Capitulum 28
Numérotation du verset
Dt. 28,1
Sin autem
audieris vocem Domini
Dei tui ut facias
atque custodias
omnia mandata eius
que ego
precipio
tibi hodie
faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus que versantur in terra
Numérotation du verset
Dt. 28,2
venientque super te
universe benedictiones iste
et apprehendent te si tamen precepta eius audieris
Numérotation du verset
Dt. 28,3
benedictus eris1 tu
1 eris]
om. Weber
in civitate
et benedictus in agro
Numérotation du verset
Dt. 28,4
benedictus fructus ventris tui
et fructus terre tue
fructusque
iumentorum tuorum
greges armentorum tuorum2
2 tuorum]
om. Weber
et caule ovium tuarum
Numérotation du verset
Dt. 28,5
benedicta horrea tua
et benedicte reliquie tue
Numérotation du verset
Dt. 28,6
benedictus eris et
ingrediens
et egrediens
Numérotation du verset
Dt. 28,7
dabit Dominus
inimicos tuos
qui consurgunt
adversum te corruentes
in conspectu tuo
per unam viam venient
contra te et per septem fugient
a facie tua
Numérotation du verset
Dt. 28,8
emittet Dominus benedictionem
super cellaria tua
et super omnia opera manuum tuarum benedicetque
tibi in terra
quam acceperis
Numérotation du verset
Dt. 28,9
suscitabit te Dominus sibi in populum sanctum sicut iuravit tibi si custodieris mandata Domini Dei tui et ambulaveris in viis eius
Numérotation du verset
Dt. 28,10
videbuntque omnes terrarum populi quod nomen Domini invocatum sit
super te et timebunt te
Numérotation du verset
Dt. 28,11
abundare
te faciat3 Dominus omnibus bonis fructu uteri tui
3 faciat] faciet
Weber
et fructu iumentorum tuorum fructu terre tue
quam iuravit Dominus patribus tuis ut daret tibi
Numérotation du verset
Dt. 28,12
aperiet
Dominus thesaurum suum optimum celum
ut tribuat pluviam
terre sue4
4 sue] tue
Weber
in tempore suo benedicetque5 cunctis operibus manuum tuarum et fenerabis
5 benedicetque] benedicet
Weber
gentibus multis et ipse a nullo fenus accipies
Numérotation du verset
Dt. 28,13
constituet te Dominus Deus tuus6 in caput
6 Deus tuus]
om. Weber
et non in caudam
et eris semper supra et non subter si tamen7 audieris mandata Domini Dei tui que ego precipio tibi hodie et custodieris et feceris
7 tamen]
om. Weber
Numérotation du verset
Dt. 28,14
ac non declinaveris
ab eis nec ad dexteram
nec ad sinistram nec secutus fueris deos alienos neque colueris eos
Numérotation du verset
Dt. 28,15
quod si audire
nolueris
vocem Domini Dei tui
ut custodias
et facias
omnia mandata eius et cerimonias quas ego precipio tibi hodie venient super te
omnes maledictiones iste et apprehendent te
Numérotation du verset
Dt. 28,16
maledictus eris in civitate maledictus in agro
Numérotation du verset
Dt. 28,17
maledictum horreum tuum et maledicte reliquie tue
Numérotation du verset
Dt. 28,18
maledictus fructus ventris tui et fructus terre tue armenta boum tuorum et greges ovium tuarum
Numérotation du verset
Dt. 28,19
maledictus eris ingrediens et maledictus egrediens
Numérotation du verset
Dt. 28,20
mittet Dominus super te famem
et esuriem
et increpationem et8 omnia opera tua que tu9 facies donec conterat te et perdat velociter propter adinventiones tuas pessimas in quibus reliquisti me
8 et] in
Weber
|
9 tu] om. Weber
|
Numérotation du verset
Dt. 28,21
adiungat tibi Dominus10 pestilentiam
10 tibi Dominus]
inv. Weber
donec consumat
te de terra tua11
11 tua]
om. Weber
ad quam ingredieris possidendam
Numérotation du verset
Dt. 28,22
percutiat te Dominus
egestate
febri
et frigore
ardore et estu et
aere corrupto
ac robigine
et persequatur donec
pereas
Numérotation du verset
Dt. 28,23
sit celum
quod supra te
est eneum
et terra quam
calcas ferrea
Numérotation du verset
Dt. 28,24
det Dominus imbrem
terre tue pulverem
et de celo descendat super te cinis
donec conteraris
Numérotation du verset
Dt. 28,25
tradat te Dominus corruentem ante hostes tuos
et12
12 et] om. Weber
per unam viam
egrediaris contra eos et per septem
fugias et dispergaris
per omnia regna terre
Numérotation du verset
Dt. 28,26
sitque cadaver tuum in escam
cunctis volatilibus celi et bestiis terre
et non sit qui abigat.
