Glossa ordinaria

Capitulum 16

Numérotation du verset Dt. 16,1 

Observa mensem novarum frugum et verni primum temporis ut facias
phase Domino Deo tuo
quoniam in isto mense eduxit te Dominus Deus tuus
de Egypto nocte
Numérotation du verset Dt. 16,2 

immolabisque
phase Domino Deo tuo de ovibus
et de bobus
in loco quem elegerit Dominus Deus tuus
ut habitet nomen eius ibi
Numérotation du verset Dt. 16,3 

non comedes in eo panem fermentatum
septem diebus comedes absque fermento afflictionis
panem quoniam in pavore egressus es de Egypto ut memineris diei egressionis tue de Egypto omnibus diebus vite tue
Numérotation du verset Dt. 16,4 

non apparebit fermentum
in omnibus terminis tuis septem diebus et non manebit de carnibus eius quod immolatum est vesperi in die primo mane
Numérotation du verset Dt. 16,5 

non poteris immolare Phase
in qualibet urbium tuarum
quas Dominus Deus tuus daturus est tibi
Numérotation du verset Dt. 16,6 

sed in loco quem elegerit Dominus Deus tuus
ut habitet nomen eius ibi immolabisque1 phase vespere2
1 immolabisque] immolabis Weber |
2 vespere] vesperi Weber |
ad solis
occasum
quando egressus es de Egypto
Numérotation du verset Dt. 16,7 

et coques et comedes
in loco
quem elegerit Dominus Deus tuus maneque consurgens vades in tabernacula tua
Numérotation du verset Dt. 16,8 

sex diebus comedes azyma
et in die septima3
3 septima (sic)] septimo Weber
quia collecta
est Domini Dei tui non facies opus
Numérotation du verset Dt. 16,9 

septem hebdomadas
numerabis tibi
ab ea die qua falcem in segetem miseris
Numérotation du verset Dt. 16,10 

et celebrabis diem festum hebdomadarum
Domino Deo tuo
oblationem spontaneam
manus tue
quam offeres iuxta benedictionem Domini Dei tui
Numérotation du verset Dt. 16,11 

et epulaberis
coram Domino Deo tuo
tu et filius tuus et filia tua et servus tuus
et ancilla et Levites qui est intra portas tuas et advena ac pupillus et vidua qui morantur vobiscum in loco quem elegerit Dominus Deus tuus ut habitet nomen eius ibi
Numérotation du verset Dt. 16,12 

et recordaberis quoniam servus fueris in Egypto custodiesque ac facies que tibi4 precepta sunt
4 tibi] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 16,13 

sollemnitatem quoque tabernaculorum
celebrabis
per septem dies quando collegeris de area et torculari fruges tuas
Numérotation du verset Dt. 16,14 

et epulaberis in festivitate
tua tu et filius tuus et filia et servus tuus
et ancilla Levites quoque et advena et pupillus et5 vidua qui
5 et] ac Weber
intra portas tuas sunt
Numérotation du verset Dt. 16,15 

septem diebus Domino Deo tuo festa celebrabis in loco quem elegerit Dominus benedicetque tibi Dominus Deus tuus
in cunctis frugibus
tuis et in omni opere manuum tuarum erisque in letitia
Numérotation du verset Dt. 16,16 

tribus
vicibus per annum
apparebit omne masculinum tuum in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit in sollemnitate azymorum et in sollemnitate hebdomadarum et in sollemnitate tabernaculorum
non apparebit ante Dominum vacuus
Numérotation du verset Dt. 16,17 

sed offeret
unusquisque secundum quod habuerit
iuxta benedictionem Domini Dei sui quam dederit ei
Numérotation du verset Dt. 16,18 

iudices
et magistros
constitues in omnibus portis tuis
quas Dominus Deus tuus dederit tibi per singulas tribus tuas ut iudicent populo6 iusto iudicio
6 populo] populum Weber
Numérotation du verset Dt. 16,19 

nec in alteram partem
declinent. Non accipies personam nec munera quia munera excecant oculos sapientium
et mutant verba iustorum
Numérotation du verset Dt. 16,20 

iuste quod iustum est persequeris7*
7 persequeris Som47 Weber ] exsequeris Rusch
ut vivas
et possideas terram
quam Dominus Deus tuus dederit tibi.
Numérotation du verset Dt. 16,21 

Non plantabis lucum
et omnem arborem iuxta altare
Domini Dei tui
Numérotation du verset Dt. 16,22 

nec facies tibi atque constitues statuam que odit Dominus Deus tuus.

