taceamus.
marg.|
† Iussit ergo Moyses preconis voce cantari. Nec vir nec mulier quidquam etc. Sic exemplo Moysi superiores in ecclesia deberent, ut videtur finem imponere temporalium augmentationi, saltem in illis locis, ubi talis augmentatio non prodest. sed multum obest. eo quod multis ministris ecclesie potest et occasionem multiplicis ruine. Sed sicut scribitur Prv. 30b. Sanguisuge due sunt filie dicentes semper. affer. Et iste sunt amor inordinatus proprie excellentie, et inordinatus zelus carnes parentele, que non solum clamant, affer : sed aufer, aufer. Tolle vi, tolle fraude : propter quod Greg. Papa disposuit in hoc ponere modum, ut dicit dominus Hug. Cardinalis super locum istum.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ex. 36), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=04&chapitre=04_36)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ex. 36), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=04&chapitre=04_36)
Notes :