Capitulum 1
Numérotation du verset
Dt. 1,1
1 Hec sunt verba
1 Hec sunt verba
Rusch
(
sine titulo
)] Incipit Deuteronomius
praem. Dol29,
Incipit Adabarun qui Deuteronomius prenotatur
praem.
Ω
X
que locutus est
Moyses
ad omnem Israel
trans Iordanem
in solitudine campestri
contra mare Rubrum
inter
Pharan
et Tophel2
2 Tophel] Tofes
Dol29
et Laban
et Aseroth
ubi
auri
est plurimum.
Numérotation du verset
Dt. 1,2
undecim diebus.
De Horeb
per viam montis Seir
usque ad3 Cadesbarne.
3 ad] om. Weber
Numérotation du verset
Dt. 1,3
Quadragesimo anno,
undecimo mense,
prima die mensis,
locutus est Moyses
ad filios Israel
omnia que preceperat
illi Dominus
ut diceret eis:
Numérotation du verset
Dt. 1,4
Postquam percussit Seon
regem Amorreorum
qui habitavit in Esebon
et Og
regem Basan
qui mansit in Aseroth
et in Edrai
Numérotation du verset
Dt. 1,5
trans Iordanem
in terra Moab.
Cepitque
Moyses explanare legem
et dicere:
Numérotation du verset
Dt. 1,6
Dominus Deus noster locutus est
ad nos in Horeb dicens sufficit vobis quod in hoc monte mansistis
Numérotation du verset
Dt. 1,7
revertimini et venite ad montem Amorreorum et ad cetera que ei proxima sunt campestria atque montana et humiliora loca contra meridiem et iuxta litus maris terram Chananeorum et Libani usque ad flumen magnum Euphraten
Numérotation du verset
Dt. 1,8
en inquit tradidi vobis ingredimini et possidete eam supra4 qua iuravit Dominus patribus vestris Abraham et Isaac et Iacob ut daret illam eis et semini eorum post eos.
4 supra] super
Weber
Numérotation du verset
Dt. 1,9
Dixique vobis illo in tempore:
Numérotation du verset
Dt. 1,10
Non possum solus
sustinere vos quia Dominus Deus vester multiplicavit vos
et estis hodie sicut stelle celi plurimi5.
5 plurimi] plurime
Weber
Numérotation du verset
Dt. 1,11
Dominus Deus patrum vestrorum addat
ad hunc numerum
multa millia
et benedicat vobis
sicut locutus est.
Numérotation du verset
Dt. 1,12
Non valeo
solus negotia vestra6 sustinere et pondus
6 negotia vestra]
inv. Weber
et7 iurgia.
7 et] ac
Weber
Numérotation du verset
Dt. 1,13
Date ex8 vobis
8 ex] e
Weber
viros
sapientes
et gnaros9
9 gnaros] + et
Weber
quorum conversatio sit probata in tribubus vestris ut ponam eos
vobis principes
Numérotation du verset
Dt. 1,14
Tunc respondistis mihi bona res est quam vis facere.
Numérotation du verset
Dt. 1,15
Tulique
de tribubus vestris
viros
sapientes
et nobiles
et constitui eos principes tribunos
et centuriones
et quinquagenarios
ac decanos
qui
docerent vos singula
Numérotation du verset
Dt. 1,16
precepique eis dicens: Audite
illos et quod iustum est iudicate
sive civis sit ille sive peregrinus.
Numérotation du verset
Dt. 1,17
Nulla erit distantia personarum ita parvum audietis ut magnum nec accipietis cuiusquam personam quia Dei iudicium est
quod si difficile
vobis visum aliquid10 fuerit referte ad me et ego audiam
10 visum aliquid]
inv. Weber
Numérotation du verset
Dt. 1,18
precepique vobis11 omnia
11 vobis]
om. Weber
que facere deberetis.
Numérotation du verset
Dt. 1,19
Profecti autem de Horeb transivimus per eremum
terribilem et maximam solitudinem12 quam vidistis per viam montis Amorrei sicut preceperat Dominus Deus noster nobis cumque venissemus in Cadesbarne
12 solitudinem]
om. Weber
Numérotation du verset
Dt. 1,20
dixi vobis venistis ad montem Amorrei quem Dominus Deus vester13 daturus est vobis14
13 vester] noster
Weber
|
14 vobis] nobis
Weber
|
Numérotation du verset
Dt. 1,21
vide terram quam Dominus Deus tuus dabit15 tibi ascende et posside eam sicut locutus est Dominus Deus patribus tuis noli timere16 nec quicquam paveas
15 dabit] dat
Weber
|
16 timere] metuere
Weber
|
Numérotation du verset
Dt. 1,22
et accessistis ad me omnes atque dixistis mittamus viros qui considerent terram et renuntient per quod iter debeamus ascendere et ad quas pergere civitates
Numérotation du verset
Dt. 1,23
cumque mihi sermo placuisset misi e vobis duodecim viros singulos de tribubus suis
Numérotation du verset
Dt. 1,24
qui cum perrexissent et ascendissent in montana venerunt usque ad vallem Botri et considerata terra
Numérotation du verset
Dt. 1,25
sumentes de fructibus eius ut ostenderent ubertatem attulerunt ad nos atque dixerunt bona est terra
quam Dominus Deus noster daturus est nobis
Numérotation du verset
Dt. 1,26
et noluistis ascendere
sed increduli ad sermonem Domini Dei nostri
Numérotation du verset
Dt. 1,27
murmurastis17 in tabernaculis vestris
17 murmurastis] murmurati estis
Weber
atque dixistis odit nos Dominus et idcirco eduxit nos de terra Egypti ut traderet in manus18 Amorrei atque deleret
18 manus] manu
Weber
Numérotation du verset
Dt. 1,28
quo ascendemus nuntii terruerunt cor nostrum dicentes maxima multitudo est et nobis19 statura procerior urbes magne et ad celum usque murate20 filios Enachim vidimus ibi
19 nobis] + in
Weber
|
20 murate] munite
Weber
|
Numérotation du verset
Dt. 1,29
et dixi vobis nolite metuere nec timeatis eos
Numérotation du verset
Dt. 1,30
Dominus Deus qui ductor est noster21 pro vobis
21 noster] vester
Weber
ipse pugnabit sicut fecit
in Egypto cunctis videntibus22
22 cunctis videntibus]