Capitulum 16

Numérotation du verset Dt. 16,1 
Observa mensem novarum frugum et verni primum temporis ut facias
phase Domino Deo tuo
interl.| Pascha
quoniam in isto mense eduxit te Dominus Deus tuus
de Egypto nocte
interl.| mundo
marg.| OBSERVA  MENSEM. Quia in eo manipuli spicarum, id est primitie per sacerdotem offerebantur Domino.
marg.| Mensem primum scilicet Hebreorum qui apud eos Nisan, apud grecos quoque xantiquos, apud latinos aprilis dicitur, in quo agnus paschalis occidebatur.
marg.| EDUXIT  TE etc. Mystice. Nos quoque de Egypto mundi liberati novum hominem induti, in novitate vite ambulemus, primitias bonorum operum consecrantes et phase, id est transitum bonum, celebrantes ut relicta Egypto ad terram promissionis veniamus.
Numérotation du verset Dt. 16,2 
immolabisque
interl.| agnum
phase Domino Deo tuo de ovibus
interl.| simplicitatis
et de bobus
interl.| operationis
in loco quem elegerit Dominus Deus tuus
interl.| in Ecclesia
ut habitet nomen eius ibi
marg.| ET  DE  BOBUS etc. Boves addit cum de ove tantum precepit quam iussit accipi ex ovibus et hedis vel capris propter Christum, qui secundum carnem ex iustis fuit et peccatoribus. Non enim ait ex ovibus vel capris, sed ex ovibus et capris, licet proprie non intelligatur ovis ex capris ne iudei dicerent subaudiendum esse caprum. Quare ergo additi sunt boves? An propter alia sacrificia que diebus azimorum sunt immolanda?
Numérotation du verset Dt. 16,3 
non comedes in eo panem fermentatum
interl.| tota presenti vita
septem diebus comedes absque fermento afflictionis
interl.| in valle lacrimarum
panem quoniam in pavore egressus es de Egypto ut memineris diei egressionis tue de Egypto omnibus diebus vite tue
marg.| PANEM  FERMENTATUM. Corruptam doctrinam vel veterem conversationem, unde: «Epulemur in azimis, non in fermento veteri etc.»a
a Cf. 1Cor. 5, 8.
marg.| SEPTEM  DIEBUS etc. Toto tempore presentis vite: sicut illi septem diebus azima comendebant sic nos pure et simpliciter septem diebus huius vite conversemur quibus quotidie agnus occiditur et Pascha celebratur, si innovati nihil ex veteri corruptione retinemus. Quid enim est aliud fermentum quam nature corruptio? Fermentatum enim recedit a naturali dulcedine et corrumpitur adulterino rancore.
Numérotation du verset Dt. 16,4 
non apparebit fermentum
interl.| alia statum#
in omnibus terminis tuis septem diebus et non manebit de carnibus eius quod immolatum est vesperi in die primo mane
interl.| usque in die est seculi
marg.| NON  APPAREBIT  FERMENTUM etc. «Epulemur non in fermento veteri neque in fermento malitie et nequitie » etc.b Quasi relinquite veterem hominem et induite novum.
b 1Cor. 5, 8.
marg.| NON  REMANEBIT etc. In hac vita omnia sacramenta dominice incarnationis perscrutanda est et cuncta precepta eius implenda sunt antequam mane, id est finis seculi adveniat.
Numérotation du verset Dt. 16,5 
non poteris immolare Phase
in qualibet urbium tuarum
interl.| congregationum scilicet Iudeorum, hereticorum atque gentilium
quas Dominus Deus tuus daturus est tibi
interl.| subiecturus
marg.| NON  POTERIS  IMMOLARE etc. In una domo agnus paschalis editur {t. 1: Erfurt, f. 198rb; facsim., p. 395b} et in uno loco phase immolatur, id est catholica Ecclesia extra illam non recte Pascha celebratur.
marg.| Vetat celebrare mysteria Christi in conventiculis hereticorum.
Numérotation du verset Dt. 16,6 
sed in loco quem elegerit Dominus Deus tuus
interl.| Ecclesia
interl.| gratia sua
interl.| non vos me elegistis, sed ego elegi vos
ut habitet nomen eius ibi immolabisque1 phase vespere2
1 immolabisque] immolabis Weber
2 vespere] vesperi Weber
ad solis
interl.| Christi
occasum
interl.| mortem
