Capitulum 4

Numérotation du verset Dt. 4,1 

Et nunc Israel audi precepta et iudicia que ego doceo te ut faciens ea vivas et ingrediens possideas terram quam Dominus Deus patrum vestrorum daturus est vobis
Numérotation du verset Dt. 4,2 

non addetis
ad verbum
quod vobis loquor nec1 auferetis ex eo custodite mandata Domini Dei vestri que ego precipio vobis
1 nec] neque Weber
Numérotation du verset Dt. 4,3 

oculi vestri viderunt omnia que fecit Dominus contra Beelphegor
quomodo contriverit omnes cultores eius de medio vestri
Numérotation du verset Dt. 4,4 

vos autem qui adheretis Domino Deo vestro vivitis
universi usque in presentem diem
Numérotation du verset Dt. 4,5 

scitis quia2 docuerim vos precepta atque iustitias sicut mandavit mihi Dominus Deus meus sic facietis ea in terra quam possessuri estis
2 quia] quod Weber
Numérotation du verset Dt. 4,6 

et observabitis et implebitis opere hec est enim vestra sapientia et intellectus coram populis ut audientes universa precepta hec dicant en populus sapiens et intelligens gens magna
Numérotation du verset Dt. 4,7 

nec est alia natio tam grandis que habeat deos appropinquantes
sibi sicut Dominus Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris
Numérotation du verset Dt. 4,8 

que est enim alia gens sic inclita ut habeat cerimonias iustaque iudicia et universam legem quam ego proponam hodie ante oculos vestros
Numérotation du verset Dt. 4,9 

custodi igitur temet ipsum et animam tuam sollicite ne obliviscaris verborum que viderunt
oculi tui et ne excidant3 de corde tuo cunctis diebus vite tue docebis ea filios ac nepotes tuos
3 excidant] excedant Weber
Numérotation du verset Dt. 4,10 

diem in quo stetisti coram Domino Deo tuo in Horeb quando Dominus locutus est mihi dicens congrega ad me populum ut audiat sermones meos et discat timere me omni tempore quo vivit in terra doceatque4 filios suos
4 doceatque] doceantque Weber
Numérotation du verset Dt. 4,11 

et accessistis ad radices montis qui ardebat
usque ad celum
erantque in eo tenebre et5 nubes et caligo
5 et] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 4,12 

locutusque est Dominus ad vos de medio ignis vocem verborum eius audistis et formam penitus non vidistis
Numérotation du verset Dt. 4,13 

et ostendit vobis pactum suum quod precepit ut faceretis et decem verba que scripsit in duabus tabulis lapideis
Numérotation du verset Dt. 4,14 

mihique mandavit in illo tempore ut docerem vos cerimonias et iudicia que facere deberetis in terra quam possessuri estis.
Numérotation du verset Dt. 4,15 

Custodite igitur sollicite animas vestras non vidistis aliquam similitudinem in die qua locutus est Dominus vobis in Horeb de medio ignis
Numérotation du verset Dt. 4,16 

ne forte decepti faciatis vobis sculptam similitudinem aut imaginem
masculi vel femine
Numérotation du verset Dt. 4,17 

similitudinem omnium iumentorum
que sunt super terram vel avium sub celo volantium
Numérotation du verset Dt. 4,18 

atque reptilium que moventur in terra sive piscium qui sub terra morantur in aquis
Numérotation du verset Dt. 4,19 

ne forte oculis elevatis
ad celum videas solem et lunam et omnia astra celi et errore deceptus adores ea et colas que creavit
Dominus Deus tuus in ministerium
cunctis gentibus que sub celo sunt
Numérotation du verset Dt. 4,20 

vos autem tulit Dominus et eduxit de fornace ferrea Egypti ut haberet populum hereditarium sicut est in presenti die
Numérotation du verset Dt. 4,21 

iratusque est Dominus contra me propter sermones vestros et iuravit ut non transirem Iordanem nec ingrederer terram optimam quam daturus est vobis
Numérotation du verset Dt. 4,22 

ecce morior in hac humo non transibo Iordanem vos transibitis et possidebitis terram egregiam
Numérotation du verset Dt. 4,23 

