Capitulum 11

Numérotation du verset Dt. 11,1 

Ama itaque Dominum Deum tuum
et observa precepta eius et cerimonias iudicia atque mandata omni tempore
Numérotation du verset Dt. 11,2 

cognoscite hodie que ignorant filii vestri qui non viderunt disciplinam Domini Dei vestri magnalia eius et robustam
manum extentumque brachium
Numérotation du verset Dt. 11,3 

signa et opera que fecit in medio Egypti pharaoni regi
et universe terre eius
Numérotation du verset Dt. 11,4 

omnique exercitui Egyptiorum et equis ac curribus quomodo operuerint eos aque Rubri maris cum vos persequerentur et deleverit eos Dominus usque in presentem diem
Numérotation du verset Dt. 11,5 

vobisque que fecerit in solitudine donec veniretis ad hunc locum
Numérotation du verset Dt. 11,6 

et Dathan atque Abiron filiis Eliab qui fuit filius Ruben quos aperto ore suo terra absorbuit cum domibus et tabernaculis et universa substantia eorum quam habebant in medio Israelis
Numérotation du verset Dt. 11,7 

oculi vestri viderunt omnia opera Dei1 magna que fecit
1 Dei] Domini Weber
Numérotation du verset Dt. 11,8 

ut custodiatis universa mandata illius que ego hodie precipio vobis et possitis intrare2 et possidere terram ad quam ingredimini
2 intrare] introire Weber
Numérotation du verset Dt. 11,9 

multoque in ea vivatis tempore quam sub iuramento pollicitus est Dominus patribus vestris et semini eorum lacte et melle manantem
Numérotation du verset Dt. 11,10 

terra enim ad quam ingredieris possidendam non est sicut
terra Egypti
de qua existi ubi iacto semine in hortorum morem aque ducuntur irrigue
Numérotation du verset Dt. 11,11 

sed montuosa
est et campestris
de celo exspectans pluvias
Numérotation du verset Dt. 11,12 

quam Dominus Deus tuus
semper invisit et oculi illius in ea sunt a principio anni usque ad finem eius.
Numérotation du verset Dt. 11,13 

Si ergo obedieritis mandatis meis que3 hodie precipio4 vobis ut diligatis Dominum Deum vestrum et serviatis ei in toto corde vestro et in tota5 anima vestra
3 que Rusch Weber ] + ego Cava X Π ΣTO M ΘH²AMG P ΩS ΩJ Ed1530 Clementina cum LXX |
4 h. p.] inv. ΩS |
5 tota Weber ] toto Rusch (hapax) |
Numérotation du verset Dt. 11,14 

dabit6 pluviam
6 dabit] dabo Weber
terre vestre temporaneam7
7 temporaneam] tamporivam Weber
et serotinam
ut colligatis frumentum
et vinum et oleum
Numérotation du verset Dt. 11,15 

fenum ex agris ad pascenda iumenta ut et8 ipsi comedatis ac saturemini
8 ut et] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 11,16 

cavete ne forte decipiatur cor vestrum et recedatis a Domino serviatisque diis alienis et adoretis eos
Numérotation du verset Dt. 11,17 

iratusque Dominus claudat celum et pluvie non descendant nec terra det germen suum pereatisque velociter de terra optima quam Dominus daturus est vobis
Numérotation du verset Dt. 11,18 

ponite hec verba mea in cordibus et in animis vestris et suspendite ea pro signo in manibus et inter oculos vestros9 collocate
9 oculos vestros] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 11,19 

docete filios vestros ut illa meditentur quando sederis in domo tua et ambulaveris in via et accubueris atque surrexeris
Numérotation du verset Dt. 11,20 

scribe10 ea super postes et ianuas domus tue
10 scribe] scribes Weber
Numérotation du verset Dt. 11,21 

ut multiplicentur dies tui et filiorum tuorum in terra quam Dominus patribus tuis iuravit11 ut daret eis quamdiu imminet celum12 terre
11 Dominus - patribus tuis iuravit] inv. Weber |
12 imminet celum] inv. Weber |
Numérotation du verset Dt. 11,22 

si enim custodieritis mandata que ego precipio vobis et feceritis ea ut diligatis Dominum Deum vestrum et ambuletis in omnibus viis eius adherentes ei
Numérotation du verset Dt. 11,23 

disperdet Dominus omnes gentes istas ante faciem vestram et possidebitis eas que maiores et fortiores vobis sunt
Numérotation du verset Dt. 11,24 

omnis locus quem calcaverit pes vester vester erit a deserto
et Libano
a flumine magno Euphrate
usque ad mare occidentale
erunt termini vestri
Numérotation du verset Dt. 11,25 

nullus stabit contra vos
terrorem vestrum et formidinem dabit Dominus Deus vester super omnem terram
quam calcaturi estis
sicut locutus est vobis
Numérotation du verset Dt. 11,26 

en propono
in conspectu vestro hodie benedictionem
et maledictionem
Numérotation du verset Dt. 11,27 