quando egressus es de Egypto
interl.| mundo
marg.| VESPERE. Novissima etate mundi quando verus sol in passione occubuit et egyptiacam captivitatem solvit cum Pascha nostrum immolatus est Christus.
Numérotation du verset Dt. 16,7 
et coques et comedes
in loco
interl.| Ecclesia
quem elegerit {t. 1: Erfurt, f. 198rb; facsim., p. 395b} Dominus Deus tuus maneque consurgens vades in tabernacula tua
interl.| in tota laboriosa vita
marg.| VADES  IN  TABERNACULA. Peracto quod servitio Domini mane resurrectionis transibimus in eterna tabernacula ut quiescamus ab omni labore letantes de percepta benedictione alias retributione.
Numérotation du verset Dt. 16,8 
sex diebus comedes azyma
interl.| sinceritatis et veritatis
interl.| non in fermento veteri etc.
et in die septima3
3 septima (sic)] septimo Weber
interl.| requievit Deus die septimo
quia collecta
interl.| sanctorum
est Domini Dei tui non facies opus
interl.| servile
marg.| DIE  SEPTIMO. Eterna requie quam septenarius significat propter sabbatum ubi nullus labor nulla operandi ratio.
Numérotation du verset Dt. 16,9 
septem hebdomadas
interl.| quibus finitis adveniat spiritus sanctus
numerabis tibi
interl.| hoc iudei nec ad litteram nec ad spiritum custodiunt
ab ea die qua falcem in segetem miseris
marg.| SEPTEM  HEBDOMADAS etc. In Levitico plenius numerabis ergo ab altero die sabbati, septem hebdomadas plenas usque ad alteram die expletionis hebdomade septime.
marg.| AUGUSTINUS. SEPTEM  HEBDOMADAS etc. Si ab universo populo hoc Penthecoste iussa est observari numquid omnes credendum est uno die falcem iussos mittere in messem? Si autem sibi quisque observat istam quinquagesimam dinumerans ab illo die quo falcem mittit non una est universo populo. Illa vero una est que computatur ab immolatione Pasche usque in diem date legis in Synai.
marg.| Nos quoque celebramus Pentecosten, id est adventum spiritus sancti qui est digitus Dei quo scripta est lex in tabulis.
Numérotation du verset Dt. 16,10 
et celebrabis diem festum hebdomadarum
interl.| in quo suscipietis spiritum sanctum
Domino Deo tuo
interl.| cui omnia debes
oblationem spontaneam
interl.| hilarem datorem diligit Deus
manus tue
interl.| operationis proprie
quam offeres iuxta benedictionem Domini Dei tui
interl.| multiplicationem bonorum operum
Numérotation du verset Dt. 16,11 
et epulaberis
interl.| in azimis sinceritatis et veritatis
coram Domino Deo tuo
interl.| beneplacens
tu et filius tuus et filia tua et servus tuus
interl.| non est personarum acceptio apud Deum
et ancilla et Levites qui est intra portas tuas et advena ac pupillus et vidua qui morantur vobiscum in loco quem elegerit Dominus Deus tuus ut habitet nomen eius ibi
Numérotation du verset Dt. 16,12 
et recordaberis quoniam servus fueris in Egypto custodiesque ac facies que tibi4 precepta sunt
4 tibi] om. Weber
interl.| non habens hic manentem civitatem
Numérotation du verset Dt. 16,13 
sollemnitatem quoque tabernaculorum
celebrabis
interl.| tu cum tuis
per septem dies quando collegeris de area et torculari fruges tuas
marg.| SOLEMNITATEM etc. Qui ut tabernaculo presenti mundo utitur, festivitatem agere et letari in eo potest propter futuri exspectionem. Quia si terrena domus huius habitationis dissolvatur, habebit domum non manufactam in celis.
marg.| QUANDO  COLLEGERIS etc. Consummata perfectione omnium bonorum et multarum collectione virtutum, letandum et exultandum esse cum amicis significat. Cum exultabit quisque de percepta retributione qui hic largus fuerit in munere tunc vere tabernaculorum solennitas agetur, non notabilium scilicet sed eternorum, unde: ut recipiant vos in eterna tabernacula.
Numérotation du verset Dt. 16,14 
