Capitulum 32

Numérotation du verset Dt. 32,1 I

Audite
celi
que loquor \ audiat terra
verba oris mei.
Numérotation du verset Dt. 32,2 II

Concrescat
in pluvia doctrina mea \ fluat ut ros eloquium meum.
Numérotation du verset Dt. 32,III 

Quasi imber super herbam
et quasi stille super gramina \
Numérotation du verset Dt. 32,3 

quia nomen
Domini invocabo.
Numérotation du verset Dt. 32,IV 

Date magnificentiam
Deo nostro,
Numérotation du verset Dt. 32,4 

Dei
perfecta sunt opera \
et omnes
vie eius iudicia.
Numérotation du verset Dt. 32,V 

Deus fidelis
et absque ulla iniquitate iustus
et rectus \
Numérotation du verset Dt. 32,5 

peccaverunt ei
et1 non filii eius
1 et ΩS Rusch] om. Weber
in sordibus.
Numérotation du verset Dt. 32,VI 

Generatio prava
atque perversa \
Numérotation du verset Dt. 32,6 

heccine reddis
Domino popule stulte et insipiens.
Numérotation du verset Dt. 32,VII 

Numquid non
ipse est pater tuus
qui possedit te2 \
2 te ΩS Rusch ] om. Weber
et fecit
et creavit te?
Numérotation du verset Dt. 32,7 VIII

Memento
dierum antiquorum \
cogita generationes singulas.
Numérotation du verset Dt. 32,IX 

Interroga patrem
tuum
et annuntiabit tibi,
Numérotation du verset Dt. 32,X 

maiores
tuos et dicent tibi.
Numérotation du verset Dt. 32,8 XI

Quando dividebat
Altissimus gentes \ quando separabat
filios Adam.
Numérotation du verset Dt. 32,XII 

Constituit
terminos populorum iuxta numerum filiorum Israel.
Numérotation du verset Dt. 32,9 XIII

Pars autem
Domini populus
eius \ Iacob funiculus
hereditatis eius.
Numérotation du verset Dt. 32,10 XIV

Invenit eum
in terra deserta \
in loco horroris
et vaste solitudinis.
Numérotation du verset Dt. 32,XV 

Circumduxit eum
et docuit \
et custodivit
quasi pupillam
oculi sui.
Numérotation du verset Dt. 32,11 XVI

Sicut aquila
provocans
ad volandum pullos suos \
et super eos volitans.
Numérotation du verset Dt. 32,XVII 

Expandit
alas suas et assumpsit eum3 \ atque portavit
3 eum Cor1 Cor2 ( hebr. et anti. ) ΩS Rusch Weber ] eos ΣT ΦV Ψ cum LXX , Cor3 ( anti. et LXX non habent EUM )
in humeris suis.
Numérotation du verset Dt. 32,12 XVIII

Dominus
solus
dux
eius fuit \ et non erat
cum eo deus alienus.
Numérotation du verset Dt. 32,13 XIX

Constituit eum super excelsam terram \
ut comederet fructus agrorum.
Numérotation du verset Dt. 32,XX 

Ut sugeret
mel
de petra \
oleumque
de saxo durissimo.
Numérotation du verset Dt. 32,14 XXI

Butyrum
de armento
et lac
de ovibus \
cum adipe
agnorum
et arietum
filiorum Basan.
Numérotation du verset Dt. 32,XXII 

Et hircos
cum medulla tritici \
et sanguinem
uve biberent4 meracissimum.
4 biberent ΩS Rusch ] biberet Weber
Numérotation du verset Dt. 32,15 XXIII

Incrassatus
est
dilectus
et recalcitravit \
incrassatus
impinguatus dilatatus.
Numérotation du verset Dt. 32,XXIV 

Dereliquit
Deum factorem suum  \ et recessit
a Deo salutari suo.
Numérotation du verset Dt. 32,16 XXV

Provocaverunt
eum
in diis alienis \
et in abominationibus
ad iracundiam concitaverunt.
Numérotation du verset Dt. 32,17 XXVI

Immolaverunt demonibus et non Deo \ diis quos ignorabant.
Numérotation du verset Dt. 32,XXVII 

Novi recentesque
venerunt \ quos non coluerunt patres
eorum.
Numérotation du verset Dt. 32,18 XXVIII

Deum qui te genuit
dereliquisti \ et oblitus es Domini creatoris tui.
Numérotation du verset Dt. 32,19 XXIX

Vidit Dominus
et ad iracundiam
concitatus est \
quia provocaverunt eum filii sui et filie.
Numérotation du verset Dt. 32,20 XXX

Et ait: Abscondam
faciem
meam ab eis \ et considerabo
novissima
eorum.
Numérotation du verset Dt. 32,XXXI 

Generatio enim perversa est \
et infideles
filii.
Numérotation du verset Dt. 32,21 XXXII

Ipsi me provocaverunt
in eo qui non erat Deus \ et irritaverunt in vanitatibus
suis.
Numérotation du verset Dt. 32,XXXIII 

Et ego provocabo
eos in eo qui non est populus \
et in gente stulta irritabo illos.
Numérotation du verset Dt. 32,22 XXXIV

Ignis
succensus est in
furore meo \ et ardebit usque ad inferni novissima.
Numérotation du verset Dt. 32,XXXV 

Devorabitque
terram cum germine suo \
et montium
fundamenta
comburet.
Numérotation du verset Dt. 32,23 XXXVI

Congregabo5
5 Congregabo] Congabo cacogr. ΩS
super eos mala \
et sagittas
meas complebo
in eis.
Numérotation du verset Dt. 32,24 XXXVII

Consumentur fame \
et devorabunt
eos aves
morsu
amarissimo.
Numérotation du verset Dt. 32,XXXVIII 

Dentes bestiarum
immittam in eos \ cum furore trahentium super terram
atque serpentium.
Numérotation du verset Dt. 32,25 XXXIX

Foris vastabit6
6 vastabit] vastavit ΠC Amiatinus ΘH ΨM
eos gladius
et intus
pavor \ iuvenem
simul ac
virginem7
7 simul - ac virginem] inv. ΨF ΩS
lactentem8
8 lactentem Π ΣO B ΦV² Cor1 Cor3 ( hebr.; LXX Glossa: “Lactentem et ebetem sensu parvulum” ) Ω Rusch Ed1530 Clementina ] lactantem Cava Λ L F X ΣTM Amiatinus T M ΦRAZGV*P O Θ S Ψ Weber , + simul Π O
cum homine sene.
Numérotation du verset Dt. 32,26 XL

Et9 dixi:
9 Et ΩS Rusch] om. Weber
Ubi nam sunt? \
Cessare faciam
ex hominibus memoriam eorum.
Numérotation du verset Dt. 32,27 XLI

Sed
propter iram
inimicorum
distuli \
ne forte superbirent
hostes
eorum et dicerent:
Numérotation du verset Dt. 32,XLII 

Manus
nostra
excelsa \
et non Dominus fecit hec omnia.
Numérotation du verset Dt. 32,28 XLIII

