Capitulum 30
Numérotation du verset
Dt. 30,1
Cum ergo venerint super te omnes sermones isti benedictio sive maledictio quam proposui in conspectu tuo et ductus penitudine cordis tui in universis gentibus in quas disperserit te Dominus Deus tuus
Numérotation du verset
Dt. 30,2
reversus fueris ad eum et obedieris eius imperiis sicut ego hodie precipio tibi cum filiis tuis in toto corde tuo et in tota anima tua
Numérotation du verset
Dt. 30,3
et1 reducet
1 et] om. Weber
te2 Dominus Deus tuus de captivitate tua3 ac miserebitur tibi4 et rursum congregabit te de cunctis populis in quos te ante dispersit
2 te] om. Weber
|
3 de captivitate tua] captivitatem tuam
Weber
|
4 tibi] tui
Weber
|
Numérotation du verset
Dt. 30,4
si ad cardines celi fueris dissipatus inde te retrahet Dominus Deus tuus
Numérotation du verset
Dt. 30,5
et assumet atque introducet in terram quam possederunt patres tui et obtinebis eam et benedicens tibi maioris numeri te esse5 faciet quam fuerunt patres tui
5 te esse]
inv. Weber
Numérotation du verset
Dt. 30,6
circumcidet Dominus Deus tuus
cor tuum et cor seminis tui ut diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima6 et possis vivere
6 anima] + tua
Weber
Numérotation du verset
Dt. 30,7
omnes autem maledictiones has convertet super inimicos tuos et eos qui oderunt te7 persequuntur
7 te] + et
Weber
Numérotation du verset
Dt. 30,8
tu autem reverteris et audies vocem Domini Dei tui faciesque universa mandata que ego precipio tibi hodie
Numérotation du verset
Dt. 30,9
et abundare te faciet Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum in sobole uteri tui et in fructu iumentorum tuorum in ubertate terre tue et in rerum omnium largitate revertetur enim Dominus ut gaudeat super te in omnibus bonis sicut gavisus est in patribus tuis
Numérotation du verset
Dt. 30,10
Si tamen audieris vocem Domini Dei tui et custodieris precepta eius et cerimonias que in hac lege
conscripta8 sunt
8 conscripta
Rusch
] conscripte
Weber
et revertaris ad Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua
Numérotation du verset
Dt. 30,11
mandatum hoc
quod ego precipio tibi hodie non supra te est neque procul positum
Numérotation du verset
Dt. 30,12
nec in celo situm ut possis dicere quis nostrum valet ad celum9 conscendere ut deferat illud ad nos et audiamus atque opere compleamus
9 valet - ad celum]
inv. Weber
Numérotation du verset
Dt. 30,13
neque trans mare positum ut causeris et dicas quis e nobis poterit mare transfretare10 et illud ad nos usque deferre ut possimus audire et facere quod preceptum est
10 poterit mare - transfretare]
inv. Weber
Numérotation du verset
Dt. 30,14
sed iuxta te est
sermo valde in ore tuo et in corde tuo ut facias illum
Numérotation du verset
Dt. 30,15
considera quod hodie proposuerit11 in conspectu tuo
11 proposuerit] proposuerim
Weber
vitam et bonum et e contrario mortem
et malum
Numérotation du verset
Dt. 30,16
ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et custodias mandata illius ac12 cerimonias atque iudicia et vivas ac multiplicet te benedicatque tibi in terra ad quam ingredieris possidendam
12 ac] et
Weber
Numérotation du verset
Dt. 30,17
sin autem aversum fuerit cor tuum et audire nolueris atque errore deceptus adoraveris deos alienos et servieris eis
Numérotation du verset
Dt. 30,18
predico tibi hodie quod pereas et parvo tempore moreris in terra ad quam Iordane transmisso ingredieris possidendam
Numérotation du verset
Dt. 30,19
testes invoco hodie celum et terram quod proposuerim vobis vitam et bonum13 benedictionem et maledictionem elige ergo vitam ut et tu vivas et semen tuum
13 vitam et bonum
Rusch
] vitam et mortem bonum et malum
Weber
Numérotation du verset
Dt. 30,20
et diligas Dominum Deum tuum atque obedias voci eius et illi adhereas ipse enim14 est enim vita tua et longitudo dierum tuorum ut habites in terra pro qua iuravit Dominus patribus tuis Abraham Isaac et Iacob ut daret eam illis.
