Capitulum 20
Numérotation du verset
Dt. 20,1
Si exieris ad bellum
contra hostes tuos et videris equitatum et currus et maiorem quam tu habeas1 adversarii exercitus multitudinem non timebis eos quia Dominus Deus tuus tecum est qui eduxit te de terra Egypti
1 habeas] habes
Weber
Numérotation du verset
Dt. 20,2
appropinquante autem iam prelio stabit
sacerdos
ante aciem
et sic loquetur ad populum
Numérotation du verset
Dt. 20,3
audi Israel vos hodie
contra inimicos vestros
pugnam committitis non pertimescat cor vestrum
nolite metuere nolite cedere nec formidetis eos
Numérotation du verset
Dt. 20,4
quia Dominus Deus vester
in medio vestri
est et pro vobis
contra adversarios
dimicabit ut eruat vos de periculo
Numérotation du verset
Dt. 20,5
duces
quoque per singulas turmas
audiente exercitu proclamabunt quis est homo
qui edificavit
domum novam
et non dedicavit eam
vadat et revertatur in domum suam ne forte moriatur in bello et alius dedicet illam
Numérotation du verset
Dt. 20,6
quis est homo qui plantavit vineam
et necdum fecit eam2 esse communem
2 fecit eam]
inv. Weber
et de qua vesci omnibus liceat vadat et revertatur in domum suam ne forte moriatur in bello et alius homo eius fungatur officio
Numérotation du verset
Dt. 20,7
quis est homo
qui despondit uxorem et non accepit eam
vadat
et revertatur
in domum suam ne forte moriatur in bello
et alius homo accipiat eam
Numérotation du verset
Dt. 20,8
his dictis addent reliqua et loquentur ad populum
quis est homo formidolosus
et corde pavido vadat
et revertatur in domum suam
ne pavere faciat
corda fratrum suorum
sicut ipse timore perterritus est timore3
3 timore]
om. Weber
Numérotation du verset
Dt. 20,9
cumque siluerint duces exercitus4 et finem loquendi fecerint unusquisque suos ad bellandum
4 duces exercitus]
inv. Weber
cuneos preparabit
Numérotation du verset
Dt. 20,10
si quando accesseris ad expugnandam civitatem
offeres
ei primum pacem
Numérotation du verset
Dt. 20,11
si receperit et aperuerit tibi
portas
cunctus populus qui in ea est salvabitur
et serviet tibi sub tributo
Numérotation du verset
Dt. 20,12
sin autem fedus
inire noluerint et ceperint5 contra te bellum
5 ceperint] receperint
Weber
oppugnabis eam
Numérotation du verset
Dt. 20,13
cumque tradiderit Dominus Deus tuus
illam
in manu tua
percuties omne
quod in ea generis masculini est
in ore gladii
Numérotation du verset
Dt. 20,14
absque mulieribus et infantibus iumentis
et ceteris que in civitate sunt omnem predam
exercitui
divides et comedes
de spoliis hostium tuorum que
Dominus Deus tuus
dederit tibi
Numérotation du verset
Dt. 20,15
sic facies cunctis civitatibus que a te procul valde sunt
et non sunt de his urbibus quas in possessionem accepturus es
Numérotation du verset
Dt. 20,16
de his autem civitatibus
que dabuntur tibi nullum omnino permittes vivere
Numérotation du verset
Dt. 20,17
sed interficies in ore gladii Etheum videlicet et Amorreum et Chananeum Pherezeum et Eveum et Iebuseum sicut precepit tibi Dominus Deus tuus
Numérotation du verset
Dt. 20,18
ne forte doceant vos facere cunctas abominationes quas ipsi operati sunt diis suis et peccetis in Dominum Deum vestrum
Numérotation du verset
Dt. 20,19
quando obsederis civitatem
multo tempore et munitionibus
circumdederis ut expugnes eam non succides arbores
de quibus vesci potest nec securibus
per circuitum debes vastare regionem quoniam
lignum
est et non homo nec potest bellantium contra te augere numerum
Numérotation du verset
Dt. 20,20
si qua autem ligna
non sunt pomifera sed agrestia
et in ceteros apta usus succides6 et instrue7 machinas
6 succides] succide
Weber
|
7 instrue] extrue
Weber
|
donec capias civitatem que contra te dimicat.
Capitulum 20
Numérotation du verset
Dt. 20,1
Si exieris ad bellum
interl.|
gentilium vel hereticorum errores
contra hostes tuos et videris equitatum et currus et maiorem quam tu habeas1 adversarii exercitus multitudinem non timebis eos quia Dominus Deus tuus tecum est qui eduxit te de terra Egypti
1 habeas] habes
Weber
marg.|
QUIA
DOMINUS
DEUS
VESTER
IN
MEDIO etc. Mystice. AUGUSTINUS. Septuaginta: Quia Dominus Deus vester precedet vobiscum, simul debellabit vobiscum inimicos vestros et salvos faciet vos. Ecce quemadmodum et in spiritualibus conflictibus sperandum et petendum est adiutorium Dei, non ut nihil faciamus, sed ut adiuti cooperemur. Ait enim: Debellabit vobiscum, ut etiam ipsos acturos ostenderet.
