Capitulum 14

Numérotation du verset Dt. 14,1 

a Filii estote Domini Dei vestri. Non vos incidetis
0 Cf. Lv. 11.
nec facietis calvitium super mortuo
Numérotation du verset Dt. 14,2 

quoniam populus es sanctus1 Domino Deo tuo et te elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus que sunt super terram
1 es sanctus] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 14,3 

ne comedatis que immunda sunt
Numérotation du verset Dt. 14,4 

hoc est animal
quod comedere debetis bovem et ovem et capram
Numérotation du verset Dt. 14,5 

cervum capream bubalum
tragelaphum
pygargum2 orygem3 camelopardulum4
2 pygargum] scrips. , pygargon Weber |
3 orygem Weber ] scrips. , origem Rusch |
4 cameloperdulum] camelopardalum Weber |
Numérotation du verset Dt. 14,6 

omne animal quod in duas partes findit ungulam5
5 findit ungulam] inv. Weber
et ruminat comedetis
Numérotation du verset Dt. 14,7 

de his autem que ruminant et ungulam non findunt hec comedere non debetis camelum
leporem
cirogryllum6
6 cirogryllum] scrips., chyrogryllium Weber
quia ruminant et non dividunt ungulam immunda erunt vobis
Numérotation du verset Dt. 14,8 

sus quoque quoniam dividit ungulam et non ruminat immunda erit carnibus eorum
non vescemini
et cadavera
non tangetis
Numérotation du verset Dt. 14,9 

hec comedetis ex omnibus que morantur in aquis
que habent pinnulas et squamas comedite
Numérotation du verset Dt. 14,10 

que absque pinnulis et squamis sunt non7 comedatis quia immunda sunt
7 non] ne Weber
Numérotation du verset Dt. 14,11 

omnes aves mundas comedite
Numérotation du verset Dt. 14,12 

immundas ne comedatis aquilam scilicet et grypem
et alietum
Numérotation du verset Dt. 14,13 

ixon et vulturem
ac milvum iuxta genus suum
Numérotation du verset Dt. 14,14 

et omne corvini generis
Numérotation du verset Dt. 14,15 

et8 struthionem
8 et] om. Weber
ac noctuam
et larum
atque accipitrem
iuxta genus suum
Numérotation du verset Dt. 14,16 

herodium ac9 cygnum et ibin
9 ac] et Weber
Numérotation du verset Dt. 14,17 

ac mergulum
porphyrionem et nycticoracem
Numérotation du verset Dt. 14,18 

onocrotalum
et charadrium10 singula in genere suo upupam quoque
10 charadrium Weber ] caladrium cacogr. Rusch
et vespertilionem
Numérotation du verset Dt. 14,19 

et omne quod reptat
et pinnulas11 habet, immundum erit et non12 comedetur.
11 pinnulas] pennulas Rusch |
12 et non] nec Weber |
Numérotation du verset Dt. 14,20 

Omne quod mundum est comedite.
Numérotation du verset Dt. 14,21 

Quicquid morticinum est
ne vescamini
ex eo peregrino qui intra portas tuas est da ut comedat
aut vende ei quia tu populus sanctus Domini Dei tui es non coques
hedum
in lacte
matris sue.
Numérotation du verset Dt. 14,22 

Decimam partem separabis de cunctis fructibus tuis qui13 nascuntur in terra per annos singulos
13 fructibus t. qui] frugibus t. que Weber
Numérotation du verset Dt. 14,23 

et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit ut in eo nomen illius invocetur decimam
frumenti tui14
14 tui] + et Weber
vini
et olei
et primogenita de armentis
et ovibus tuis
ut discas timere Dominum Deum tuum in15 omni tempore
15 in] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 14,24 

cum autem longior fuerit via et locus quem elegerit Dominus Deus tuus tibique benedixerit nec potueris ad eum hec cuncta portare
Numérotation du verset Dt. 14,25 

vendes omnia et in pretium rediges portabisque manu tua et proficisceris ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus
Numérotation du verset Dt. 14,26 

et emes16 eadem pecunia quicquid tibi placuerit sive ex armentis sive ex ovibus vinum quoque et siceram
16 emes] + ex Weber
et omne quod desiderat anima tua et comedes coram Domino Deo tuo et epulaberis tu et domus tua
Numérotation du verset Dt. 14,27 

et Levita qui intra portas tuas est cave ne derelinquas eum quia non habet aliam partem in possessione tua
Numérotation du verset Dt. 14,28 

anno tertio
separabis aliam decimam ex omnibus que nascuntur tibi eo tempore et repones
intra ianuas tuas
Numérotation du verset Dt. 14,29 

venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum et peregrinus et pupillus et17 vidua qui intra portas tuas sunt et comedent et saturabuntur ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum que feceris.
17 et] ac Weber