14 enim]
om. Weber
Capitulum 30
Numérotation du verset
Dt. 30,1
Cum ergo venerint super te omnes sermones isti benedictio sive maledictio quam proposui in conspectu tuo et ductus penitudine cordis tui in universis gentibus in quas disperserit te Dominus Deus tuus
Numérotation du verset
Dt. 30,2
reversus fueris ad eum et obedieris eius imperiis sicut ego hodie precipio tibi cum filiis tuis in toto corde tuo et in tota anima tua
Numérotation du verset
Dt. 30,3
et1 reducet
1 et] om. Weber
interl.|
cum reliquie Israel salve fient ad predcationem Helie et Enoch
te2 Dominus Deus tuus de captivitate tua3 ac miserebitur tibi4 et rursum congregabit te de cunctis populis in quos te ante dispersit
2 te] om. Weber
3 de captivitate tua] captivitatem tuam
Weber
4 tibi] tui
Weber
Numérotation du verset
Dt. 30,4
si ad cardines celi fueris dissipatus inde te retrahet Dominus Deus tuus
Numérotation du verset
Dt. 30,5
et assumet atque introducet in terram quam possederunt patres tui et obtinebis eam et benedicens tibi maioris numeri te esse5 faciet quam fuerunt patres tui
5 te esse]
inv. Weber
Numérotation du verset
Dt. 30,6
circumcidet Dominus Deus tuus
interl.|
evidens promissio gratie; promittit enim Deus se esse facturum quod solet iuvare ut fiat
cor tuum et cor seminis tui ut diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima6 et possis vivere
6 anima] + tua
Weber
Numérotation du verset
Dt. 30,7
omnes autem maledictiones has convertet super inimicos tuos et eos qui oderunt te7 persequuntur
7 te] + et
Weber
Numérotation du verset
Dt. 30,8
tu autem reverteris et {t. 1: Erfurt, f. 209ra; facsim., p. 417a} audies vocem Domini Dei tui faciesque universa mandata que ego precipio tibi hodie
Numérotation du verset
Dt. 30,9
et abundare te faciet Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum in sobole uteri tui et in fructu iumentorum tuorum in ubertate terre tue et in rerum omnium largitate revertetur enim Dominus ut gaudeat super te in omnibus bonis sicut gavisus est in patribus tuis
Numérotation du verset
Dt. 30,10
Si tamen audieris vocem Domini Dei tui et custodieris precepta eius et cerimonias que in hac lege
conscripta8 sunt
8 conscripta
Rusch
] conscripte
Weber
interl.|
alias scripte
et revertaris ad Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua
Numérotation du verset
Dt. 30,11
mandatum hoc
marg.|
(f. 209ra) MANDATUM
HOC. AUGUSTINUS. Septuaginta: Quia mandatum hoc quod ego mando tibi hodie, non est supra modum neque longe abs te est, non
in celo
est dicens, id est ut dicas
neque trans mare est
dicens, id est
ut dicas
etc. Prope est hoc verbum valde, id est ore tuo et in corde tuo et in manibus tuis facere. Illud Apostolus dicit hoc esse verbum fidei, quod ad Novum Testamentum pertinet. Que ergo scripta sunt in libro legis huius in figura dicta sunt, pertinentia ad Novum Testamentum . Hoc vero quod scriptum est
neque trans mare est ut dicas
. Quis transfretabit e nobis mare et accipiet nobis? Apostolus dixit: «Aut quis descendet in abyssum?»a et exposuit hoc est Christum a mortuis deducere. Sed mare appellavit totam vitam in hoc seculo que morte transitur ut quodammodo mare finiatur. Et
trans mare
mors ipsa appelletur velut trans istam vitam que mare dicitur. Quod additum est «et in manibus tuis», non ait Apostolus nisi in ore tuo et in corde tuo et hoc usque in finem prosecutus ait: «Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem»b. Sed in hebreo non habetur «in manibus tuis», non tamen frustra Septuaginta addiderunt «quia manus», id est opera in corde intelligi, voluerunt ubi est fides que per dilectionem operatur. Si nequam si foris manibus fiant et in corde non fiant, precepta Dei non implentur.
a Rm. 10, 7.
b Rm. 10, 10.
quod ego precipio tibi hodie non supra te est neque procul positum
Numérotation du verset
Dt. 30,12
nec in celo situm ut possis dicere quis nostrum valet ad celum9 conscendere ut deferat illud ad nos et audiamus atque opere compleamus
9 valet - ad celum]
inv. Weber
Numérotation du verset
Dt. 30,13
neque trans mare positum ut causeris et dicas quis e nobis poterit mare transfretare10 et illud ad nos usque deferre ut possimus audire et facere quod preceptum est
10 poterit mare - transfretare]
inv. Weber
Numérotation du verset
Dt. 30,14
sed iuxta te est
marg.|
IUXTA
TE
EST. Id est mandata Dei moderata et contemperata sunt humanis viribus. Potest hoc de incarnatione Christi accipi, qui assumpta humanitate super terram visus est et inter homines conversatus.
sermo valde in ore tuo et in corde tuo ut facias illum
Numérotation du verset
Dt. 30,15
considera quod hodie proposuerit11 in conspectu tuo
11 proposuerit] proposuerim
Weber
interl.|
si obedieris
vitam et bonum et e contrario mortem
interl.|
si contempseris
et malum
Numérotation du verset
Dt. 30,16
ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et custodias mandata illius ac12 cerimonias atque iudicia et vivas ac multiplicet te benedicatque tibi in terra ad quam ingredieris possidendam
12 ac] et
Weber
Numérotation du verset
Dt. 30,17
sin autem aversum fuerit cor tuum et audire {t. 1: Erfurt, f. 209rb; facsim., p. 417b} nolueris atque errore deceptus adoraveris deos alienos et servieris eis
Numérotation du verset
Dt. 30,18
predico tibi hodie quod pereas et parvo tempore moreris in terra ad quam Iordane transmisso ingredieris possidendam
Numérotation du verset
Dt. 30,19
testes invoco hodie celum et terram quod proposuerim vobis vitam et bonum13 benedictionem et maledictionem elige ergo vitam ut et tu vivas et semen tuum
13 vitam et bonum
Rusch
] vitam et mortem bonum et malum
Weber
Numérotation du verset
Dt. 30,20
et diligas Dominum Deum tuum atque obedias voci eius et illi adhereas ipse enim14 est enim vita tua et longitudo dierum tuorum ut habites in terra pro qua iuravit Dominus patribus tuis Abraham Isaac et Iacob ut daret eam illis.
14 enim]
om. Weber
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Dt. Capitulum 30), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=07&chapitre=07_30)

Notes :