Capitulum 7

Numérotation du verset Dt. 7,1 

Cum vero1 introduxerit te Dominus Deus tuus in terram quam possessurus ingredieris et deleverit
1 vero] om. Weber
gentes multas coram te Etheum et Gergeseum et Amorreum Chananeum et Pherezeum et Eveum et Iebuseum
septem gentes
multo maioris numeri quam tu es et robustiores te
Numérotation du verset Dt. 7,2 

tradideritque eas Dominus Deus tuus tibi percuties eas usque ad internitionem non inibis cum eis fedus nec misereberis earum
Numérotation du verset Dt. 7,3 

neque sociabis cum eis coniugia filiam tuam
non dabis filio eius
nec filiam illius accipies filio tuo
Numérotation du verset Dt. 7,4 

quia seducet filium tuum ne sequatur me et ut magis serviat diis alienis irasceturque furor Domini et delebit te cito
Numérotation du verset Dt. 7,5 

quin potius hec facietis eis
aras eorum subvertite et2 confringite statuas lucosque succidite et sculptilia comburite
2 et] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 7,6 

quia populus sanctus es Domino Deo tuo te elegit Dominus Deus tuus ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis qui sunt super terram
Numérotation du verset Dt. 7,7 

non quia cunctas gentes numero vincebatis vobis iunctus est Dominus et elegit vos cum omnibus sitis populis pauciores
Numérotation du verset Dt. 7,8 

sed quia dilexit vos Dominus
et custodivit testamentum3
3 testamentum] iuramentum Weber
quod iuravit patribus vestris eduxitque vos in manu forti et redemit de domo servitutis de manu pharaonis regis Egypti
Numérotation du verset Dt. 7,9 

et scies quia Dominus Deus tuus ipse est Deus fortis et fidelis
custodiens pactum et misericordiam diligentibus se et his qui custodiunt precepta eius in mille generationes
Numérotation du verset Dt. 7,10 

et reddens odientibus se statim ita
ut disperdat eos et ultra non differat protinus eis restituens quod merentur
Numérotation du verset Dt. 7,11 

custodi ergo precepta et cerimonias atque iudicia que ego mando tibi hodie ut facias
Numérotation du verset Dt. 7,12 

si postquam audieris hec iudicia custodieris ea et feceris custodiet et Dominus Deus tuus tibi pactum et misericordiam quam iuravit patribus tuis
Numérotation du verset Dt. 7,13 

et diliget te ac multiplicabit benedicetque fructui ventris tui et fructui terre tue frumento tuo atque vindemie oleo et armentis gregibus ovium tuarum super terram pro qua iuravit patribus tuis ut daret eam tibi
Numérotation du verset Dt. 7,14 

benedictus eris inter omnes populos non erit apud te sterilis utriusque sexus tam in hominibus quam in gregibus tuis
Numérotation du verset Dt. 7,15 

auferet Dominus a te omnem languorem et infirmitates Egypti pessimas quas novisti non inferet tibi sed cunctis hostibus tuis
Numérotation du verset Dt. 7,16 

devorabis omnes populos quos Dominus Deus tuus daturus est tibi non parcet eis oculus tuus nec servies diis eorum ne sint in ruinam tui
Numérotation du verset Dt. 7,17 

si dixeris in corde tuo plures sunt gentes iste quam ego quomodo potero delere eas
Numérotation du verset Dt. 7,18 

noli metuere sed recordare que fecerit Dominus Deus tuus pharaoni et cunctis Egyptiis
Numérotation du verset Dt. 7,19 

plagas maximas quas viderunt oculi tui et signa atque portenta manumque robustam et brachium extentum4 ut educeret te Dominus Deus tuus sic faciet cunctis populis quos metuis
4 brachium extentum] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 7,20 

insuper et crabrones5
5 crabrones Weber ] scabrones Rusch
mittet Dominus Deus tuus in eos donec deleat omnes atque disperdat qui te fugerint et latere potuerint
Numérotation du verset Dt. 7,21 

non timebis eos quia Dominus Deus tuus in medio tui est Deus magnus
et terribilis
Numérotation du verset Dt. 7,22 