inv. Weber
Numérotation du verset
Dt. 1,31
et in solitudine
ipse vidisti portavit
te Dominus Deus tuus ut solet homo gestare parvulum filium suum
in omni via per quam ambulasti donec veniretis ad locum istum
Numérotation du verset
Dt. 1,32
et nec sic quidem credidistis
Domino Deo vestro
Numérotation du verset
Dt. 1,33
qui precessit vos in via
et metatus est locum in quo tentoria figere deberetis nocte
ostendens vobis iter per ignem
et die
per columnam nubis
Numérotation du verset
Dt. 1,34
cumque audisset Dominus vocem sermonum vestrorum iratus
iuravit et ait
Numérotation du verset
Dt. 1,35
non videbit quispiam de hominibus generationis huius pessime terram bonam quam sub iuramento
pollicitus sum
patribus vestris
Numérotation du verset
Dt. 1,36
preter Caleb filium Iephone ipse
enim videbit
eam
et ipsi dabo terram quam calcavit
et filiis eius
quia secutus est Dominum
Numérotation du verset
Dt. 1,37
nec miranda indignatio in populum,
cum mihi quoque iratus Dominus propter vos
dixit23:
23 dixit] dixerit
Weber
Nec tu ingredieris illuc
Numérotation du verset
Dt. 1,38
Numérotation du verset
Dt. 1,38
sed Iosue
filius Nun minister
tuus ipse intrabit pro te hunc exhortare et robora et ipse
terram
sorte
dividat Israeli
Numérotation du verset
Dt. 1,39
parvuli
vestri de quibus dixistis quod
captivi
ducerentur et filii
qui hodie boni
ac mali
ignorant
distantiam ipsi ingredientur
et ipsis dabo
terram
et possidebunt
eam
Numérotation du verset
Dt. 1,40
vos autem revertimini et abite in solitudinem per viam maris Rubri
Numérotation du verset
Dt. 1,41
et respondistis mihi peccavimus Domino ascendemus et24 pugnabimus sicut precepit Dominus Deus noster cumque instructi
24 et] atque
Weber
armis pergeretis in montem
Numérotation du verset
Dt. 1,42
ait mihi Dominus dic ad eos nolite ascendere
neque pugnetis
non enim sum
vobiscum
ne cadatis
coram inimicis vestris
Numérotation du verset
Dt. 1,43
locutus sum
et non audistis
sed adversantes imperio Domini et tumentes superbia
ascendistis in montem
Numérotation du verset
Dt. 1,44
itaque egressus
Amorreus
qui habitabat in montibus
et obviam veniens persecutus est
vos sicut solent apes persequi et concidit25 de Seir usque
25 concidit] cecidit
Weber
Horma
Numérotation du verset
Dt. 1,45
cumque reversi
ploraretis coram Domino non audivit
vos nec voci vestre
noluit26 acquiescere
26 noluit] voluit
Weber
Numérotation du verset
Dt. 1,46
sedistis
ergo in Cadesbarne multo tempore.
Capitulum 1
Numérotation du verset
Dt. 1,1
{t. 1: Erfurt, f. 185va; facsim., p. 370a}
1 Hec sunt verba
1 Hec sunt verba
Rusch
(
sine titulo
)] Incipit Deuteronomius
praem. Dol29,
Incipit Adabarun qui Deuteronomius prenotatur
praem.
Ω
X
marg.|
HIERONYMUS.
2
Hec sunt verba que locutus est Moyses
etc. Principium Deuteronomii titulus esse videtur3 totius operis quia personam indicat auctoris et quid fecerit et locum et tempus. Nomen quoque libri gratiam demonstrat Novi Testamenti. Deuteronomius namque secunda lex interpretatur et evangelium significat quod Veteris Testamenti sacramenta spiritualiter explanat4. Sicut liber Deuteronomii repetitio est quatuor librorum legis. Illi enim proprias continent in se5 causas, iste replicat universa6. Habet et ipse propria sacramenta. A
A
¶Codd. : Dol29
Rusch
2 Hieronymus] Rabbanus
Dol29
3 e. v.]
inv.
Dol29
4 sacr. - spir. explanat]
inv. Dol29
5 con. – in se]
inv. Dol29
6 universa] universas
Dol29
marg.|
Hec sunt verba que locutus est Moyses
etc. Hoc de se tamquam de alio de more Sancte Scripture dicit. Sicut et ibia: «Erat Moyses mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra», sic enim vitat arrogantiam et demonstrat vitandam. Similiter et Iob de se dicit: “Vir erat in terra Hus, nomine Iob”b etc. Et Ioannesc: “Hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de his” etc. B
a
Nm. 12, 3
: « Erat Moyses vir mitissimus... »
b Iob. 1, 1
c Io. 21, 24
B
¶Codd. : Dol29
Rusch
marg.|
De se tamquam de alio loquitur, sicut Ioannes de se aitd: «Discipulus quem diligebat Iesus». Vel Spiritus sanctus perhibet ei7 testimonium ut nemo posset8 dubitare Moysen ista scripsisse.C
d Cf. Io. 21, 7
7 ei]
om.
Dol29
8 posset] possit
Dol29
que locutus est
Moyses
marg.|
+Queritur quare dixit
hec verba que locutus est Moyses
et non dixit9 'Que locutus est Deus'? Et quare precipit istum librum poni in arca et non alios libros in quibus sunt verba Domini? Item qualiter potuit dicere
verba
illa
ad omnem Israel
cum curanda esset ibi multitudo? Responsio: Propter hoc dixit ut ostendit () quod eadem verba que dixit Dominus Moysi, diceret populo. Ad aliud dicendum quod libri in quantum sunt verba Domini non indigent commendationem sed liber Moysi indigebat litteris commendativis. Vult enim Dominus ut dicta suorum in veneratione habeantur et non solum sua. Et, quia liber iste expressivius est evangelii, ideo precipitur ut in arca poneretur et haberetur in maiori reverentia. Ad tertium quesitum: quod Moyses dicebat quibusdam et precipiebat ut dicerent aliis ut, sicut dicitur in Marci 9°e,"quod uni dico omnibus dico". F
e
Revera Mc. 13, 37: « Quod autem vobis dico omnibus dico: Vigilate ».
