Glossa ordinaria

Capitulum 17

Numérotation du verset Dt. 17,1 

Non immolabis Domino Deo tuo
bovem
et ovem
in quo est macula
aut quippiam vitii quia abominatio est Domino Deo tuo1
1 Domino Deo tuo] Domini Dei tui Weber
Numérotation du verset Dt. 17,2 

cumque2 reperti fuerint apud te intra
2 cumque] cum Weber
unam portarum tuarum
quas Dominus Deus tuus dabit tibi vir aut mulier qui faciant malum in conspectu Domini Dei tui et transgrediantur
pactum illius
Numérotation du verset Dt. 17,3 

ut vadant
et serviant diis alienis et adorent eos solem et lunam et omnem militiam celi que non precepi
Numérotation du verset Dt. 17,4 

et hoc tibi fuerit nuntiatum audiensque inquisieris diligenter
et verum esse repereris et abominatio facta est in Israel
Numérotation du verset Dt. 17,5 

educes virum ac mulierem qui rem sceleratissimam perpetrarunt ad portas civitatis tue
et lapidibus3
3 et lapidibus Weber ] eta pidibus cacographie Rusch
obruentur
Numérotation du verset Dt. 17,6 

in ore duorum aut trium testium peribit
qui interficietur nemo occidatur uno contra se dicente testimonium
Numérotation du verset Dt. 17,7 

manus testium
prima interficiet eum et manus reliqui populi extrema mittetur
ut auferas malum de medio tui
Numérotation du verset Dt. 17,8 

si difficile
et ambiguum apud te iudicium esse prospexeris4 inter sanguinem et sanguinem causam et causam lepram et non lepram et iudicum intra portas tuas
4 prospexeris] perspexeris Weber
videris verba variari
surge et ascende
ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus
Numérotation du verset Dt. 17,9 

veniesque ad sacerdotes levitici generis
et ad iudicem
qui fuerit illo tempore queresque ab eis qui indicabunt tibi iudicii veritatem
Numérotation du verset Dt. 17,10 

et facies
quodcumque dixerint qui presunt loco quem elegerit Dominus et docuerint te
Numérotation du verset Dt. 17,11 

iuxta legem eius sequerisque5 sententiam eorum nec declinabis ad dexteram neque6 ad sinistram
5 sequerisque] sequeris Weber |
6 neque] vel Weber |
Numérotation du verset Dt. 17,12 

qui autem superbierit nolens obedire sacerdotis imperio qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo et decreto iudicis morietur homo ille et auferes malum
de medio7 Israel
7 medio] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 17,13 

cunctusque populus audiens
timebit ut nullus deinceps intumescat superbia
Numérotation du verset Dt. 17,14 

cum ingressus fueris terram
quam Dominus Deus tuus dabit tibi et possederis eam habitaverisque in illa et dixeris
constituam super me regem
sicut habent omnes per circuitum nationes
Numérotation du verset Dt. 17,15 

eum
constitues quem Dominus Deus tuus
elegerit
de numero fratrum tuorum
non poteris
alterius gentis hominem regem facere
qui non sit frater tuus
Numérotation du verset Dt. 17,16 

cumque fuerit constitutus non multiplicabit sibi equos
nec reducet
populum
in Egyptum
equitatus numero sublevatus
presertim cum Dominus preceperit vobis ut nequaquam amplius per eandem viam revertamini
Numérotation du verset Dt. 17,17 

non habebit
uxores plurimas
que alliciant8 animum eius
8 alliciant] illiciant Weber
neque argenti et auri
immensa pondera
Numérotation du verset Dt. 17,18 

postquam autem sederit
in solio regni sui describet sibi deuteronomium legis huius
in volumine accipiens exemplar a sacerdotibus levitice tribus
Numérotation du verset Dt. 17,19 

et habebit secum legetque illud omnibus diebus vite sue
ut discat timere Dominum Deum suum
et custodire verba et cerimonias eius que in9 lege precepta sunt
9 in] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 17,20 

nec elevetur cor eius
in superbiam
super fratres suos
neque declinet in partem dexteram vel sinistram
ut longo tempore regnet ipse et filius10 eius
10 filius] filii Weber
super Israel.

