Glossa ordinaria

Capitulum 21

Numérotation du verset Dt. 21,1 

Quando inventum fuerit in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi
hominis cadaver
occisi et ignorabitur1 cedis reus
1 ignorabitur] ignoratur Weber
Numérotation du verset Dt. 21,2 

Egredientur maiores natu et iudices tui et metientur a loco cadaveris singularum per circuitum spatia civitatum
Numérotation du verset Dt. 21,3 

et quam viciniorem ceteris esse perspexerint seniores
civitatis illius2 tollent vitulam
2 illlius] eius Weber
de armento
que non traxit iugum
nec terram
scidit vomere
Numérotation du verset Dt. 21,4 

et ducent eam
ad vallem asperam
atque saxosam
que numquam arata
est nec sementem recepit et cedent in ea cervices vitule
Numérotation du verset Dt. 21,5 

accedentque sacerdotes filii Levi
quos elegerit Dominus Deus tuus
ut ministrent ei
et benedicant in nomine eius
et ad verbum eorum omne negotium et quicquid mundum vel immundum est iudicetur
Numérotation du verset Dt. 21,6 

et venient3 maiores natu civitatis illius ad interfectum lavabuntque manus suas super vitulam que in valle percussa est
3 venient] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 21,7 

et dicent manus nostre non effuderunt sanguinem hunc4
4 sanguinem hunc] inv. Weber
nec oculi viderunt
Numérotation du verset Dt. 21,8 

propitius esto populo tuo Israel
quem redemisti Domine et non reputes sanguinem innocentem
in medio populi tui Israel
et auferetur ab eis reatus sanguinis
Numérotation du verset Dt. 21,9 

tu autem alienus eris ab innocentis cruore qui fusus est cum feceris quod precepit Dominus
Numérotation du verset Dt. 21,10 

si egressus fueris ad pugnam
contra inimicos tuos
et tradiderit eos Dominus Deus tuus in manu tua captivosque duxeris
Numérotation du verset Dt. 21,11 

et videris in numero
captivorum
mulierem pulchram
et adamaveris eam voluerisque habere uxorem
Numérotation du verset Dt. 21,12 

introduces eam5 in domum tuam
5 eam] om. Weber
que radet cesariem
et circumcidet ungues
Numérotation du verset Dt. 21,13 

et deponet vestem
in qua capta est
sedensque in domo tua flebit
patrem
et matrem suam
uno mense et postea intrabis ad eam
dormiesque cum illa et erit uxor tua
Numérotation du verset Dt. 21,14 

sin autem postea non sederit animo tuo dimittes eam liberam nec vendere poteris pecunia nec opprimere per potentiam quia humiliasti eam
Numérotation du verset Dt. 21,15 

si habuerit homo
uxores duas
unam dilectam
et alteram odiosam
genuerintque ex eo liberos
et fuerit filius odiose primogenitus
Numérotation du verset Dt. 21,16 

volueritque
substantiam
inter filios suos dividere non poterit filium
dilecte
facere primogenitum et preferre filio
odiose
Numérotation du verset Dt. 21,17 

sed filium odiose
agnoscet
primogenitum dabitque ei de his que habuerit cuncta duplicia iste est enim principium liberorum eius et huic debentur primogenita
Numérotation du verset Dt. 21,18 

si genuerit
homo
filium contumacem et protervum qui non audiat
patris
ac6 matris
6 ac] aut Weber
imperium
et coercitus
obedire contempserit
Numérotation du verset Dt. 21,19 

apprehendent eum
et ducent ad seniores civitatis illius
et ad portam
iudicii
Numérotation du verset Dt. 21,20 

dicentque ad eos filius noster iste protervus et contumax est monita nostra audire contemnit
comesationibus vacat et luxurie atque conviviis
Numérotation du verset Dt. 21,21 

lapidibus
eum obruet populus civitatis
et morietur
ut auferatis
malum
de medio vestri
et universus Israel audiens pertimescat
Numérotation du verset Dt. 21,22 

quando peccaverit homo
quod morte plectendum est
et adiudicatus
morti appensus fuerit in patibulo
Numérotation du verset Dt. 21,23 

non permanebit cadaver eius in ligno sed in eadem die sepelietur quia maledictus
a Deo
est qui pendet
in ligno
et nequaquam contaminabis
terram tuam
quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem.