9 dixit] scrips., dixxit Dol29 (
hic et ubique
)
ad omnem Israel
interl.|
iudaicum populum cui universaliter lex data estG
G
¶Codd. : Dol29
Rusch
trans Iordanem
interl.|
ante baptismumH
H
¶Codd. : Dol29
Rusch
in solitudine campestri
interl.|
Ecclesia in qua non est horror spinarum id est vitiorumI
I
¶Codd. : Dol29
Rusch
marg.|
IN
SOLITUDINE. Sterilitate plebis cui diciturf: “Relinquetur vobis domus vestra deserta”.J
f Cf. Mt. 23, 3 8; Lc. 13, 35.
J
¶Codd. : Dol29 (sine lemma)
Rusch
marg.|
LOCUTUS
EST
DOMINUS
10
AD
OMNEM
ISRAEL etc. Allegorice Moyses lex vetus est que trans Iordanem, id est ante baptismum Israeliticum docuit populum11.
In Iordane
enim significatur baptismus, in quo baptizatus est Christus.
In solitudine campestri
, id est in sterilitate carnalis populi, qui fructum virtutum non attulit. K
K
¶Codd. : Dol29
Rusch
10 Dominus]
om. Dol29
11 id est ante... populum] ante Israhelicicum docuit populum idest baptismum
Dol29
contra mare Rubrum
marg.|
CONTRA
MARE
RUBRUM. Quia generatio prava et perversa ablutionem peccatorum in sanguine Christi credere noluit. M
inter
Pharan
et Tophel12
12 Tophel] Tofes
Dol29
interl.|
insulsitas: Ecclesia enim stulta videtur quia despicit visibilia cupiens invisibiliaP
et Laban
interl.|
dealbatio: Ecclesia in baptismo dealbataQ
et Aseroth {t. 1: Erfurt, f. 185vb; facsim., p. 370b}
interl.|
attria de quibus dicit Ecclesiag: «Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini»
g Ps. 83, 3.
ubi
interl.|
in Ecclesia
auri
interl.|
sapientie
est plurimum.
interl.|
Multifaria significat mysteria et spiritualem thesaurum sapientie his que dicuntur inesse.h
h Cf.
Hbr. 1, 1
.
marg.|
Quatuor hi montes, quatuor evangelia significant, quibus Ecclesia circumdatur.R
marg.|
INTER
PHARAN.
Pharan
: auctus,
Tophel
: insulsitas,
Laban
: dealbatio,
Aseroth
: atria. Auctus est enim populus numero hominum doctrina legis et prophetarum, sed insulsus fuit, quia sal sapientie non habuit; dealbatus vero legis cerimoniis variisque munditiis, quas ex littera legis se habere credidit. Qui bene per atria significatur tamquam per divinas Scripturas ad introitum fidei paratus, unde multi in adventu Christi facilius susceperunt quem ante predictum agnoverunt, unde Philippusi: «Quem scripsit Moyses in lege et prophete invenimus: Iesum filium Ioseph a Nazareth».
i Io. 1, 45: « Invenit Philippus Nathanaël et dicit ei: Quem scripsit Moyses in lege et prophetæ, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth ».
Numérotation du verset
Dt. 1,2
undecim diebus.
interl.|
numerus transgressionis
marg.|
UNDECIM
DIEBUS. Lex per Moysen undecim diebus explanata iudaice plebis transgressionem in mandatis Decalogi significat. Undecim dies sunt undecim apostoli per quos - Iuda reprobato - evangelium Christi predicatum est in mundo.
De Horeb
interl.|
pervenerunt (subaudi)
per viam montis Seir
interl.|
quia lex a monte Dei Horeb
usque ad13 Cadesbarne.
13 ad] om. Weber
interl.|
commutatus
marg.|
DE
HOREB. Qui etiam
Choreb
incipiens per Seyr, id est pilosum et sordidum, vitiis populum transiens venit
ad Cadesbarne
, qui commutatus {t. 1: Erfurt, f. 185vb; facsim., p. 370b} vel electus vel nobilis interpretatur, significans litteralem legis sensum in spiritualem per evangelium commutatum."Omnia enim in figura contingebant illis scripta ad correctionem nostram in quos fines seculorum devenerunt"j. Lex enim non est soluta, sed adimpleta nec “unum iota aut unus apex14 preteribit donec omnia fiant”k.
j 1Cor. 10, 11.
k Mt. 5, 8
14 apex] aper
cacogr. Rusch
Numérotation du verset
Dt. 1,3
Quadragesimo anno,
interl.|
ut supra
marg.|
QUADRAGESIMO
ANNO etc. ISIDORUS. Allegorico quadraginta anni quibus laboriose peractis filiis Israel ad terram promissam transierunt. Totum huius seculi tempus significant an quo Ecclesia sub laboribus et periculosis temptationibus quod non videt sperando per patientiam exspectat, donec veniat ad promissam patriam. Ideo Dominus quadraginta diebus ieiunavit et quadraginta noctibus temptatus est in heremo. Corpus enim Christi, quod est Ecclesia, temptationes transmittit et labores, donec veniat ad consolationem. Quod autem vestis Israelitarum per tot annos nulla vetustate corrupta est, et pelles calciamentorum sine labe duraverunt, significat incorruptibilitatem corporum, quem modo corruptibilia sine corruptione manebunt.
marg.|
Quadragenarius ex denario et quaterno significatur, vel constat et legis et evangelii impletionem significat, que sit in legem decem namque ad Ecclesiam pertinent, quatuor vero ad evangelium.
undecimo mense,
marg.|
UNDECIMO etc. Sicut in undecima expressa est legis transgressio: sic in prima die pervigil ad docendum legislatoris intentio, qui ex quo in obediens populus legem transgredi non timuit. Statim predicando et corrigendo voluntatem Domini insinuare studuit et eos ad meliora trahere vel provocare verbis et exemplis non cessavit.
prima die mensis,
interl.|
In principio gratie
locutus est Moyses
interl.|
scribendo
ad filios Israel
interl.|
inter quos et Deum ipse mediator erat
omnia que preceperat
interl.|
non a se, sed a Deo acceperat
illi Dominus
interl.|
tamquam mediator
ut diceret eis:
Numérotation du verset
Dt. 1,4
Postquam percussit Seon
interl.|
germen inutile vel temptatio oculorum
regem Amorreorum
interl.|
amaricantium
marg.|
POSTQUAM
PERCUSSIT
SEON
REGEM
AMORREORUM etc. Notandum quod interfectis duobus
Amorreorum
regibus lex recapitulatur et populus instruitur quia, remotis scandalis et superatis vitiorum turmis, competenter doctrine instituitur, et fidei lumen digne desiderantibus aperitur.
marg.|
Debemus prius in nobis vitia occidere et sic mandata divina populis tradere.
qui habitavit in Esebon
interl.|
cogitatio vel cingulum meroris
et Og
interl.|
qui conclusio interpretatur
regem Basan
interl.|
confusio
qui mansit in Aseroth
interl.|
vestibula vel atria
et in Edrai
interl.|
inundatio malorum
marg.|
SEON
REGEM
AMORREORUM. ISIDORUS. Allegorice: in his regibus, licet res gesta cognoscatur, per nominum tamen interpretationes spiritualis significatio intimatur.
