Capitulum 23

Numérotation du verset Dt. 23,1 = 2

Non intrabit Eunuchus
attritis vel amputatis testiculis et absciso veretro ecclesiam Domini
Numérotation du verset Dt. 23,2 = 3

non ingredietur mamzer, hoc est de scorto natus, in ecclesiam Domini
usque ad decimam generationem.
Numérotation du verset Dt. 23,3 = 4

Ammonites1
1 Am(mo)nites Ω Clementina Rusch ] Ammanites Weber
et Moabites etiam post decimam generationem
non intrabunt ecclesiam Domini in eternum
Numérotation du verset Dt. 23,4 = 5

quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via quando egressi estis de Egypto
et quia conduxerunt
contra te Balaam filium Beor de Mesopotamia2 Syrie ut malediceret tibi
2 Mesopotamia] Mesopotamiam Weber
Numérotation du verset Dt. 23,5 = 6

et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam vertitque maledictionem eius in benedictionem tuam eo quod diligeret te
Numérotation du verset Dt. 23,6 = 7

non facies cum eis pacem nec queras3 eis bona cunctis diebus vite tue in sempiternum
3 queras] queres Weber
Numérotation du verset Dt. 23,7 = 8

non abominaberis
Idumeum
quia frater tuus est
nec Egyptium
quia advena fuisti
in terra eius
Numérotation du verset Dt. 23,8 = 9

qui nati fuerint ex eis tertia generatione
intrabunt in4 ecclesiam Domini
4 in] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 23,9 = 10

quando egressus fueris
adversus hostes tuos
in pugnam custodies te ab omni re mala
Numérotation du verset Dt. 23,10 = 11

si fuerit inter vos
homo
qui nocturno pollutus
sit somnio
egredietur extra castra.
Numérotation du verset Dt. 23,11 = 12

et non revertetur priusquam ad vesperam lavetur
aqua
et post solis occasum
regredietur
in castra
Numérotation du verset Dt. 23,12 = 13

habebis
locum
extra castra
ad quem egredieris5 ad requisita nature
5 egredieris] egrediaris Weber
Numérotation du verset Dt. 23,13 = 14

gerens paxillum
in balteo
cumque sederis fodies per circuitum et egesta humo operies
Numérotation du verset Dt. 23,14 = 15

quo relevatus es Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum
ut eruat te et tradat tibi inimicos tuos ut sint castra tua sancta et nihil in eis appareat feditatis ne6 derelinquat te
6 ne] nec Weber
Numérotation du verset Dt. 23,15 = 16

non trades
servum domino suo qui ad te confugerit
Numérotation du verset Dt. 23,16 = 17

habitabit tecum in loco qui ei placuerit
et in una urbium tuarum
requiescet
ne7 contristes eum
7 ne] nec Weber
Numérotation du verset Dt. 23,17 = 18

Non erit meretrix
de filiabus Israel
neque scortator
de filiis Israel
Numérotation du verset Dt. 23,18 = 19

Non offeres
mercedem prostibuli nec pretium canis
in domo8 Domini Dei tui, quicquid illud est quod voveris9, quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum
8 domo] domum Weber |
9 voveris] voverint Weber |
Numérotation du verset Dt. 23,19 = 20

Non fenerabis
fratri tuo
ad usuram
pecuniam
nec fruges nec quamlibet aliam rem
Numérotation du verset Dt. 23,20 = 21

sed alieno.
Fratri autem tuo absque usura id quo10 indiget commodabis ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra ad quam ingredieris possidendam.
10 quo] quod Weber
Numérotation du verset Dt. 23,21 = 22

Cum votum voveris11
11 votum voveris] inv. Weber
Domino Deo tuo non tardabis
reddere quia requiret
illud Dominus Deus tuus et si moratus fueris
reputabitur12 tibi in peccatum.
12 reputabitur] reputabit Weber
Numérotation du verset Dt. 23,22 = 23

si nolueris polliceri absque peccato eris
Numérotation du verset Dt. 23,23 = 24

quod autem semel egressum est de labiis tuis observabis et facies sicut promisisti Domino Deo tuo
et propria voluntate et ore tuo locutus es
Numérotation du verset Dt. 23,24  = 25

ingressus vineam
proximi tui
comede uvas quantum tibi placuerit
foras
autem ne efferas tecum.
Numérotation du verset Dt. 23,25 = 26

Si intraveris
in segetem
amici tui
franges
spicas et manu conteres.
Falce autem non metes.