ipse
consumet nationes has in conspectu tuo paulatim atque per partes non poteris eas delere6 pariter ne forte multiplicentur contra te bestie terre
6 eas delere] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 7,23 

dabitque eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo et interficiet illos donec penitus deleantur
Numérotation du verset Dt. 7,24 

tradetque7 reges eorum in manus tuas et disperdes nomina eorum sub celo nullus poterit resistere tibi donec conteras eos
7 tradetque] tradet Weber
Numérotation du verset Dt. 7,25 

sculptilia eorum igne combures non concupisces argentum et aurum de quibus facta sunt neque assumes ex eis tibi quicquam ne offendas propter ea quia abominatio est Domini Dei tui
Numérotation du verset Dt. 7,26 

nec inferes quippiam ex idolo in domum tuam
ne fias anathema
sicut et illud est quasi spurcitiam detestaberis et velut inquinamentum ac sordes abominationi habebis quia anathema est.

Capitulum 7

Numérotation du verset Dt. 7,1 
Cum vero1 introduxerit te Dominus Deus tuus in terram quam possessurus ingredieris et deleverit
1 vero] om. Weber
interl.| septem principalia vitia et eorum genimina
gentes multas coram te Etheum et Gergeseum et Amorreum Chananeum et Pherezeum et Eveum et Iebuseum
septem gentes
interl.| septem principalia vitia et eorum genimina
multo maioris numeri quam tu es et robustiores te
marg.| GENTES  MULTAS. ISIDORUS. Septem gentem sunt septem principalia vitia que per Dei gratiam spiritualis miles exuperans exterminare iubetur. Maioris numeri dicuntur quia plura sunt vitia quam virtutes. In catalogo dicuntur septem nationes in expugnatione sine numero ponuntur. Sed cum   deleverit gentes multas coram te . Numerosior enim est quam Israel populus carnalium qui multiplicatur de septenario fomite vitiorum. De castrimargia: comessatio ebrietas. De fornicatione: turpi loquia, scurilitas, ludicra et stultiloquia. De philargia: mendacium fraus, furta, periuria, turpis lucri appetitus, falsa testimonia, violentia inhumanitas et rapacitas. De ira: homicidium, clamor et indignatio. De tristitia: rancor, pusillanimitas, amaritudo et desperatio et pigricia. De acidia: otiositas, somnolentia, importunitas, inquietudo mentis et corporis, instabilitas, verbositas et curiositas. De cenodoxia: contentiones, hereses, iactantia et presumptio novitatum. De superbia: contemptus, invidia, inobedientia, blasphemia, murmuratio, detractio et alia plura. Hec cum maioris numeri sint quam virtutes. Devictis tamen principalibus {t. 1: Erfurt, f. 191vb; facsim., p. 382b} omnes quiescunt et perpetua nece delentur. Quod autem he pestes robustiores sint; in temptatione sentimus fortius enim militat in membris nostris carnalium delectatio passionum quam studia virtutum, que summa cordis et corporis contritione acquiruntur. Harum gentium regiones possidemus cum Israelis exercitu, id est virtutibus, vitia superamus, ut in corde nostro locum fornicationis castitas obtineat, locum furoris patientia, locum tristitie salutaris letitia, accidie locum incolat fortitudo, locum superbie humilitas, sic singulis vitiis expulsis, loco eorum regnent filii Israel, id est anime Deum videntes. Cum vero Abrahe de futuris loqueretur Deus: non septem, sed decem gentes numerasse legitur, quorum terra semini eius promittitur. Abiectis scilicet idolatris gentium, blasphemia iudeorum, errore hereticorum, quibus ante notitiam Dei et gratiam baptisimi, qui in spirituali Egypto commorantur, subiecti sunt. Sed qui inde egreditur et per gratiam Dei ad heremum spiritualem pervenit ab impugnatione trium gentium liberabitur contra septem congreditur.