Gens10
10 Gens] Dens ΩM
absque consilio
est11 et sine prudentia \
11 est] om. Π O ΘH* ΩS
Numérotation du verset Dt. 32,29 

utinam saperent
et intelligerent
ac novissima
providerent.
Numérotation du verset Dt. 32,30 XLIV

Quomodo persequebatur12
12 persequebatur] persequatur Weber
unus mille \ et duo fugarent13 decem millia?
13 fugarent] fugent Weber
Numérotation du verset Dt. 32,XLV 

Nonne ideo quia Deus suus
vendidit
eos \ et Dominus
conclusit
illos.
Numérotation du verset Dt. 32,31 XLVI

Non enim est Deus noster
ut dii14
14 dii] deus Weber
eorum \ et inimici
nostri
sunt iudices.
Numérotation du verset Dt. 32,32 XLVII

De vinea
Sodomorum
vinea eorum \ et de suburbanis Gomorrhe.
Numérotation du verset Dt. 32,XLVIII 

Uva
eorum uva fellis \ et botrus amarissimius.15
15 botrus amarissimus] botri amarissimi Weber
Numérotation du verset Dt. 32,33 XLIX

Fel draconum
vinum eorum \ et venenum
aspidum insanabile.
Numérotation du verset Dt. 32,34 L

Nonne hec condita
sunt apud me \
et signata in thesauris
meis.
Numérotation du verset Dt. 32,35 LI

Mea est ultio
et ego retribuam in tempore \
ut labatur pes eorum.
Numérotation du verset Dt. 32,LII 

Iuxta est dies
perditionis \
et adesse
festinant tempora.
Numérotation du verset Dt. 32,36 LIII

Iudicabit
Dominus populum suum \ et in servis suis miserebitur.
Numérotation du verset Dt. 32,LIV 

Videbit
quod
infirmata
sit manus \
et clausi
quoque defecerunt16
16 defecerunt] defecerint Weber
residuique consumpti sunt17.
17 sunt] sint Weber
Numérotation du verset Dt. 32,37 LV

Et dicent18:
18 dicent] dicet Weber
Ubi sunt dii
eorum \ in quibus habebant fiduciam.
Numérotation du verset Dt. 32,38 LVI

De quorum victimis comedebant adipes \ et bibebant vinum libaminum.
Numérotation du verset Dt. 32,LVII 

Surgant
et opitulentur vobis \
et in necessitate vos protegant.
Numérotation du verset Dt. 32,39 LVIII

Videte
quod
ego
sim19 solus \
19 sim] sum F* ΣTO ΘH ΩS; VETUS LATINA ( Sabatier, t. 1, p. 391: versio antiqua)
et non sit alius deus preter me.
Numérotation du verset Dt. 32,LIX 

Ego occidam
et ego
vivere
faciam \
percutiam et ego sanabo et non est qui de
manu
mea possit eruere.
Numérotation du verset Dt. 32,40 LX

Levabo
ad celum manum meam et dicam:
vivo
ego in eternum.
Numérotation du verset Dt. 32,41 LXI

Si exacuero20
20 exacuero] acuero Weber
ut fulgur
gladium meum \ et arripuerit
iudicium
manus
mea.
Numérotation du verset Dt. 32,LXII 

Reddam
ultionem hostibus
meis \ et his qui oderunt me retribuam.
Numérotation du verset Dt. 32,42 LXIII

Inebriabo
sagittas
meas sanguine \
et gladius meus
devorabit
carnes.
Numérotation du verset Dt. 32,LXIV 

De cruore
occisorum \ et de captivitate
nudati inimicorum
capitis.
Numérotation du verset Dt. 32,43 LXV

Laudate gentes populum
eius \ quia sanguinem
servorum
suorum ulciscetur.
Numérotation du verset Dt. 32,LXVI 

Et vindictam retribuet in hostes eorum \ et propitius
erit terre
populi sui.
Numérotation du verset Dt. 32,44 LXVII

Venit ergo Moyses et locutus est omnia verba cantici huius in auribus populi ipse et Iosue filius Nun.
Numérotation du verset Dt. 32,45 

Complevitque omnes sermones istos loquens ad universum Israel
Numérotation du verset Dt. 32,46 

et dixit ad eos: Ponite
corda vestra in omnia verba21* que ego testificor vobis hodie ut mandetis ea filiis vestris custodire22 et facere et implere universa que scripta sunt23* legis huius.
21 verba ΩS Weber ] + mea ΩM Rusch |
22 filiis vestris – custodire Rusch Weber ] inv. ΩS |
23 sunt ΩS Weber ] + in volumine ΛL ΣOM B ΦP² Ψ ΩM Rusch |
Numérotation du verset Dt. 32,47 

quia non in cassum precepta sunt vobis sed ut singuli in eis viverent que facientes longo perseveretis tempore in terra ad quam Iordane transmisso ingrediemini24* possidendam.
24 ingrediemini ΦRA²ZGVP P ΨBDM Ω] ingrediemini Rusch Weber
Numérotation du verset Dt. 32,48 

Locutusque est Dominus ad Moysen in eadem die dicens:
Numérotation du verset Dt. 32,49 

Ascende in montem
istum Abarim id est transituum in montem Nebo
qui est in terra Moab contra Hiericho et vide
terram
Chanaan quam ego tradam filiis
Israel obtinendam et morere in monte.
Numérotation du verset Dt. 32,50 

Quem conscendens iungeris populis tuis sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor et appositus25 populis suis26
25 appositus Rusch Weber ] + est Π T ² ΦZ* O ΨP ΩS |
26 suis] tuis Cava |
Numérotation du verset Dt. 32,51 

quia prevaricati estis contra me in medio filiorum Israel ad aquas Contradictionis in Cades deserti Sin et non sanctificastis
me inter filios Israel.
Numérotation du verset Dt. 32,52 

e contra27*
27 e contra Cor1 ΩS Weber ] et e contra ΩM, et contra S Rusch, Contra X
videbis terram28* et non ingredieris in eam quam ego dabo filiis Israel.
28 terram Cor1 ΩS Weber ] eam L Φ ΘH ΨBD Rusch, eam terram ΨF