Capitulum 23

Numérotation du verset Dt. 23,1 
= 2
Non intrabit Eunuchus
interl.| qui non habet semen verbi nec potest gignere bona opera
attritis vel amputatis testiculis et absciso veretro ecclesiam Domini
interl.| societatem sanctorum
marg.| EUNUCHUS. Omnes qui molliter vivunt nec virile opus perficiunt non possunt permanere in congregatione sanctorum nec digni sunt introitu regni celorum quod violentiam patitur et violenti diripiunt illud.
Numérotation du verset Dt. 23,2 
= 3
non ingredietur mamzer, hoc est de scorto natus, in ecclesiam Domini
interl.| consortium sanctorum
usque ad decimam generationem.
interl.| decalogi observationem
marg.| MANZER. Degener sensu et moribus vel quem hereticorum pravitas in susceptionem sacramentorum degenerem fecit vel ritus gentilitatis aut iudaismi maculavit. Is in Ecclesiam recipietur cum integra fide decalogum legis secundum Evangeli institutionem servaverit. Unde: «Si vis vitam ingredi, serva mandata». Et alibi: «Ego sum hostium per me si quis intrat salvabitur».
Numérotation du verset Dt. 23,3 
= 4
Ammonites1
1 Am(mo)nites Ω Ed1455 Clementina Rusch ] Ammanites Weber
interl.| qui de incestu nati
et Moabites etiam post decimam generationem
interl.| AUGUSTINUS. Hoc est in eternum quia de antius clausula numerorum
non intrabunt ecclesiam Domini in eternum
marg.| AMMONITES. AUGUSTINUS. Alia editio. Non intrabit Ammonites et Moabites Ecclesiam Domini et usque ad decimam generationem non intrabit Ecclesiam Domini et usque in {t. 1: Erfurt, f. 202vb; facsim., p. 404b} eternum. Quomodo ergo Ruth Moabitis intravit? Forte mystice prophetavit intraturam quod ait:   usque ad decimam generationem . Computantur enim ab Abraham quando fuit Loth qui genuit Moabitas et Ammonitas et inveniuntur ab Abraham generationes decem usque ad Salmon qui genuit Boos maritum Ruth. Sunt enim iste ab Abraham, Isaac et Iacob, Iudas, Phares, Efrom, Aram, Aminadab, Naason, Salmon, qui genuit Boos, cui Ruth   in ecclesia Domini peperit filios. Sed cur additum est usque   in eternum, an quia post nulla anima de Ammonitis et Moabitis intravit in illam ecclesiam Hebreorum; an potius ita dictum est   et usque ad decimam generationem ut semper intelligi voluerit per denarium universitatem et exposuerit dicens:   et usque in eternum . Sed si ita est, Ruth contra meritum admissa videtur. An Ammonitas prohibuit et non Ammonitidas, id est viros admitti non feminas? Maxime cum evertissent Israelite illam gentem omnes viros occidere iussi sunt feminas aut non nisi eas que noverant virum, quoniam ipse in fornicationem subduxerant populum. Virgines vero dimiserunt non eis imputantes culpam qua everti illa gens meruit, quam etiam hic commemoravit. Quasi querentur: Cur Moabitas et Ammonitas admitti noluerint subiunxit eo quod non obviaverint vobis cum panibus et aqua in via cum exiretis de Egypto et conduxerunt adversum te Balaam filium Beorum de Mesopotamia ut malediceret te. Has culpas nec tunc quando gens illa depugnata est, feminis imputaverunt quas conservare maluerunt.
marg.| Hereticos semper ab ecclesia esse pellendos significat quasi hereticum hominem post unam et alteram correctionem devita.
Numérotation du verset Dt. 23,4 
= 5
quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via quando egressi estis de Egypto
interl.| mundo
et quia conduxerunt
interl.| sicut heretici excitant per diabolum persecutionem populo fidelium