Seon
namque germen inutile vel temptatio oculorum interpretatur per quam diabolus figuratur qui transfigurat se in angelum lucis ut per scismata incautos decipiat vel per heresim. Hunc Amorrei, id est amaricantes, regem habent. Nisi enim quedam simulatio precedat nec erunt hereses amaricantium nec scismata exacerbantium. Hic in unoquoque occiditur, cum simulatio damnatur, veritas amatur.
Og
vero interpreatur conclusio,
Basan
confusio. Id enim agit diabolus ut viam ad Deum precludat, obiecta idolatria, ne quis in Christum credat. Conclusio enim precedit ut rex, confusio sequitur ut plebs. Quos enim a fide Christi excludit, confundentur cum Christus apparuerit.
Seon
autem
habitavit in Esebon
quia diabolus, rex vitiorum, humanis se immiscet cogitationibus et mentem cingit superfluis solicitudinibus ne verba proferat veritatis vel exerceat opera pietatis. Interpretatur enim
Esebon
cogitatio vel cingulum meroris.
Og
quoque rex
Basan habitavit in Aseroth et Edrai
.
Aseroth
quippe: atria;
Edrai
: inundationem malorum; sonant infidelitatem, scilicet cum operibus pravis. Ad hoc enim diabolus certat ut quos regit numquam intrent ianuam fidei sed, foris manentes, semper operibus instant pravis.
Numérotation du verset
Dt. 1,5
trans Iordanem
interl.|
ut supra
in terra Moab.
interl.|
id est exlex
marg.|
IN
TERRA
MOAB. Exlex siquidem populus fuit, qui legem spiritualem {t. 1: Erfurt, f. 186ra; facsim., p. 371a} non habuit.
interl.|
a principio
Moyses explanare legem
interl.|
quia obscura
et dicere:
interl.|
affectuose
Numérotation du verset
Dt. 1,6
Dominus Deus noster locutus est
interl.|
autoritatem sibi acquirit dum Deum autorem inducit
interl.|
quem quasi Deum creatorem tuum dilige
interl.|
ubi tentoria etiam ad imperium illius disponebat
marg.|
DOMINUS
DEUS
NOSTER etc. In libro Numeri de profectione filiorum Israel de deserto Sinai narratur, sed preceptum Domini ad Moysen de eodem transitu non dicitur, sed de nube que tabernaculum tegebat, et quando proficiscendum erat, recedebat et ad locum figendorum castrorum precedebat. Sic enim scriptum estl:"Anno secundo, mense secundo, vicesima die mensis, elevata est nubes de tabernaculo federis et recubuit in solitudine Pharan”. Sed manifestum est transitum illum Dei precepto esse dispositum, licet ibi non sit commemoratum. Unde, alibi in libro Numeri, ad imperium Domini erigebant tentoria et ad imperium illius deponebant.
l Cf. Nm. 10, 11-12.
ad nos in Horeb dicens sufficit vobis quod in hoc monte mansistis
marg.|
SUFFICIT
VOBIS etc. Precipitur Moysi ut recedat a monte in quo legem acceperat quia doctor non semper debet instare contemplationi, sed aliquando descendat ut sui et proximorum curam gerat. Unde: “Sive mente excedimus Deo, sive sobrii sumus vobis”m.
m 2Cor. 5, 13.
marg.|
GILIBERTUS. Non omnia que sunt in cithara sonant sed omnia iuvant. Sic non tota historia spiritualem intelligentiam sonat sed tota iuvat. Nisi enim cetera circumstarent que spiritualia sonant non extarent.
Numérotation du verset
Dt. 1,7
revertimini et venite ad montem Amorreorum et ad cetera que ei proxima sunt campestria atque montana et humiliora loca contra meridiem et iuxta litus maris terram Chananeorum et Libani usque ad flumen magnum Euphraten
Numérotation du verset
Dt. 1,8
en inquit tradidi vobis ingredimini et possidete eam supra15 qua iuravit Dominus patribus vestris Abraham et Isaac et Iacob ut daret illam eis et semini eorum post eos.
15 supra] super
Weber
Numérotation du verset
Dt. 1,9
Dixique vobis illo in tempore:
marg.|
DIXIQUE
VOBIS
ILLO
IN
TEMPORE etc. De hac divisione potestatum in Exodon antequam venirent ad montem Sinai scriptum est quod “Ietro sacerdos Madian cognatus Moysi”, hoc ipsi suggesserit. Unde merito queritur quomodo hec sibi et modo et tempore conveniantur. Sed quod hic dicitur dixisse Moyses
in illo tempore non possum solus sustinere vos
etc., non illud tempus significat, quo de Horeb proficiscebantur sed totum tempus quo profecti de Egypto in solitudine morabantur. Et Moyses, non ex suo sed ex cognati sui consilio, hec populo suo persuasit.
n Ex. 18, 1
marg.|
ILLO
TEMPORE. Omnia faciunt sancti «in tempore oportuno»o, scilicet Deus quoque «ubi venit plenitudo temporis misit fiium suum»p.
o Ps. 31, 6; Ps. 144, 15.
p Gal. 4, 4.
Numérotation du verset
Dt. 1,10
Non possum solus
interl.|
Non se labori substrahit sed adiutores querit.
sustinere vos quia Dominus Deus vester multiplicavit vos
interl.|
«Multiplicati sunt super numerum».q
q Ps. 39, 6.
et estis hodie sicut stelle celi plurimi16.
