Capitulum 27

Numérotation du verset Dt. 27,1 

Precepit autem Moyses et seniores
populo Israel1 dicentes custodite omne mandatum quod precipio vobis hodie
1 populo Israel] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 27,2 

cumque transieritis Iordanem in terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi eriges ingentes lapides
et calce
levigabis eos
Numérotation du verset Dt. 27,3 

ut possis in eis scribere omnia verba legis huius Iordane transmisso ut introeas terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi terram lacte et melle manantem sicut iuravit patribus tuis
Numérotation du verset Dt. 27,4 

quando ergo transieritis Iordanem
erige lapides
quos ego hodie precipio tibi2 in monte Hebal
2 tibi] vobis Weber
et levigabis eos3 calce
3 eos] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 27,5 

et edificabis ibi altare Domino Deo tuo
de lapidibus quos ferrum non tetigit
Numérotation du verset Dt. 27,6 

et de saxis informibus et impolitis et offeres super eo
holocausta Domino Deo tuo
Numérotation du verset Dt. 27,7 

et immolabis hostias pacificas
comedesque
ibi et epulaberis
coram Domino Deo tuo
Numérotation du verset Dt. 27,8 

et scribes super lapides
omnia verba legis
huius plane et lucide
Numérotation du verset Dt. 27,9 

dixeruntque Moyses et sacerdotes levitici generis ad omnem Israel4 attende et audi Israel hodie factus es populus Domini Dei tui
4 Israel] Israelem Weber
Numérotation du verset Dt. 27,10 

audies vocem eius et facies mandata atque iustitias quas ego precipio tibi
Numérotation du verset Dt. 27,11 

precepitque Moyses populo in die illo dicens
Numérotation du verset Dt. 27,12 

hii stabunt
ad benedicendum Dominum5 super montem Garizim
5 Dominum] Domino Weber
Iordane
transmisso Simeon Levi Iudas Isachar Ioseph et Beniamin
Numérotation du verset Dt. 27,13 

et e regione isti
stabunt ad maledicendum in monte Hebal Ruben Gad et Aser Zabulon Dan et Neptalim
Numérotation du verset Dt. 27,14 

et pronuntiabunt
Levite dicentque ad omnes viros Israel excelsa voce
Numérotation du verset Dt. 27,15 

maledictus homo
qui facit sculptile et conflatile abominationem Domini opus manuum artificum ponetque illud in abscondito et respondebit omnis populus
et dicet amen
Numérotation du verset Dt. 27,16 

maledictus qui non honorat
patrem suum
et matrem
et dicet
omnis
populus amen
Numérotation du verset Dt. 27,17 

maledictus qui transfert terminos proximi sui
et dicet omnis populus : Amen.
Numérotation du verset Dt. 27,18 

maledictus qui errare facit
cecum
in itinere
et dicet omnis populus amen
Numérotation du verset Dt. 27,19 

maledictus qui pervertit iudicium
advene
pupilli
et vidue
et dicet omnis populus amen
Numérotation du verset Dt. 27,20 

maledictus qui dormit cum uxore
patris sui et revelat operimentum lectuli eius et dicet omnis populus amen
Numérotation du verset Dt. 27,21 

maledictus qui dormit cum omni iumento
et dicet omnis populus amen
Numérotation du verset Dt. 27,22 

maledictus qui dormit cum sorore sua
et6 filia patris sui vel7 matris sue et dicet omnis populus amen
6 et] om. Weber |
7 vel] sive Weber |
Numérotation du verset Dt. 27,23 

maledictus qui dormit cum socru
sua et dicet omnis populus amen
Numérotation du verset Dt. 27,24 

maledictus qui clam percusserit
proximum suum
et dicet omnis populus amen
Numérotation du verset Dt. 27,25 

maledictus qui accipit munera
ut percutiat animam sanguinis innocentis
et dicet omnis populus amen
Numérotation du verset Dt. 27,26 

maledictus qui non permanet
in sermonibus
legis huius nec eos opere perficit
et dicet omnis populus amen.