Capitulum 21

Numérotation du verset Dt. 21,1 
Quando inventum fuerit in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi
hominis cadaver
interl.| Corpus Christi
occisi et ignorabitur1 cedis reus
1 ignorabitur] ignoratur Weber
marg.| QUANDO  INVENTUM  FUERIT etc. Cadaver corpus sine anima, et anima sine Deo, qui est eius vita.   In terra quam Dominus Deus uusi daturus est tibi , hoc est in Ecclesia.   Cedis reus , actor seditionis.   Maiores natu , vita et sapientia maiores.   Iudices , et sacerdotes quorum officium est de singulis iudicare, id est discernere.   Metientur a loco cadaveris , id est cum summa discretione investigabunt actorem seditionis.   Tollent vitulum de armento , id est carnem Christi quam de patribus sumpsit. «Que non traxit iugum, quia peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore eius nec terram scidit vomere»a, nullam scilicet seditionis maculam admisit.   Et ducent eam ad vallem asperam atque saxosam . Mortem scilicet despectam et turpissimam, unde: «Morte turpissima condemnemus eum. Que numquam arata est»b, quia mors Christi absque culpa fuit.   Nec sementem recepit , id est zizania peccati que inimicus homo superseminavit. Possumus per   vallem asperam gentilitatem accipere que aspera erat saxosa, quia saxa adorabat in qua cesa est cervix vitule, quia pro salute gentium mors Christi celebrata est. Cervix robur carnis quod in morte (f. 201rb) deposuit.   Lavabunt manus super vitulam , id est purgabunt opera per passionis Christi confidentiam.
a 1 Pe. 2, 22.
b Sap. 2, 20.
marg.| IGNORABITUR  CEDIS etc. Diabolus qui invisibilis et ideo ignorari dictur. Scitur enim quia misit in cor ut tradent eum Iudas.
Numérotation du verset Dt. 21,2 
Egredientur maiores natu et iudices tui et metientur a loco cadaveris singularum per circuitum spatia civitatum
marg.| MAIORES  NATU. Apostoli et doctores qui scripture attestatione preceperunt nullam nationem sic promptam ad cedem, ut Iudeorum gentem, qui et prophetarum et Domini sanguine funderunt.
Numérotation du verset Dt. 21,3 
et quam viciniorem ceteris esse perspexerint seniores
interl.| Apostoli et apostolici viri, per quos pro peccatorum nostrorum expiatione crucifixa predicatur
civitatis illius2 tollent vitulam
2 illlius] eius Weber
interl.| Christi carnem
de armento
interl.| patriarcharum et prophetarum
que non traxit iugum
interl.| peccati
nec terram
interl.| sine semine viri edita de virgine nata
scidit vomere
Numérotation du verset Dt. 21,4 
et ducent eam
interl.| Hierusalem quam Isaias vocat vallem visionis
ad vallem asperam
interl.| duram et indomitam a spinis vitiorum asperrimam
interl.| quia sanctis doctoribus non perfecte cessit, unde «Hierusalem que occidis prophetas»c
c Mt. 23, 37.
interl.| lapidas eos qui ad te missi sunt
que numquam arata
interl.| Evangelii sed pro fructu spinas et pro uvis attulit labrustas
est nec sementem recepit et cedent in ea cervices vitule
interl.| ubi Christi carnem crucifixerunt
Numérotation du verset Dt. 21,5 
accedentque sacerdotes filii Levi
interl.| Apostoli et eorum sequaces quibus ordinem ecclesiasticum regere et predicare commissum est
quos elegerit Dominus Deus tuus
interl.| non vos me elegistis, sed ego elegi vos
ut ministrent ei
interl.| predicando
et benedicant in nomine eius
interl.| non ipsorum
et ad verbum eorum omne negotium et quicquid mundum vel immundum est iudicetur
interl.| discernatur
Numérotation du verset Dt. 21,6 
et venient3 maiores natu civitatis illius ad interfectum lavabuntque manus suas super vitulam que in valle percussa est
3 venient] om. Weber
marg.| LAVABUNTQUE  MANUS  SUAS etc. Id est opera sua in passione Christi demonstrabunt esse munda. Licet enim eiusdem passionis sacramenta quotidie imitentur ab omni fraude iudeorum corda et opera habent mundissima.