16 plurimi] plurime
Weber
interl.|
hoc de bonis dictum est
Numérotation du verset
Dt. 1,11
Dominus Deus patrum vestrorum addat
marg.|
DOMINUS
DEUS
PATRUM etc. Docet doctores de profectu subditorum gaudere, gratias agere et semper meliora optare.
ad hunc numerum
marg.|
AD
HUNC
NUMERUM. Definitum apud Deum novit qui sunt eius, qui numerat {t. 1: Erfurt, f. 186rb; facsim., p. 371b} multitudinem stellarum.
multa millia
interl.|
perfectorum millenarius perfectus est
et benedicat vobis
interl.|
numero et merito
sicut locutus est.
interl.|
qui non mentitur
Numérotation du verset
Dt. 1,12
Non valeo
interl.|
importabile
solus negotia vestra17 sustinere et pondus
17 negotia vestra]
inv. Weber
interl.|
importabile
et18 iurgia.
18 et] ac
Weber
interl.|
Mitissimus non sustinet discordiam vel rixam tamquam sibi contrariam
marg.|
NON
VALEO
SOLUS. AUGUSTINUS. Vide quam observandum sit quod alibi Scriptura dicitr: “Fili, ne in multis sint actus tui”. Verba quoque Ietro, consilium dantis, considera. Ait enims:"Audi me et consilium dabo tibi et erit Deus tecum". Videtur significari nimis intentum animum actionibus humanis, Deo quodammodo vacuari quo, tanto fit plenior, quanto in superna et eterna liberius extenditur.
r Sir. 10, 11.
s Cf. Ex. 18, 19.
Numérotation du verset
Dt. 1,13
Date ex19 vobis
19 ex] e
Weber
marg.|
DATE
EX
VOBIS.
Date
vos, non ego, quasi: nolo vobis imparare sed obedire.
viros
interl.|
fortes robore et etate
sapientes
interl.|
qui intelligens est, gubernacula possidebit
et gnaros20
20 gnaros] + et
Weber
interl.|
in divinis, in secularibus ut ex priori vita probetur futura omnibus, ut multorum testimonio provehantur
quorum conversatio sit probata in tribubus vestris ut ponam {t. 1: Erfurt, f. 186rb; facsim., p. 371b} eos
interl.|
quos elegeritis
vobis principes
marg.|
PONAM
EOS. Nota subditis electionem tribuit, positionem sibi retinuit, ne plebs contemnat aut oderit, si non licuit habere quem voluit.
Numérotation du verset
Dt. 1,14
Tunc respondistis mihi bona res est quam vis facere.
Numérotation du verset
Dt. 1,15
Tulique
interl.|
vobis eligentibus prius
de tribubus vestris
interl.|
non alienos
viros
interl.|
fortes
sapientes
interl.|
scilicet qui sapienter agant
et nobiles
interl.|
qui magis timeantur
et constitui eos principes tribunos
marg.|
TRIBUNOS. Millenarios, grece ciliarchos, qui de spe, scilicet eterni premii, docent subiectos.
et centuriones
interl.|
qui, Spiritu sancto perfusi, laborant ut perfundatur alii
interl.|
greci decarcos qui decem precepta legis docent
marg.|
ET
CENTURIONES.
Centuriones
, grece heccacontarcos, qui celestia mandata perfectis tradunt.
marg.|
Iure preponuntur qui centenario numero, id est perfectione prediti, quasi centum regunt, dum ad perfectionem perducunt.
et quinquagenarios
marg.|
ET
QUINQUAGENARIOS. Grece pentacontarcos qui opera penitentie annuntient.
ac decanos
marg.|
DECANOS. Qui denarii perfectione, vinee denarium exspectantes, eiusdem denarii multos preparant participes.
qui
interl.|
singuli
docerent vos singula
interl.|
necessaria
Numérotation du verset
Dt. 1,16
precepique eis dicens: Audite
interl.|
Nemo est iudicandus nisi prius auditus.
illos et quod iustum est iudicate
interl.|
Iuste iudicate filii hominis quasi ne accipiatis personam.
sive civis sit ille sive peregrinus.
Numérotation du verset
Dt. 1,17
Nulla erit distantia personarum ita parvum audietis ut magnum nec accipietis cuiusquam personam quia Dei iudicium est
marg.|
QUIA
DEI. Non hominum, quasi iudicando Dei vicarii estis, qui persona non accipit.
quod si difficile
interl.|
ad discernendum
marg.|
QUOD
SI
DIFFICILE etc. Maiora queque et difficilia discernere et iudicare debent maiores, parva et facilia minores.
vobis visum aliquid21 fuerit referte ad me et ego audiam
21 visum aliquid]
inv. Weber
Numérotation du verset
Dt. 1,18
precepique vobis22 omnia
22 vobis]
om. Weber
interl.|
non tantum predicta
que facere deberetis.
Numérotation du verset
Dt. 1,19
Profecti autem de Horeb transivimus per eremum
interl.|
solitudinem
terribilem et maximam solitudinem23 quam vidistis per viam montis Amorrei sicut preceperat Dominus Deus noster nobis cumque venissemus in Cadesbarne
23 solitudinem]
om. Weber
marg.|
PROFECTI
AUTEM. GILIBERTUS.
