Capitulum 3

Numérotation du verset Dt. 3,1 

Itaque conversi ascendimus per iter Basan egressusque est Og rex Basan in occursum nobis cum populo suo ad bellandum in Edrai
Numérotation du verset Dt. 3,2 

dixitque Dominus ad me ne timeas eum quia in manu tua traditus est cum omni populo ac terra sua faciesque ei sicut fecisti Seon regi Amorreorum qui habitavit in Esebon
Numérotation du verset Dt. 3,3 

tradidit ergo Dominus Deus noster in manibus nostris etiam Og regem Basan
et universum populum eius
percussimusque eos usque ad internetionem
Numérotation du verset Dt. 3,4 

vastantes cunctas civitates illius uno tempore non fuit oppidum quod nos effugeret sexaginta urbes et1 omnem regionem
1 et] om. Weber
Argob
regni Og in Basan
Numérotation du verset Dt. 3,5 

cuncte urbes erant munite muris altissimis portisque et vectibus atque2 oppidis innumeris que non habebant muros
2 atque] absque Weber
Numérotation du verset Dt. 3,6 

et delevimus eos sicut feceramus Seon regi Esebon disperdentes omnem civitatem virosque
ac mulieres
ac3 parvulos.
3 ac] et Weber
Numérotation du verset Dt. 3,7 

Iumenta
autem et spolia
urbium diripuimus4.
4 diripuimus Weber ] dirupuimus cacogr. Rusch
Numérotation du verset Dt. 3,8 

Tulimusque illo in tempore terram de manu duorum regum Amorreorum qui erant trans Iordanem a torrente Arnon usque ad montem Hermon
Numérotation du verset Dt. 3,9 

quem Sidonii Sarion vocant et Amorrei Sanir
Numérotation du verset Dt. 3,10 

omnes civitates que site sunt in planitie et universam terram Galaad et Basan usque Selcha et Edrai5 civitates regni Og in Basan
5 Edrai Weber ] Esdrai Rusch
Numérotation du verset Dt. 3,11 

solus quippe Og rex Basan restiterat de stirpe gigantum et
6 monstratur lectus eius ferreus qui est in Rabbath7 filiorum Ammon novem cubitos
6 et] om. Weber |
7 Rabbath Weber ] Rabath Rusch |
habens longitudinis et quatuor latitudinis ad mensuram cubiti virilis manus
Numérotation du verset Dt. 3,12 

terramque possedimus in tempore illo ab Aroer que est super ripam torrentis Arnon usque ad mediam partem montis Galaad et civitates illius dedi Ruben et Gad
Numérotation du verset Dt. 3,13 

reliquam partem autem8 Galaad et omnem Basan regni Og tradidi medie tribui Manasse omnem regionem Argob cunctaque9 Basan vocabatur10 terra gigantum
8 partem autem] inv. Weber |
9 cunctaque] cuncta Weber |
10 vocabatur] vocatur Weber |
Numérotation du verset Dt. 3,14 

Iair filius Manasse possederat11 omnem regionem Argob usque ad terminos Gessuri et Machati vocavitque ex nomine suo Basan Avothiair id est villas Iair usque in presentem diem
11 possederat] possedit Weber
Numérotation du verset Dt. 3,15 

Machir quoque dedi Galaad
Numérotation du verset Dt. 3,16 

et tribubus Ruben et Gad dedi de terra12 Galaad usque ad torrentem Arnon medium torrentis et confinium13 usque ad torrentem Iaboc14 qui est terminus filiorum Ammon
12 de terra] terram Weber |
13 confinium] finium Weber |
14 Iaboc] scrips., Iebot Rusch, Ieboc Weber |
Numérotation du verset Dt. 3,17 

et planitiem solitudinis atque Iordanem et terminos Cenereth usque ad mare Deserti quod est Salsissimum ad radicem15 montis Phasga contra orientem
15 radicem] radices Weber
Numérotation du verset Dt. 3,18 

precepique vobis in tempore illo dicens Dominus Deus vester dat vobis terram hanc in hereditatem expediti precedite fratres vestros filios Israel omnes viri robusti
Numérotation du verset Dt. 3,19 

absque uxoribus et parvulis atque16 iumentis novi enim quod plura habeatis pecora et in urbibus remanere debebunt quas tradidi vobis
16 atque] ac Weber
Numérotation du verset Dt. 3,20 

donec requiem tribuat Dominus fratribus vestris sicut vobis tribuit et possideant ipsi etiam17 terram quam daturus est eis trans Iordanem tunc revertetur unusquisque in possessionem suam quam dedi vobis
17 ipsi etiam] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 3,21 