contra te Balaam filium Beor de Mesopotamia2 Syrie ut malediceret tibi
2 Mesopotamia] Mesopotamiam Weber
marg.| QUIA  NOLUERUNT  VOBIS etc. Tradunt hebrei quod he gentes propinqua sibi exeuntibus de Egypto occurrerunt cum pane tantum, cum scirent eos in deserto maxime siti laborare. Et ideo huic maledictioni subiecti sunt. Mystice designant hereticos qui fugientibus de Egypto huius mundi ad veram terram promissionis offerent panem pollutum non aqua sapientie dulcoratum et ideo ab ecclesia alienati sunt.
Numérotation du verset Dt. 23,5 
= 6
et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam vertitque maledictionem eius in benedictionem tuam eo quod diligeret te
interl.| gratis scilicet
marg.| VERTITQUE etc. Quia sepe persecutio causa maioris prosperitatis est. (f. 203ra) Quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum.
Numérotation du verset Dt. 23,6 
= 7
non facies {t. 1: Erfurt, f. 203ra; facsim., p. 405a} cum eis pacem nec queras3 eis bona cunctis diebus vite tue in sempiternum
3 queras] queres Weber
Numérotation du verset Dt. 23,7 
= 8
non abominaberis
marg.| NON  ABOMINABERIS  IDUMEUM etc. Idumens sanguineus vel terrenus carnem cuius est terrena materia significat. Egyptius, id est tenebrosus, corpus morbidum. Carnem nostram non debemus abominari, sed fovere et necessaria ei prebere, curam tamen eius in desideriis non facere. Frater, inquit, tuus est quia ex carne sumus et anima. Egyptium, id est corpus, non abominemur in cuius terra advene fuimus anima enim que celestem habet originem quasi advena moratur in corpore. Unde Apostolus: «Dum sumus in corpore peregrinamur a Domino, qui nati fuerint ex eis etc.»a, id est paulatim fient spirituales.
a 2Cor. 5 , 6.
marg.| Non abominaberis idumeum etc. Per idumeum et Egyptium significatur presens vita, cui quamvis reunciantes Egyptiam terram, id est conversationem pristinam et concupiscentiam mundi declinemus, dum tamen huius mundi necessitatibus subdimur, non omnino Egyptiam nationem extinguimus, sed quodammodo separati quotidiano victu et vestitu contenti sumus. Tertia generatione in Ecclesiam intrabunt quia secularis potest sanctis coniungi, cum perfecte in patrem et flium et spiritu sanctum crediderit, vel cum spe, fide et caritate ornatus fuerit.
Idumeum
interl.| presentem vitam
quia frater tuus est
interl.| sanguineum vel terrenum, hec est caro nostra que de terra est
nec Egyptium
interl.| tenebrosum, id est corpus morbidum
quia advena fuisti
in terra eius
interl.| patria nostra paradisus est
Numérotation du verset Dt. 23,8 
= 9
qui nati fuerint ex eis tertia generatione
interl.| in perfecta fide trinitatis
intrabunt in4 ecclesiam Domini
4 in] om. Weber
interl.| alias Dei
Numérotation du verset Dt. 23,9 
= 10
quando egressus fueris
marg.| QUANDO  EGRESSUS. Spirituales Christi milites instruit quibus alibi dicitur: ab omnibus se abstinet.
adversus hostes tuos
interl.| demones
in pugnam custodies te ab omni re mala
interl.| nociva
Numérotation du verset Dt. 23,10 
= 11
si fuerit inter vos