24 Hec in locis propriis congrue exposita sunt, exposita vero exponere otiosi est, non studiosi.
24 GILIBERTUS]
scrips.,
Gilebertus
Rusch
marg.|
CUMQUE
VENISSEMUS
IN
CADESBARNE etc. Quod secundo anno egressionis sue populus in deserto Pharan, quod est Cades, venerit ubi, reversis exploratoribus cum fructibus terre, et que viderant nuntiantibus murmuraverunt contra Moysen et Aaron. Et ideo longi itineris tedio et mortalitate affecti interierunt. Hic locus manifestum dabit iudicium. Ubi notandum quod quadraginta due mansiones, quas ab Egypto usque ad Iordanem habuerunt, trium tantum congruere videntur curriculis annorum primi, scilicet secundi et quadragesimi {t. 1: Erfurt, f. 186va; facsim., p. 372a} egressionis de Egypto. Primus, certa distinctione, continet xii, primam ramesse quindecima die primi mensis ingressam ultimam solitudinem Synai prima die tertii mensis aditam, et per undecim continuos menses construendi tabernaculi et docende legis gratia minime relictam. Quarum duodecim mansionum, novem tantum in Exodo exprimuntur nominatim: tres in vocabulo deserti Synai (quod dicitur esse inter Helyn et Synai) indiscrete significantur. Secundus annus complectitur mansiones viginti unam. Quibus in ordine historie cunctis indifferenter sub nomine solitudinis Pharan comprehensis prima tantum et secunda et ultima, id est sepulcra concupiscentie, Aseroth et Cades distinguuntur nomine. Sed in catalogo mansionum pariter omnes quot in numero fiunt, vel quo nomine dicte ostenditur. Prima mansio, id est sepulcra concupiscentie, secundo mense eiusdem secundi anni xxii die mensis introita est. Anno enim secundo (ut Scriptura dicit), mense secundo, xx die mensis, moverunt castra de deserto Synai et recubuit in solitudine Pharan nubes. Profecti sunt de monte Domini viam trium dierum, donec venirent ad locum mansionis que, merito populi, carnes concupiscentis sepulcrorum concupiscentie nomen accepit. Ultima harum, id est Cades, quotodie vel mense eiusdem anni ingressa sit non dicitur, que tamen in solitudine Pharan sita est, quia eodem anno adita fuerit non tacetur. Scriptum est enim: Populus non est motus de loco illo, donec revocata est Maria. Profectus que est de Aseroth fixis tentoriis in deserto Pharan, ubi locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Mitte viros qui considerent terram Chanaan. Quod ne proxima post Aseroth mansione iussum factumque putetur, sed in ultima eorum que sub nomine Pharan continetur impletum. Infra scriptum estt: «Reversique exploratores terre post xl dies omni regione circuita», venerunt ad Moysen in Pharan quod est Cades. In Deuteronomio quoque dicit Moyses populo:
Cum venissetis in Cadesbarne dixi vobis venistis ad montem Amorrei
etc. Et dixistisu: «Mitte viros qui considerent terram etc». Quod autem eandem mansionem secundo anno egressionis adierunt a qua tamen peccato murmurationis reverti, et diu per desertum errare, et passim cadere meruerunt, testatur Moyses in sequentibus dicens:
Sedistis in Cadesbarne multo tempore
profectique inde venimus in solitudinem que ducit ad mare rubrum sicut dixerat mihi Dominus et circuivimus montem Seyr longo tempore, et infra tempus quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad torrentem Zareth triginta octo annorum fuit, donec consumeretur omnis generatio bellatorum. Zareth autem non est nomen alicuius mansionis de quadraginta duabus, sed torrentis ad quem (sicut in libro Numeri legitur) trangressa xxxviii mansione nomine Ieabarim venerunt, quem relinquentes, inquit, castrametati sunt contra Arnon, que est in deserto et prominet in finibus Amorrei, quod quadragesimo anno gestum fuisse non latet, qui ultimus per desertum longissime vie mansiones continet decem quarum prima magno labore repetita eadem, scilicet ipsa Cades deserti Syn, quam ante annos triginta octo, culpa exigente, post se reversi reliquerunt, de qua scriptum estv: «Venerunt filii Israel in desertum Syn mense primo et mansit populus in Cades, et mortua est sibi Maria, et sepulta in eodem loco. Cumque indigeret aqua populus convenerunt adversus Moysen et Aaron etc». Usque {t. 1: Erfurt, f. 186vb; facsim., p. 372b} ad hoc: «Hec est aqua contradictionis etc». Notandum quod eadem Cades et in deserto Pharan et in deserto Syn facta est, sicut scriptura refert, unde coniicimus partem deserti Pharan, ubi Cades est, specialiter Syn appellari. Syn autem non est ipsa Cades, quam mox transgresso mari rubro inter Helym et Synai pertransierunt, sed alia prorsus et aliis apude hebreos scripta litteris. Secunda vero eiusdem quadragesimi anni mansio est mons Hor, in quo occubuit Aaron, primo die quinti mensis, ultima Campestria Moab, super Iordanem contra Hiericho, ubi Deuteronomium meditantes manserunt, donec mortuo Moyse, Iosue duce primo die decimi mensis Iordanem transierunt. Fiunt ergo mansiones primi anni duodecim, secundi viginti unam. Ultimi decem et ipsa vicesima prima que est Cades et alie novem simul secundum omnes quadraginta due.
t Nm. 13, 26
u Nm. 13, 3
v Nm. 20, 1
Numérotation du verset
Dt. 1,20
dixi vobis venistis ad montem Amorrei quem Dominus Deus vester25 daturus est vobis26
25 vester] noster
Weber
26 vobis] nobis
Weber
Numérotation du verset
Dt. 1,21
vide terram quam Dominus Deus tuus dabit27 tibi ascende et posside eam sicut locutus est Dominus Deus patribus tuis noli timere28 nec quicquam paveas
27 dabit] dat
Weber
28 timere] metuere
Weber
Numérotation du verset
Dt. 1,22
{t. 1: Erfurt, f. 186va; facsim., p. 372a} et accessistis ad me omnes atque dixistis mittamus viros qui considerent terram et renuntient per quod iter debeamus ascendere et ad quas pergere civitates
marg.|
{t. 1: Erfurt, f. 186vb; facsim., p. 372b}
ET
ACCESSISTIS
AD
ME etc. In libro Numeri scriptum est Dominum dixisse Moysi ut mitteret viros qui considerarent terram. Hic vero populus dixisse legitur.
Mittamus viros qui considerent terram
. Sed populus hoc prius Moysi suggessit. Moyses consilium ad Dominum retulit secundum cuius preceptum postea exploratores misit.
Numérotation du verset
Dt. 1,23
cumque mihi sermo placuisset misi e vobis duodecim viros singulos de tribubus suis
marg.|
MISI
EX
VOBIS
DUODECIM
VIROS etc. ISIDORUS. Duodecim exploratores missi ad explorandum uberem terram, qui populum terruerunt scribarum et phariseorum speciem gerunt. Sicut enim illi per Moysen missi sunt ut uberem terram solicite considerarent, sic isti per legem et prophetas ut per scripture investigationem Christi specularentur adventum, in quo erat terra, id est caro sancta, in qua Dei regnum et uberitatem spiritualium fructuum, et vitam consequerentur eternam. Sed sicut illi populum perterruerunt desperatione ne considerent in Dei promissione. Ita scribe et pharisei populo persuaserunt ne crederent in Christum ad Egyptum seculi huius redeuntes manna fidei repudiantes querentes ollas peccatorum nigras et cepas blasphemorum putridas et pepones vitiorum et libidinum corruptione marcentes. Botrus autem quem duo attulerunt Christus est pendens in crucis ligno, promissus gentibus allatus de terra promissionis de ventre virginis. Duo baiuli qui incedunt sub onere Botri, duo sunt populi. Prior iudaicus cecus et aversus pendentis gratie ignarus et onere suspensi pressus, cui subiicitur iudicanti secundum illudw «obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva». Posterior vero gentilis Christum credens semper ante oculos habens et quasi servus Dominum et discipulus magistrum sequens et illud evangelicum audiens. «Qui vult venire post me, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me»x. Hic est Botrus qui sanguinis sui vinum in salutem nostram crucis contritione perfudit et expressum passionis sue calicem Ecclesie propinavit. Hic est Botrus quem mala granata, id est mater Ecclesia secuta est. Habens numerum granorum, id est multitudinem populorum et ruborem sanguinis Christi signaculo coruscantem habet etiam distincta grana diversa, scilicet charismata. His omnibus se indignos increduli iudicantes terram carnis Christi fluentem lacte et melle accipere noluerunt quam servi eius, id est Christiani consecuti sunt, de cuius doctrina cantat Ecclesia. «Quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel ori meo»y. Ficus autem legem significat, sicut Botrus figuram salvatoris gestat, quia nec Christus sine lege, nec lex sine Christo.