Capitulum 32

Numérotation du verset Dt. 32,1 
I
Audite
interl.| attentum facit
interl.| «qui habet aures audiendi audiat»a
a Mt. 11, 15.
interl.| memoria
celi
interl.| celestes
interl.| maiores qui intelligere possunt
marg.| AUDITE  CELI etc. In principio maxima elementa in testimonium vocat ut si mandata neglexerint coru in testimonio convictos puniat.
marg.| Hebraice sama, id est celi quod est plurale et masculini generis, sed voluit singulariter intelligi, sicut singulas civitates Thebas et Athenas dicimus.
marg.| AUGUSTINUS. Audite celi etc. Audiant celi allegoriam, terra historiam. Quidam celum et terram quasi animata ad audiendum provocari putant, secundum illud: «Qui respicit terram et facit eam tremere»b cum hoc Dei potestatis sit non eorum intelligentie.
b Ps. 103, 32.
que loquor \ audiat terra
interl.| terrestres terrenis sensibus intenti
verba oris mei.
Numérotation du verset Dt. 32,2 
II
Concrescat
interl.| id est multiplicetur ut pluvia que innumerabiles habet guttas et Dei inscrutabilia sunt iudicia
marg.| CONCRESCAT etc. Doctrinam legis pluvie et rori comparat, quia a fidelium cordibus germina spiritualis fructus exigit. Hec enim sunt ager et vinea Dei. Tale est illud Isaie: «Quomodo descendit imber et nix de celo et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, et irrigat faciem eius et germinare eam facit etc.»c
c Is. 55, 10.
in pluvia doctrina mea \ fluat ut ros eloquium meum.
Numérotation du verset Dt. 32,III 
Quasi imber super herbam
interl.| quam vivere facit et crescere sic doctrina auditorum corda, ut proferant virtutum germina
et quasi stille super gramina \
Numérotation du verset Dt. 32,3 
quia nomen
interl.| id est virtutes et magnalia Dei cantabo
Domini invocabo.
marg.| NOMEN  DOMINI  INVOCABO. Demonstrat que sit pluvia. Nomen enim Domini invocare est Evangelium predicare, quod qui audit et facit fructum vite possidebit.
Numérotation du verset Dt. 32,IV 
Date magnificentiam
interl.| Deum magnificare est corde ore opere maiestatem eius predicare
Deo nostro,
Numérotation du verset Dt. 32,4 
Dei
interl.| qui perfectus
perfecta sunt opera \
marg.| DEI  PERFECTA  SUNT  OPERA. Unde: «Perfecti sunt in celi et terra, et omnis ornatus eorum»d. Complevitque Deus die septimo opus suum quod est redemptio humani generis (f. 210rb) quam ostendit nobis quando perficiens spirituale sabbatum in sepulcro requievit.
d Gn. 2, 1.
et omnes
interl.| quia omnia discrete et ordinate facit
interl.| id est omnia mandata eius iusta, unde «iudicia Domini vera iustificata in semetipsa»e; et alibi: «pronunciavi omnia iudicia oris tui»f
e Ps. 18, 10.
f Ps. 118, 13.
vie eius iudicia.
Numérotation du verset Dt. 32,V 
Deus fidelis
interl.| promissa fideliter implens et minas
interl.| quia equitas est
et absque ulla iniquitate iustus
interl.| pro meritis retribuens malis mala
et rectus \
interl.| bonis retribuendo bona
Numérotation du verset Dt. 32,5 
peccaverunt ei
interl.| quia a Deo Patre degeneraverunt
marg.| PECCAVERUNT  EI. AUGUSTINUS. Septuaginta: Peccaverunt non ei filii vituperabiles. Qui enim peccat non Deo peccat, id est nocet sed sibi. Sed si hoc generaliter dictum est quomodo legitur: «Tibi soli peccavi et malum coram te feci»g. Et illud Hieremie: «Tibi peccavimus, patientia Israel Domine»h. Et alibi: «Sana animam meam quia peccavi tibi»i. Querendum est quoque utrum idem sit peccare Deo quod peccare in Deum? Unde: «Et si in Deum peccaverit vir, quis orabit pro eo?»j Dicam quid mihi in presenti videatur, aut alio tempore quantum Deus adiuverit. Peccare in Deum est in his que ad cultum Dei pertinent peccare, sic peccabant filii Hely, sic existimandum est peccare etiam in homines que pertinent ad Deum. Unde dicitur: «Abymelech de Sara propterea peperci tibi ne peccares in me»k. Peccasse Domino illi dicuntur qui peccati sui penitentiam agunt ut glorificetur ignoscens. Ideo cum dixisset David: Tibi soli peccavi et malum coram te feci?» Subiecit: «ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris»l. Sive cum Dominus Deus dicit: «Iudicate inter me et vineam meam»m; sive de Christo intelligitur que solus vere ait: «Venit enim princeps mundi huius et in me non habet quicquam»n, scilicet peccati quod morte dignum sit, «sed ut cognoscat mundus quia diligo patrem etc.»o Quasi et si levissima peccata mortis supplicio persequatur «princeps mundi huius, in me non habet quicquam»p, sed surgite eamus hinc, id est ut patiar, quia patiens impleo voluntatem patris mei, non penam solvo peccati mei. Quia ait Hieremias: «Tibi peccavimus, patientia Israel Domine»q, simpliciter dicitur in penitentie cum spe salutis et venia. Et cum dicitur: «Sana animam meam quia peccavi tibi»r. Hoc ait ut glorificetur Deus ignoscendo, quia magna misericordia eius super confitentes et redeuntes, qui"non vult mortem peccatoris"s. Hinc David cum argueretur per Nathan respondit: «Peccavi Domino»t. Medico enim quodammodo videtur vulneratus qui se subdit ei ut sanetur ut in eo medicine opus impleatur. In hoc autem cantico providebat propheta quosdam sic peccaturos ut nec penitentiam agere, nec ad Dominum vellent redire ut sanarentur. De quibus dicitur: «Quia caro sunt spiritus vadens et non rediens»u. Potest etiam sic intelligi: peccaverunt non enim secundum id quod non ei nocuerunt peccato suo, sed sibi.
g Ps. 50, 6.
h Cf. Ier. 14, 7.
i Ps. 40, 5.
j 1 Sm. 2, 25.
k Gn. 20, 6.
l Ps. 50, 6.
m Is. 5, 3.
n Io. 14, 30.
o Io. 14, 31.
p Io. 14, 30.
q Cf. Ier. 14, 7.
r Ps. 40, 5.
s Cf. Ez. 33, 11 >> Corpus antiphonalium officii (n° 5481, 7472).
t 2 Sm. 12, 13.
u Ps. 77, 39.
et1 non filii eius
1 et ΩS Rusch] om. Weber
interl.| infideles qui ex patre Diabolo
marg.| ET  NON  FILII  EIUS. Quia non ex fide. Dedit enim eis potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine eius. Infidelibus autem dicitur: «Vos ex patre diabolo estis»v.
v Io. 8, 44.
in sordibus.
interl.| idolis
interl.| peccatis; nihil sordidum nisi peccatum, cetera enim naturaliter bona sunt
Numérotation du verset Dt. 32,VI 
Generatio prava
interl.| sensu et voluntate
interl.| beneficiis ingrata