Capitulum 17

Numérotation du verset Dt. 17,1 
{t. 1: Erfurt, f. 198va; facsim., p. 396a} Non immolabis Domino Deo tuo
bovem
interl.| fortiter operantem
et ovem
interl.| simplicem
in quo est macula
interl.| quodlibet peccatum quod sedat cetera bona
aut quippiam vitii quia abominatio est Domino Deo tuo1
1 Domino Deo tuo] Domini Dei tui Weber
Numérotation du verset Dt. 17,2 
cumque2 reperti fuerint apud te intra
2 cumque] cum Weber
unam portarum tuarum
interl.| Ecclesiam que ducunt ad celum
quas Dominus Deus tuus dabit {t. 1: Erfurt, f. 198vb; facsim., p. 396b} tibi vir aut mulier qui faciant malum in conspectu Domini Dei tui et transgrediantur
interl.| et si homines lateat
pactum illius
interl.| legem
marg.| CUMQUE  REPERTI  FUERINT. Lex errorem et idolatriam maxime detestatur. Maximum enim scelus est honorem creatoris impendere creature, quod faciunt gentiles vel mali catholici qui, licet ab Ecclesia non recedant, magis inveniuntur per diversa vitia servire diabolo que per bona militare Deo. Hos lapidibus iubet obrui quos irrevocabilis sententiam damnandos esse previdit.
Numérotation du verset Dt. 17,3 
ut vadant
interl.| recedentes a Deo
et serviant diis alienis et adorent eos solem et lunam et omnem militiam celi que non precepi
interl.| que militat creatori
Numérotation du verset Dt. 17,4 
et hoc tibi fuerit nuntiatum audiensque inquisieris diligenter
interl.| nihil indiscrete agens
et verum esse repereris et abominatio facta est in Israel
Numérotation du verset Dt. 17,5 
educes virum ac mulierem qui rem sceleratissimam perpetrarunt ad portas civitatis tue
interl.| ubi celebrantur iudicia ne sine iudicio quis damnetur
et lapidibus3
3 et lapidibus Weber ] eta pidibus cacographie Rusch
obruentur
interl.| districta sententia
Numérotation du verset Dt. 17,6 
in ore duorum aut trium testium peribit
interl.| unius testimonium nec legibus nec canonibus suscipitur
qui interficietur nemo occidatur uno contra se dicente testimonium
marg.| IN  ORE  DUORUM  AUT  TRIUM  TESTIUM. Attestatione scilicet legis Prophetarum et Evangelii secundum illud verbum quod locutus sum, ipse iudicabit eum in novissimo Die. In titulo quoque crucis tres lingue testantur Christum esse regem iudeorum hebrea, greca et latina.
marg.| NEMO  OCCIDATUR etc. Tanta concordia est veteris ac novi testamenti ut neutrum sine altero.
marg.| In omni iudicio primum divine scripture auctoritas requirenda est.
Numérotation du verset Dt. 17,7 
manus testium
interl.| non testis
prima interficiet eum et manus reliqui populi extrema mittetur
interl.| id est ut terreantur ceteri
ut auferas malum de medio tui
Numérotation du verset Dt. 17,8 
si difficile
interl.| hoc quoque in Ecclesia servandum est
et ambiguum apud te iudicium esse prospexeris4 inter sanguinem et sanguinem causam et causam lepram et non lepram et iudicum intra portas tuas
4 prospexeris] perspexeris Weber
interl.| in civitate tua
videris verba variari
interl.| nota appelandi tribuit facultatem
surge et ascende
ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus
interl.| Ecclesiam
marg.| SI  DIFFICILE etc. Sacerdotes Ecclesie Dei instruit ut iudicia ecclesiastica secundum potestatem sibi a Deo datam reverenter agant et iuste discernant, non ad libitum suum, sed secundum legis decretum, ne suscipiendo personam mutent sententiam.
Numérotation du verset Dt. 17,9 
veniesque ad sacerdotes levitici generis
interl.| legitimos scilicet
et ad iudicem
interl.| pontificem
qui fuerit illo tempore queresque ab eis qui indicabunt tibi iudicii veritatem
interl.| in partem non declinantes
Numérotation du verset Dt. 17,10 
et facies
interl.| obediendo
quodcumque dixerint qui presunt loco quem elegerit Dominus et docuerint te
interl.| obedite prepositis vestris
Numérotation du verset Dt. 17,11 
iuxta legem eius sequerisque5 sententiam eorum nec declinabis ad dexteram neque6 ad sinistram
5 sequerisque] sequeris Weber
6 neque] vel Weber
marg.| IUXTA  LEGEM. Nota non dicitur tibi ut obedias nisi iuxta legem docuerint, unde: «Super cathedram Moysi sederunt scribe et Pharisei»a.
a Mt. 23, 2.
Numérotation du verset Dt. 17,12 
qui {t. 1: Erfurt, f. 199ra; facsim., p. 397a} autem superbierit nolens obedire sacerdotis imperio qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo et decreto iudicis morietur homo ille et auferes malum
interl.| exemplum mali
de medio7 Israel
7 medio] om. Weber
marg.| SACERDOTIS  IMPERIO  QUI etc. Christi qui est sacerdos in eternum secundum ordinem Melchisedech, qui vicarios sibi substituit, quibus ait: «Qui vos audit me audit, et qui vos spernit me spernit etc.»b Iure ergo damnationis sustinet sententiam qui contemnit divinitatis potentiam.
b Lc. 10, 16.