w Rm. 11, 10
x Mt. 16, 24; Lc. 9, 23
y Ps. 118, 103
marg.|
DUODECIM
VIROS. Allegorice hi doctores Ecclesie significant quorum alii prava {t. 1: Erfurt, f. 187ra; facsim., p. 373a} docendo populum pervertunt, alii recta predicando proficiunt.
Numérotation du verset
Dt. 1,24
qui cum perrexissent et ascendissent in montana venerunt usque ad vallem Botri et considerata terra
Numérotation du verset
Dt. 1,25
sumentes de fructibus eius ut ostenderent ubertatem attulerunt ad nos atque dixerunt bona est terra
interl.|
caro Christi
quam Dominus Deus noster daturus est nobis
interl.|
gratis
interl.|
in salutem nostram
Numérotation du verset
Dt. 1,26
et noluistis ascendere
interl.|
in terram promissionis ascenditur in Egyptum descenditur
sed increduli ad sermonem Domini Dei nostri
Numérotation du verset
Dt. 1,27
murmurastis29 in tabernaculis vestris
29 murmurastis] murmurati estis
Weber
interl.|
cordibus pravis
atque dixistis odit nos Dominus et idcirco eduxit nos {t. 1: Erfurt, f. 186vb; facsim., p. 372b} de terra Egypti ut traderet in manus30 Amorrei atque deleret
30 manus] manu
Weber
Numérotation du verset
Dt. 1,28
quo ascendemus nuntii terruerunt cor nostrum dicentes maxima multitudo est et nobis31 statura procerior urbes magne et ad celum usque murate32 filios Enachim vidimus ibi
31 nobis] + in
Weber
32 murate] munite
Weber
Numérotation du verset
Dt. 1,29
et dixi vobis nolite metuere nec timeatis eos
Numérotation du verset
Dt. 1,30
Dominus Deus qui ductor est noster33 pro vobis
33 noster] vester
Weber
interl.|
prebebitis manum: ipse effectum
ipse pugnabit sicut fecit
interl.|
quasi ab ante factis de faciendis confidite
in Egypto cunctis videntibus34
34 cunctis videntibus]
inv. Weber
Numérotation du verset
Dt. 1,31
et in solitudine
interl.|
ubi maxima angustia
ipse vidisti portavit
interl.|
affectuose
te Dominus Deus tuus ut solet homo gestare parvulum filium suum
interl.|
quem tenere diligit: nec laborare permittit
interl.|
nusquam defuit
in omni via per quam ambulasti donec veniretis ad locum istum
Numérotation du verset
Dt. 1,32
et nec sic quidem credidistis
interl.|
ingrati beneficus
Domino Deo vestro
interl.|
qui magna fecit in vobis
interl.|
qui dux et comes laboris
Numérotation du verset
Dt. 1,33
qui precessit vos in via
interl.|
indicio nubis
interl.|
stante, scilicet columna nubis
et metatus est locum in quo tentoria {t. 1: Erfurt, f. 187ra; facsim., p. 373a} figere deberetis nocte
interl.|
In cecitate huius seculi prebet lumen spiritus sancti
interl.|
ut qui non vident videant
ostendens vobis iter per ignem
marg.|
NOCTE
OSTENDENS etc. Nox peccatoris dies, vita iusti. In columna ignis, malorum damnatio quibus terribilis apparebit Dominus in iudicio. In columna nubis levis et blanda visio, qua consolabuntur electi.
et die
interl.|
ut qui vident ceci fiant
per columnam nubis
marg.|
DIE
PER
COLUMNAM
NUBIS. In estu huius seculi obumbrans et sustentans fortitudine et propiciatione sue carnis.
Numérotation du verset
Dt. 1,34
cumque audisset Dominus vocem sermonum vestrorum iratus
interl.|
Deus iratus dicitur: cum ea que sunt ira et ultione digna facimus
iuravit et ait
marg.|
IURAVIT. Non est Deus passibilis, nec vitio iracundie subiectus. Sed per hec caritas Moysi erga populum manifestatur et Dei bonitas que omnem sensum superat.
Numérotation du verset
Dt. 1,35
non videbit quispiam de hominibus generationis huius pessime terram bonam quam sub iuramento
marg.|
NON
VIDEBIT. Similie dicitur de illis qui invitati ad cenam excusaverunt se, nemo virorum illorum qui vocati sunt gustabit cenam meam.
marg.|
Pessima generatio non possidet terram bonam, quia Christi non credit incarnationem.
pollicitus sum
interl.|
non malis, sed bonis. Nihil ergo debeo malis
patribus vestris
Numérotation du verset
Dt. 1,36
preter Caleb filium Iephone ipse
interl.|
possidebit
enim videbit
interl.|
mente
eam
interl.|
Christi carnem
et ipsi dabo terram quam calcavit
et filiis eius
interl.|
imitatoribus
quia secutus est Dominum
interl.|
obediendo credendo
Numérotation du verset
Dt. 1,37
nec miranda indignatio in populum,
marg.|
NEC
MIRANDA etc. Hic dicit Moyses propter populum iratum sibi Dominum dixisse quod in terram promissionis non ingrederetur, cum in libro Numeri legaturz: «Dixit Dominus ad Moysen et Aaron, quia non credidistis mihi, ut sanctificaretis me coram filiis Israel: non introducetis hos populos in terram quam dabo eis». Sed sententia sequens videtur solvere questionemaa: «Hec est, inquit, aqua contradictionis ubi iurgati sunt filii Israel contra Dominum» etc. Iurgum enim et rebellio populi causa fuit ire et vindicte tam
in populum
quam in Moysen et Aaron.