marg.| ETHEUM  ET  GERGESEUM etc. HIERONYMUS.   Etheum formidantem sive stupentem;   Gergeseum id est colonum applicans vel colonum eiciens sive advena appropinquans;   Amorreum , id est amarum vel loquentem;   Chananeum possidentem vel possessionem vel negotiatores vel motabiles;   Pherezeum sperantes sive disseminatos;   Eveum id est lapides colligens;   Iebuseum id est calcatum sive presepe eorum.a
a <Parall.> Glossa ordinaria (Ios. 3, 10; Mt. 8, 28; Mc. 5, 1; Lc. 8, 26).
marg.| SEPTEM  GENTES. Abrahe promissum est quod decem delerentur. Tunc enim decem erant, sed cum filii Israel transirent ad Iordanem iam tres delete erant, filii enim Loth deleverunt gigantes, filii Esau Horreos, Capadoces vero partem Eveorum.
marg.| ET  ROBUSTIORES. Spirituales nequitie subtiliores sunt et plus valent ad ( f. 192ra) decipiendum quam infirmitas ad sustinendum.
Numérotation du verset Dt. 7,2 
tradideritque eas Dominus Deus tuus tibi percuties eas usque ad internitionem non inibis cum eis fedus nec misereberis earum
Numérotation du verset Dt. 7,3 
neque sociabis cum eis coniugia filiam tuam
interl.| cogitationem tuam, scilicet vitiis non sociabis
non dabis filio eius
interl.| vel suo
nec filiam illius accipies filio tuo
Numérotation du verset Dt. 7,4 
quia seducet filium tuum ne sequatur me et ut magis serviat diis alienis irasceturque furor Domini et delebit te cito
Numérotation du verset Dt. 7,5 
quin potius hec facietis eis
interl.| astutias contenite
aras eorum subvertite et2 confringite statuas {t. 1: Erfurt, f. 192ra; facsim., p. 383a} lucosque succidite et sculptilia comburite
2 et] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 7,6 
quia populus sanctus es Domino Deo tuo te elegit Dominus Deus tuus ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis qui sunt super terram
Numérotation du verset Dt. 7,7 
non quia cunctas gentes numero vincebatis vobis iunctus est Dominus et elegit vos cum omnibus sitis populis pauciores
Numérotation du verset Dt. 7,8 
sed quia dilexit vos Dominus
et custodivit testamentum3
3 testamentum] iuramentum Weber
interl.| alias iuramentum
quod iuravit patribus vestris eduxitque vos in manu forti et redemit de domo servitutis de manu pharaonis regis Egypti
Numérotation du verset Dt. 7,9 
et scies quia Dominus Deus tuus ipse est Deus fortis et fidelis
interl.| nullum in se sperantem decipit
custodiens pactum et misericordiam diligentibus se et his qui custodiunt precepta eius in mille generationes
Numérotation du verset Dt. 7,10 
et reddens odientibus se statim ita
interl.| omne tempus eternitati comparatum est quasi punctum
ut disperdat eos et ultra non differat protinus eis restituens quod merentur
Numérotation du verset Dt. 7,11 
custodi ergo precepta et cerimonias atque iudicia que ego mando tibi hodie ut facias
Numérotation du verset Dt. 7,12 
si postquam audieris hec iudicia custodieris ea et feceris custodiet et Dominus Deus tuus tibi pactum et misericordiam quam iuravit patribus tuis
Numérotation du verset Dt. 7,13 
et diliget te ac multiplicabit benedicetque fructui ventris tui et fructui terre tue frumento tuo atque vindemie oleo et armentis gregibus ovium tuarum super terram pro qua iuravit patribus tuis ut daret eam tibi
Numérotation du verset Dt. 7,14 
benedictus eris inter omnes populos non erit apud te sterilis utriusque sexus {t. 1: Erfurt, f. 192rb; facsim., p. 383b} tam in hominibus quam in gregibus tuis
marg.| STERILIS. Quedam steriles apud iudeos fuerunt, sed adeo pauce ut ad comparationem secundarum viderentur nulle.
Numérotation du verset Dt. 7,15 
auferet Dominus a te omnem languorem et infirmitates Egypti pessimas quas novisti non inferet tibi sed cunctis hostibus tuis
Numérotation du verset Dt. 7,16 
devorabis omnes populos quos Dominus Deus tuus daturus est tibi non parcet eis oculus tuus nec servies diis eorum ne sint in ruinam tui
Numérotation du verset Dt. 7,17 
si dixeris in corde tuo plures sunt gentes iste quam ego quomodo potero delere eas