marg.| Si FUERIT  INTER  VOS. AUGUSTINUS. Multa ponit lex in sacramentis et umbris futurorum. Quedam enim in semine materialis informitas, que formata corpus hominis redditura est, in significatione posita est vite informis et inerudite a qua informitate oportet doctrine forma et eruditione mundari. Ideo illa purificatio precepta est post seminis effusionem nec enim in somnis peccatum fit. Aut si hoc quis peccatum putat non arbitrans accidere nisi huiusmodi desiderio, quod falsum est; numquid et solita mensium peccata sunt seminarum quas lex precipit expiari non nisi propter ipsam materialem informitatem que facto conceptu tamquam in edificationem corporis additur. Ac per hoc cum informiter fluit significari lex voluit animum sine discipline forma indecenter fluidum ac dissolutum, quem formandum significat cum fluxum purificari imparat. Postremo mori peccatum non est et mortuum sepelire humanitatis officium est et tamen purificatio mandata est, non quia corpus mortuum peccatum est, sed significat peccatum anime a iustitia deserte.
marg.| GREGORIUS. Mystice. Si fuerint inter vos homo etc. Nocturnum somnium temptatio occulta, qua tenebrosa cogitatione turpe aliquis concipitur, sed opere non expletur. Nocturno somnio pollutus extra castra egreditur ut qui cogitatione polluitur, indignum se societate fidelium arbitretur et bonorum se comparatione despiciat. Ad vesperum lavatur aqua, cum defectum suum conspiciens ad lamenta penitentie convertitur ut fletibus deleat quod occulta inquinatio accusat. Sed post occasum solis redeat ad castra, id est defervescente caloris arbore fiduciam erga bonorum societatem sumat et ad fidelium merita reparetur perfumenda
homo
interl.| occulta temptatione
interl.| tenebrosa cogitatione
qui nocturno pollutus
interl.| consentiendo
sit somnio
interl.| societate fidelium se indignum iudicans
egredietur extra castra.
Numérotation du verset Dt. 23,11 
= 12
et non revertetur priusquam ad vesperam lavetur
interl.| superato scilicet fervore temptationis
aqua
interl.| penitentie
interl.| lacrimarum
et post solis occasum
interl.| temptatione defervescente
regredietur
interl.| fidelium consortia
in castra
Numérotation du verset Dt. 23,12 
= 13
habebis
marg.| HABEBIS  LOCUM. Corporalem enim munditiam diligit Deus. Ideo precepit nihil fedum remanere in castris.
marg.| {t. 1: Erfurt, f. 203rb; facsim., p. 405b} GREGORIUS. Mystice. Habebis locum etc. Nature corruptibilis gravate a nostre mentis utero quedam cogitationum superflua, quasi ventris gravamen erumpunt. Sed portare sub   baltheo paxillum debemus ut ad reprehendendum nosmetipsos semper accincti acutum circa nos stimulum compunctionis habeamus, qui terram nostre mentis penitentie dolore confodiat et quod a nobis fetidum erumpit abscondat.
locum
interl.| conscientiam in qua compugnaris
extra castra
interl.| sanctorum
ad quem egredieris5 ad requisita nature
5 egredieris] egrediaris Weber
Numérotation du verset Dt. 23,13 
= 14
gerens paxillum
interl.| accutum compunctionis stimulum
interl.| cordis compunctionem vel memoriam castitatis
in balteo
marg.| IN  BALTHEO. Baltheo enim renes accinguntur. Ideo per Baltheum male voluntatis contritio designatur, unde Iob: Baltheum regum dissolvit et precinxit fune renes eorum.
cumque sederis fodies per circuitum et egesta {t. 1: Erfurt, f. 203rb; facsim., p. 405b} humo operies
interl.| ne appareat ante oculos Dei
marg.| OPERIES. Terrena fragilitate considerata sordes debemus operire.
Numérotation du verset Dt. 23,14 
= 15
quo relevatus es Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum
interl.| Ecclesie que est ut castrorum acies ordinata
ut eruat te et tradat tibi inimicos tuos ut sint castra tua sancta et nihil in eis appareat feditatis ne6 derelinquat te
6 ne] nec Weber
Numérotation du verset Dt. 23,15 