z Nm. 20, 12
aa Nm. 20, 13
cum mihi quoque iratus Dominus propter vos
interl.|
iurgantes ad aquam contradictionis
dixit35:
35 dixit] dixerit
Weber
interl.|
lex neminem ad perfectum duxit
Nec tu ingredieris illuc
marg.|
NEC
TU
INGREDIERIS. ISIDORUS. Videtur in Maria prophetia mortua. In Moyse et Aaron, lex et sacerdotium Iudeorum, qui non potuerunt ad terram promissionis ascendere nec credentem populum de solitudine huius seculi educere, sed solus Iesus, id est Salvator verus Dei filius. In tricesima tertia mansione Moyses Dominum offendit. Perturbatus enim murmure populi dubitando petram percussit, quasi aquam non possit Deus dare de petra quod ante non fecerat. Moyses in hoc loco figuram gerit populi sub lege positi. Sic enim populis Christum ligno affixit crucis non credens {t. 1: Erfurt, f. 187rb; facsim., p. 373b} Dei esse virtutem, sicut Moyses cum petram percussit, de virtute Dei dubitavit. Sed petra percussa manavit aqua et plaga Christi reddita est credentibus vita. Petra enim erat Christus. Hanc carnalem de Christi divinitate desperationem in ipsius Christi altitudine Dominus iubet mori, dum Moisen in monte Mori precipit. Petram enim Christus, mons Christus, petra humilis fortitudo, mons eminens magnitudo. De hoc monte dicitur: non potest abscondi civitas supra montem posita etc. Prudentia carnis vivit, cum tamquam petra percussa contemnitur in cruce humilitas Christi. Prudentia carnis moritur, cum tamquam montis eminentia Christus excelsus agnoscitur.
Numérotation du verset
Dt. 1,38
Numérotation du verset
Dt. 1,38
sed Iosue
interl.|
Iesus verus
filius Nun minister
interl.|
Christus non venit legem solvere, sed adimplere
tuus ipse intrabit pro te hunc exhortare et robora et ipse
terram
interl.|
electione gratie
sorte
interl.|
In domo patris mei mansiones multe sunt
dividat Israeli
Numérotation du verset
Dt. 1,39
parvuli
interl.|
gentiles pauperes spiritu quos despexistis
vestri de quibus dixistis quod
captivi
interl.|
a diabolo
ducerentur et filii
interl.|
non servi
qui hodie boni
interl.|
Dei
ac mali
interl.|
diaboli
ignorant
interl.|
fuistis aliquando tenebre, nunc autem lux in Domino
distantiam ipsi ingredientur
interl.|
libero arbitrio
et ipsis dabo
interl.|
per gratiam
terram
interl.|
viventium vel meipsum
et possidebunt
interl.|
in eternum
eam
Numérotation du verset
Dt. 1,40
vos autem revertimini et abite in solitudinem per viam maris Rubri
Numérotation du verset
Dt. 1,41
et respondistis mihi peccavimus Domino ascendemus et36 pugnabimus sicut precepit Dominus Deus noster cumque instructi
36 et] atque
Weber
interl.|
propria virtute confidentes
armis pergeretis in montem
marg.|
CUMQUE
INSTRUCTI
ARMIS etc. Hec sententia humanam percutit superbiam que de suis viribus presumit, nec in Dei contidit potentia. Amorrei enim, id est amaricantes, hostes sunt spirituales qui habitant in montibus superbie et presumptuosos necant de Seir usque Horma, id est a squalore vitiorum usque ad damnationem penarum. Seir namque pilosus, Horma interpretatur anathema. Quisquis enim vitiorum sordibus non metuit pollui. Hunc necesse est pro meritis ignibus Gehenne tradi. Demones namque volunt nos implicare cupiditatibus terrenis, etsi perseveramus in peccatis et in montem superbie ascendere non desistimus, ignitis iaculis concidunt et perducunt ad anathema perpetuum. Ideo non secundum pelagianistas de nostra presumamus potentia, sed infirmitatem nostram considerantes Domino per omnia obsequemur ut superatis hostibus celestis pate gaudia promissa consequamur.
marg.|
Cavendum est ne murmurantes contra Dominum ascendamus in montem superbie, putantes nos propriis viribus salvari posse, ne continuo tradamur amorreis, id est demonibus.
Numérotation du verset
Dt. 1,42
ait mihi Dominus dic ad eos nolite ascendere
interl.|
in monte superbie
neque pugnetis
interl.|
ego humilitas
non {t. 1: Erfurt, f. 187rb; facsim., p. 373b} enim sum
vobiscum
interl.|
qui superbi inobedientes
interl.|
consulendo
ne cadatis
interl.|
prostrati
coram inimicis vestris
interl.|
demonibus
interl.|
qui tribulant me exultabunt si motus fuero
Numérotation du verset
Dt. 1,43
locutus sum
interl.|
c consulendo
et non audistis
interl.|
aure cordis
sed adversantes imperio Domini et tumentes superbia
interl.|
proficiendo in peius
ascendistis in montem
interl.|
superbie
Numérotation du verset
Dt. 1,44
itaque egressus
interl.|
de insidiis
Amorreus
interl.|
amaricans, id est diabolus
qui habitabat in montibus
interl.|
superbie
et obviam veniens persecutus est
interl.|
ignitis iaculis
interl.|
gladio spirituali
interl.|
squalore vitiorum que hispida et horrida
vos sicut solent apes persequi et concidit37 de Seir usque
37 concidit] cecidit
Weber
Horma
interl.|
anathema
Numérotation du verset
Dt. 1,45
cumque reversi
interl.|
a superbia
interl.|
quasi penitentes
ploraretis coram Domino non audivit
interl.|
auditu indignos
vos nec voci vestre
interl.|
non sue
noluit38 acquiescere
38 noluit] voluit
Weber
Numérotation du verset
Dt. 1,46
sedistis
interl.|
humiliati
ergo in Cadesbarne multo tempore.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Dt. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 11/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=07&chapitre=07_1)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Dt. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 11/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=07&chapitre=07_1)
Notes :