Numérotation du verset
Dt. 28,27
Percutiat te Dominus
ulcere Egypti
et partem13 corporis per quam stercora egeruntur14
13 partem] parte
Weber
|
14 egeruntur] digeruntur
Weber
|
scabie
quoque et prurigine
ita ut curari nequeas
Numérotation du verset
Dt. 28,28
percutiat te Dominus
amentia et cecitate ac furore mentis
Numérotation du verset
Dt. 28,29
et palpes in meridie
sicut palpare solet cecus in tenebris et non dirigas vias tuas
omnique tempore
calumniam sustineas et opprimaris violentia nec habeas qui liberet te
Numérotation du verset
Dt. 28,30
uxorem
accipias
et alius
dormiat cum ea domum edifices et non habites in ea plantes vineam et non vindemies eam
Numérotation du verset
Dt. 28,31
bos tuus immoletur coram te et non comedas ex eo asinus
tuus rapiatur in conspectu tuo et non reddatur tibi oves tue dentur inimicis tuis et non sit qui te adiuvet
Numérotation du verset
Dt. 28,32
filii
tui et filie tue tradantur alteri populo
videntibus
oculis tuis
et deficientibus
ad conspectum eorum tota die et non sit fortitudo in manu tua
Numérotation du verset
Dt. 28,33
fructus terre tue
et omnes labores
tuos comedat populus quem ignoras et sis semper calumniam sustinens et oppressus cunctis diebus
Numérotation du verset
Dt. 28,34
et stupens ad terrorem eorum que videbunt oculi tui
Numérotation du verset
Dt. 28,35
percutiat te Dominus ulcere pessimo in genibus
et in suris sanarique non possis a planta pedis
usque ad verticem tuum
Numérotation du verset
Dt. 28,36
ducetque te
Dominus15 et regem
15 ducetque te Dominus] ducet Dominus te
Weber
tuum quem constitues16 super te in gentem quam ignoras tu et patres tui et servies ibi diis alienis ligno et lapidi
16 constitues] constitueris
Weber
Numérotation du verset
Dt. 28,37
et eris perditus in proverbium ac fabulam omnibus populis ad quos te introduxerit Dominus
Numérotation du verset
Dt. 28,38
sementem multam
iacies in terram et modicum congregabis quia locuste
devorabunt omnia17
17 devorabunt omnia]
inv. Weber
Numérotation du verset
Dt. 28,39
vineam plantabis et fodies et vinum non bibes nec colliges ex ea quippiam quoniam vastabitur vermibus
Numérotation du verset
Dt. 28,40
olivas habebis in omnibus terminis tuis et non ungueris oleo quia defluent et deperibunt18
18 deperibunt] peribunt
Weber
Numérotation du verset
Dt. 28,41
filios generabis et filias et non frueris eis quoniam ducentur in captivitatem
Numérotation du verset
Dt. 28,42
omnes arbores tuas et fruges terre tue robigo consumet
Numérotation du verset
Dt. 28,43
advena
qui
tecum versatur in terra ascendet super te eritque sublimior tu autem descendes
et eris inferior
Numérotation du verset
Dt. 28,44
ipse fenerabit tibi et tu non fenerabis ei ipse erit in caput et tu eris in caudam
Numérotation du verset
Dt. 28,45
et venient super te omnes maledictiones iste et persequentes apprehendent te donec intereas quia non audisti vocem Domini Dei tui nec servasti mandata eius et cerimonias quas precepit tibi
Numérotation du verset
Dt. 28,46
et erunt in te signa atque prodigia et in semine tuo usque in sempiternum
Numérotation du verset
Dt. 28,47
eo quod non servieris Domino Deo tuo in gaudio cordisque letitia propter rerum omnium abundantiam
Numérotation du verset
Dt. 28,48
servies inimico tuo19 quem immittet tibi Deus20 in fame et siti et nuditate et omnium penuria et ponet iugum ferreum super cervicem tuam donec te conterat
19 tuo] uot
cacogr. Rusch
|
20 tibi Deus] Dominus tibi
Weber
|
Numérotation du verset
Dt. 28,49
adducet Dominus super te gentem de longinquo
et de extremis terre finibus21 in similitudinem aquile volantis cum impetu cuius linguam intelligere non possis
21 terre finibus]
inv. Weber
Numérotation du verset
Dt. 28,50
gentem procacissimam que non deferat
seni nec misereatur parvuli22