Numérotation du verset Dt. 21,7 
et dicent manus nostre non effuderunt sanguinem hunc4
4 sanguinem hunc] inv. Weber
interl.| Christi
nec oculi viderunt
interl.| nec consensimus
Numérotation du verset Dt. 21,8 
propitius esto populo tuo Israel
interl.| ut scilicet facias Israel
quem redemisti Domine et non reputes sanguinem innocentem
interl.| penam
interl.| innocentis sanguinis
in medio populi tui Israel
interl.| sic
et auferetur ab eis reatus sanguinis
interl.| Christi
marg.| PROPITIUS  ESTO. Pro officio suo benedicunt populo ut non reddatur vindicta pro scelere sed salus pro redemptione.
Numérotation du verset Dt. 21,9 
tu autem alienus eris ab innocentis cruore qui fusus est cum feceris quod precepit Dominus
interl.| supradictam expiationem
Numérotation du verset Dt. 21,10 
si egressus fueris ad pugnam
interl.| spiritualem
contra inimicos tuos
interl.| demones vel gentiles
et tradiderit eos Dominus Deus tuus in manu tua captivosque duxeris
interl.| superata falsitate
interl.| ad iugum Christi, unde: «In captivitatem redigens omnem intellectum»
marg.| SI  EGRESSUS  FUERIS  AD  PUGNAM. ISIDORUS. Dicant iudei quomodo hec servent? Quid cause sit mulierem decalvari et ungues circumcidi? Quid si sine capillis et unguibus inventa fuerit?
Numérotation du verset Dt. 21,11 
et videris in numero
interl.| in gentili conversatione
captivorum
interl.| scilicet tuorum
mulierem pulchram
interl.| utilem scientiam
interl.| animama
interl.| a Deo creatam
et adamaveris eam voluerisque habere uxorem
interl.| id est corpori Ecclesie sociare
interl.| vera caritate
interl.| in adiutorium Christi
marg.| MULIEREM  PULCRAM. Sicut Paulus qui de Menandro sumpsitd: «Corrumpunt bonos mores colloquia prava». Et de arato: «In ipso vivimus, movemur et sumus ipsius enim et genus sumus»e.
d 1Cor. 15, 33i
e Act. 17, 28.
marg.| Alii putabant hanc mulierem specie decoram significare rationabilem disciplinam apud gentiles inventam. Ab ea enim oportet recidi omnem superstitionis immundiciam ut ad studium veritatis assumatur. Nihil enim mundum habent discipline gentilium quia nulla apud eos disciplina est cui non sit aliquid immundicie vel superstitionis admixtum.
Numérotation du verset Dt. 21,12 
introduces eam5 in domum tuam
5 eam] om. Weber
interl.| Ecclesiam
interl.| curam et providentiam
interl.| novacula verbi Dei
que radet cesariem
interl.| superfluas cogitationes
interl.| superflua ut poetarum figmenta
interl.| quicquid mortuum in operibus
interl.| omnem peccatum infidelitatis quod emortuum est et superfluum est
et circumcidet ungues
interl.| crudelitatem vel rapacitatem
Numérotation du verset Dt. 21,13 
et deponet vestem
interl.| circumstantias falsitatis vel vanitatis
interl.| cultum idolatrie
interl.| pristinum errorem
in qua capta est
interl.| humiliata
sedensque in domo tua flebit
interl.| damnabilem et fletu dignum demonstrabit
patrem
interl.| errorem
interl.| id est diabolum qui est pater imitatione non natura
et matrem suam
interl.| omnem memoriam mundanam et carnales illecebras
interl.| humanam curiositatem
uno mense et postea intrabis ad eam
interl.| ut spiritualem prolem gignas
dormiesque cum illa {t. 1: Erfurt, f. 201va; facsim., p. 402a} et erit uxor tua
interl.| in societatem recepta
marg.| UNO  MENSE. Id est triginta diebus ut post fidem trinitatis et opus legis mereatur Ecclesie sociari; ter enim decem triginta efficiunt.
marg.| ET  POSTEA. Cum nec in capite, id est sensibus, nec in manibus, id est operibus, aliquid superfluum aut immundum erit.
Numérotation du verset Dt. 21,14 
sin autem postea non sederit animo tuo dimittes eam liberam nec vendere poteris pecunia nec opprimere per potentiam quia humiliasti eam
Numérotation du verset Dt. 21,15 
si habuerit homo
interl.| Deus
uxores duas