Numérotation du verset
Dt. 20,2
appropinquante autem iam prelio stabit
interl.|
spirituali vel corporali
sacerdos
interl.|
firmus interritus qui debet confortare in spirituali bello
ante aciem
interl.|
primus bellaturus pro se et pro aliis
et sic loquetur ad populum
interl.|
probandum
Numérotation du verset
Dt. 20,3
audi Israel vos hodie
interl.|
in presenti vita
contra inimicos vestros
interl.|
visibiles et invisibiles
pugnam committitis non pertimescat cor vestrum
interl.|
nolite timere eos qui corpus occidunt, animama autem non possunt occiderea
a Mt. 10, 28.
nolite metuere nolite cedere nec formidetis eos
Numérotation du verset
Dt. 20,4
quia Dominus Deus vester
interl.|
fortior illis
in medio vestri
interl.|
communis omnibus
est et pro vobis
interl.|
liberandis
contra adversarios
interl.|
demones vel vitia
interl.|
virtutem et voluntatem dimicandi dabit
dimicabit ut eruat vos de periculo
Numérotation du verset
Dt. 20,5
duces
interl.|
maiores doctores
quoque per singulas turmas
interl.|
subditorum
audiente exercitu proclamabunt quis est homo
qui edificavit
interl.|
virtutibus
domum novam
interl.|
corpus
et non dedicavit eam
interl.|
id est virtutes ad perfectionem non duxit
vadat et revertatur in domum suam ne forte moriatur in bello et alius dedicet illam
marg.|
QUIS
EST
HOMO
QUI
EDIFICAVIT
DOMUM. AUGUSTINUS. Non est melior in bello qui iam edificia dedicavit vel de novella bibit aut sponsam duxit. Sed quia his rebus humanus tenetur affectus. Ideo hec dicuntur ad bellum procedentibus ut qui afficitur his appareat cum revertatur ne propter hec minus fortiter agat timens ne ante moriatur quam illa expleat. Quantum enim ad feminam pertinet, melius nubit alteri intacta quam vidua, sed hec instituta sunt propter animos explorandos.
Numérotation du verset
Dt. 20,6
quis est homo qui plantavit vineam
interl.|
fervorem nove conversationis
et necdum fecit eam2 esse communem
2 fecit eam]
inv. Weber
interl.|
aliis in exemplum producendo
et de qua vesci omnibus liceat vadat et revertatur in domum suam ne forte {t. 1: Erfurt, f. 200vb; facsim., p. 400b} moriatur in bello et alius homo eius fungatur officio
Numérotation du verset
Dt. 20,7
quis est homo
interl.|
adhuc scilicet detentus seculi sollicitudinibus
qui despondit uxorem et non accepit eam
vadat
interl.|
si tenent eius affectu
et revertatur
interl.|
a proposito contemplationis
in domum suam ne forte moriatur in bello
interl.|
non procedat ad spirituale bellum ne minus fortiter agat
et alius homo accipiat eam
Numérotation du verset
Dt. 20,8
his dictis addent reliqua et loquentur ad populum
quis est homo formidolosus
interl.|
vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis
et corde pavido vadat
et revertatur in domum suam
interl.|
a proposito contemplationis
interl.|
consuetudinem vite prioris
ne pavere faciat
interl.|
si defecerit
corda fratrum suorum
interl.|
qui idem volunt incipere
sicut ipse timore perterritus est timore3
3 timore]
om. Weber
marg.|
{t. 1: Erfurt, f. 200vb; facsim., p. 400b}
QUIS
EST
HOMO
FORMIDOLOSUS etc. Docet non posse quemquam professionem contemplationis vel militie spiritualis arripere, qui adhuc nudari terrenis operibus pertimescit ne infirmitate mentis revertatur suoque exemplo alios revocet et terrore suo infirmet. Revertantur in domum suam qui duplici corde sunt, qui prelia Domini preliari non possunt. Vir enim duplex animo inconstans est in omnibus viis suis. Tales nec initium renunciationis accipiant, quibus melius est ut in activa vita consistant, quam tepide contemplationem exequentes maiori se discrimine involvant. Idem illi dicitur qui uxorem duxit qui vineam plantavit, id est propagines filiorum non enim potest servire contemplationi servus uxoris nec assequi studium contemplationis qui haberet in delectatione carnis. Nemo enim militans Deo implicat se negociis secularibus ut placeat cui se probavit.
marg.|
Melius est professionem vel persecutionem devitare, quam in ea succumbere. Ad disputationem quoque contra hereticos venire non debet, nisi doctus et perfectus ne scandalizet alios superatus.