Capitulum 14

Numérotation du verset Dt. 14,1 
1 Filii estote Domini Dei vestri. Non vos incidetis
1 Cf. Lv. 11.
interl.| sicut leguntur fecisse sacerdotes in libro Regum
interl.| sicut ethnici capillos tondent et mortuis consecrant
marg.| {t. 1: Erfurt, f. 196va; facsim., p. 392a} NOS  VOS  INCIDETIS. Usque hodie multe gentes incidunt se in funeribus mortuorum.
marg.| Non vos contristemini sicut et ceteri qui spem non habent. Hec autem facere eorum est qui desperant de resurrectione.
nec facietis calvitium super mortuo
marg.| NEC  FACIETIS  CALVICIUM etc. Capilli capitis vestri numerati sunt, id est cogitationes quas non oportet ab honestate capitis auferre et diabolo offerre, sicut quidam corporales capillos diabolo offerunt.
Numérotation du verset Dt. 14,2 
quoniam populus es sanctus2 Domino Deo tuo et te elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus que sunt super terram
2 es sanctus] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 14,3 
ne comedatis que immunda sunt
marg.| NE  COMEDATIS  QUE etc. Non animalia immunda sunt, sed que significando exprimunt mores, scilicet hominum et actus et voluntates.
Numérotation du verset Dt. 14,4 
hoc est animal
interl.| mundum scilicet
quod comedere debetis bovem et ovem et capram
Numérotation du verset Dt. 14,5 
cervum capream bubalum
interl.| bubali sunt qui alieno nomine biffontes dicuntur
tragelaphum
interl.| hircocervum similis hirco et cervo
pygargum3 orygem4 camelopardulum5
3 pygargum] scrips. , pygargon Weber
4 orygem Weber ] scrips. , origem Rusch
5 cameloperdulum] camelopardalum Weber
marg.| CAMELOPARDULUM. Qui albis maculis repersus, capite camelo similis, collo equino, pedibus bubali cetera pardo in Ethiopia nascitur.
Numérotation du verset Dt. 14,6 
omne animal quod in duas partes findit ungulam6
6 findit ungulam] inv. Weber
marg.| QUOD  IN  DUAS. Qui scilicet duo testamenta suscipiens firmo gradu iustitie et innocentie sese constituit.
et ruminat comedetis
marg.| OMNE  ANIMAL. Illos recipit Ecclesia et membris incorporat qui ungulam findunt, qui discretionem boni et mali habere sciunt et qui ruminant, id est meditantur in lege die ac nocte.
Numérotation du verset Dt. 14,7 
de his autem que ruminant et ungulam non findunt hec comedere non debetis camelum
marg.| CAMELUM. Iudeum qui liquat calicem et glutit camelum, qui litteram ruminat, sed non habet fissam ungulam quia a spiritu litteram non dividit, hi sunt scribe et Pharisei.
leporem
interl.| velocem timidum
cirogryllum7
7 cirogryllum] scrips., chyrogryllium Weber
interl.| debilem rapacem mortiferum
marg.| LEPOREM  CYROGRILLUM. Per   cyrogrillum et   leporem multitudinem significat Iudeorum. Utrumque enim animal debile et infirmum.
{t. 1: Erfurt, f. 196vb; facsim., p. 392b} quia ruminant et non dividunt ungulam immunda erunt vobis
marg.| QUIA  RUMINANT. Ruminant iudei verba legis, sed ungulam non dividunt, quia in patrem et filium non credunt, nec duo testamenta recipiunt. Quidam autem heretici ungulam findunt, sed doctrinam veritatis in ore non ruminant.
Numérotation du verset Dt. 14,8 
sus quoque quoniam dividit ungulam et non ruminat immunda erit carnibus eorum
interl.| simulatis virtutibus
non vescemini
interl.| tales scilicet in societatem non recipietis
et cadavera
interl.| morticina, id est peccata
interl.| id est opera mortua non imitabimini
non tangetis
interl.| communicando
Numérotation du verset Dt. 14,9 
hec comedetis ex omnibus que morantur in aquis
interl.| baptismi
que habent pinnulas et squamas comedite
interl.| ignorantiam que cito auferetur
marg.| HEC  COMEDETIS. Per hec gentiles intelliguntur qui in aquas baptismi renascuntur.