marg.| GENERATIO  PRAVA. De qua in Evangelio.   Generatio prava atque perversa . (f. 210va) signum querit etc.»w Et alibi: «Genimina viperarum quis ostendet vobis fugere a ventura ira?»x
w Cf. Mt. 12, 39.
x Lc. 3, 7.
atque perversa \
interl.| operatione
interl.| id est pro bonis reddens mala
Numérotation du verset Dt. 32,6 
interl.| pro beneficiis
Domino popule stulte et insipiens.
Numérotation du verset Dt. 32,VII 
Numquid non
marg.| NUMQUID  NON etc. Qui «omnium creator»y et conditor unus Deus a quo ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia.
y 2Mcc. 1, 24.
marg.| Preposterus ordo: primo enim creavit Deus disponendo ut esset; secundo fecit formando; tertio dominando possedit.
ipse est pater tuus
interl.| creatione non generatione
qui possedit te2 \
2 te ΩS Rusch ] om. Weber
interl.| per fidem expulsis erroribus vendicavit sibi
et fecit
interl.| id est ad imaginem formavit
et creavit te?
marg.| CREAVIT  TE. Creavit dum materiam unde formari possit condidit. Stultus ergo et insipiens qui creatorem et factorem suum digna veneratione non colit; immemor eius beneficii quo eum Deus de manu inimicorum eruit et possedit; per Mare Rubrum duxit; manna de celo dedit; ipse ingratus idola coluit dicens: «Hii sunt dii tui Israel qui eduxerunt te de terra Egypti»z.
z Ex. 32, 4.
Numérotation du verset Dt. 32,7 
VIII
Memento
interl.| ut ad Deum redeas
interl.| quibus data beneficia
dierum antiquorum \
interl.| quando elegit patres tuos in populum peculiarem sibi
cogita generationes singulas.
interl.| quibus elegit Abraham, Isaac et Iacob
interl.| non enim defuit alicui liberalitas creatoris
Numérotation du verset Dt. 32,IX 
Interroga patrem
interl.| antecessores
marg.| PATREM. Doctorem legis et predicatorem Evangelii cuius doctrina et exemplo scilicet instruaris.
tuum
interl.| opera Dei que pro gente tua facit
et annuntiabit tibi,
Numérotation du verset Dt. 32,X 
maiores
interl.| in antiquis est sapientia etc.
tuos et dicent tibi.
Numérotation du verset Dt. 32,8 
XI
Quando dividebat
interl.| in confusione linguarum
marg.| QUANDO  DIVIDEBAT. Quasi cum multitudo hominum innumerabilis sit filios tamen Israel in hereditatem suam Dominus elegit, quibus potentiam suam et secreta sua per legis et prophetarum manifestabat iudicia.
Altissimus gentes \ quando separabat
interl.| disseminando per omnes terras
filios Adam.
Numérotation du verset Dt. 32,XII 
Constituit
interl.| vel: statuit aa
aa Vetus latina ( Sabatier, t. 1, p. 386: versio antiqua)
interl.| hyperbole, id est tot constituit singulas gentes quot erant singule persone in populo Israel vel quot ingresse sunt in Egyptum, id est Septuaginta
marg.| CONSTITUIT. GREGORIUS. Alia editio. Statuit terminos gentium iuxta numerum angelorum Dei. Ubi videtur ministeria angelorum super gentes singulas vel etiam homines ordinata significare, quibus regantur et defendantur. Unde: «Angeli eorum semper vident faciem patris mei»ab. Dei enim civitas ex angelis et hominibus constat, ad quam tanti conscendunt hominum quanti illic remanserunt angelorum, quod ex hoc potest haberi. Statuit terminos gentium secundum numerum angelorum Dei. Debemus ergo ex imitatione eorum ad usum nostre conversationis aliquid trahere et emulatione bonis studiis nos inflamare, ut similes simus illis ad quos debemus ascendere. Distincte enim conversationes hominum, distinctis congruunt ordinibus angelorum et in eorum sortem per conversationis similitudinem ascendunt.
ab Mt. 18, 10.
terminos populorum iuxta numerum filiorum Israel.
Numérotation du verset Dt. 32,9 
XIII
Pars autem
marg.| PARS  AUTEM. Cum Deus universas gentes creavit, solos israelitas elegit, quos qua cognitione signis et miraculis glorificavit.
Domini populus
interl.| fidelis
interl.| novus populus veteri prelatus, sicut Iacob, Esau scilicet Ecclesia synagoge prelata
eius \ Iacob funiculus
interl.| funes ceciderunt mihi in preclaris etc.
hereditatis eius.
interl.| possessio hereditatis
Numérotation du verset Dt. 32,10 
XIV
Invenit eum
marg.| INVENIT  EUM. Quia in syna pactum cum eo iniit, manna dedit, et aquam de petra produxit, coturnices ministravit et in eadem heremo quadraginta annis eos circumducendo precepta sua docuit.
in terra deserta \
interl.| cum Ecclesiam de errore liberavit ubi idolatrie horror nullaque Dei mentio
in loco horroris
interl.| Arabia
et vaste solitudinis.
interl.| gentilitatis que sine Deo
interl.| per viam montis Seir
Numérotation du verset Dt. 32,XV 
Circumduxit eum
marg.| CIRCUMDUXIT  EUM. Allegorice. Ecclesiam per orbem terrarum dilatando, in viam mandatorum suorum dirigendo.
et docuit \
interl.| legem et precepta sua
et custodivit
interl.| diligentissime
marg.| CUSTODIVIT. Multi in deserto prostrati sunt, sed postquam mandata Dei transgressi sunt.
quasi pupillam
interl.| qui in ea lux veritatis
oculi sui.
Numérotation du verset Dt. 32,11 
XVI
Sicut aquila
interl.| Christus
marg.| SICUT  AQUILA. Aquila secundum physicos ad acumine oculorum vocata tam acute videt, ut cum super Maria immobili penna feratur, nec humanis visibus pateat; pisciculos in mari natare videat ad tormenti instar descendens (f. 210vb) raptam pennis predam ad litus pertrahit.   Pullos quoque plumescentes alis verberat et   ad volandum provocat. Sic Christus nos dictis et exemplis exhortans ad alta provehit ut sequamur quo precessit, unde ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquile. Super celos quoque exaltatus et humanis subtractus aspectibus in mari huius mundi natantes oculis misericordie videt et pennis amoris pertrahit ad litus eterne securitatis, unde: «Ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum»ac.
ac Io. 12, 32.
marg.| SICUT  AQUILA etc. Aquila (ut aiunt) cum plumescere pullos suos videt, ad solem convertit et illum nutrit qui irreverbarata acie aspicit radios solis, si lumina deflectit, quasi degenerem negligit.   Pullosque ad volandum provocat et lassos alis sustentat, sic Deus ad verum solem nos invitat, infirmitatibus nostris compatitur et alis gratie sustentat.
provocans
interl.| dictis et exemplis
marg.| PROVOCANS. Ad terram Chanaan possidendam Dominus populum suum provocavit, adiuvit et ab inimicis protexit.