= 16
non trades
interl.| a servitute diaboli vel peccati fugientem
interl.| respuendo vel in desperationem mittendo
marg.| NON  TRADES  SERVUM. AUGUSTINUS. Septuaginta: Non trades puerum Domino suo, qui appositus est tibi a Domino suo. Non quod Dominus eum apposuerit, id est commendaverit, quia depositum diceret, sed appositum dixit, id est adiunctum huic cum ab illo discessisset. Reddi ergo prohibuit fugitivos non suscipi. Quomodo hoc putari potest nisi genti et populo intelligamus ista dici: non uni homini? Ex alia utique gente refugientem ad hanc cui loquebatur a Domino suo, id est a rege suo, reddi prohibuit, quod alienigena achis rex Geth servavit quando ad eum fugit David a facie Domini sui, id est regis Saul, hoc explanat dicens:   In vobis habitabit in omni loco ubi placuerit ei .
servum domino suo qui ad te confugerit
Numérotation du verset Dt. 23,16 
= 17
habitabit tecum in loco qui ei placuerit
interl.| Ecclesia vel sub quocumque ordine fidelium
et in una urbium tuarum
interl.| Ecclesiarum vel conversationum
requiescet
interl.| in pace Ecclesie
ne7 contristes eum
7 ne] nec Weber
interl.| quia magis fovendus est ne desperet
Numérotation du verset Dt. 23,17 
= 18
Non erit meretrix
interl.| fornicationi hereticorum iuncta
marg.| NON  ERIT  MERETRIX. AUGUSTINUS. Septuaginta: Non erit meretrix a filiabus Israel et non erit fornicans a filii Israel. Manifeste prohibet viros et feminas fornicari, etiam cum non alienis coniungibus peccatum esse demonstrans misceri non coniugibus suis, quia meretrices esse ad eas prohibet accedere, quarum publice venalis est turpitudo. In decalogo autem nomine Mechie non videtur aperte prohibuisse, quam non nisi adulterium intelligi solet, unde quid nobis videtur, ibi tractavimus.
marg.| Spiritualiter innuit quia non licet anime christiane erroribus hereticorum se miscere filium Dei impudicie et libidini non licet se tradere.
de filiabus Israel
interl.| animabus que sunt templum Dei vivi
neque scortator
interl.| unde fugite fornicationem
de filiis Israel
interl.| qui Deo adoptati sunt
Numérotation du verset Dt. 23,18 
= 19
Non offeres
marg.| NON  OFFERES. AUGUSTINUS. Septuaginta: Non offeres mercedem meretricis neque commutationem canis in domo Domini Dei tui ad omne votum, quoniam abominatio est Domino Deo tuo. Utrumque scilicet non unum, de cane enim vetat fieri commutationem primogenitoruù quam iubet et fieri de immundis animalibus, id est equis, asinis et que adiuvant hominem. Unde et iumenta dicuntur. De cane autem noluit, quare hic solum canem excipit? Nam mercedem meretricis videtur repulisse quia prohibuit esse meretricem de filiabus Israel aut quenquam filiorum Israel uti meretrice et ne quis putaret posse hoc expiari si aliquid inde in templum offeret, dicendum fuit quod Domino abominatio sit.
interl.| Mox ostendit quod sicut abominatio est merces prostibuli sic et donum rapacitatis
mercedem prostibuli nec pretium canis
marg.| PRETIUM  CANIS. Canis rapacis. Dono iniquorum non probat altissimus qui offert sacrificia ex substantia pauperum quasi si victimat filium in conspectu patris.
in domo8 Domini Dei tui, quicquid illud est quod voveris9, quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum
8 domo] domum Weber
9 voveris] voverint Weber
Numérotation du verset Dt. 23,19 
= 20
Non fenerabis
marg.| NON  FENERABIS   . Usuram et avaritiam removet et caritatem impendere iubet.