benedictionem
si obedieritis mandatis Domini Dei vestri que ego hodie13 precipio vobis
13 hodie] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 11,28 

maledictionem si non audieritis mandata Domini Dei vestri sed recesseritis de via quam ego nunc ostendo vobis et ambulaveritis post deos alienos quos ignoratis
Numérotation du verset Dt. 11,29 

cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram ad quam pergis habitandam pones benedictionem super montem Garizim maledictionem super montem Hebal
Numérotation du verset Dt. 11,30 

qui sunt trans Iordanem post viam que vergit ad solis occubitum in terra Chananei qui habitat in campestribus contra Galgalam
que est iuxta vallem tendentem et intrantem procul
Numérotation du verset Dt. 11,31 

vos enim transibitis Iordanem
ut possideatis terram
quam Dominus Deus vester daturus est vobis
et habeatis ac possideatis illam
Numérotation du verset Dt. 11,32 

videte ergo ut impleatis cerimonias atque iudicia que ego hodie ponam in conspectu vestro.

Capitulum 11

Numérotation du verset Dt. 11,1 
Ama itaque Dominum Deum tuum
interl.| omnia mandata legis in dilectione Dei consummantur
et observa precepta eius et cerimonias iudicia atque mandata omni tempore
interl.| qui perseveraverit salvus erit
Numérotation du verset Dt. 11,2 
cognoscite hodie que ignorant filii vestri qui non viderunt disciplinam Domini Dei vestri magnalia eius et robustam
interl.| potentiam vel operationem
manum extentumque brachium
Numérotation du verset Dt. 11,3 
signa et opera que fecit in medio Egypti pharaoni regi
interl.| quem dimersit in mari Rubro
et universe terre eius
Numérotation du verset Dt. 11,4 
omnique exercitui Egyptiorum et equis ac curribus quomodo operuerint eos aque Rubri maris cum vos persequerentur et deleverit eos Dominus usque in presentem diem
Numérotation du verset Dt. 11,5 
vobisque que fecerit in solitudine donec veniretis ad hunc locum
Numérotation du verset Dt. 11,6 
et Dathan atque Abiron filiis Eliab qui fuit filius Ruben quos aperto ore suo terra absorbuit cum domibus et tabernaculis et universa substantia eorum quam habebant in medio Israelis
Numérotation du verset Dt. 11,7 
oculi vestri viderunt omnia opera Dei1 magna que fecit
1 Dei] Domini Weber
Numérotation du verset Dt. 11,8 
ut custodiatis universa mandata illius que ego hodie precipio vobis et possitis intrare2 et possidere terram ad quam ingredimini
2 intrare] introire Weber
Numérotation du verset Dt. 11,9 
multoque in ea vivatis tempore quam sub iuramento pollicitus est Dominus patribus vestris et semini eorum lacte et melle manantem
Numérotation du verset Dt. 11,10 
terra enim ad quam ingredieris possidendam non est sicut
interl.| que in uno
terra Egypti
interl.| sicut prosperitas vite presentis
de qua existi ubi iacto semine in hortorum morem aque ducuntur irrigue
marg.| DE  QUA  EXISTI. Mente duce Moyse, id est docente lege terrenas voluptates despicere {t. 1: Erfurt, f. 194vb; facsim., p. 388b} et terram promissionis duce Iesu intrare.
marg.| IN  ORTUM  MOREM  AQUE etc. Quia carnales quique presentem felicitatem et copiam rerum temporalium certant sibi multiplicare.
Numérotation du verset Dt. 11,11 
sed montuosa
interl.| altitudine virtutum
interl.| munditia bonorum operum
de celo exspectans pluvias
interl.| divine gratie
Numérotation du verset Dt. 11,12 
quam Dominus Deus tuus
interl.| celesti munere replens
interl.| propitiatio
interl.| oculi Domini super iustos
semper invisit et oculi illius in ea sunt a principio anni usque ad finem eius.
interl.| misericordia eius subsequetur me omnibus diebus vite mee
marg.| A PRINCIPIO. Ab initio scilicet bone voluntatis usque ad perfectionem bonum operis cursum vite dirigit. Deus enim est qui operatur in nobis velle et perficere pro bona voluntate.
Numérotation du verset Dt. 11,13 
Si ergo obedieritis mandatis meis que3 hodie precipio4 vobis ut diligatis Dominum Deum vestrum et serviatis ei in toto corde vestro et in tota5 anima vestra
3 que Rusch Weber ] + ego Cava X Π ΣTO M ΘH²AMG P ΩS ΩJ Ed1455 Ed1530 Clementina cum LXX
4 h. p.] inv. ΩS
5 tota Weber ] toto Rusch (hapax)
Numérotation du verset Dt. 11,14 
dabit6 pluviam
6 dabit] dabo Weber
interl.| predicationis unde mandabo nubibus meis ne pluant
terre vestre temporaneam7
7 temporaneam] tamporivam Weber
interl.| quia in principio anni
interl.| in fine
et serotinam
interl.| in fine
ut colligatis frumentum
interl.| temporalem victum
et vinum et oleum
marg.| TEMPORANEAM etc. Quia electis suis priore tempore legis intellectum contulit. Serotinam pluviam tribuit, quia ultimo tempore incarnationis sue mysterium patefectit nobis.