interl.| quos fovet quasi gallina et congregat sub alas
et super eos volitans.
Numérotation du verset Dt. 32,XVII 
Expandit
interl.| gemine dilectionis et auxilium protectionis
alas suas et assumpsit eum3 \ atque portavit
3 eum Cor1 Cor2 ( hebr. et anti. ) ΩS Rusch Weber ] eos ΣT ΦV Ψ cum LXX , Cor3 ( anti. et LXX non habent eum )
interl.| cum in cruce peccata eorum sustinuit
in humeris suis.
Numérotation du verset Dt. 32,12 
XVIII
Dominus
interl.| non etiam idola Egyptiorum
solus
marg.| DOMINUS  SOLUS. Pater et Filius et Spiritus Sanctus unus est Deus. Non dicit solus Pater ne excludat Filium vel Spiritum Sanctum, sed Dominus solus, id est Deus.
dux
interl.| illis exeuntibus de Egypto, nobis de mundo incarnato filio
eius fuit \ et non erat
interl.| in ducatum
cum eo deus alienus.
interl.| diabolus vel idolum
Numérotation du verset Dt. 32,13 
XIX
Constituit eum super excelsam terram \
interl.| ferunt ibi esse verticem terre quasi umbilicum
marg.| EXCELSAM  TERRAM. Palestinam que montuosa, Egyptus plana et depressa.
marg.| Ecclesiam que virtute et scientia sublimis. In qua comeditur fructus agrorum , quia ibi germinat semen bonum, id est Dei verbum. Ibi fructus tricesimus, sexagesimus et centesimus, ut quisque pro capacitate sua sufficienter commedat.
ut comederet fructus agrorum.
interl.| abundantiam omnium rerum
Numérotation du verset Dt. 32,XX 
Ut sugeret
marg.| UT  SUGERET. GREGORIUS.   Ut sugeret mel de petra et oleum de firma petra. Hoc iuxta historiam factum nusquam legitur, sed   de petra , id est Christo,   mel suxerunt qui eius facta, id est miracula viderunt.   Oleum vero de firma petra, quia post resurrectionem eius Spiritus Sancti unctione meruerunt. Infirma   petra mel dedit quando adhuc mortalis miraculorum dulcedinem ostendit. Firma petram   oleum fudit, quia post resurrectionem impassibilis per afflationem Spiritus Sancti donum sancte unctionis donavit. Unde: «Computrescet iugum a facie olei»ad, idem dominatio diaboli per unctionem Spiritus Sancti.
ad Is. 10, 27.
mel
interl.| dulcedine miraculorum
marg.| MEL. Quidem a litteram omnium rerum copiam significat.
de petra \
interl.| Christo adhuc mortali
oleumque
interl.| unctionem spiritus
de saxo durissimo.
interl.| Christo iam immortali
interl.| alii de firma petra
Numérotation du verset Dt. 32,14 
XXI
Butyrum
interl.| fertilitatem terre promissionis significat
interl.| pinguedinem fidei et caritatis vel solidam doctrinam
de armento
interl.| patriarcharum exemplis
et lac
interl.| deitatis
de ovibus \
interl.| simplicitatem mentis vel facilitatem doctrine
interl.| de innocentia patrum in exemplum tracta
cum adipe
interl.| pinguedine caritatis
agnorum
interl.| filiorum apostolorum
et arietum
interl.| apostolorum qui duces gregis, unde: «Afferte Domino, filii Dei, afferte Domino, filios arietum»ae
ae Ps. 28, 1.
interl.| magistrorum
filiorum Basan.
interl.| pinguedinis novi, scilicet testamenti ubi scientie multitudo et virtutum
marg.| FILIORUM  BASAN. Basan regio est que pecoribus abundant propter pascua, unde «Rubenitis et gaditis, et dimidie tribui Manasse»af tradita est, quia pecora multa habebant.
af Ios. 1, 12.
Numérotation du verset Dt. 32,XXII 
Et hircos
marg.| ET  HIRCOS. Qui penitentes significant, quia pro peccato offerebantur. Non satis est fidelibus dona virtutum percipere nisi studeant pro commissis penitere, unde: «Amplius lava me ab iniquitate mea»ag.
ag Ps. 50, 4.
marg.| Hircos vocat qui exemplo suo aliis ministrant penitentie opera quamvis non commiserint gravia. Deflent enim cogitationum peccata tamquam facta.
cum medulla tritici \
interl.| cum medulla tritici predicta beneficia maximo dono accumulat
marg.| CUM  MEDULLA  TRITICI. Corporis Christi, unde: «Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit ipsum solum manet»ah.
ah Io. 12, 24.
et sanguinem
interl.| de quo hic est calix novi testamenti in meo sanguine
uve biberent4 meracissimum.
4 biberent ΩS Rusch ] biberet Weber
interl.| sine falsitatis vel heresis corruptione
Numérotation du verset Dt. 32,15 
XXIII
Incrassatus
interl.| divina largitate
est
marg.| INCRASSATUS  EST. Sicut iudei incrassati beneficiis idolatre facti sunt {t. 1: Erfurt, f. 211ra; facsim., p. 421a} sic quidam Christiani acceptum mysterium corporis et sanguinis Domini in perditionem sibi convertunt.
dilectus
interl.| Israelita vel christianus
et recalcitravit \
interl.| ingratus benefactori et contumeliosus
interl.| contemnendo precepta
incrassatus
interl.| scientia et virtute
impinguatus dilatatus.
interl.| multiplicatus sic ut numerati non posset
Numérotation du verset Dt. 32,XXIV 
Dereliquit
interl.| posta tanta beneficia
Deum factorem suum {t. 1: Erfurt, f. 211ra; facsim., p. 421a} \ et recessit
interl.| sequendo idola
a Deo salutari suo.
Numérotation du verset Dt. 32,16 
XXV
Provocaverunt
marg.| PROVOCAVERUNT. Alii fiunt heretici, alii idolatre, qui de corde idola et abominationes sibi fingunt.
eum
interl.| idolis vel heresibus
in diis alienis \
interl.| id est expositio
et in abominationibus
interl.| idolis
ad iracundiam concitaverunt.
Numérotation du verset Dt. 32,17 
XXVI
Immolaverunt demonibus et non Deo \ diis quos ignorabant.
Numérotation du verset Dt. 32,XXVII 
Novi recentesque
marg.| NOVI  RECENTES. Recedentes a cultura Dei invenerunt sibi deos   quos patres eorum   non coluerunt .
venerunt \ quos non coluerunt patres
interl.| prophete, apostoli
eorum.
Numérotation du verset Dt. 32,18 
XXVIII
Deum qui te genuit
interl.| per legem et circumcisionem iudeum, per baptismum christianum
interl.| formavit
dereliquisti \ et oblitus es Domini creatoris tui.
Numérotation du verset Dt. 32,19 
XXIX
Vidit Dominus
interl.| aversionem tuam
interl.| hec mala
et ad iracundiam
interl.| vindictam
concitatus est \
interl.| non ex se
quia provocaverunt eum filii sui et filie.
interl.| quos in filios et filias elegerat
interl.| uterque sexus
Numérotation du verset Dt. 32,20 
XXX
Et ait: Abscondam
interl.| subtraham auxilium