Iosue quoque in tempore illo precepi dicens oculi tui viderunt que fecit Dominus Deus vester duobus his regibus sic faciet omnibus regnis ad que transiturus es
Numérotation du verset Dt. 3,22 

ne timeas eos Dominus enim Deus vester pugnabit pro vobis
Numérotation du verset Dt. 3,23 

precatusque sum Dominum in tempore illo dicens
Numérotation du verset Dt. 3,24 

Domine Deus tu cepisti ostendere servo tuo magnitudinem tuam manumque fortissimam neque enim est alius Deus vel in celo vel in terra qui possit facere opera tua et comparari fortitudini tue
Numérotation du verset Dt. 3,25 

transibo igitur et videbo terram hanc optimam trans Iordanem et montem istum egregium et Libanum
Numérotation du verset Dt. 3,26 

iratusque est Dominus mihi propter vos nec exaudivit me sed dixit mihi sufficit tibi nequaquam ultra loquaris de hac re ad me
Numérotation du verset Dt. 3,27 

ascende cacumen Phasge et oculos tuos circumfer ad occidentem et ad18 aquilonem austrumque et orientem et aspice nec enim transibis Iordanem istum
18 ad] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 3,28 

precipe Iosue et corrobora eum atque conforta quia ipse precedet populum istum et dividet eis terram quam visurus es
Numérotation du verset Dt. 3,29 