Numérotation du verset
Dt. 20,9
cumque siluerint duces exercitus4 et finem loquendi fecerint unusquisque suos ad bellandum
4 duces exercitus]
inv. Weber
interl.|
subditum populum
interl.|
hortando
cuneos preparabit
Numérotation du verset
Dt. 20,10
si quando accesseris ad expugnandam civitatem
interl.|
conventicula hereticorum vel mundum vel exteriorem hominem qui adversantur spiritui
offeres
interl.|
predicando
ei primum pacem
interl.|
pax huic domui
interl.|
verbum pacis in societatem fidei veniens
interl.|
Christum pax nostra qui fecit utraque unum
Numérotation du verset
Dt. 20,11
si receperit et aperuerit tibi
interl.|
sponte
portas
interl.|
sensus et affectus
interl.|
cordis ut recipia hospitem Christum
cunctus populus qui in ea est salvabitur
interl.|
a morte
interl.|
obediendo
interl.|
predicanti
interl.|
bonorum operum et impletione preceptorum
et serviet tibi sub tributo
Numérotation du verset
Dt. 20,12
sin autem fedus
interl.|
pacis fidei
inire noluerint et ceperint5 contra te bellum
5 ceperint] receperint
Weber
interl.|
disputationis
oppugnabis eam
interl.|
scripture testimoniis
Numérotation du verset
Dt. 20,13
cumque tradiderit Dominus Deus tuus
interl.|
quo adiuvante superas
illam
interl.|
victam
in manu tua
interl.|
potestate
percuties omne
interl.|
in errore fortes fidei resistentes
quod in ea generis masculini est
interl.|
vigore repugnandi
in ore gladii
interl.|
quod est verbum Dei
Numérotation du verset
Dt. 20,14
absque mulieribus et infantibus iumentis
interl.|
his scilicet qui facile convertuntur predicationi ac quiescunt nec veritati resistunt
et ceteris que in civitate sunt omnem predam
interl.|
omne bonum quod agimus in utilitatem fratrum redigere debemus
exercitui
interl.|
militibus Christi
divides et comedes
interl.|
satiaberis cum apparuerit gloria tibi vel Dei
interl.|
quos Deo subiugasti
de spoliis hostium tuorum que
Dominus Deus tuus
interl.|
non tue vires
dederit tibi
Numérotation du verset
Dt. 20,15
sic facies cunctis civitatibus que a te procul valde sunt
interl.|
religione diversa
et non sunt de his urbibus quas in possessionem accepturus es
Numérotation du verset
Dt. 20,16
de his autem civitatibus
interl.|
Catholicis ecclesiis
{t. 1: Erfurt, f. 201ra; facsim., p. 401a} que dabuntur tibi nullum omnino permittes vivere
marg.|
NULLUM
OMNINO. Nulli vitio in nostra conversatione parcendum ne coram oculis Domini voluptatibus corrupti et abominabiles appareamus et exultantes inimici de ruina nostra dicant: «Euge euge anime nostre devorabimus eum»b.
b Ps. 34, 25.
Numérotation du verset
Dt. 20,17
sed interficies in ore gladii Etheum videlicet et Amorreum et Chananeum Pherezeum et Eveum et Iebuseum sicut precepit tibi Dominus Deus tuus
Numérotation du verset
Dt. 20,18
ne forte doceant vos facere cunctas abominationes quas ipsi operati sunt diis suis et peccetis in Dominum Deum vestrum
Numérotation du verset
Dt. 20,19
quando obsederis civitatem
interl.|
falsam philosophorum munitionem
multo tempore et munitionibus
interl.|
scripturarum
circumdederis ut expugnes eam non succides arbores
interl.|
indiscrete iudicando, unde: «Instuite huiusmodi in spiritu lenitatis»c
c Gal. 6, 1.
interl.|
homines scientie et virtutum fructibus habiles
interl.|
physicam, ethicam, logicam de quibus multa utilitas
de quibus vesci potest nec securibus
interl.|
acumine acrioris iudicii
per circuitum debes vastare regionem quoniam
lignum
interl.|
fructiferum
est et non homo nec potest bellantium contra te augere numerum
Numérotation du verset
Dt. 20,20
si qua autem ligna
interl.|
figmenta et voluptuosa carmina
non sunt pomifera sed agrestia
interl.|
agrestis sensus et inordinati
et in ceteros apta usus succides6 et instrue7 machinas
6 succides] succide
Weber
7 instrue] extrue
Weber
interl.|
A nefando studio evelles, unde: «Nec cum huiusmodi cibum sumere»d
d 1Cor. 5, 11.
interl.|
gentiles ex libris suis sunt superandi
donec capias civitatem que contra te dimicat.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Dt. Capitulum 20), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 13/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=07&chapitre=07_20)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Dt. Capitulum 20), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 13/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=07&chapitre=07_20)
Notes :