marg.| ET  AIT  ABSCONDAM. Nihil gravius est quam visione Dei privari, unde: «Ne proiicias me a facie tua»ai. Item: «Ne avertas faciem tuam etc.»aj
ai Ps. 50, 13.
aj Ps. 26, 9.
faciem
interl.| notitiam benevolentiam
meam ab eis \ et considerabo
interl.| non miserebor
novissima
interl.| exspectabo ad quem finem perveniant
interl.| tormenta
eorum.
Numérotation du verset Dt. 32,XXXI 
Generatio enim perversa est \
interl.| reddens mala pro bonis
interl.| voluntate et operatione
et infideles
interl.| fidem Deo promissam non servantes
filii.
interl.| sicut patres
Numérotation du verset Dt. 32,21 
XXXII
Ipsi me provocaverunt
interl.| idola colentes
marg.| IPSI  ME  PROVOCAVERUNT. Quasi sicut irritaverunt me multitudinem falsorum deorum colendo et me reprobando, sic irritabo eos in multitudinem gentium assumendo, illos reprobando.
in eo qui non erat Deus \ et irritaverunt in vanitatibus
interl.| superstitionibus
suis.
Numérotation du verset Dt. 32,XXXIII 
Et ego provocabo
marg.| EGO  PROVOCABO. Tradendo eos gentibus qui aliquando non populus nunc autem populus Dei. Similiter christiani qui deserta veritate ad errores declinant malignis spiritibus traduntur qui dignitatem angelicam perdiderunt. Qui bene gens stulta dicuntur, iustitiam odientes, iniquitatem amantes.
eos in eo qui non est populus \
interl.| quia Dominum ignorant qui vere est
et in gente stulta irritabo illos.
Numérotation du verset Dt. 32,22 
XXXIV
Ignis
interl.| quasi iam ardescit vindicta mea
succensus est in
marg.| IGNIS  SUCCENSUS  EST  IN. GREGORIUS. De his quos damnant flagella et non liberant scriptum est: «Percussisti eos nec doluerunt etc.»ak His flagella in hac vita inchoant et in eternum permanebunt, unde Moyses ignis exarsit ab ira sua et ardebit usque ad inferos et deorsum. De presenti enim percussione dicitur: Ignis exarsit ab ira meaal; de eterna sequitur et ardebit usque ad inferos et deorsum. Non tamen indicat Deus his in idipsum. Unum est enim flagellum quod temporaliter incipit et in eternis supliciis consummatur.
ak Ier. 5, 3.
al Cf. Ps. 105, 18.
furore meo \ et ardebit usque ad inferni novissima.
interl.| usque in eternum puniendo
Numérotation du verset Dt. 32,XXXV 
Devorabitque
interl.| reprobos terrena amantes
marg.| DEVORABIT. Alii comedet terram et nascentia eius, id est carnem propter opera libidinis eterna flama comburit. Nascentia enim carnis opera concupiscentie carnalis que sunt fornicatio immundicia et huiusmodi.
terram cum germine suo \
interl.| operibus malis
et montium
interl.| superbiorum
fundamenta
interl.| consilia quibus se credebant impune peccare
interl.| spem, fiduciam
comburet.
interl.| flammis eternis
Numérotation du verset Dt. 32,23 
XXXVI
Congregabo5
5 Congregabo] Congabo cacogr. ΩS
interl.| congregari permittam
super eos mala \
interl.| flagella que sustinentibus mala, sed Deo bona, quia iusta
interl.| opera, verba, cogitationes quibus puniantur
interl.| puniendos
et sagittas
interl.| Iram indignationis et ultionis acute, ut etiam animam penetret
meas complebo
interl.| per varia tormenea
in eis.
Numérotation du verset Dt. 32,24 
XXXVII
Consumentur fame \
interl.| verbi Dei et sterilitate bonorum operum
et devorabunt
interl.| peccata improperantes
eos aves
interl.| demones leves instabiles
morsu
interl.| ore maledico
marg.| AVES  MORSU. Que iuxta viam comedere sementem.
amarissimo.
Numérotation du verset Dt. 32,XXXVIII 
Dentes bestiarum
interl.| demones bestie dicuntur propter ferocitatem
marg.| DENTES  BESTIARUM etc. Trahunt bestie et serpentes dentibus furiosis reprobos super terram quando quod post bandiendo carnalibus persuaverunt ut seducerent furiose a peccatoribus (f. 211rb) expetunt ut crucient.
immittam in eos \ cum furore trahentium super terram
interl.| super terram trahuntur qui in terrenis dissipantur
Numérotation du verset Dt. 32,25 
XXXIX
Foris vastabit6
6 vastabit] vastavit ΠC Amiatinus ΘH ΨM
marg.| FORIS  VASTABIT. Corpus ignis eterni torquebit exustio et mentem angustie magnitudo, unde: «Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non extinguetur»am.
am Is. 66, 24.
eos gladius
interl.| inimicorum
et intus
interl.| in civitatibus clausos
pavor \ iuvenem
interl.| lascivum
simul ac
marg.| IUVENEM  SIMUL  AC. Nulli scilicet etati parcetur quia omnes idolatria maculavit.
virginem7
7 simul - ac virginem] inv. ΨF ΩS
interl.| sterilem a bono opere
lactentem8
8 lactentem Π ΣO B ΦV² Cor1 Cor3 ( hebr.; LXX Glossa: “Lactentem et ebetem sensu parvulum” ) Ω Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] lactantem Cava Λ L F X ΣTM Amiatinus T M ΦRAZGV*P O Θ S Ψ Weber , + simul Π O
interl.| hebetem sensu parvulum
cum homine sene.
interl.| pigro inutili
Numérotation du verset Dt. 32,26 
XL
Et9 dixi:
9 Et ΩS Rusch] om. Weber
interl.| dici, feci vastata civitate et populo
Ubi nam sunt? \
interl.| non ex ignorantia interrogat, sed ut cor ripiat
Cessare faciam
marg.| CESSARE  FACIAM. A terra sua eiecti et per totum orbem dispersi sunt. Generaliter vero peccatores tollentur de terra sanctorum et memoria eorum, unde: «Propterea Deus destruet te in finem, evellet et educet te de terra viventium etc.»an
an Ps. 51, 7.
ex hominibus memoriam eorum.
Numérotation du verset Dt. 32,27 
XLI
Sed
interl.| quod hoc minatus sum
propter iram
interl.| opprimendam
inimicorum
interl.| gentilium
interl.| demonum
distuli \
interl.| damnationem malorum catholicorum
marg.| DISTULI. Ne blasphemarent nomen meum nec tamen abstuli vindictam.
ne forte superbirent
interl.| sibi arrogantes
hostes
interl.| demones «qui tribulant me, exsultabus si motus fuero»ao
ao Ps. 12, 5.
eorum et dicerent:
interl.| attribuentes suis virtutibus
Numérotation du verset Dt. 32,XLII 
Manus
interl.| potentia
nostra
excelsa \
interl.| superatis iudeis
et non Dominus fecit hec omnia.
Numérotation du verset Dt. 32,28 
XLIII
Gens10
10 Gens] Dens ΩM
interl.| iudeorum vel quorumlibet impiorum
absque consilio
interl.| salutis future
est11 et sine prudentia \
11 est] om. Π O ΘH* ΩS
interl.| providentia
Numérotation du verset Dt. 32,29 
utinam saperent
interl.| per se
et intelligerent
interl.| per doctores
ac novissima
interl.| tormenta vel premia
providerent.
