Capitulum 31

Numérotation du verset Dt. 31,1 

Abiit itaque Moyses et locutus est omnia verba hec ad universum Israel
Numérotation du verset Dt. 31,2 

et dixit ad eos centum viginti annorum sum hodie non possum ultra egredi et ingredi presertim cum et Dominus dixerit mihi non transibis Iordanem istum
Numérotation du verset Dt. 31,3 

Dominus ergo Deus tuus transibit ante te ipse delebit omnes gentes has in conspectu tuo et possidebis eas et Iosue iste transibit ante te sicut locutus est Dominus
Numérotation du verset Dt. 31,4 

facietque Dominus eis sicut fecit Seon et Og regibus Amorreorum et terre eorum delebitque eos
Numérotation du verset Dt. 31,5 

cum ergo et hos tradiderit vobis similiter facietis eis sicut precepi vobis
Numérotation du verset Dt. 31,6 

viriliter agite et confortamini nolite timere nec paveatis ad conspectum1 eorum quia Dominus Deus tuus ipse est ductor tuus et non dimittet nec derelinquet te
1 ad conspectum] a conspectu Weber
Numérotation du verset Dt. 31,7 

vocavitque Moyses
Iosue et dixit ei coram omni multitudine2 Israel confortare et esto robustus
2 multitudine] om. Weber
tu enim introduces populum istum
in terram
quam daturum se
patribus
eorum
iuravit
Dominus et tu eam divides
sorte3
3 divides sorte] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 31,8 

et Dominus qui ductor est vester4 ipse erit tecum
4 est vester] inv. Weber
non dimittet nec derelinquet te noli timere nec paveas
Numérotation du verset Dt. 31,9 

scripsit itaque Moyses legem hanc et tradidit eam sacerdotibus
filiis Levi qui portabant arcam federis Domini et cunctis senioribus Israel5
5 Israel] Israelis Weber
Numérotation du verset Dt. 31,10 

precepitque eis dicens post septem annos
anno remissionis
in sollemnitate tabernaculorum
Numérotation du verset Dt. 31,11 

convenientibus cunctis ex Israel ut appareant in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit Dominus
leges verba legis huius coram omni Israel audientibus eis
Numérotation du verset Dt. 31,12 

et in unum omni populo congregato tam viris quam mulieribus parvulis et advenis qui sunt intra portas tuas ut audientes discant et timeant Dominum Deum vestrum et custodiant impleantque omnes sermones legis huius
Numérotation du verset Dt. 31,13 

filii quoque eorum qui nunc ignorant ut6 audire possint et timeant Dominum Deum suum cunctis diebus quibus versantur in terra ad quam vos Iordane transmisso7
6 ut] om. Weber |
7 transmisso] transito Weber |
pergitis
obtinendam
Numérotation du verset Dt. 31,14 

et ait Dominus ad Moysen ecce prope sunt dies mortis tue voca Iosue et state in tabernaculo testimonii ut precipiam ei abierunt ergo Moyses et Iosue et steterunt in tabernaculo testimonii
Numérotation du verset Dt. 31,15 

apparuitque Dominus ibi in columna nubis que stetit in introitu tabernaculi
Numérotation du verset Dt. 31,16 

dixitque Dominus ad Moysen ecce tu dormies cum patribus tuis et populus iste consurgens fornicabitur post deos alienos in terra ad quam ingredietur et habitabit in ea ibi derelinquet me et irritum faciet fedus quod pepigi cum eo
Numérotation du verset Dt. 31,17 

et irascetur furor meus contra eum in die illo et derelinquam eum et abscondam faciem meam ab eo et erit in devorationem invenient eum omnia mala et afflictiones ita ut dicat in illo die vere quia non est Deus mecum invenerunt me hec mala
Numérotation du verset Dt. 31,18 

ego autem abscondam et celabo faciem meam in die illo propter omnia mala que fecit quia secutus est deos alienos
Numérotation du verset Dt. 31,19 

nunc itaque scribite vobis canticum istud et docete filios Israel ut memoriter teneant et ore decantent et sit mihi carmen istud pro testimonio inter filios Israel
Numérotation du verset Dt. 31,20 

introducam enim eum in terram pro qua iuravi patribus eius lacte et melle manantem cumque comederint et saturati crassatique8 fuerint avertentur ad deos alienos et servient eis detrahentque9 mihi et irritum facient pactum meum
8 crassatique] crassique Weber |
9 detrahentque] et detrahent Weber |
Numérotation du verset Dt. 31,21 