marg.| ET  SEROTINAM. Quia novissima hosta est cum predicatio eius ad nos pervenit qui dicit: Elevatio manuum mearum sacrificium vel pertinum.
Numérotation du verset Dt. 11,15 
fenum ex agris ad pascenda iumenta ut et8 ipsi comedatis ac saturemini
8 ut et] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 11,16 
cavete ne forte decipiatur cor vestrum et recedatis a Domino serviatisque diis alienis et adoretis eos
Numérotation du verset Dt. 11,17 
iratusque Dominus claudat celum et pluvie non descendant nec terra det germen suum pereatisque velociter de terra optima quam Dominus daturus est vobis
Numérotation du verset Dt. 11,18 
ponite hec verba mea in cordibus et in animis vestris et suspendite ea pro signo in manibus et inter oculos vestros9 collocate
9 oculos vestros] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 11,19 
docete filios vestros ut illa meditentur quando sederis in domo tua et ambulaveris in via et accubueris atque surrexeris
Numérotation du verset Dt. 11,20 
scribe10 ea super postes et ianuas domus tue
10 scribe] scribes Weber
marg.| SCRIBE  EA  SUPER. AUGUSTINUS. Hoc secundum litteram nemo israelitarum fecisse memoratur nec facere potuit, nisi per multas partes domus sue forte ea diviserit an hyperbolica locutio est sicut multa dicuntur.
Numérotation du verset Dt. 11,21 
ut multiplicentur dies tui et filiorum tuorum in terra quam Dominus patribus tuis iuravit11 ut daret eis quamdiu imminet celum12 terre
11 Dominus - patribus tuis iuravit] inv. Weber
12 imminet celum] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 11,22 
si enim custodieritis mandata que ego precipio vobis et feceritis ea ut diligatis Dominum Deum vestrum et ambuletis in omnibus viis eius adherentes {t. 1: Erfurt, f. 195ra; facsim., p. 389a} ei
Numérotation du verset Dt. 11,23 
disperdet Dominus omnes gentes istas ante faciem vestram et possidebitis eas que maiores et fortiores vobis sunt
Numérotation du verset Dt. 11,24 
omnis locus quem calcaverit pes vester vester erit a deserto
interl.| quod est in merdie
et Libano
interl.| in septentrione
a flumine magno Euphrate
interl.| qui in oriente
usque ad mare occidentale
interl.| Tirrenum hi sunt termini terre promissionis
erunt termini vestri
Numérotation du verset Dt. 11,25 
nullus stabit contra vos
interl.| ut noceat nobis
terrorem vestrum et formidinem dabit Dominus Deus vester super omnem terram
interl.| terrenitatem
quam calcaturi estis
interl.| ne superbiat
sicut locutus est vobis
interl.| qui non mentitur
Numérotation du verset Dt. 11,26 
en propono
interl.| ut eligatis quod vultis
in conspectu vestro hodie benedictionem
interl.| gratie
et maledictionem
Numérotation du verset Dt. 11,27 
benedictionem
interl.| quod est liberi arbitrii
si obedieritis mandatis Domini Dei vestri que ego hodie13 precipio vobis
13 hodie] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 11,28 
maledictionem si non audieritis mandata Domini Dei vestri sed recesseritis de via quam ego nunc ostendo vobis et ambulaveritis post deos alienos quos ignoratis
Numérotation du verset Dt. 11,29 
cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram ad quam pergis habitandam pones benedictionem super montem Garizim maledictionem super montem Hebal
interl.| vorago vetus interpretatur
marg.| MONTEM  GARIZIM. Garizim interpretatur divisio vel advena Hebal vorago vetus interpretatur. Qui enim a vitiis se separant et se advenas et peregrinos in hoc mundo iudicant etiam eternam merentur benedictionem. Qui vero in voraginem veteris vite se precipitant carnalibus desideriis servientes eterne maledictioni subiacebunt.
Numérotation du verset Dt. 11,30 
qui sunt trans Iordanem post viam que vergit ad solis occubitum in terra Chananei qui habitat in campestribus contra Galgalam
interl.| que est collis preputiorum quia ibi a Iosue circumcisus est populus
que est iuxta vallem tendentem et intrantem procul
Numérotation du verset Dt. 11,31 
vos enim transibitis Iordanem
interl.| baptismum
ut possideatis terram
interl.| viventium
quam Dominus Deus vester daturus est vobis
interl.| gratis
et habeatis ac possideatis illam
interl.| ne perdatis terram
Numérotation du verset Dt. 11,32 
videte ergo ut impleatis cerimonias atque iudicia que ego hodie ponam in conspectu {t. 1: Erfurt, f. 195rb; facsim., p. 389b} vestro.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Dt. Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 28/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=07&chapitre=07_11)

Notes :