Numérotation du verset Dt. 32,30 
XLIV
Quomodo persequebatur12
12 persequebatur] persequatur Weber
marg.| QUOMODO  PERSEQUEBATUR. Tantum ostendit timorem iudaice gentis postquam Domino peccaverunt, ut unus hostium mille de eis et duo fugarent decem millia, hoc est pauci plurimos.
marg.| Qui Dei magnitudinem agnoscit non ex infirmitate Domine potentie, sed iusti iudicii permissione hec invenire intelligit.
unus mille \ et duo fugarent13 decem millia?
13 fugarent] fugent Weber
interl.| quasi ita feri potuit
Numérotation du verset Dt. 32,XLV 
Nonne ideo quia Deus suus
interl.| Deus qui fecerat
vendidit
interl.| inimicis tradidit
eos \ et Dominus
interl.| qui poterat
conclusit
interl.| in manibus inimicorum
illos.
interl.| ideo puniti sunt
Numérotation du verset Dt. 32,31 
XLVI
Non enim est Deus noster
interl.| qui iustus et verax
ut dii14
14 dii] deus Weber
interl.| idola falsa et vana
eorum \ et inimici
interl.| firmum testimonium ab hoste
nostri
interl.| non modo nos
sunt iudices.
interl.| Dei nostri experti mirabilia
interl.| domus Israel
marg.| IUDICES. Approbatores. Etiam qui idola colunt unum deum esse intelligunt qui fecit celum et terram.
Numérotation du verset Dt. 32,32 
XLVII
De vinea
interl.| ex qua Christo amaritudinem propinavit abutens beneficiis Dei
marg.| DE  VINEA etc. Hereticorum nequitiam significat qui a sanctis doctoribus spiritualem doctrinam puram acceperunt sed veneno suo corrumperunt et in fellis et absinthii amaritudinem perverterunt.
marg.| Sepe Ierusalem Sodome et Gomorrhe comparatur, unde: «Audite verbum Domini principes Sodomorum et Gomorrhe etc.»ap
ap Is. 1, 10.
Sodomorum
interl.| non Sorech
vinea eorum \ et de suburbanis Gomorrhe.
Numérotation du verset Dt. 32,XLVIII 
Uva
interl.| quia in amaritudinem conversa, de morte Christi meditatur
eorum uva fellis \ et botrus amarissimius.15
15 botrus amarissimus] botri amarissimi Weber
interl.| Ex quo verum botrum, id est Christum in ligno suspenderunt
marg.| BOTRUS  AMARISSIMUS. Fructus scilicet opera amarissima sunt. Vinum enim cum felle mixtum obtulerunt.
Numérotation du verset Dt. 32,33 
XLIX
Fel draconum
marg.| FEL  DRACONUM. Quasi intra se retinent venenum malitie ne salutis et correctionis medicinam suscipiant.
marg.| Heretici sicut serpentes amaritudinem et venenum occultant ut incautos ledant.
vinum eorum \ et venenum
interl.| plinius ait venenum aspidis aceto repelli
aspidum insanabile.
interl.| nisi summus medicus subvenerit
Numérotation du verset Dt. 32,34 
L
Nonne hec condita
interl.| in iudicio proferenda
sunt apud me \
interl.| cui omnia presentia, ideo oblivio nulla, unde: «Signasti quasi in sacculo omnia peccata mea»
et signata in thesauris
interl.| memoria eterna
meis.
interl.| ad me pertinet
Numérotation du verset Dt. 32,35 
LI
Mea est ultio
marg.| MEA  EST  ULTIO. Paulus de hoc loco sumpsit: «Mihi vindictam et ego retribuam»aq secundum merita scilicet.
aq Hbr. 10, 30.
et ego retribuam in tempore \
interl.| oportuno, preoccupemus faciem eius in confessione
marg.| IN  TEMPORE. Quasi cum accepero tempus ego iustitias iudicabo. Hinc Moysi pro populo oranti dixit. In die ultionis visitabo hoc peccatum eorum.
ut labatur pes eorum.
interl.| affectus
Numérotation du verset Dt. 32,LII 
Iuxta est dies
interl.| cito veniet
interl.| certus
marg.| IUXTA  EST  DIES. Unicuique. Quicquid enim finitur brevissimum est si eternitati comparatur.
perditionis \
interl.| ultionis
et adesse
interl.| licet longe post futura videantur
interl.| fugientibus aliis
interl.| ventura
marg.| Secundum historiam iudeorum vindicta festinat quia locum et gentem et omnem prosperitatem in brevi perdiderunt, quia prophetas et salvatorem occiderunt.
Numérotation du verset Dt. 32,36 
LIII
Iudicabit
marg.| IUDICABIT. Discernendo a malis, secundum illud: «Iudica me Deus et discerne causam meam»ar.
ar Ps. 42, 1.
Dominus populum suum \ et in servis suis miserebitur.
interl.| per misericordiam eternam dando beatitudinem
Numérotation du verset Dt. 32,LIV 
Videbit
interl.| videri faciet
quod
marg.| VIDEBIT  QUOD. Quod cumque potest manus tua stanter operare quia nec opus, nec ratio, nec sapientia est apud inferos.
infirmata
interl.| nihil auctori proficiens
sit manus \
interl.| quelibet opera malorum vel multitudo imminuta
et clausi
interl.| obessi
interl.| clausi iudei in captivitate, impii in demonum ptestate
quoque defecerunt16
16 defecerunt] defecerint Weber
interl.| fame vel capti ab hostibus
residuique consumpti sunt17.
17 sunt] sint Weber
interl.| morte
interl.| alii
interl.| qui in viribus confidunt
Numérotation du verset Dt. 32,37 
LV
Et dicent18:
18 dicent] dicet Weber
interl.| videntes
Ubi sunt dii
marg.| UBI  SUNT  DII. Quasi nihil prosunt idola in quibus confidebant vel opes vel honores vel seculi voluptates. Nihil enim secum ferunt de universo labore.
eorum \ in quibus habebant fiduciam.
interl.| spem in eis ponentes
Numérotation du verset Dt. 32,38 
LVI
De quorum victimis comedebant adipes \ et bibebant vinum libaminum.
Numérotation du verset Dt. 32,LVII 
Surgant
interl.| irrisio
et opitulentur vobis \
interl.| cultoribus suis
et in necessitate vos protegant.
Numérotation du verset Dt. 32,39 
LVIII
Videte
interl.| intelligite
quod
marg.| VIDETE  QUOD. Generalis admonitio quasi relicta idolatria vel heresi et omnibus spretis immundiciis ad verum Deum convertimini.
ego
interl.| proprie
sim19 solus \
19 sim] sum F* ΣTO ΘH ΩS; vetus latina ( Sabatier, t. 1, p. 391: versio antiqua)
interl.| Deus
et non sit alius deus preter me.
Numérotation du verset Dt. 32,LIX 
Ego occidam
interl.| veterem hominem cum actionibus suis
interl.| carnem
marg.| EGO  OCCIDAM. GREGORIUS. Occidit ut vivificet, percutit ut salvet, exteriora verberat ut interiora transfigat. Quia mentis nostre duriciam suo percutit desiderio, et percutiendo sanat. Quia terroris iaculo transfixos ad sensum rectitudinis nos revocat. Corda enim nostra male sana sunt cum nullo Dei amore sauciantur cum peregrinationis erumnam non sentiunt et infirmanti proximo nullo affectu compatiuntur. Sed amoris sui spiculis insensibiles Deus percutit et sensibiles per ardorem caritatis facit.