postquam invenerint eum mala multa et afflictiones respondebit ei canticum istud pro testimonio quod nulla delebit oblivio ex ore seminis tui scio enim cogitationes eius que facturus sit hodie antequam introducam eum in terram quam ei pollicitus sum
Numérotation du verset Dt. 31,22 

scripsit ergo Moyses canticum et docuit filios Israel
Numérotation du verset Dt. 31,23 

precepitque Dominus10 Iosue filio Nun et ait confortare et esto robustus tu enim introduces filios Israel in terram quam pollicitus sum et ego ero tecum
10 Dominus] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 31,24 

postquam ergo
scripsit Moyses verba legis huius in volumine atque complevit
Numérotation du verset Dt. 31,25 

precepit Levitis
qui portabant arcam federis Domini dicens
Numérotation du verset Dt. 31,26 

tollite librum istum
et ponite eum in latere arce federis Domini Dei vestri ut sit ibi contra te in testimonium11
11 testimonium] testimonio Weber
Numérotation du verset Dt. 31,27 

ego enim scio contentionem tuam et cervicem
tuam durissimam
adhuc vivente me et ingrediente vobiscum
semper contentiose egistis
contra Dominum quanto magis cum mortuus
fuero
Numérotation du verset Dt. 31,28 

congregate ad me omnes maiores
natu per tribus vestras atque doctores
et loquar audientibus
eis sermones istos et invocabo contra eos celum
et terram
Numérotation du verset Dt. 31,29 

novi enim quod post mortem meam inique agetis et declinabitis cito de via quam precepi vobis et occurrent vobis mala in extremo tempore quando feceritis malum in conspectu Domini
ut irritetis eum
per opera manuum vestrarum
Numérotation du verset Dt. 31,30 

locutus est ergo Moyses
audiente universo cetu Israel verba carminis huius et ad finem usque complevit.