cave nequando obliviscaris pacti Domini Dei tui quod pepigit tecum et facias tibi sculptam similitudinem eorum que facere6
6 facere] fieri Weber
Dominus prohibuit
Numérotation du verset Dt. 4,24 

quia Dominus Deus tuus ignis consumens
est Deus emulator
Numérotation du verset Dt. 4,25 

si genueritis filios ac nepotes et morati fueritis in terra deceptique feceritis vobis aliquam similitudinem patrantes malum coram Domino Deo vestro ut eum ad iracundiam provocetis
Numérotation du verset Dt. 4,26 

testes invoco hodie celum
et terram
cito perituros vos esse de terra quam transito Iordane possessuri estis non habitabitis in ea longo tempore sed delebit vos Dominus
Numérotation du verset Dt. 4,27 

atque disperget in omnes gentes et remanebitis pauci in nationibus ad quas vos ducturus est Dominus
Numérotation du verset Dt. 4,28 

ibique servietis diis qui hominum manu fabricati sunt ligno et lapidi qui non vident non audiunt non comedunt non odorantur
Numérotation du verset Dt. 4,29 

cumque quesieris ibi Dominum Deum tuum invenies eum si tamen toto corde quesieris et tota tribulatione anime tue
Numérotation du verset Dt. 4,30 

postquam te invenerint omnia que predicta sunt novissimo autem7 tempore reverteris ad Dominum Deum tuum et audies vocem eius
7 autem] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 4,31 

quia Deus misericors Dominus Deus tuus est non dimittet te nec omnino delebit neque obliviscetur pacti in quo iuravit patribus tuis
Numérotation du verset Dt. 4,32 

interroga de diebus antiquis qui fuerunt ante te ex die quo creavit Dominus8 Deus hominem super terram
8 Dominus] om. Weber
a summo celi usque ad summum eius si facta est aliquando huiuscemodi res aut umquam cognitum est
Numérotation du verset Dt. 4,33 

ut audiret populus vocem Dei loquentis de medio ignis sicut tu audisti et vidisti9
9 vidisti] vixisti Weber
Numérotation du verset Dt. 4,34 

si fecit Dominus10 ut ingrederetur et tolleret sibi gentem de medio nationum per temptationes signa et prodigia11 atque portenta per pugnam et robustam manum extentumque brachium et horribiles visiones iuxta omnia que fecit pro vobis Dominus Deus vester in Egypto videntibus oculis tuis
10 Dominus] Deus Weber |
11 et prodigia] om. Weber |
Numérotation du verset Dt. 4,35 

ut scires quoniam Dominus ipse est Deus et non est alius preter unum
Numérotation du verset Dt. 4,36 

de celo te fecit audire vocem suam ut doceret te et in terra ostendit tibi ignem suum maximum et audisti verba illius de medio ignis
Numérotation du verset Dt. 4,37 

quia dilexit patres tuos et elegit semen eorum post eos eduxitque te precedens in virtute sua magna ex Egypto
Numérotation du verset Dt. 4,38 

ut deleret nationes maximas et fortiores te in introitu tuo et introduceret te daretque tibi terram earum in possessionem sicut cernis in presenti die
Numérotation du verset Dt. 4,39 

scito ergo hodie et cogitato in corde tuo quod Dominus ipse est12 Deus in celo sursum et in terra deorsum et non sit alius
12 est] sit Weber
Numérotation du verset Dt. 4,40 

custodi precepta eius atque mandata que ego precipio tibi ut bene sit tibi et filiis tuis post te et permaneas multo tempore super terram quam Dominus Deus tuus daturus est tibi
Numérotation du verset Dt. 4,41 

tunc separavit Moyses tres civitates trans Iordanem ad orientalem plagam
Numérotation du verset Dt. 4,42 

ut confugiat ad eas qui occiderit nolens proximum suum nec fuerit inimicus ante unum et alterum diem ut13 ad harum aliquam urbium possit evadere
13 ut] et Weber
Numérotation du verset Dt. 4,43 