et ego
interl.| quasi Dominus vite et mortis
vivere
interl.| novum qui secundum Deum creatus est
faciam \
interl.| mentem
percutiam et ego sanabo et non est qui de
manu
interl.| potestate
mea possit eruere.
Numérotation du verset Dt. 32,40 
LX
Levabo
interl.| in sanctis ostendam potentiam meam
marg.| LEVABO. Alia editio. Tollam in celum manum meam et iurabo per dexteram meam et dicam: vivo ego in eternum. In celum manum Dei levare vel attollere est potentiam eternitatis sue super omnia excellentem ostendere. Iurare per dexteram, id est per filium qui est dextera patris, promissa ipsius in conspectu hominum confirmare et eternitatem suam credentibus sibi per Evangelium revelare quia potestas eius potestas eterna.
ad celum manum meam et dicam:
vivo
interl.| quia vita sum
ego in eternum.
Numérotation du verset Dt. 32,41 
LXI
Si exacuero20
20 exacuero] acuero Weber
interl.| Id est repentinam vindictam et inevitabilem hostibus inflixero
ut fulgur
interl.| manifeste
gladium meum \ et arripuerit
interl.| ex improviso
iudicium
interl.| iustam retributionem
manus
interl.| potestas divina
mea.
Numérotation du verset Dt. 32,LXII 
Reddam
interl.| quam debebo
ultionem hostibus
interl.| hereticis iudeis
meis \ et his qui oderunt me retribuam.
Numérotation du verset Dt. 32,42 
LXIII
Inebriabo
interl.| plenam vindictam significat
sagittas
interl.| ultiones subitas et improvisas que modo occulte sed subito impios penetrabunt
marg.| SAGITTAS. Demones de quibus ait Iob: «Sagitte Domine in me sunt quasi tantam exercebo vindictam quam demonibus quoque posset sufficere».
meas sanguine \
interl.| damnatione perditorum
et gladius meus
interl.| divina sententia
devorabit
interl.| in iudicio extremo
interl.| omnino
carnes.
interl.| carnalia sapientes
interl.| opera carnis
Numérotation du verset Dt. 32,LXIV 
De cruore
interl.| eterna morte damnatorum
occisorum \ et de captivitate
interl.| vano consilio patefacto
marg.| DE  CAPTIVITATE. Captivorum capita radebantur qui distrahebantur (f. 211vb) et sub corona vendi dicebantur.
marg.| De captivitate etc. Caput inimicorum nudatur, quando consilium iniqua mentis vanum esse probatur, quo se impune peccare arbitrabatur. Capita quoque inimicorum sunt magistri, in quos ultio novissima redundabit, unde: «Exuit sanguis de lacu usque ad frenos equorum, id est ultio tormentorum usque ad rectores populorum».
nudati inimicorum
interl.| captivorum
capitis.
interl.| mentis vel magistri
Numérotation du verset Dt. 32,43 
LXV
Laudate gentes populum
interl.| fidelem
eius \ quia sanguinem
interl.| afflictionem vel martirium
marg.| QUIA  SANGUINEM. In iudicio populus Dei laudabitur cum apparebit gloriosus et inimici iusta retributione punientur.
servorum
interl.| sanctorum, unde: «Vindica Domine sanguinem sanctorum tuorum»
suorum ulciscetur.
Numérotation du verset Dt. 32,LXVI 
Et vindictam retribuet in hostes eorum \ et propitius
interl.| misertus
erit terre
interl.| Ecclesie
populi sui.
interl.| sanctorum
Numérotation du verset Dt. 32,44 
LXVII
Venit ergo Moyses {t. 1: Erfurt, f. 211vb; facsim., p. 422b} et locutus est omnia verba cantici huius in auribus populi ipse et Iosue filius Nun.
Numérotation du verset Dt. 32,45 
Complevitque omnes sermones istos loquens ad universum Israel
Numérotation du verset Dt. 32,46 
et dixit ad eos: Ponite
interl.| ut intelligatis et memoriter teneatis
corda vestra in omnia verba21* que ego testificor vobis hodie ut mandetis ea filiis vestris custodire22 et facere et implere universa que scripta sunt23* legis huius.
21 verba ΩS Weber ] + mea ΩM Ed1455 Rusch
22 filiis vestris – custodire Rusch Weber ] inv. ΩS
23 sunt ΩS Weber ] + in volumine ΛL ΣOM B ΦP² Ψ ΩM Ed1455 Rusch
Numérotation du verset Dt. 32,47 
quia non in cassum precepta sunt vobis sed ut singuli in eis viverent que facientes longo perseveretis tempore in terra ad quam Iordane transmisso ingrediemini24* possidendam.
24 ingrediemini ΦRA²ZGVP P ΨBDM Ω] ingrediemini Rusch Weber
Numérotation du verset Dt. 32,48 
Locutusque est Dominus ad Moysen in eadem die dicens:
Numérotation du verset Dt. 32,49 
Ascende in montem
marg.| ASCENDE  IN  MONTEM. Abarim interpretatur transitus, Nebo in conclusione. Dicitur Nebo mons esse in terra Moab contra Iericho, supra Iordanem in supercilio Fasga iuxta montem Phogor, a quo circa um regio usque nunc Phasga appellatur. Moyses ergo in Abarim et in monte Nebo contra Iericho ultra Iordanem moritur. Quia lex et circumcisio usque ad Christum et baptismi sacramentum processit. Ibique conclusa est quia finis legis Christus. Vidit Moyses terram promissionis, sed non ingressus est, quia in spiritu previdit et in lege predixit Christi gratiam futuram, sed presentem non vidit eum, unde: «Multi iusti et prophete voluerunt videre que vos videtis et non viderunt»as.
as Mt. 13, 17.
istum Abarim id est transituum in montem Nebo
interl.| in conclusione
qui est in terra Moab contra Hiericho et vide
interl.| in spiritu
terram
interl.| gloriam Ecclesie futuram
Chanaan quam ego tradam filiis
interl.| videntibus Deum
Israel obtinendam et morere in monte.
Numérotation du verset Dt. 32,50 
Quem conscendens iungeris populis tuis sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor et appositus25 populis suis26
25 appositus Rusch Weber ] + est Π T ² ΦZ* O ΨP ΩS
26 suis] tuis Cava
interl.| precedentibus sanctis
Numérotation du verset Dt. 32,51 
quia prevaricati estis contra me in medio filiorum Israel ad aquas Contradictionis in Cades deserti Sin et non sanctificastis
interl.| id est sanctum ostendistis
me inter filios Israel.
Numérotation du verset Dt. 32,52 
e contra27*
27 e contra Cor1 ΩS Weber ] et e contra ΩM, et contra S Rusch, Contra X
interl.| vel econtra
videbis terram28* et non ingredieris in eam quam ego dabo filiis Israel.
28 terram Cor1 ΩS Weber ] eam L Φ ΘH ΨBD Ed1455 Rusch, eam terram ΨF



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Dt. Capitulum 32), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 28/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=07&chapitre=07_32)

Notes :