interl.| populum iudeorum et gentilium
unam dilectam
interl.| Ecclesiam de gentibus que fide et devotione diligi meruit
et alteram odiosam
interl.| synagogam que infidelis et ingrata
marg.| ALTERAM  ODIOSAM. Rationalitatem que non indulget corpori nec servit voluptati, sed abdicat occulta dedecoris.
genuerintque ex eo liberos
interl.| fideles
et fuerit filius odiose primogenitus
interl.| sanctus tamquam sancte matris primitivus, unde: «alienati sunt peccatores a vulva, erraverunt etc.»f
f Ps. 57, 4.
marg.| SI  HABUERIT  HOMO  DUAS  UXORES etc. Christus sibi duas uxores populum scilicet iudeorum et gentium coniugii copulavit. Nomine odiosa est synagoga semper contentiosa, dura cervice, incircumcisa corde; dilecta gentilis ecclesia. Sed non potest filium dilecte preferre filio odiose, id est ecclesiam de gentibus, vel filios eius preferre apostolis et aliis primitivis qui sunt filii synagoge. Agnoscit odiose primogenitum, dat ei duplicia quia primitivis, synagoge filiis dedit legem et prophetas et notitiam nominis sui, et primo eis Evangelium predicavit. Hic enim est primogenitus liberorum eius.
marg.| UNAM  DILECTAM. Animalitatem que dulcis videtur et delectabilis, omnia voluptuosa cupit et nihilo merore afficitur.
marg.| PRIMOGENITUS. Apostoli et apostolici viri qui locum primogeniti obtinent quorum Ecclesia sequitur auctoritatem.
Numérotation du verset Dt. 21,16 
volueritque
substantiam
interl.| dona spiritualia
inter filios suos dividere non poterit filium
dilecte
interl.| voluptuose et remisse
facere primogenitum et preferre filio
odiose
interl.| austere et severe
Numérotation du verset Dt. 21,17 
sed filium odiose
agnoscet
interl.| id est habebit
primogenitum dabitque ei de his que habuerit cuncta duplicia iste est enim principium liberorum eius et huic debentur primogenita
marg.| SED  FILIUM  ODIOSE. Hoc ad litteram faciendum est ne sequatur quis animi sui motum vel amorem vel odium sed naturam.
marg.| CUNCTA  DUPLICIA. Apostoli cuncta duplicia susceperunt qui doctrina et operatione prediti sunt.
marg.| Alii dabit ut vivat non ut abundet, sicut Abraham filium ancille super nationes prefecit, filio Sare# non solum temporalia sed spiritualia accumulavit.
Numérotation du verset Dt. 21,18 
si genuerit
interl.| fide
homo
interl.| predicator
filium contumacem et protervum qui non audiat
patris
interl.| Dei vel predicatores
ac6 matris
6 ac] aut Weber
interl.| Ecclesie vel legis
imperium
et coercitus
interl.| sepe admonitus
obedire contempserit
marg.| SI  GENUERIT  HOMO etc. Melior est obedientia quam victima et auscultare magis quam offerre adipem arietum, «quoniam quasi peccatum ariolandi est regugnare etc»g. Inobedientem ergo filium et vitiosum Moyses obrui lapidibus, Evangelium quoque duris increpationibus quasi lapidibus tales arguit. «Genimina viparum quis docebit vos fugire a ventura ira?»h
g 1 Sm. 15, 23.
h Lc. 3, 7.
Numérotation du verset Dt. 21,19 
apprehendent eum
interl.| ut corrigant
et ducent ad seniores civitatis illius
interl.| quorum auctoritati acquiescendum
et ad portam
interl.| Ecclesiam qua itur in celum
iudicii
interl.| discretionis
Numérotation du verset Dt. 21,20 
dicentque ad eos filius noster iste protervus et contumax est monita nostra audire contemnit
interl.| sic in Ecclesia faciunt minores episcopi ad maiores maiorem causam referentes
{t. 1: Erfurt, f. 201vb; facsim., p. 402b} comesationibus vacat et luxurie atque conviviis
Numérotation du verset Dt. 21,21 
lapidibus
interl.| duris increpationibus
eum obruet populus civitatis
interl.| ut publice correctus erubescat citius
et morietur
interl.| peccato ut vivat Deo
ut auferatis
interl.| sic
malum
interl.| peccatum
de medio vestri
interl.| ne alios exemplo corrumpat
et universus Israel audiens pertimescat