marg.| QUE  HABENT  PINNULAS etc. Meditantes legem vite sublimis. Quia ignorantia divine legis diu in gentibus fuerat, pennulas squamas adiungit. Sicut enim pisces squamati sunt et pinnati, sic quibus est ignorantia temporalis {t. 1: Erfurt, f. 196vb; facsim., p. 392b}cito additur cognitio vite sublimis celestis.
Numérotation du verset Dt. 14,10 
que absque pinnulis et squamis sunt non8 comedatis quia immunda sunt
8 non] ne Weber
Numérotation du verset Dt. 14,11 
omnes aves mundas comedite
interl.| de contemplativis proprium capitulum ponit sicut in sacrificiis
Numérotation du verset Dt. 14,12 
immundas ne comedatis aquilam scilicet et grypem
interl.| aliena rapientes et iniustis lucris gaudentes
et alietum
interl.| falco
marg.| ET  GRIPHEM. Que est quadrupes capite et alis aquile similis reliquo corpore leoni, et abundat in hyperboreis montibus, equis maxime infensa et hominibus.
Numérotation du verset Dt. 14,13 
ixon et vulturem
interl.| qui bellis gaudet et mortibus
ac milvum iuxta genus suum
interl.| rapientium
Numérotation du verset Dt. 14,14 
et omne corvini generis
interl.| quod est sine affectu sicut Iudas circa magistrum
Numérotation du verset Dt. 14,15 
et9 struthionem
9 et] om. Weber
interl.| Septuaginta glaucum
marg.| STRUTIONEM. Qui a terra non levatur, sed secularibus negociis implicatur.
ac noctuam
marg.| NOCTUAM. Que in nocte acute videt et non in die, sicut qui scientia legis gloriantur et lucem Evangelii non capiunt.
et larum
marg.| LARUM. Qui ut avis volat, ut aquatile natat qui scilicet circumcisionem veneratur et baptisma. Talibus Paulus ait: «Si circumcidmini Christus vobis non prodest».
atque accipitrem
marg.| ACCIPITREM. Qui mansueti videntur, sed potentibus et avaris sociantur.
iuxta genus suum
interl.| girfalco vulgo rapit aquilam
Numérotation du verset Dt. 14,16 
herodium ac10 cygnum et ibin
10 ac] et Weber
marg.| CIGNUM  ET  IBIN. He longi colli esse et cibum de profundo terre trahere dicuntur. Nos autem debemus querere panem qui de celo descendit nec esse soliciti quid manducemus.
Numérotation du verset Dt. 14,17 
ac mergulum
interl.| Septuaginta: pelicanum
porphyrionem et nycticoracem
marg.| NYCTICORACEM. Que nocte repit et operatur. Significans eos qui noctis operibus dedicantur que sunt fornicatio, immundicia idolorum cultus et similia.
Numérotation du verset Dt. 14,18 
onocrotalum
interl.| non calandre ut putant
et charadrium11 singula in genere suo upupam quoque
11 charadrium Weber ] caladrium cacogr. Rusch
marg.| UPUPAM. Que luctum amat. Seculi autem tristitia mortem operatur. Nos vero debemus in Domino gaudere, in omnibus gratias agere.
et vespertilionem
marg.| VESPERTILIONEM. Que circa terram volet et penis ambulat. Nostra autem conversatio in celis debet esse.
Numérotation du verset Dt. 14,19 
et omne quod reptat
interl.| intentum terre quamvis contemplationem similat
et pinnulas12 habet, immundum erit et non13 comedetur.
12 pinnulas] pennulas Rusch
13 et non] nec Weber
Numérotation du verset Dt. 14,20 
Omne quod mundum est comedite.
interl.| honestis operibus et moribus communicate.
interl.| sine peccato
Numérotation du verset Dt. 14,21 
Quicquid morticinum est
interl.| peccato contaminatum
ne vescamini
interl.| consentiendo vel idem faciendo
interl.| ab operibus mortuis abstinete
ex eo peregrino qui intra portas tuas est da ut comedat
marg.| PEREGRINO  QUI. Quasi paganis et hereticis immunda relinqua. Hinc demones in Evangelio permittuntur ire in gregem porcorum et dicitur: «Sine mortuos sepelire mortuos suos etc.»
aut vende ei quia tu populus sanctus Domini Dei tui es non coques
