Capitulum 13

Numérotation du verset Dt. 13,1 

Si surrexerit in medio tui prophetes aut qui somnium se vidisse1 dicat et predixerit signum atque portentum
1 se vidisse] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 13,2 

et evenerit quod locutus est et dixerit tibi eamus et sequamur deos alienos quos ignoras et serviamus eis
Numérotation du verset Dt. 13,3 

non audies verba prophete illius
aut somniatoris quia temptat vos Dominus Deus vester ut palam fiat utrum diligatis eum an non in toto corde vestro2 et in tota anima vestra
2 vestro] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 13,4 

Dominum Deum vestrum sequimini et ipsum timete et3 mandata illius custodite et audite vocem eius ipsi servietis et ipsi adherebitis
3 et] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 13,5 

propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur
quia locutus est ut vos averteret a Domino Deo vestro qui eduxit vos de terra Egypti et redemit de domo servitutis ut errare te faceret de via quam tibi precepit Dominus Deus tuus et auferes malum de medio tui
Numérotation du verset Dt. 13,6 

si tibi voluerit persuadere frater tuus filius matris tue aut filius tuus vel filia tua4 sive uxor que est in sinu tuo aut amicus quem diligis ut animam tuam clam dicens eamus et serviamus diis alienis quos ignoras tu et patres tui
4 tua] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 13,7 

cunctarum in circuitu gentium que iuxta vel procul sunt ab initio usque ad finem terre
Numérotation du verset Dt. 13,8 

non acquiescas ei nec audias neque parcat ei oculus tuus ut miserearis et occultes eum
Numérotation du verset Dt. 13,9 

sed statim interficies sit primum manus tua super eum et post te omnis populus mittat manum
Numérotation du verset Dt. 13,10 

lapidibus obrutus necabitur quia voluit te abstrahere a Domino Deo tuo qui eduxit te de terra Egypti de domo servitutis
Numérotation du verset Dt. 13,11 

ut omnis Israel audiens timeat et nequaquam ultra faciat quippiam huius rei simile
Numérotation du verset Dt. 13,12 

si audieris in una urbium tuarum quas Dominus Deus tuus dabit tibi ad habitandum dicentes aliquos
Numérotation du verset Dt. 13,13 

egressi sunt filii Belial de medio tui et averterunt habitatores urbis tue atque dixerunt eamus et serviamus diis alienis quos ignoratis
Numérotation du verset Dt. 13,14 

quere sollicite et diligenter rei veritate perspecta si inveneris certum esse quod dicitur et abominationem hanc opere perpetratam
Numérotation du verset Dt. 13,15 

statim percuties habitatores urbis illius in ore gladii et delebis eam omniaque que in illa sunt usque ad pecora
Numérotation du verset Dt. 13,16 

quicquid etiam supellectilis
fuerit congregabis in medio5 platearum eius et cum ipsa civitate
5 medio] medium Weber
succendes ita ut universa consumas
Domino Deo tuo et sit tumulus sempiternus non edificabitur amplius
Numérotation du verset Dt. 13,17 

et non adherebit de illo anathemate quicquam in manu tua ut avertatur Dominus ab ira furoris sui et misereatur tui multiplicetque te sicut iuravit patribus tuis
Numérotation du verset Dt. 13,18 

quando audieris vocem Domini Dei tui custodiens omnia precepta eius que ego precipio tibi hodie ut facias quod placitum est in conspectu Domini Dei tui.