Capitulum 31

Numérotation du verset Dt. 31,1 
Abiit itaque Moyses et locutus est omnia verba hec ad universum Israel
Numérotation du verset Dt. 31,2 
et dixit ad eos centum viginti annorum sum hodie non possum ultra egredi et ingredi presertim cum et Dominus dixerit mihi non transibis Iordanem istum
Numérotation du verset Dt. 31,3 
Dominus ergo Deus tuus transibit ante te ipse delebit omnes gentes has in conspectu tuo et possidebis eas et Iosue iste transibit ante te sicut locutus est Dominus
Numérotation du verset Dt. 31,4 
facietque Dominus eis sicut fecit Seon et Og regibus Amorreorum et terre eorum delebitque eos
Numérotation du verset Dt. 31,5 
cum ergo et hos tradiderit vobis similiter facietis eis sicut precepi vobis
Numérotation du verset Dt. 31,6 
viriliter agite et confortamini nolite timere nec paveatis ad conspectum1 eorum quia Dominus Deus {t. 1: Erfurt, f. 209va; facsim., p. 418a} tuus ipse est ductor tuus et non dimittet nec derelinquet te
1 ad conspectum] a conspectu Weber
Numérotation du verset Dt. 31,7 
vocavitque Moyses
marg.| VOCAVITQUE  MOYSES. Verba Moisi ad Iosue, significat quod Christus terram viventium singulis secundum propria distribuit merita et omnia promissa Dei impleat. Ipse enim introducit populum in terram promissam. Eo namque duce celestem ingredimur patriam, qui ait: «Nemo venit ad patrem nisi per me»a, et nemo ascendit in celum nisi qui descendit de celo filius hominis qui est in celo»b, qui enim unitur ei per ipsum ascendit.
a Io. 14, 6.
b Io. 3, 13.
Iosue et dixit ei coram omni multitudine2 Israel confortare et esto robustus
2 multitudine] om. Weber
interl.| Iesus verus
tu enim introduces populum istum
interl.| christianum semen
in terram
interl.| viventium
quam daturum se
patribus
interl.| patriarchis et prophetis
eorum
iuravit
interl.| firmiter promisit
Dominus et tu eam divides
interl.| singulis
sorte3
3 divides sorte] inv. Weber
interl.| electione divine gratie
Numérotation du verset Dt. 31,8 
et Dominus qui ductor est vester4 ipse erit tecum
4 est vester] inv. Weber
interl.| unitatem Patris et Filii ostendit, unde: «Qui me misit mecum est et non relinquit me solum»c
c Io. 8, 29.
non dimittet nec derelinquet te noli timere nec paveas
Numérotation du verset Dt. 31,9 
scripsit itaque Moyses legem hanc et tradidit eam sacerdotibus
interl.| quibus maxime legis custodiam commendavit, unde: «Labia sacerdotis custodiunt scientiam et legem requirunt ex ore eius etc.»d
d Mal. 2, 7.
filiis Levi qui portabant arcam federis Domini et cunctis senioribus Israel5
5 Israel] Israelis Weber
Numérotation du verset Dt. 31,10 
precepitque eis dicens post septem annos
marg.| POST  SEPTEM  ANNOS. In quibus presens vita signatur que septenario numero voluitur vel tempus veteris legis propter sabbatum.   Post septem ergo   annos in anno remissionis lex in conventu legi precipitur, quia completa legis observantia lex spiritualis succedit. Unde: «Ubi venit plenitudo temporis misit Deus filium suum natum ex muliere etc.»e
e Gal. 4, 4.
anno remissionis
interl.| gratie, hic est annus acceptus Domino, unde: «Benedices corone anni benignitatis tue»f
f Ps. 64, 12.
in sollemnitate tabernaculorum
interl.| presentis Ecclesie scilicet in qua militamus Deo
Numérotation du verset Dt. 31,11 
convenientibus cunctis ex Israel ut appareant in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit Dominus
interl.| Ecclesie
leges verba legis huius coram omni Israel audientibus eis
Numérotation du verset Dt. 31,12 
et in unum omni populo congregato tam viris quam mulieribus parvulis et advenis qui sunt intra portas tuas ut audientes discant et timeant Dominum Deum vestrum et custodiant impleantque omnes sermones legis huius
Numérotation du verset Dt. 31,13 
filii quoque eorum qui nunc ignorant ut6 audire possint et timeant Dominum Deum suum cunctis diebus quibus versantur in terra ad quam vos Iordane transmisso7
6 ut] om. Weber
7 transmisso] transito Weber
pergitis
interl.| vel: pergetis
obtinendam
Numérotation du verset Dt. 31,14 
et ait Dominus ad Moysen {t. 1: Erfurt, f. 209vb; facsim., p. 418b} ecce prope sunt dies mortis tue voca Iosue et state in tabernaculo testimonii ut precipiam ei abierunt ergo Moyses et Iosue et steterunt in tabernaculo testimonii
Numérotation du verset Dt. 31,15 
apparuitque Dominus ibi in columna nubis que stetit in introitu tabernaculi
Numérotation du verset Dt. 31,16 
dixitque Dominus ad Moysen ecce tu dormies cum patribus tuis et populus iste consurgens fornicabitur post deos alienos in terra ad quam ingredietur et habitabit in ea ibi derelinquet me et irritum faciet fedus quod pepigi cum eo
Numérotation du verset Dt. 31,17 
et irascetur furor meus contra eum in die illo et derelinquam eum et abscondam faciem meam ab eo et erit in devorationem invenient eum omnia mala et afflictiones ita ut dicat in illo die vere quia non est Deus mecum invenerunt me hec mala
Numérotation du verset Dt. 31,18 