Numérotation du verset Dt. 7,18 
noli metuere sed recordare que fecerit Dominus Deus tuus pharaoni et cunctis Egyptiis
Numérotation du verset Dt. 7,19 
plagas maximas quas viderunt oculi tui et signa atque portenta manumque robustam et brachium extentum4 ut educeret te Dominus Deus tuus sic faciet cunctis populis quos metuis
4 brachium extentum] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 7,20 
insuper et crabrones5
5 crabrones Weber ] scabrones Rusch
interl.| tumoris punctiones
mittet Dominus Deus tuus in eos donec deleat omnes atque disperdat qui te fugerint et latere potuerint
marg.| {t. 1: Erfurt, f. 192rb; facsim., p. 383b} INSUPER  ET  SCABRONES etc. Non legitur alicubi in historia quod scabrones vel vespas in hostes eorum Deus premiserit, sed per animalia aculeata timoris punctiones designat, quibus hostes territos fugabat.
Numérotation du verset Dt. 7,21 
non timebis eos quia Dominus Deus tuus in medio tui est Deus magnus
interl.| omnipotens liberando suos
et terribilis
interl.| in adversarios
Numérotation du verset Dt. 7,22 
ipse
interl.| non alius ipsi soli victoria ascribitur per quem hostes superantur
consumet nationes has in conspectu tuo paulatim atque per partes non poteris eas delere6 pariter ne forte multiplicentur contra te bestie terre
6 eas delere] inv. Weber
marg.| NON  POTERIS etc. Cavendum esse ostendit ne forte expulsis peccatis a carne nostra insurgat spiritualis bestia, id est iactantia, superbia, vana gloria que difficilius extirpantur quam carnalia vitia. Loth enim qui in Sodomis ostinuit#, in monte fornicatione pollutus est. Expulso vitio statim virtus plantetur, ne immundus spiritus redeat et domum vacantem inveniat.
marg.| GREGORIUS. Quibusdam maiora bona dat Deus, nec minora ut speravimus eorum habeat {t. 1: Erfurt, f. 192va; facsim., p. 384a} unde se reprehendat et dum perfecti esse appetunt, nec possunt, minime se extollant in his que habent, qui per se parva non habere valent. Hinc est quod fortes et potentes adversarios extinxit Philisteos et Chananeos diu reservavit ut in eis erudiretur Israel, habens contra quos pugnaret ne de maioribus devictis sese extolleret. Eadem ergo mens pollet ex virtute, lacessit ex infirmitate ut dum querit quod habere non valet, quod habet humiliter servet. Superna quoque regio in civibus suis ex parte damna pertulit, ex parte fortiter stetit ut electi angeli, dum alios per superbiam cecidisse conspicerent, tanto robustius quanto humilius starent. Sic in unaquaque anima agitur ut maxima lucra conferant, aliquando minima damnant.
Numérotation du verset Dt. 7,23 
dabitque eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo et interficiet illos donec penitus deleantur
Numérotation du verset Dt. 7,24 
tradetque7 reges eorum in manus tuas et disperdes nomina eorum sub celo nullus poterit resistere tibi donec conteras eos
7 tradetque] tradet Weber
Numérotation du verset Dt. 7,25 
sculptilia eorum igne combures non {t. 1: Erfurt, f. 192va; facsim., p. 384a} concupisces argentum et aurum de quibus facta sunt neque assumes ex eis tibi quicquam ne offendas propter ea quia abominatio est Domini Dei tui
Numérotation du verset Dt. 7,26 
nec inferes quippiam ex idolo in domum tuam
interl.| imaginem vel statuam fabrefactam et bene politam
ne fias anathema
interl.| adorando et colendo
interl.| alienatio
sicut et illud est quasi spurcitiam detestaberis et velut inquinamentum ac sordes abominationi habebis quia anathema est.
marg.| ANATHEMA. Apotoianatione id est a sursum ponendo vel suspendendo sicut donaria in templis suspendebantur et ab eis qui dabant alienabantur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Dt. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 28/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=07&chapitre=07_7)

Notes :