mansimusque in valle contra fanum Phogor19.
19 Phogor Weber ] Fogor Rusch

Capitulum 3

Numérotation du verset Dt. 3,1 
Itaque conversi ascendimus per iter Basan egressusque est Og rex Basan in occursum nobis cum populo suo ad bellandum in Edrai
marg.| ITAQUE  CONVERSI  ASCENDIMUS etc. Ad Og regem Basan nec legatos dignantur mittere, nec transitum per terram eius petere continuo confligunt cum eo, superantes eum et populum suum. Basan interpretatur turpitudo. Merito ergo nec legati mittuntur ad gentem istam, nec transitus petitur. Nullus enim transitus debet nobis esse vel ascensus ad turpitudinem que statim expugnanda et omnino cavenda est. Cum Og interpretatur conclusio, carnalia significat, quorum desiderio anima excluditur et separatur a Deo. Adversus hec sic est bellandum, ut nullum relinquatur vicium. Nullum enim oportet relinqui in regno turpitudinis. Debent enim turpia resecari, ut honesta et religiosa possint edificari. In regno Seon vel Moab non hoc precipitur. Forte enim ex illis aliquid nobis opus est, quo multiplex presentis vite usus egit. Alioquin deberemus exire de hoc mundo. De Basan vero, id est de turpitudine, nihil relinquimus, quia nihilo indigemus. Honestum enim esse non potest, quod turpe est.
Numérotation du verset Dt. 3,2 
dixitque Dominus ad me ne timeas eum quia in manu tua traditus est cum omni populo ac terra sua faciesque ei sicut fecisti Seon regi Amorreorum qui habitavit in Esebon
Numérotation du verset Dt. 3,3 
tradidit ergo Dominus Deus noster in manibus nostris etiam Og regem Basan
interl.| turpitudinis
et universum populum eius
interl.| multa vitia turpitudini subiecta
percussimusque eos usque ad internetionem
Numérotation du verset Dt. 3,4 
vastantes cunctas civitates illius uno tempore non fuit oppidum quod nos effugeret sexaginta urbes et1 omnem regionem
1 et] om. Weber
Argob
interl.| quod est maledicta sublimitas
regni Og in Basan
marg.| SEXAGINTA  URBES etc. Superiorem sensum confirmat. Sexagenarius quippe numerus sicut senarius perfectionem significat (f. 188va) Bene autem sexaginta: urbes memorat vastatas in regione Og regis Basan, id est diaboli qui est rex turpitudinis, quia perfecte omnium vitiorum delectationem destruendam esse significat. Argob, id est maledicta sublimitas, terrenam superbiam significat, que in filiis ire regnat. Destructis urbibus viros ac mulieres ac parvulos dicit interfectos, iumenta et spolia direpta, quia munitione diaboli superata quicquid lascivum senserimus, cum parvulis cogitationibus zelo Dei est conterendum. Quicquid autem in simplicitate puri sensus vel membrorum ornatu servitio Dei aptum inveniemus, reservare debemus.
Numérotation du verset Dt. 3,5 
cuncte urbes erant munite muris altissimis portisque et vectibus atque2 oppidis innumeris que non habebant muros
2 atque] absque Weber
Numérotation du verset Dt. 3,6 
et delevimus eos sicut feceramus Seon regi Esebon disperdentes omnem civitatem virosque
interl.| rebelles
ac mulieres
interl.| lasciviam
ac3 parvulos.
3 ac] et Weber
interl.| infirmas cogitationes
Numérotation du verset Dt. 3,7 
Iumenta
interl.| simplices servitio Dei utiles
autem et spolia
interl.| ornatum verborum
urbium diripuimus4.
4 diripuimus Weber ] dirupuimus cacogr. Rusch
Numérotation du verset Dt. 3,8 
Tulimusque illo in tempore terram de manu duorum regum Amorreorum qui erant trans Iordanem a torrente Arnon usque ad montem Hermon
Numérotation du verset Dt. 3,9 
quem Sidonii Sarion vocant {t. 1: Erfurt, f. 188va; facsim., p. 376a} et Amorrei Sanir
Numérotation du verset Dt. 3,10 
omnes civitates que site sunt in planitie et universam terram Galaad et Basan usque Selcha et Edrai5 civitates regni Og in Basan
5 Edrai Weber ] Esdrai Rusch
Numérotation du verset Dt. 3,11 
solus quippe Og rex Basan restiterat de stirpe gigantum et
interl.| in hebreo Raphaim
6 monstratur lectus eius ferreus qui est in Rabbath7 filiorum Ammon novem cubitos
6 et] om. Weber
7 Rabbath Weber ] Rabath Rusch
interl.| magnitudinem eius commendat
habens longitudinis et quatuor latitudinis ad mensuram cubiti virilis manus
Numérotation du verset Dt. 3,12 
terramque possedimus in tempore illo ab Aroer que est super ripam torrentis Arnon usque ad mediam partem montis Galaad et civitates illius dedi Ruben et Gad
marg.| TERRAMQUE  POSSEDIMUS  IN  TEMPORE  ILLO. GREGORIUS. Sunt multi in Ecclesia qui parvuli esse despiciunt et in loco humilitatis constituti immanes apud se esse non desistunt. Hi honoribus extolluntur, voluptatibus perfruuntur, rerum multiplicitate dilatantur; preesse et timeri appetunt, recte vivere regligunt et recte vite famam habere concupiscunt. Si qua tamen fidei temptatio exurgat, verbis et clamoribus eam defendunt, et celestem patriam vendicant, nec tamen amant. Tales filii Ruben et Gad, et dimidia tribus Manasse exprimunt, qui multa pecora et iumenta possidentes, terram campestrem ultra Iordanem concupiscunt, et in terra promissionis hereditatem habere nolunt, dicentes: «terram quam percussit Dominus in conspectu filiorum Israel regionis uberrime est etc.»a Qui iumenta plurima possident nolunt transire Iordanem. Quia quos multa mundi impedimenta occupant, celestem non requirunt habitationem, sed fides quam tenent spentenus increpat ipsos ne otio torpescant, ne exemplo suo a labore et longanimitate alios retrahant. Unde eis per Moysen dicitur: «Numquid et fratres vestri ibunt ad pugnam et vos hic sedebitis? Cur subvertitis mentes filiorum {t. 1: Erfurt, f. 188vb; facsim., p. 376b} Israel?»b Sed quia erubescunt non defendere fidem quam confitentur ad certamen properant eam quod non sibi, sed proximis vendicant. Unde ad Moysen dicunt: «Caulas ovium fabricabimus etc.»c Adiungunt armati et accincti pergemus ad prelium. Mox ergo terram promissionis ab hostibus liberant et relinquunt et ad pascenda iumenta ultra Iordanem pergunt. Quia contra fidem baptismatis toto desiderio perituris inserviunt. Sic enim pugnant ut pingnora sua extra terram promissionis deponant, in quibus habent affectum. Ideo quod ad campestria redeunt ab altitudine montium, quasi a spe celestium et extra terram promissionis bruta animalia nutriunt, vana scilicet desideria et irrationabiles animi motus.