Bosor in solitudine que sita est in terra campestri de tribu Ruben et Ramoth in Galaad que est in tribu Gad et Golam14 in Basan que est in tribu Manasse
14 Golam Weber ] Golan Rusch
Numérotation du verset Dt. 4,44 

ista est lex quam proposuit Moyses coram filiis Israel
Numérotation du verset Dt. 4,45 

et hec testimonia et cerimonie atque iudicia que locutus est ad filios Israel quando egressi sunt de Egypto
Numérotation du verset Dt. 4,46 

trans Iordanem in valle contra fanum Phogor in terra Seon regis Amorrei qui habitavit in Esebon quem percussit Moyses filii quoque Israel egressi ex Egypto
Numérotation du verset Dt. 4,47 

possederunt terram eius et terram Og regis Basan duorum quoque15 regum Amorreorum qui erant trans Iordanem ad solis ortum
15 quoque] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 4,48 

ab Aroer que sita est super ripam torrentis Arnon usque ad montem Sion qui est et Hermon
Numérotation du verset Dt. 4,49 

omnem planitiem trans Iordanem ad orientalem plagam usque ad mare Solitudinis et usque ad radices montis Phasga.

Capitulum 4

Numérotation du verset Dt. 4,1 
Et nunc Israel audi precepta et iudicia que ego doceo te ut faciens ea vivas et ingrediens possideas terram quam Dominus Deus patrum vestrorum daturus est vobis
Numérotation du verset Dt. 4,2 
non addetis
interl.| sicut scribe et pharisei, qui propter traditiones suas reliquerunt preceptum Dei
ad verbum
interl.| Non prohibet veritatem veritati addere, sed falsitatem omnino removet
quod vobis loquor nec1 auferetis ex eo custodite mandata Domini Dei vestri que ego precipio vobis
1 nec] neque Weber
marg.| NON  ADDETIS  AD  VERBUM. Docet normam equitatis et omnem heresim percutit. Vetat enim recte doctrine aliquid prave intentionis addere vel aliquid veritatis subtrahere. Via enim regia incedendum est, non ad dexteram vel ad sinistram, quia recte vie Domini et iusti ambulabunt in eis. Similiter ait Ioannes: «Si quis apposuerit ad hec, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto. Si quis diminuerit, auferet Deus partem eius de libro vite»a.
a Apc. 22, 18-19.
Numérotation du verset Dt. 4,3 
oculi vestri viderunt omnia que fecit Dominus contra Beelphegor
interl.| idolum Ammonitarum
quomodo contriverit omnes cultores eius de medio vestri
Numérotation du verset Dt. 4,4 
vos autem qui adheretis Domino Deo vestro vivitis
interl.| vita eterna
universi usque in presentem diem
Numérotation du verset Dt. 4,5 
scitis quia2 docuerim vos precepta atque iustitias sicut mandavit mihi Dominus Deus meus sic facietis ea in terra quam possessuri estis
2 quia] quod Weber
Numérotation du verset Dt. 4,6 
et observabitis et implebitis opere hec est enim vestra sapientia et intellectus coram populis ut audientes universa precepta hec dicant en populus sapiens et intelligens gens magna
Numérotation du verset Dt. 4,7 
nec est alia natio tam grandis que {t. 1: Erfurt, f. 189rb; facsim., p. 377b} habeat deos appropinquantes
interl.| manifeste apparendo per signa et prodigia auxiliando
sibi sicut Dominus Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris
marg.| NEC  EST  ALIA etc. Non est alia natio tam grandis dignitate, {t. 1: Erfurt, f. 189rb; facsim., p. 377b} scilicet donorum, non multitudine populorum. Nec enim gens Iudeorum numero vicebat alias gentes aut potentia, sed patrum prerogativa et dignatione divina.
Numérotation du verset Dt. 4,8 
que est enim alia gens sic inclita ut habeat cerimonias iustaque iudicia et universam legem quam ego proponam hodie ante oculos vestros
Numérotation du verset Dt. 4,9 
custodi igitur temet ipsum et animam tuam sollicite ne obliviscaris verborum que viderunt
interl.| intellexerunt