22 parvuli] parvulo
Weber
Numérotation du verset
Dt. 28,51
et devoret fructum iumentorum tuorum ac fruges terre tue donec intereas et non relinquat tibi triticum vinum et oleum armenta boum et greges ovium donec te disperdat
Numérotation du verset
Dt. 28,52
et conterat in cunctis urbibus tuis et destruantur muri tui firmi atque sublimes in quibus habebas fiduciam in omni terra tua obsideberis intra portas tuas in omni terra tua23 quam dabit tibi Dominus Deus tuus
23 tua]
om. Weber
Numérotation du verset
Dt. 28,53
et comedes fructum uteri tui
et carnes filiorum et filiarum tuarum quas dederit24 tibi Dominus Deus tuus in angustia et vastitate qua opprimet te hostis tuus
24 dederit] dedit
Weber
Numérotation du verset
Dt. 28,54
homo delicatus in te et luxuriosus valde invidebit fratri suo et uxori que cubat in sinu suo
Numérotation du verset
Dt. 28,55
ne det eis de carnibus filiorum suorum quas comedet eo quod nihil aliud habeat25 in obsidione et penuria qua vastaverint te inimici tui intra omnes portas tuas
25 aliud habeat]
inv. Weber
Numérotation du verset
Dt. 28,56
tenera mulier et delicata que super terram ingredi non valebat nec pedis vestigium figere propter mollitiem et teneritudinem nimiam invidebit viro suo qui cubat in sinu eius super filii et filie carnibus
Numérotation du verset
Dt. 28,57
et illuvie
secundinarum26 que egrediuntur de medio feminum eius et super liberis qui eadem hora nati sunt comedent enim eos clam propter rerum omnium penuriam in obsidione et vastitate qua opprimet te inimicus tuus intra portas tuas
26 secundinarum] secundarum
Weber
Numérotation du verset
Dt. 28,58
nisi custodieris et feceris omnia verba legis huius que scripta sunt in hoc volumine et timueris nomen eius gloriosum et terribile hoc est Dominum Deum tuum
Numérotation du verset
Dt. 28,59
augebit Dominus plagas suas27 et plagas seminis tui plagas magnas et perseverantes infirmitates pessimas et perpetuas
27 suas] tuas
Weber
Numérotation du verset
Dt. 28,60
et convertet in te omnes afflictiones Egypti quas timuisti et adherebunt tibi
Numérotation du verset
Dt. 28,61
insuper et universos languores et plagas que non sunt scripte in volumine legis huius inducet Dominus super te donec te conterat
Numérotation du verset
Dt. 28,62
et remanebitis pauci numero qui prius eratis sicut astra celi pre multitudine quoniam non audisti vocem Domini Dei tui
Numérotation du verset
Dt. 28,63
et sicut ante letatus est Dominus super vos bene vobis faciens vosque multiplicans sic letabitur disperdens eos28 atque subvertens ut auferamini de terra ad quam ingredieris possidendam
28 eos] vos
Weber
Numérotation du verset
Dt. 28,64
disperget
te Dominus in omnes populos a summitate terre usque ad terminos eius et servies ibi diis alienis quos et tu ignoras et patres tui lignis et lapidibus
Numérotation du verset
Dt. 28,65
in gentibus quoque illis non quiesces neque erit requies vestigio pedis tui. Dabit enim tibi Dominus ibi
cor pavidum
et deficientes oculos
et animam consumptam merore29.
29 consumptam merore]
inv. Weber
Numérotation du verset
Dt. 28,66
Et erit vita
tua quasi pendens
ante te
timebis
nocte et die et
non credes vite tue
Numérotation du verset
Dt. 28,67
mane
dices
quis mihi det vesperum et vespere quis mihi det mane propter cordis tui formidinem qua terreberis et propter ea que tuis videbis oculis
Numérotation du verset
Dt. 28,68
reducet te Dominus classibus in Egyptum per viam de qua dixit30 tibi ut eam amplius non videres ibi venderis inimicis tuis in servos et ancillas et non erit qui emat.
30 dixit] dixi
Weber
Capitulum 28
Numérotation du verset
Dt. 28,1
Sin autem
marg.|
SIN
AUTEM. Sicut inobedientibus predicit maledictiones et supplicia sic obedientibus promittit benedictiones et premia.