Capitulum 27

Numérotation du verset Dt. 27,1 
Precepit autem Moyses et seniores
illi septuaginta qui electi sunt a Moyse Domino precipiente
populo Israel1 dicentes custodite omne mandatum quod precipio vobis hodie
1 populo Israel] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 27,2 
cumque transieritis Iordanem in terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi eriges ingentes lapides
interl.| sanctos scilicet predicatores qui a Christo lapide vivo lapides vivi dicuntur
et calce
marg.| LAPIDES  ET  CALCE. Doctores debent omnem asperitatem deponere et Deo splendidi apparere habentes legem scriptam in cordibus suis.
levigabis eos
Numérotation du verset Dt. 27,3 
ut possis in eis scribere omnia verba legis huius Iordane transmisso ut introeas terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi terram lacte et melle manantem sicut iuravit patribus tuis
Numérotation du verset Dt. 27,4 
quando ergo transieritis Iordanem
marg.| QUANDO  ERGO  TRANSIERITIS  IORDANEM etc. ISIDORUS. Quomodo hoc factum fuerit in libro Iosue legitur: «Edificavit Iesus altare Deo excelso et scripsit lapidibus Deuteronomium legis Moysi etc.» Lapides ex quibus edificatur altare omnes sunt qui credunt in Christum, de quibus dicitur: «Vos estis lapides vivi etc.»a His non est iniectum ferrum, quia incorrupti et immaculati carne et spiritu et iacula diaboli ignita non receperunt. Hi unum altare faciunt unitate fidei et concordia caritatis. In his Deuteronomium, id est secundam Evangelii legem, Dominus noster Iesus rescripsit qui dicit: «Non mechaberis. Ego autem dico vobis: si quis viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam mechatus est in corde suo»b. Hanc legem vocat in cordibus credentium qui altaris constructione digni sunt.
a Cf. 1 Pt. 2, 5.
b Mt. 5, 28.
erige lapides
interl.| vivos
quos ego hodie precipio tibi2 in monte Hebal
2 tibi] vobis Weber
interl.| qui interpretatur vorago vetus et es figura legis que sub maledicto erat dicente Moise: «Maledictus omnis qui non permanserit in sermonibus legis huis»c
c Gal. 3, 10.
et levigabis eos3 calce
3 eos] om. Weber
interl.| concordia caritatis scilicet
Numérotation du verset Dt. 27,5 
et edificabis ibi altare Domino Deo tuo
interl.| unitatem fidei et sanctorum
de lapidibus quos ferrum non tetigit
interl.| qui immaculati et incorrupti carne et spiritu diaboli iacula non susceperunt
Numérotation du verset Dt. 27,6 
et de saxis informibus et impolitis et offeres super eo
interl.| altari
holocausta Domino Deo tuo
interl.| perfectionem fidei et caritatis
Numérotation du verset Dt. 27,7 
et immolabis hostias pacificas
interl.| virtutes que pacem nobis veram acquirunt
comedesque
interl.| de fructu virtutum
ibi et epulaberis
interl.| spiritualibus deliciis
coram Domino Deo tuo
interl.| cui placet tale convivium
Numérotation du verset Dt. 27,8 
et scribes super lapides
interl.| sanctos qui Evangelii scriptum in cordibus suis habent
omnia verba legis
interl.| Evangelii
huius plane et lucide
interl.| sine scrupulo dubitationis
Numérotation du verset Dt. 27,9 
dixeruntque Moyses et sacerdotes levitici {t. 1: Erfurt, f. 206ra; facsim., p. 411a} generis ad omnem Israel4 attende et audi Israel hodie factus es populus Domini Dei tui
4 Israel] Israelem Weber
Numérotation du verset Dt. 27,10 
audies vocem eius et facies mandata atque iustitias quas ego precipio tibi
Numérotation du verset Dt. 27,11 
precepitque Moyses populo in die illo dicens
Numérotation du verset Dt. 27,12 
hii stabunt