et epulaberis in festivitate
interl.| parvus et magnus ibi sunt
tua tu et filius tuus et filia et servus tuus
interl.| et servus liber a domino suo
et ancilla Levites quoque et advena et pupillus et5 vidua qui
5 et] ac Weber
intra portas tuas sunt
interl.| Ecclesie
Numérotation du verset Dt. 16,15 
septem diebus Domino Deo tuo festa celebrabis in loco quem elegerit Dominus benedicetque tibi Dominus Deus tuus
in cunctis frugibus
interl.| virtutum fructibus
tuis et in omni {t. 1: Erfurt, f. 198va; facsim., p. 396a} opere manuum tuarum erisque in letitia
Numérotation du verset Dt. 16,16 
tribus
interl.| in fide trinitatis
vicibus per annum
interl.| placens per bona opera
apparebit omne masculinum tuum in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit in sollemnitate azymorum et in sollemnitate hebdomadarum et in sollemnitate tabernaculorum
interl.| in iudicio
non apparebit ante Dominum vacuus
interl.| in eius manus incidere est horrendum
marg.| {t. 1: Erfurt, f. 198va; facsim., p. 396a} MASCULINUM. Non femineum. Nihil enim molle et fragile et infirmum in nostra conversatione debet esse, fortia queque a nobis exigit Deus. Si autem in fide trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti, eterne mercedis respectu tempore presentis vite bonis operibus insudamus masculum in conspectu Domini statuimus.
marg.| NON  APPAREBIT. AUGUSTINUS. Quasi dicat: Qui pro merende vite mercedem bene agendo non providit in conspectu Domini vacuus apparebit, unde: «Venientes autem venient cum exultatione, portantes manipulos suos»c. Ad examen quippe iudicii «portantes manipulos» veniunt qui in semetipsis recta opera quibus vitam merentur ostendunt.
c Ps. 125, 7.
Numérotation du verset Dt. 16,17 
sed offeret
interl.| fructum laboris
unusquisque secundum quod habuerit
interl.| tantum dat quantum potest
iuxta benedictionem Domini Dei sui quam dederit ei
interl.| omne datum optimum desursum est
Numérotation du verset Dt. 16,18 
iudices
interl.| EcclesieA
A ¶Codd. : Som47 Rusch
et magistros
interl.| immobiles
constitues in omnibus portis tuis
interl.| dictis Apostolorum et ProphetarumB
B ¶Codd. : Som47 Rusch
quas Dominus Deus tuus dederit tibi per singulas tribus tuas ut iudicent populo6 iusto iudicio
6 populo] populum Weber
interl.| divine legisC
C ¶Codd. : Som47 Rusch
marg.| IN  OMNIBUS  PORTIS. Ut advenientes undique statim in introitu paratos inveniant a quibus iusta iudicia accipiant.
Numérotation du verset Dt. 16,19 
nec in alteram partem
interl.| vel prece vel pretioD
D ¶Codd. : Som47 Rusch
declinent. Non accipies personam nec munera quia munera excecant oculos sapientium
marg.| OCULOS  SAPIENTIUM etc. Apud homines, non apud Deum, quibus dicitur: «ve qui sapientes estis in oculis vestris»d.E
d Is. 5, 21.
E ¶Codd. : Som47 Rusch
et mutant verba iustorum
interl.| non7 durius equo nec remissusF
F ¶Codd. : Som47 Rusch
7 non] nec Som47
marg.| «Sunt vie que videntur hominibus iuste etc.»8 e. «Ve qui iustificatis vos coram hominibus»f.G
e Cf. Prv. 14, 12.
f Lc. 16, 15.
G ¶Codd. : Som47 Rusch
8 Sunt vie... etc.] om. Som47
Numérotation du verset Dt. 16,20 
iuste quod iustum est persequeris9*
9 persequeris Som47 Weber ] exsequeris Rusch
interl.| alias: exsequeris 10   * H
10 persequeris... exsequeris] corr., inv. Rusch
marg.| IUSTE  QUOD  IUSTUM  EST  PERSEQUERIS 11*. GREGORIUS. Iniuste quod iniustum12 est exequitur qui ad defensionem iustitie non virtutis emulatione sed amore premii temporalis excitatur et iustitiam quam pretendit vendere non veretur.   Iuste ergo   iustum exequi est in assertione iustitie ipsam iustitiam querere.I g