fratri tuo
interl.| mercedem cupiens
interl.| catholico
interl.| Iudeo
ad usuram
marg.| Est pecunia que ad usuram dari prohibetur, quia vitium cupiditatis {t. 1: Erfurt, f. 185va; facsim., p. 406a} est exigere velle quod cognoscis te non commodasse. Hanc Dominus habuit et inde pauperibus erogandam tradidit, et nos ad liberalitatem largitatis invitavit. Altera est quam ad usuram dare debemus; undeb:"Nonne oportuit te pecuniam committere nummulariis ut ego veniens exigerem quod meum est cum usura?"
b Mt. 25, 27: « Oportuit ergo te committere pecuniam meam nummulariis et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura ». Cf. Lc. 19:23: « Et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut ego veniens cum usuris utique exegissem illam? »
interl.| verbi Dei
nec fruges nec quamlibet aliam rem
Numérotation du verset Dt. 23,20 
= 21
sed alieno.
marg.| sed alieno : infideli vel iniquo cui pecuniam damus ad usuram cum pro verbo predicationis exigimus fidem, penitentiam et operationem bonam.
Fratri autem tuo absque usura id quo10 indiget commodabis ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra ad quam ingredieris possidendam.
10 quo] quod Weber
Numérotation du verset Dt. 23,21 
= 22
Cum votum voveris11
11 votum voveris] inv. Weber
interl.| vovete et reddite Domino Deo vestro
Domino Deo tuo non tardabis
marg.| NON  TARDABIS. Unde Salomon: «Ruina est huiusmodi post vota tractare vel tardare»c.
c Prv. 20, 25.
reddere quia requiret
interl.| quasi debitum
illud Dominus Deus tuus et si moratus fueris
interl.| reddere
reputabitur12 tibi in peccatum.
12 reputabitur] reputabit Weber
interl.| ipsa mora
Numérotation du verset Dt. 23,22 
= 23
si nolueris polliceri absque peccato eris
Numérotation du verset Dt. 23,23 
= 24
quod autem semel egressum est de labiis tuis observabis et facies sicut promisisti Domino Deo tuo
interl.| ideo iure teneris
et propria voluntate et ore tuo locutus es
Numérotation du verset Dt. 23,24 
= 25
ingressus vineam
interl.| scripturam sacram vel Ecclesiam catholicam
marg.| INGRESSUS  VINEAM. In Ecclesia alterius episcopi potest alter aliquos corrigere vel confirmare totam plebem non licet ei regere vel magna negotia tractare.
proximi tui
interl.| Christi
interl.| necessitati consulit, avaritiam prohibet
interl.| Incarnationem Christi crede sacramentis eius participare
comede uvas quantum tibi placuerit
foras
marg.| FORAS. Extra Ecclesiam gratiam efferre non licet, quia in una domo carnes agni edi iubentur.
autem ne efferas tecum.
Numérotation du verset Dt. 23,25 
= 26
Si intraveris
interl.| meditando
in segetem
interl.| legem
amici tui
interl.| Christi qui verus amicus
franges
interl.| rigorem littere exponendo ad spiritualem sensum rediget
spicas et manu conteres.
interl.| id est in alium sensum non transferes
Falce autem non metes.
marg.| SI  INTRAVERIS  IN  SEGETEM etc. Sunt quedam scripture que historialiter fidem imbuunt, quedam moraliter sanctam conversationem instruunt. Quedam non secundum historiam, sed secundum allegoricam, veneranda mysteria ostendunt. Cante ergo   in segetem proximi intrandum est ut discernendo carpas cibum non precipitando succise messis incurras iudicium.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Dt. Capitulum 23), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 28/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=07&chapitre=07_23)

Notes :