interl.| quasi ex caritate servientes et ad benedictionem tendentes
interl.| nobiliores tribus
marg.| HI  STABUNT etc. Qui iuxta montem Garizim incedunt electi ad benedicendum. Figurant eos qui non metu pene sed celestis promissionis amore succensi veniunt ad salutem. Qui iuxta montem Hebal incedunt, in quo maledictiones prolate sunt. Hi sunt qui non amore benedictionum vel promissionum, licet suppliciorum timore legis precepta faciunt. Omnes autem circa arcam incedunt, quia ab Ecclesie sinu non recedunt. Sed nobiliores qui ex caritate quam qui pene timore serviunt. Solus vero Iesus potest huiusmodi mentes cognoscere et alios in monte Garizim ad benedicendum, alios in monte Hebal ad maledicendum non starnuere, non ut maledictionem accipiant, sed ut maledictiones scriptas et peccatoribus constitutas caveant et timore supplicii peniteant.
ad benedicendum Dominum5 super montem Garizim
5 Dominum] Domino Weber
interl.| qui interpretatur divisio et significat doctrinam novi testamenti
Iordane
interl.| baptismi sacramento
transmisso Simeon Levi Iudas Isachar Ioseph et Beniamin
Numérotation du verset Dt. 27,13 
et e regione isti
interl.| qui timore pene et maledictionis future precepta sunt
interl.| ignobiles inter quos est Ruben qui ascendit cubile patris sui Zabulon ultimis Lie et ancillarum filii
stabunt ad maledicendum in monte Hebal Ruben Gad et Aser Zabulon Dan et Neptalim
Numérotation du verset Dt. 27,14 
et pronuntiabunt
marg.| ET  PRONUNCIABUNT. Quia sacerdos verbum instanter et valenter populis predicare debet ut sciant si mandata Dei pretierint que pericula maneant. Si obedierint que sequantur beneficia, scilicet in presenti vita solacium et in futura premium eternum. Maledictiones autem et benedictiones historialiter pertinent ad eos qui felicitatem terrenam amant vel infelicitatem formidant. Sed maxime christianis cavendum ne per inobedientiam spiritualium patiantur penuriam. Perfectis enim viris terrenorum sepe contingit indigentia cump semper assit virtutum copia, unde: «Usque in hanc horam esurimus et sitimus et nudi sumus etc.»d
d 1Cor. 4, 11.
Levite dicentque ad omnes viros Israel excelsa voce
interl.| tota mentis intentione
Numérotation du verset Dt. 27,15 
maledictus homo
marg.| MALEDICTUS  HOMO. Non solum idolatria simulacrorum prohibetur, sed omnis hereticorum error. Hi enim artificies vanitatis et superstitiosi dogmatis qui de corde suo quos volunt fingunt sibi Deos.
qui facit sculptile et conflatile abominationem Domini opus manuum artificum ponetque illud in abscondito et respondebit omnis populus
marg.| OMNIS  POPULUS. Omnes debent laudare bona et detestari mala tam prelati quam subditi.
et dicet amen
Numérotation du verset Dt. 27,16 
maledictus qui non honorat
interl.| honora patrem tuum et matrem tuam etc.
patrem suum
interl.| Deum vel predicatorem
interl.| carnalem
et matrem
interl.| Ecclesiam
et dicet
omnis
interl.| quia commune preceptum
populus amen
Numérotation du verset Dt. 27,17 
maledictus qui transfert terminos proximi sui
interl.| avaritiam et heresim detestatur
interl.| statuta patrum transferunt heretici
marg.| MALEDICTUS  QUI  TRANSFERT. Hic est qui, non contentus fide catholica et doctrina, superstitiones et sectas induc<it>.
et dicet omnis populus : Amen.
Numérotation du verset Dt. 27,18 
maledictus qui errare facit
interl.| a veritate
interl.| falsa suggerendo
cecum
interl.| qui lumen scripturarum non habet
interl.| simplicem imprudentem
in itinere
interl.| scripturarum que sunt vie ad Dominum