Capitulum 13

Numérotation du verset Dt. 13,1 
Si surrexerit in medio tui prophetes aut qui somnium se vidisse1 dicat et predixerit signum atque portentum
1 se vidisse] inv. Weber
marg.| SI  SURREXERIT etc. Vult intelligi ea que a divinis non secundum Deum dicuntur. Etiam si evenerint non esse, sic accipienda ut fiant que ab eis predicuntur nec preter potestatem suam ostendit esse que ita contingunt. Sed quare permittat supponit ad cognoscendum, scilicet quantum diligant Deum sevientes ipsis non illi qui omnia novit.
Numérotation du verset Dt. 13,2 
et evenerit quod locutus est et dixerit tibi eamus et sequamur deos alienos quos ignoras et serviamus eis
Numérotation du verset Dt. 13,3 
non audies verba prophete illius
interl.| gentilis vel heretici
aut somniatoris quia temptat vos Dominus Deus vester ut palam fiat utrum diligatis eum an non in toto corde vestro2 et in tota anima vestra
2 vestro] om. Weber
marg.| UT  PALAM  FIAT. Septuaginta: scire an diligatis. Sed latini interpretes it ut sciat an diligatis, sed eadem sententiam est quod enim dictum est: tentat vos scire, hoc est tentando vos facit scire.
Numérotation du verset Dt. 13,4 
Dominum Deum vestrum sequimini et ipsum timete et3 mandata illius custodite et audite vocem eius ipsi servietis et ipsi adherebitis
3 et] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 13,5 
propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur
interl.| morte eterna
quia locutus est ut vos averteret a Domino Deo vestro qui eduxit vos de terra Egypti et redemit de domo servitutis {t. 1: Erfurt, f. 196rb; facsim., p. 391b} ut errare te faceret de via quam tibi precepit Dominus Deus tuus et auferes malum de medio tui
interl.| «Si oculus tuus scandalisat te, erue eum et proiice abs te»a. Melius est tibi etc.
a Mt. 18, 9.
Numérotation du verset Dt. 13,6 
si tibi voluerit persuadere frater tuus filius matris tue aut filius tuus vel filia tua4 sive uxor que est in sinu tuo aut amicus quem diligis ut animam tuam clam dicens eamus et serviamus diis alienis quos ignoras tu et patres tui
4 tua] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 13,7 
cunctarum in circuitu gentium que iuxta vel procul sunt ab initio usque ad finem terre
Numérotation du verset Dt. 13,8 
non acquiescas ei nec audias neque parcat ei oculus tuus ut miserearis et occultes eum
Numérotation du verset Dt. 13,9 
sed statim interficies sit primum manus tua super eum et post te omnis populus mittat manum
interl.| dura obiurgatione et forti sententia
Numérotation du verset Dt. 13,10 
lapidibus obrutus necabitur quia voluit te abstrahere a Domino Deo tuo qui eduxit te de terra Egypti de domo servitutis
Numérotation du verset Dt. 13,11 
ut omnis Israel audiens timeat et nequaquam ultra faciat quippiam huius rei simile
Numérotation du verset Dt. 13,12 
si audieris in una urbium tuarum quas Dominus Deus tuus dabit tibi ad habitandum dicentes aliquos
Numérotation du verset Dt. 13,13 
egressi sunt filii Belial de medio tui et averterunt habitatores urbis tue atque dixerunt eamus et serviamus diis alienis quos ignoratis
Numérotation du verset Dt. 13,14 
quere sollicite et diligenter rei veritate perspecta si inveneris certum esse quod dicitur et abominationem hanc opere perpetratam
Numérotation du verset Dt. 13,15 
statim percuties habitatores urbis illius in ore gladii et delebis eam omniaque que in illa sunt usque ad pecora
Numérotation du verset Dt. 13,16 
quicquid etiam {t. 1: Erfurt, f. 196va; facsim., p. 392a} supellectilis
interl.| studii
fuerit congregabis in medio5 platearum eius et cum ipsa civitate
5 medio] medium Weber
interl.| diaboli, que est Babilon magna, cum qua fornicati sunt omnes reges terre
succendes ita ut universa consumas
interl.| igne perpetuo
Domino Deo tuo et sit tumulus sempiternus non edificabitur amplius
Numérotation du verset Dt. 13,17 
et non adherebit de illo anathemate quicquam in manu tua ut avertatur Dominus ab ira furoris sui et misereatur tui multiplicetque te sicut iuravit patribus tuis
Numérotation du verset Dt. 13,18 
quando audieris vocem Domini Dei tui custodiens omnia precepta eius que ego precipio tibi hodie ut facias quod placitum est in conspectu Domini Dei tui.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Dt. Capitulum 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 28/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=07&chapitre=07_13)

Notes :