a Nm. 32, 4.
b Nm. 32, 6-7.
c Nm. 32, 16.
marg.| RUBEN  ET. AUGUSTINUS. Ruben primogenitus Iacob licet contaminaverit thorum eius. Manasses quoque cuius dimidia tribus extra Iordanem remanet, et quamvis de egyptiaca natus, primognitus est. Itaque priorem populum designant, qui non per verum Iesum, sed per Moysen, extra Iordanem fortem accipiunt et priores et extra Iordanem et sequestrati a ceteris. «Iumenta, inquiunt, et pecora multa sunt nobis». Hac causa prior populus ad terram fluentem lacte et melle non potest venire, nec verbum factum carnem cognoscere. Animalis enim non percipit que sunt spiritus Dei, sed comparatur iumentis insipientibus pro quibus hereditatem accipit extra Iordanem terram, scilicet duorum regnum. Non enim potuit Moyses, nisi duos tantum interficere reges, quorum terram habentibus pecora multa divideret. Iesus divisit terram his qui transierunt Iordanem, habentibus quidem pecora, sed non tanta que retineant eos ultra Iordanem, sed cum ipsis mulieribus et infantibus contendus (f. 189ra) transire et ad patriam pervenire.
Numérotation du verset Dt. 3,13 
reliquam partem autem8 Galaad et omnem Basan regni Og tradidi medie tribui Manasse omnem regionem Argob cunctaque9 Basan vocabatur10 terra gigantum
8 partem autem] inv. Weber
9 cunctaque] cuncta Weber
10 vocabatur] vocatur Weber
Numérotation du verset Dt. 3,14 
Iair filius Manasse possederat11 omnem regionem Argob usque ad terminos Gessuri et Machati vocavitque ex nomine suo Basan Avothiair id est villas Iair usque in presentem diem
11 possederat] possedit Weber
Numérotation du verset Dt. 3,15 
Machir quoque dedi Galaad
Numérotation du verset Dt. 3,16 
et tribubus Ruben et Gad dedi de terra12 Galaad usque ad torrentem Arnon medium torrentis et confinium13 usque ad torrentem Iaboc14 qui est terminus filiorum Ammon
12 de terra] terram Weber
13 confinium] finium Weber
14 Iaboc] scrips., Iebot Rusch, Ieboc Weber
Numérotation du verset Dt. 3,17 
et planitiem solitudinis atque Iordanem et terminos Cenereth usque ad mare Deserti quod est Salsissimum ad radicem15 montis Phasga contra orientem
15 radicem] radices Weber
Numérotation du verset Dt. 3,18 
precepique vobis in tempore illo dicens {t. 1: Erfurt, f. 188vb; facsim., p. 376b} Dominus Deus vester dat vobis terram hanc in hereditatem expediti precedite fratres vestros filios Israel omnes viri robusti
Numérotation du verset Dt. 3,19 
absque uxoribus et parvulis atque16 iumentis novi enim quod plura habeatis pecora et in urbibus remanere debebunt quas tradidi vobis
16 atque] ac Weber
Numérotation du verset Dt. 3,20 
donec requiem tribuat Dominus fratribus vestris sicut vobis tribuit et possideant ipsi etiam17 terram quam daturus est eis trans Iordanem tunc revertetur unusquisque in possessionem suam quam dedi vobis
17 ipsi etiam] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 3,21 
Iosue quoque in tempore illo precepi dicens oculi tui viderunt que fecit Dominus Deus vester duobus his regibus sic faciet omnibus regnis ad que transiturus es
Numérotation du verset Dt. 3,22 
ne timeas eos Dominus enim Deus vester pugnabit pro vobis
Numérotation du verset Dt. 3,23 
precatusque sum Dominum in tempore illo dicens
Numérotation du verset Dt. 3,24 
Domine Deus tu cepisti ostendere servo tuo magnitudinem tuam manumque fortissimam neque enim est alius Deus vel in celo vel in terra qui possit facere opera tua et comparari fortitudini tue
Numérotation du verset Dt. 3,25 
transibo igitur et videbo terram hanc optimam trans Iordanem et montem istum egregium et Libanum
interl.| montem Libanum, scilicet hic est mons Phenicis terminus Iudee contra septentrionem
Numérotation du verset Dt. 3,26 
iratusque est Dominus mihi propter vos nec exaudivit me sed dixit mihi sufficit tibi nequaquam ultra loquaris de hac re ad me
Numérotation du verset Dt. 3,27 
ascende cacumen Phasge et oculos {t. 1: Erfurt, f. 189ra; facsim., p. 377a} tuos circumfer ad occidentem et ad18 aquilonem austrumque et orientem et aspice nec enim transibis Iordanem istum
18 ad] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 3,28 
precipe Iosue et corrobora eum atque conforta quia ipse precedet populum istum et dividet eis terram quam visurus es
marg.| PRECIPE  IOSUE etc. Allegorice. Magna dispensatione Dei factum est. Ne Moyses, qui est typus legis, introduceret populul in terram promissionis, quia lex neminem ad perfectum adduxit. Iosue autem typus Christi qui salvator interpretatur. Christus enim populum suum salvavit, convenienter dux et princeps in terram promissionis introduxit.
Numérotation du verset Dt. 3,29 
mansimusque in valle contra fanum Phogor19.
19 Phogor Weber ] Fogor Rusch



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Dt. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 28/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=07&chapitre=07_3)

Notes :