g Fons: Cf. Origenes , Homiliae in Lc. (transl. Hieronymi), hom. 2 § 18, GCS 49, p. 18-19: « Et quomodo potest evenire, ut in omnibus mandatis et justificationibus Dei< ambulans sub querela sit? Cui breviter dicam: nisi hoc ita esset, nunquam in alio loco nosceremus scriptum referri: iuste id, quod justum est, sequere. Nisi enim esset iustum aliquid, quod non juste sequeremur, nequaquam nobis praeciperetur, ut juste id, quod justum est, sequeremur. Quando enim facimus mandatum Dei et in conscientia nostra vanae gloriae sorde respergimur, ut placeamus hominibus, aut alia, quaecunque non placet Deo, boni operis causa praecedit, quamvis faciamus praeceptum Dei, tamen illud absque querela non facimus et injuste id, quod justum est, sequimur ». <Potius quam>   Ambrosius , Super Lucam, lib. 1, § 18, CCSL 14, lin. 313-320: «sed etiam quod bene feceris, si male cogitaueris, diuino iudicio non potest conprobari; scriptum est enim: iuste quod iustum est persequeris [Dt. 16, 20]. nam nisi esset ut iustum iniuste faceres, numquam dictum esset: iuste quod iustum est persequeris. et certe posse iustum iniuste fieri docuit nos ipse saluator dicens: cum feceris elemosynam, noli tuba canere ante te. et cum oratis, non eritis sicut hypocritae. bonum est enim misericordia, bonum est oratio, sed potest iniuste fieri, si iactantiae causa aliquis pauperi largiatur, ut uideatur ab hominibus. vnde sanctus euangelista non solum iustos ante deum, et incedentes in mandatis omnibus et iustificationibus domini, sed etiam sine querella incedentes ait ». <Non hab.> Gregorius Magnus (LLT). [MM2020]
I ¶Codd. : Som47 Rusch
11 persequeris] om. Rusch
12 iniustum] iustum Som47
ut vivas
interl.| in eternum et alibi13*.J
J ¶Codd. : Som47 Rusch
13 et alibi] om. Rusch
et possideas terram
interl.| viventiumK
K ¶Codd. : Som47 Rusch
quam Dominus Deus tuus dederit tibi.
interl.| in futuroL
L ¶Codd. : Som47 Rusch
interl.| gratis14*; undeh: «Gratia autem Dei vita eterna15M
h Rm. 6, 23: »Gratia autem Dei vita eterna in Christo Jesu Domino nostro ».
M ¶Codd. : Som47 Rusch
14 gratis Som47 ] gratias Rusch
15 eterna] + est Rusch
Numérotation du verset Dt. 16,21 
Non plantabis lucum
interl.| pulcram philosophorum facundiam sed inanemN
N ¶Codd. : Som47 Rusch
et omnem arborem iuxta altare
interl.| Mysterium Passionis vel Incarnationis Christi quasi non disputabis de mysteriis Christi secundum argumenta sapientie secularis
Domini Dei tui
marg.| NON  PLANTABIS. Occasione idolatrie amputat. Solebant enim gentes in lucis immolare et in delubris statuas adorare.
marg.| LUCUM. ISIDORUS. Nemus frondentes arbores infructuose sola delectatione visus plantate. Gentiles qui16 rationem suam verborum decore componunt ut si17 avertant a vitiis sed delectent. Nos autem circa altare Dei, id est dominicam fidem, nihil in verbis infructuosum, nihil illecebrosum componimus, sed puram veritatis scientiam predicamus. Undei: «Non in doctis humane sapientie verbis sed in doctrina spiritus et virtute18*».O
i 1Cor. 2, 13: « que et loquimur non in doctis humane sapientie verbis, sed in doctrina Spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes ».
O ¶Codd. : Som47 Rusch
16 qui] om. Som47
17 ut si] non ut Som47
18 virtute Som47 ] veritate Rusch
marg.| IUXTA  ALTARE. Mystice. Iuxta altare fidei prohibet infructuositatem otiosi sermonis vel peavorum operum et obscuritatem ignorantie statuere nec permittit {t. 1: Erfurt, f. 198vb; facsim., p. 396b} fictionem falsitatis vel erroris veritati catholice sociare.
Numérotation du verset Dt. 16,22 
nec facies tibi atque constitues statuam que odit Dominus Deus tuus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Dt. Capitulum 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=07&chapitre=07_16)

Notes :