et dicet omnis populus amen
Numérotation du verset Dt. 27,19 
maledictus qui pervertit iudicium
interl.| iuste iudicare filii hominum
advene
interl.| spiritualis
pupilli
interl.| tibi derelictus est pauper, pupillo tu eris adiutor
et vidue
interl.| viduam eius benedicens benedicam
et dicet omnis populus amen
Numérotation du verset Dt. 27,20 
maledictus qui dormit cum uxore
marg.| MALEDICTUS  QUI  DORMIT  CUM  UXORE. Omnis incestus abominatio est. Sed specialiter hereticos et scismaticos percutit qui sponsam Christi (qui omnium pater et creator est) errore corrumpunt. Tropologice vero prohibet ne quis actionem pravam patris sui imitando diffament et ignominiam eius revelet.
patris sui et revelat operimentum lectuli eius et dicet omnis populus amen
Numérotation du verset Dt. 27,21 
maledictus qui dormit cum omni iumento
marg.| MALEDICTUS  QUI  DORMIT  CUM  OMNI  IUMENTO. Maledictus est qui gentilium stulticiam sequitur. Vir autem aut mulier non per fragilitatem sed perseveranter tali commixtioni inherens reus est mortis.
{t. 1: Erfurt, f. 206rb; facsim., p. 411b} et dicet omnis populus amen
Numérotation du verset Dt. 27,22 
maledictus qui dormit cum sorore sua
marg.| DORMIT  CUM  SORORE. Id est maculat prave docendo aut prava exempla demonstrando alterius animam. Pater enim vester unus est Deus et mater Ecclesia, nos autem omnes fratres aut sorores sumus.
et6 filia patris sui vel7 matris sue et dicet omnis populus amen
6 et] om. Weber
7 vel] sive Weber
Numérotation du verset Dt. 27,23 
maledictus qui dormit cum socru
marg.| CUM  SOCRU. Socrus prave actionis concupiscentia quia omnis peccati concupiscentia mater est. Diligenter ergo attendamus ut concupiscentie resistamus ne cupita impleamus.
sua et dicet omnis populus amen
Numérotation du verset Dt. 27,24 
maledictus qui clam percusserit
interl.| oderit
marg.| MALEDICTUS  QUI  CLAM  PERCUSSERIT. Quocumque modo hominem occidere peccatum est. Mirum ergo videtur quare maledictum tantum dixit   qui clam percusserit . Sed forte clam percutere est corde odisse, unde: «Qui odit fratrem suum homicida est»e. Et alibi: «Ne oderis fratrem tuum in corde tuo»f.
e 1 Io. 3, 15.
f Lv. 19, 17.
proximum suum
interl.| quemlibet hominem
et dicet omnis populus amen
Numérotation du verset Dt. 27,25 
maledictus qui accipit munera
interl.| avaritiam percutit
interl.| sicut Iudas
interl.| beatus qui excutit manus suas ab omni munere
ut percutiat animam sanguinis innocentis
interl.| vitam temporalem vel animam immortalem
et dicet omnis populus amen
Numérotation du verset Dt. 27,26 
maledictus qui non permanet
interl.| perfecte
interl.| mente
marg.| MALEDICTUS  QUI  NON  PERMANET. Hec sententia generaliter et preterita et presentia et dicenda legis mandata complectitur, tanto gravior quanto generalior. Quis enim potest sine transgressione in omnibus sermonibus legis permanere, cum et Paulus dicat: «Quicumque ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt»g. Nemo hanc maledictionem evadere potuit nec legislator nisi Christus, unde: «Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum»h.
g Gal. 3, 10.
h Gal. 3, 13.
in sermonibus
interl.| omnibus
interl.| custodiendis
legis huius nec eos opere perficit
interl.| sufficit facere nisi perficias
et dicet omnis populus amen.
interl.| id est vere vel semper



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Dt. Capitulum 27), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 27/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=07&chapitre=07_27)

Notes :