Numérotation du verset Dt. 17,13 
cunctusque populus audiens
interl.| sententiam
timebit ut nullus deinceps intumescat superbia
interl.| initium sapientie timor Domini
interl.| illo punito
Numérotation du verset Dt. 17,14 
cum ingressus fueris terram
interl.| promissionis
quam Dominus Deus tuus dabit tibi et possederis eam habitaverisque in illa et dixeris
interl.| tu non ego
constituam super me regem
interl.| non Deum sed hominem
sicut habent omnes per circuitum nationes
interl.| in circuitum impii ambulant
interl.| gentiles que tamen nate non renate
marg.| {t. 1: Erfurt, f. 199ra; facsim., p. 397a} CUM  INGRESSUS  FUERIS etc. AUGUSTINUS. Queri potest cur populus Deo displicuit cum regem desideravit, cum hic inveniatur esse permissus. Sed intelligendum est merito non fuisse secundum voluntatem Dei, qui hoc fieri non precipit, sed desiderantibus permisit. Verumtamen precepit ne fieret alienus, sed frater ex eodem populo indigena, non alienigena. Quia autem ait:   Non poteris, intelligendum est: non debetis.
marg.| CONSTITUAM etc. Ut habitatoribus terre. Habitatores terre constituunt sibi regem contra Dei voluntatem.
Numérotation du verset Dt. 17,15 
eum
interl.| permittit non committit
constitues quem Dominus Deus tuus
interl.| aliquo iudicio sicut Saulem
elegerit
interl.| canonica electione
de numero fratrum tuorum
interl.| non de aliena secta
non poteris
interl.| id est non debebis
alterius gentis hominem regem facere
interl.| alienigenam
qui non sit frater tuus
interl.| cognatione
Numérotation du verset Dt. 17,16 
cumque fuerit constitutus non multiplicabit sibi equos
interl.| pompam et ambitionem seculi
interl.| fallax equus ad salutem
nec reducet
interl.| exemplo dominatione persuasione
populum
interl.| varium et mutabilem
in Egyptum
interl.| mundi appetitum
equitatus numero sublevatus
interl.| multiplici superbia et humana potentia vel mundana
interl.| sicut pulvis quem proiicit ventus a facie terre
presertim cum Dominus preceperit vobis ut nequaquam amplius per eandem viam revertamini
interl.| sed per aliam viam subaudis revertamini in regionem vestram
Numérotation du verset Dt. 17,17 
non habebit
interl.| solicitudines
uxores plurimas
interl.| et si plures
que alliciant8 animum eius
8 alliciant] illiciant Weber
interl.| alienigenas videtur tangere
neque argenti et auri
interl.| avaritiam suggillat
marg.| NEQUE  ARGENTI  ET. «Nolite thezaurizare vobis thezauros in terra»c.
c Mt. 6, 19.
immensa pondera
interl.| ultra mensuram necessitatis
interl.| non ad iumenta
interl.| portantem infernum mergentia
marg.| NON  HABEBIT  UXORES. AUGUSTINUS. Manifestum est Salomonem hoc preceptum transisse, David autem plures habuit nec preceptum preteriit. Premissum est enim plures habere non plurimas, que alliciant animam multiplicare. Cum tamen additur:   ut non elevetur cor eius , alienigenas habere prohibitum esse videt. Verumtamen multiplicatio uxorum generaliter prohibita est, permissum regi plures habere, sed non multiplicare ne multiplicando perveniat ad alienigenas.
Numérotation du verset Dt. 17,18 
postquam autem sederit
interl.| quies gravitas maturitas tegum est
in solio regni sui describet sibi deuteronomium legis huius
interl.| non aliene
in volumine accipiens exemplar a sacerdotibus levitice tribus
interl.| ubi nihil fuscatum nihil corruptum
Numérotation du verset Dt. 17,19 
et habebit secum legetque illud omnibus diebus vite sue
interl.| usus reddit magistrum
ut discat timere Dominum Deum suum
interl.| legendo
interl.| casto timore, timor Domini sanctus permanet in seculum seculi
et custodire verba et cerimonias eius que in9 lege precepta sunt
9 in] om. Weber
marg.| LEGETQUE  ILLUD. Nota quanta assiduitate legere debent sacerdotes, cum assidue legant reges.
marg.| Lectio ipsa lux est vita, unde: «Verba que ego loquor vobis spiritus et vita sunt»d.
d Io. 6, 64.
Numérotation du verset Dt. 17,20 
nec elevetur cor eius
interl.| ne corde intumescat
in superbiam
interl.| que sequitur potestatem
interl.| declinet amicitia vel odio vel qualibet decasione sed regat in virga ferrea
neque declinet in partem dexteram vel sinistram
interl.| corporaliter et spiritualiter
ut longo tempore regnet ipse et filius10 eius
10 filius] filii Weber
interl.| carne vel imitatione
super Israel.
marg.| SUPER  FRATRES  SUOS. Quasi dicat se esse fratrem. Unum Patrem Deum omnes habemus cui dicimus: «Pater noster qui es in celis, sanctificetur nomen tuum»e.
e Mt. 6, 9.
marg.| SUPER  ISRAEL. Benedictio est regnare super Israel, id est regnando facere Israel, scilicet Deum videntes.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Dt. Capitulum 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=07&chapitre=07_17)

Notes :