oculi tui et ne excidant3 de corde tuo cunctis diebus vite tue docebis ea filios ac nepotes tuos
3 excidant] excedant Weber
marg.| QUE  VIDERUNT. Visus inter omnes sensus optinet principatum, ideo pro omni sensu ponitur.
Numérotation du verset Dt. 4,10 
diem in quo stetisti coram Domino Deo tuo in Horeb quando Dominus locutus est mihi dicens congrega ad me populum ut audiat sermones meos et discat timere me omni tempore quo vivit in terra doceatque4 filios suos
4 doceatque] doceantque Weber
Numérotation du verset Dt. 4,11 
et accessistis ad radices montis qui ardebat
interl.| hyperbole
usque ad celum
interl.| aereum quod aqua dilivii occupavit
erantque in eo tenebre et5 nubes et caligo
5 et] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 4,12 
locutusque est Dominus ad vos de medio ignis vocem verborum eius audistis et formam penitus non vidistis
interl.| ne scilicet volens imitari sculpendo faceres idolum tibi
Numérotation du verset Dt. 4,13 
et ostendit vobis pactum suum quod precepit ut faceretis et decem verba que scripsit in duabus tabulis lapideis
Numérotation du verset Dt. 4,14 
mihique mandavit in illo tempore ut docerem vos cerimonias et iudicia que facere deberetis in terra quam possessuri estis.
Numérotation du verset Dt. 4,15 
Custodite igitur sollicite animas vestras non vidistis aliquam similitudinem in die qua locutus est Dominus vobis in Horeb de medio ignis
Numérotation du verset Dt. 4,16 
ne forte decepti faciatis {t. 1: Erfurt, f. 189va; facsim., p. 378a} vobis sculptam similitudinem aut imaginem
interl.| hoc de hominibus
masculi vel femine
marg.| SCULPTAM  SIMILITUDINEM  AUT  IMAGINEM. AUGUSTINUS. Forsitan his duobus vocabulis unam rem significavit. Vel similitudinem vocavit statuam, vel simulacrum non ex alicuius hominis liniamentis imitando expressum. Quod enim tali expressione sit imaginem dici, nemo dubitaverit, ut sit omnis imago similitudo sed non convertitur. In geminis enim similibus similitudo est cuiuslibet in altero, non imago. Sed si patri similis sit filius, recte imago dicitur, ut sit pater proptotipus, id est prima figura. Unde illa imago expressa videatur. Harum imaginum alie sunt eiusdem substantie, ut filius, alie non, ut pictura. Unde illud quod scriptum est: «Fecit Deus hominem ad imaginem suam»b, sic intelligendum est ut non sit eiusdem substantie imago, que facta est. Si enim eiusdem esset, non facta sed genita diceretur. Quod vero non addidit et similitudinem, sicut superius. Ideo factum videtur, quia ubi imago et similitudo. Unde et hic Moyses similitudinem et imaginem fieri prohibet. In Decalogo autem nullam faciendam esse similitudinem dicitur, nec imago memoratur. Si enim non sit similitudo nec imago, quoniam si imago et similitudo. Denique ubi prohibuit similitudinem et imaginem. Homines intelligi voluit, ubi similitudo fieri potest, non huius autem illius proprie, sed cuiuslibet et imago, id est huius proprie vel illius hominis. Cum vero de irrationalibus animantibus diceretur: solam similitudinem dixit. Nemo enim unum canem sibi constituit vel huiusmodi quem intuens imaginem pingat vel fingat quod de hominibus usitatum est.
b Gn. 1, 27.
Numérotation du verset Dt. 4,17 
similitudinem omnium iumentorum
interl.| hoc de animalibus
que sunt super terram vel avium sub celo volantium
Numérotation du verset Dt. 4,18 
atque reptilium que moventur in terra sive piscium qui sub terra morantur in aquis
marg.| QUI  SUB  TERRA  MORANTUR  IN  AQUIS etc. AUGUSTINUS. An aquam terram intelligi voluit propter tractabilem corpulentiam sicut {t. 1: Erfurt, f. 189va; facsim., p. 378a} ibi: «Fecit Deus celum et terram»c, et ibi: «Auxilium meum a Domino qui fecit celum et terram»d. An ideo dictum est sub terra, quia nisi aquis terra superior esset habitari ab hominibus et animalia terre non posset habere.