interl.| purgabis
interl.| qui statuetur a sinistris
hedum
interl.| peccatorem
in lacte
marg.| IN  LACTE. Mediocribus disciplinis sed austerioribus ut restaurent amara que perdiderunt dulcia.
matris sue.
interl.| Ecclesie
marg.| QUICQUID  AUTEM. Mystice precipitur Ecclesia mistico viro ut se in sanctitate servet et omnem peccati immundiciam devitet. Peregrinum, id est gentilem, in suis sordibus remanere permittat.
Numérotation du verset Dt. 14,22 
Decimam partem separabis de cunctis fructibus tuis qui14 nascuntur in terra per annos singulos
14 fructibus t. qui] frugibus t. que Weber
marg.| DECIMAM  PARTEM. Quasi bona que facis secundum divine legis precepta (f. 197ra) facias et Domino separes ut ad eius laudem omnia facias.
Numérotation du verset Dt. 14,23 
et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit {t. 1: Erfurt, f. 197ra; facsim., p. 393a} ut in eo nomen illius invocetur decimam
frumenti tui15
15 tui] + et Weber
interl.| corporis Christi vel predicationis
vini
interl.| sanguinis Christi vel hilaritatis mentis
et olei
interl.| operum misericordie vel charismatis
et primogenita de armentis
interl.| maioribus operibus
et ovibus tuis
interl.| simplicitate
ut discas timere Dominum Deum tuum in16 omni tempore
16 in] om. Weber
marg.| PRIMOGENITA. Id est boni operis initia que decimanda sunt, id est Domino consecranda.
Numérotation du verset Dt. 14,24 
cum autem longior fuerit via et locus quem elegerit Dominus Deus tuus tibique benedixerit nec potueris ad eum hec cuncta portare
marg.| PORTARE. Quasi qui longe sunt a perfectione sanctorum nec possunt ascendere culmen virtutum nec contemplationi vacare quod possunt, agant humiliter et devote, et faciant sibi amicos de mammona iniquitatis et thesauros in celis ut recipiantur in eterna tabernacula ubi epulandum et letandum cum amicis, id est sanctis et electis Dei.
Numérotation du verset Dt. 14,25 
vendes omnia et in pretium rediges portabisque manu tua et proficisceris ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus
Numérotation du verset Dt. 14,26 
et emes17 eadem pecunia quicquid tibi placuerit sive ex armentis sive ex ovibus vinum quoque et siceram
17 emes] + ex Weber
interl.| omne quod inebriare potest excepto vino
et omne quod desiderat anima tua et comedes coram Domino Deo tuo et epulaberis tu et domus tua
marg.| ET  EMES  EADEM etc. Spiritualiter precipit ut semper bonis operibus insistamus quatenus post hanc vitam ad domum nostram, id est ad celestem patriam revertamur.
Numérotation du verset Dt. 14,27 
et Levita qui intra portas tuas est cave ne derelinquas eum quia non habet aliam partem in possessione tua
Numérotation du verset Dt. 14,28 
anno tertio
interl.| uno interposito
separabis aliam decimam ex omnibus que nascuntur tibi eo tempore et repones
interl.| non referes ad locum quem elegit Dominus
intra ianuas tuas
marg.| ALIAM. Extra illam, scilicet quam manducas cum tuis et levitis in loco quem elegit Dominus.
Numérotation du verset Dt. 14,29 
venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum et peregrinus et pupillus et18 vidua qui intra portas tuas sunt et comedent et saturabuntur ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum que feceris.
18 et] ac Weber
marg.| VENIETQUE  LEVITES. Manifeste ostendit hanc decimam non esset ei qui offert communicandam, sed tantum illis quibus precipit erogari in quibus precipue levitem posuit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Dt. Capitulum 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 27/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=07&chapitre=07_14)

Notes :