ego autem abscondam et celabo faciem meam in die illo propter omnia mala que fecit quia secutus est deos alienos
Numérotation du verset Dt. 31,19 
nunc itaque scribite vobis canticum istud et docete filios Israel ut memoriter teneant et ore decantent et sit mihi carmen istud pro testimonio inter filios Israel
Numérotation du verset Dt. 31,20 
introducam enim eum in terram pro qua iuravi patribus eius lacte et melle manantem cumque comederint et saturati crassatique8 fuerint avertentur ad deos alienos et servient eis detrahentque9 mihi et irritum facient pactum meum
8 crassatique] crassique Weber
9 detrahentque] et detrahent Weber
Numérotation du verset Dt. 31,21 
postquam invenerint eum mala multa et afflictiones respondebit ei canticum istud pro testimonio quod nulla delebit oblivio ex ore seminis tui scio enim cogitationes eius que facturus sit {t. 1: Erfurt, f. 210ra; facsim., p. 419a} hodie antequam introducam eum in terram quam ei pollicitus sum
Numérotation du verset Dt. 31,22 
scripsit ergo Moyses canticum et docuit filios Israel
Numérotation du verset Dt. 31,23 
precepitque Dominus10 Iosue filio Nun et ait confortare et esto robustus tu enim introduces filios Israel in terram quam pollicitus sum et ego ero tecum
10 Dominus] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 31,24 
postquam ergo
marg.| {t. 1: Erfurt, f. 210ra; facsim., p. 419a} POSTQUAM  ERGO etc. Deuteronomium commendatur levitis, quia Evangelium Christi per verorum sacerdotum ministerium in memoria reconditur Ecclesie, que est arca Domini, ubi celestes thesauri reconduntur. Ibi due tabule testamenti libri scilicet legis et Evangelii. Ibi urna continet manna, id est caro Christi in qua cibus vite eterne. Ibi virga Aaron que fronduerat, quia ibi sacerdotium Christi quod manet in eternum vel in perpetuum,   ut sit ibi contra te in testimonium . Verba legis custodientibus sunt ad salutem, contemptoribus in testimonium contumacie et inobedientie. Unde: «Est qui accusat vos Moyses in quo speratis»g. Si enim crederetis Moysi, crederetis et mihi forsitan de me enim ille scripsit et alibi: «Sermo quem ego locutus sum ipse iudicabit»h.
g Io. 5, 45.
h Io. 12, 48.
scripsit Moyses verba legis huius in volumine atque complevit
Numérotation du verset Dt. 31,25 
precepit Levitis
interl.| per quos intelliguntur veri sacerdotes arcam, id est Ecclesiam sustinentes
qui portabant arcam federis Domini dicens
Numérotation du verset Dt. 31,26 
tollite librum istum
interl.| Deuteronomium, id est Evangelium
interl.| quesi vestrum est in memoria Ecclesie Evangelii recondere
et ponite eum in latere arce federis Domini Dei vestri ut sit ibi contra te in testimonium11
11 testimonium] testimonio Weber
interl.| est qui accusat vos Moyses in quo speratis
Numérotation du verset Dt. 31,27 
ego enim scio contentionem tuam et cervicem
interl.| superbiam
tuam durissimam
interl.| indomabilem
adhuc vivente me et ingrediente vobiscum
interl.| sic Christo in carne cum iudeis conversante
semper contentiose egistis
interl.| dicentes demonium habes et huiusmodi
contra Dominum quanto magis cum mortuus
interl.| mortuo secundum carnem Christo: apostolos persecuti sunt et nomen eius delere conati sunt
fuero
Numérotation du verset Dt. 31,28 
congregate ad me omnes maiores
interl.| sapientiores, in senibus est sapientia
natu per tribus vestras atque doctores
interl.| quibus lex committenda
et loquar audientibus
interl.| intelligentibus
interl.| ut sint inexcusabiles
interl.| cui plus committitur, plus ab eo exigitur
eis sermones istos et invocabo contra eos celum
interl.| celestes
et terram
interl.| terrestres
Numérotation du verset Dt. 31,29 
novi enim quod post mortem meam inique agetis et declinabitis cito de via quam precepi vobis {t. 1: Erfurt, f. 210rb; facsim., p. 419b} et occurrent vobis mala in extremo tempore quando feceritis malum in conspectu Domini
interl.| quem nihil latet
ut irritetis eum
interl.| quia natura mitis
per opera manuum vestrarum
interl.| non solum per cogitationes
Numérotation du verset Dt. 31,30 
locutus est ergo Moyses
marg.| LOCUTUS  EST  ERGO  MOYSES. Verba Moysi non simpliciter sunt accipienda, quia secundum historiam Israelitis lagitori Deo ingratis exprobrat perfidiam et allegorice sanctam instruit ecclesiam et ad morum honestatem provocat per tropologiam. Servanda est ergo in historia veritas, in allegoria mysteria, in tropologia discipline utilitas ut sic ad celestem theoricam provebamur. Notandum quoque quod dicitur:   Locutus est Moyses verba carminis huius etc., ut qui Deum ore laudat, opere non contradicat. «Non est enim speciosa laus in ore peccatoris»i.
i Sir. 15, 9.
audiente universo cetu Israel verba carminis huius et ad finem usque complevit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Dt. Capitulum 31), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 27/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=07&chapitre=07_31)

Notes :