c Gn. 2, 4.
d Ps. 120, 2.
Numérotation du verset Dt. 4,19 
ne forte oculis elevatis
interl.| nec in celo vidisti similitudinem ne etc.
ad celum videas solem et lunam et omnia astra celi et errore deceptus adores ea et colas que creavit
interl.| alii distribuit
Dominus Deus tuus in ministerium
interl.| in usum
cunctis gentibus que sub celo sunt
marg.| QUE  CREAVIT  DOMINUS  DEUS etc. AUGUSTINUS. Non ita dictum est tamquam Deus precepit ea a cunctis gentibus coli: a solo populo suo non coli, sed quod prescierit gentes culturam exhibituras et tamen, presciens, creaverit populum vero suum futurum esse qui ista non coleret. Vel intelligatur usus: qui commendatur in Genesi ut sint in signis et temporibus et diebus et annis quem usum communem habet populus Dei cum omnibus gentibus, sed non cultum quem habent alie gentes.
Numérotation du verset Dt. 4,20 
vos autem tulit Dominus et eduxit de fornace ferrea Egypti ut haberet populum hereditarium sicut est in presenti die
Numérotation du verset Dt. 4,21 
iratusque est Dominus contra me propter sermones vestros et iuravit ut non transirem Iordanem nec ingrederer terram optimam quam daturus est vobis
Numérotation du verset Dt. 4,22 
ecce morior in hac humo non transibo Iordanem vos transibitis et possidebitis terram egregiam
Numérotation du verset Dt. 4,23 
cave nequando obliviscaris pacti Domini Dei tui quod pepigit tecum et facias tibi sculptam similitudinem eorum que facere6
6 facere] fieri Weber
interl.| vel fieri
Dominus prohibuit
marg.| SCULPTAM  SIMILITUDINEM. AUGUSTINUS. Hic generaliter loquens similitudinem posuit, imaginem tacuit, quia si nulla similitudo nec imago.
Numérotation du verset Dt. 4,24 
quia Dominus Deus tuus ignis consumens
interl.| peccata consumit et reprobos ignibus Gehenne tradit
est Deus emulator
Numérotation du verset Dt. 4,25 
si genueritis filios ac nepotes et morati fueritis in terra deceptique feceritis vobis aliquam similitudinem patrantes malum coram Domino Deo vestro ut eum ad iracundiam provocetis
Numérotation du verset Dt. 4,26 
testes invoco hodie celum
interl.| angelosA
et terram
interl.| hominesB
interl.| + Metonomicos7 per id quod continet id quod continetur significat.C
7 Metonomicos] scrips., methonomicos codd., Μετονυμικῶς PL113, sic pro μετωνῠμικός
cito perituros vos esse de terra quam transito Iordane possessuri {t. 1: Erfurt, f. 189vb; facsim., p. 378b} estis non habitabitis in ea longo tempore sed delebit vos Dominus
Numérotation du verset Dt. 4,27 
atque disperget in omnes gentes et remanebitis pauci in nationibus ad quas vos ducturus est Dominus
Numérotation du verset Dt. 4,28 
ibique servietis diis qui hominum manu fabricati sunt ligno et lapidi qui non vident non audiunt non comedunt non odorantur
Numérotation du verset Dt. 4,29 
cumque quesieris ibi Dominum Deum tuum invenies eum si tamen toto corde quesieris et tota tribulatione anime tue
Numérotation du verset Dt. 4,30 
postquam te invenerint omnia que predicta sunt novissimo autem8 tempore reverteris ad Dominum Deum tuum et audies vocem eius
8 autem] om. Weber
marg.| NOVISSIMO  AUTEM. Conversionem Israel ad fidem Christi prenunciat ut postquam plenitudo gentium intraverit, omnis Israel salvuus fiat.
Numérotation du verset Dt. 4,31 
quia Deus misericors Dominus Deus tuus est non dimittet te nec omnino delebit neque obliviscetur pacti in quo iuravit patribus tuis
Numérotation du verset Dt. 4,32 
interroga de diebus antiquis qui fuerunt ante te ex die quo creavit Dominus9 Deus hominem super terram
9 Dominus] om. Weber
interl.| interrogat subaudis
a summo celi usque ad summum eius si facta est aliquando huiuscemodi res aut umquam cognitum est