interl.| pestilente flagellato sapiens astutior fiat
Numérotation du verset Dt. 21,22 
quando peccaverit homo
interl.| christianus
interl.| scilicet mortale crimen
quod morte plectendum est
interl.| tormentorum vel excommunicationis
et adiudicatus
interl.| reatui
morti appensus fuerit in patibulo
marg.| APPENSUS. Cruciatum eius vidente populo, unde: Peccatores coram omnibus argue ut ceteri metum habebant.
Numérotation du verset Dt. 21,23 
non permanebit cadaver eius in ligno sed in eadem die sepelietur quia maledictus
interl.| pro peccato punitus
a Deo
interl.| qui dixit: «Qua die tetigetis morte, moriemini, qui peccatum et mortem odit»
est qui pendet
interl.| perseverando
interl.| fixus non ut Iudas, sicut quidam voluerunt
in ligno
interl.| peccato quia primum peccatum in ligno
et nequaquam contaminabis
interl.| sordibus peccatorum
terram tuam
interl.| carnem
quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem.
marg.| NON  PERMANEBIT  CADAVER  EIUS etc. Hoc est non debet relinqui in eadem damnatione, sed revocari doctorum exhortatione ut nulli dum vivit reconciliatio negetur.
marg.| MALEDICTUS A etc. AUGUSTINUS. Christus non redemit de maledictio legis factus pro nobis maledictum (Adam namque in ligno prevaricationis corruit; ideo sibi et posteris suis maledictionem meruit de qua dicitur:   Maledictus omnis qui pendet in ligno , maledictum namque, id est execrabilem et turpissimam mortem suscepit.
marg.| AUGUSTINUS. Maledictus a Deo est qui etc. Quidam heretici ad calumniam passionis Christi hanc sententiam transferunt non intelligentes quia mors ex pena peccati est. Unde et peccatum dicta est (non quod peccet homo dum moritur) sicut loquela per linguam, formata lingua dicitur, et manus scriptura, unde dicimus: Probata et electa est manus eius. Peccatum ergo non tamen opus malum quod pena dignum est, sed ipsa mors que peccato facta est appellatur. Illud ergo peccatum quo reus esset mortis non commisit Christus, sed alterum, id est mortem que peccato inflicta est, suscepit pro nobis. Hoc suspendit in ligno, hoc maledictum per Moysen, id est mors damnata est ne regnaret et maledicta ut periret. Per Christum tale peccatum damnatum est nostrum ut liberaremur ne, regnante peccato, damnati remaneremus. Quid ergo miratur faustus maledictum esse peccatum mortalitatem carnis sine peccato Christi? Ex peccato tamen hominis etiam in Christo factum ex Adam quippe corpus assumpsit, ex quo Maria que Christum peperit. Dixit vero Deus: Qua die tetigeritis, morte moriemini, hoc est   die maledictum quod pependit in ligno . Ille negat Christum maledictum qui negat mortuum, unde Apostolus: «Vetus homo noster simul cum illo crucifixus est»i et factus est pro nobis maledictum. Maledictum vero est omne peccatum sive ipsum pro quo sequitur scilicet supplicium, sive ipsum supplicium. Suscepit autem Christum supplicium nostrorum, non erat caro Christi peccati quia non de traduce mortalitatis in Mariam per masculum venerat, sed quia de peccato est mors, quamvis ex virgine mortalis fuit ex qua similitudinem habebat carnis peccati, unde: ut de peccato damnaret peccatum in carne. Et alibi: Eum qui non noverat peccatum pro nobis peccatum fecit. Maledictum autem comes peccati est;   maledictus ergo omnis qui pendet in ligno . Nisi Deus odisset peccatum et mortem, non ad eam suscipiendam et delendam filium mitteret. Bene ergo maledictum dicitur quod odit Deus, hoc pependit in ligno.
i Cf. Rm. 6, 6.
marg.| CONTAMINABIS. Penitentie lacrimis fetorem peccatorum abluere debemus, ne aliis scandalum et nobis germinet cruciatum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Dt. Capitulum 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 13/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=07&chapitre=07_21)

Notes :