Numérotation du verset Dt. 4,33 
ut audiret populus vocem Dei loquentis de medio ignis sicut tu audisti et vidisti10
10 vidisti] vixisti Weber
marg.| A SUMMO  CELI etc. AUGUSTINUS. Cur non dixerit similiter a summo terre usque ad summum terre, difficile est dinoscere, sicut in Evangelio ubi dicitur: «Congregabuntur electi a summis celorum usque ad terminos eorum». Sed forte hic intelligi voluit nec in hominibus, nec in angelis auditum esse, quod in populo factum est, sicut sequentia demonstrant. Sed quomodo intelligeretur illud in Evangelio a summis celorum usque ad terminos eorum cum hoc de novissima electorum congregatione dicatur.
Numérotation du verset Dt. 4,34 
si fecit Dominus11 ut ingrederetur et tolleret sibi gentem de medio nationum per temptationes signa et prodigia12 atque portenta per pugnam et robustam manum extentumque brachium et horribiles visiones iuxta omnia que fecit pro vobis Dominus Deus vester in Egypto videntibus oculis {t. 1: Erfurt, f. 190ra; facsim., p. 379a} tuis
11 Dominus] Deus Weber
12 et prodigia] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 4,35 
ut scires quoniam Dominus ipse est Deus et non est alius preter unum
Numérotation du verset Dt. 4,36 
de celo te fecit audire vocem suam ut doceret te et in terra ostendit tibi ignem suum maximum et audisti verba illius de medio ignis
Numérotation du verset Dt. 4,37 
quia dilexit patres tuos et elegit semen eorum post eos eduxitque te precedens in virtute sua magna ex Egypto
Numérotation du verset Dt. 4,38 
ut deleret nationes maximas et fortiores te in introitu tuo et introduceret te daretque tibi terram earum in possessionem sicut cernis in presenti die
Numérotation du verset Dt. 4,39 
scito ergo hodie et cogitato in corde tuo quod Dominus ipse est13 Deus in celo sursum et in terra deorsum et non sit alius
13 est] sit Weber
Numérotation du verset Dt. 4,40 
custodi precepta eius atque mandata que ego precipio tibi ut bene sit tibi et filiis tuis post te et permaneas multo tempore super terram quam Dominus Deus tuus daturus est tibi
Numérotation du verset Dt. 4,41 
tunc separavit Moyses tres civitates trans Iordanem ad orientalem plagam
Numérotation du verset Dt. 4,42 
ut confugiat ad eas qui occiderit nolens proximum suum nec fuerit inimicus ante unum et alterum diem ut14 ad harum aliquam urbium possit evadere
14 ut] et Weber
Numérotation du verset Dt. 4,43 
Bosor in solitudine que sita est in terra campestri de tribu Ruben et Ramoth in Galaad que est in tribu Gad et Golam15 in Basan que est in tribu Manasse
15 Golam Weber ] Golan Rusch
Numérotation du verset Dt. 4,44 
ista est lex quam proposuit Moyses coram filiis Israel
Numérotation du verset Dt. 4,45 
et hec testimonia et cerimonie atque iudicia que locutus est ad filios Israel quando egressi {t. 1: Erfurt, f. 190rb; facsim., p. 379b} sunt de Egypto
Numérotation du verset Dt. 4,46 
trans Iordanem in valle contra fanum Phogor in terra Seon regis Amorrei qui habitavit in Esebon quem percussit Moyses filii quoque Israel egressi ex Egypto
Numérotation du verset Dt. 4,47 
possederunt terram eius et terram Og regis Basan duorum quoque16 regum Amorreorum qui erant trans Iordanem ad solis ortum
16 quoque] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 4,48 
ab Aroer que sita est super ripam torrentis Arnon usque ad montem Sion qui est et Hermon
Numérotation du verset Dt. 4,49 
omnem planitiem trans Iordanem ad orientalem plagam usque ad mare Solitudinis et usque ad radices montis Phasga.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Dt. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 28/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=07&chapitre=07_4)

Notes :