audieris vocem Domini
interl.|
corde
Dei tui ut facias
interl.|
opere
atque custodias
interl.|
mente
omnia mandata eius
interl.|
nec unum te pretereat
interl.|
non inea#
que ego
interl.|
medius
precipio
interl.|
id est precepta ostendo
tibi hodie
interl.|
premiis blanditur
faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus que versantur in terra
Numérotation du verset
Dt. 28,2
venientque super te
interl.|
quia a Deo
universe benedictiones iste
interl.|
quas iam dicet circumdabunt te undique
et apprehendent te si tamen precepta eius audieris
Numérotation du verset
Dt. 28,3
benedictus eris1 tu
1 eris]
om. Weber
interl.|
benedictionem contemplative vite et active significat
in civitate
interl.|
Ecclesia gloriosa, dicta sunt de te civitas Dei in qua benedictus qui vacat contemplationi
interl.|
intus et foris
et benedictus in agro
interl.|
exercitio boni operis
Numérotation du verset
Dt. 28,4
benedictus fructus ventris tui
interl.|
hoc ad civitatem respicit
interl.|
consilia cogitationes
interl.|
mentis vel cordis unde procedunt cogitationes
et fructus terre tue
interl.|
hoc ad agrum
interl.|
actiones extrinsece
interl.|
opera
fructusque
interl.|
opera
iumentorum tuorum
interl.|
subditorum
interl.|
quinque sensuum qui cum iumentis nobis communes sunt
interl.|
homines iumenta salvabis Domine
marg.|
FRUCTUS
IUMENTORUM
TUORUM. Diversos ordines notat subditorum. Alii enim (f. 206va) doctoribus corporalia prebent ad iumentam; alii laborare possunt quod sibi fuerit preceptum; alii simplicitate contenti per innocentiam vite student Deo placere. Unusquisque proprium donum habet ex Deo.
greges armentorum tuorum2
2 tuorum]
om. Weber
interl.|
boum eorum scilicet qui laborare possunt
et caule ovium tuarum
interl.|
conventus innocentium
Numérotation du verset
Dt. 28,5
benedicta horrea tua
interl.|
virtutum custodia
et {t. 1: Erfurt, f. 206va; facsim., p. 412a} benedicte reliquie tue
interl.|
bona voluntas que remanet post opera
marg.|
BENEDICTE
RELIQUIE. Bone intentionis premium, et si voluntas non habeat effectum, quia pax hominibus bone voluntatis.
Numérotation du verset
Dt. 28,6
benedictus eris et
interl.|
in perceptione premiis
ingrediens
interl.|
Ecclesiam
interl.|
ad fidem
interl.|
hostium de quo dicitur: «ego sum hostium, per me si quis introierit, salvabitur»a
a Io. 10, 9.
marg.|
INGREDIENS etc. Ingreditur ille per hostium qui per fidem catholicam iuxta voluntatem Dei intus mediatur et tractat. Egreditur quando idem coram hominibus ad laudem Dei manifestat.
et egrediens
interl.|
de presenti vita ad eternam
Numérotation du verset
Dt. 28,7
dabit Dominus
interl.|
si custodieris mandata
inimicos tuos
interl.|
spirituales demones, hereticos gentiles
qui consurgunt
interl.|
quasi superbi
adversum te corruentes
interl.|
Dominus conteret Satan sub pedibus tuis
in conspectu tuo
marg.|
IN
CONSPECTU
TUO. Ut gaudeas. Letabitur cum viderit vindictam iustus.
per unam viam venient
interl.|
adunati ad nocendum
contra te et per septem fugient
interl.|
terrore dissipati
a facie tua
Numérotation du verset
Dt. 28,8
emittet Dominus benedictionem
interl.|
gratiam spiritualem
super cellaria tua
interl.|
cordis secreta
et super omnia opera manuum tuarum benedicetque
interl.|
gratiam donorum celestium multiplicando
marg.|
BENEDICETQUE. Bonis operibus tribuens incrementum et felicem successum.
tibi in terra
interl.|
Ecclesia
quam acceperis
interl.|
a morte anime
Numérotation du verset
Dt. 28,9
suscitabit te Dominus sibi in populum sanctum sicut iuravit tibi si custodieris mandata Domini Dei tui et ambulaveris in viis eius
interl.|
corporales et spirituales
Numérotation du verset
Dt. 28,10
videbuntque omnes terrarum populi quod nomen Domini invocatum sit
interl.|
intus in fide, foris in opere radians
super te et timebunt te
Numérotation du verset
Dt. 28,11
abundare
interl.|
qui predicatoribus neccessaria ministrant
te faciat3 Dominus omnibus bonis fructu uteri tui
3 faciat] faciet
Weber
interl.|
mentis
et fructu iumentorum tuorum fructu terre tue
interl.|
corporis vel Ecclesie
quam iuravit Dominus patribus tuis ut daret tibi
Numérotation du verset
Dt. 28,12
aperiet
interl.|
placatus qui aliquando claudit iratus
Dominus thesaurum suum optimum celum
marg.|
CELUM. Prophetas et Apostolos de quibus dicitur: «Celi enarrant gloria Dei»b. Quos Dominus aperit, cum per eos doctrinam vel doctrine abundantiam tribuit, ut carnalium corda hoc imbre irrigata proferant germina bonorum operum.
b Ps. 18, 2.
ut tribuat pluviam
interl.|
doctrinam
terre sue4
4 sue] tue
Weber
interl.|
cordibus terrenorum
in tempore suo benedicetque5 cunctis operibus manuum tuarum et fenerabis
5 benedicetque] benedicet
Weber
marg.|
FENERABIS etc. Id est tanta erit abundantia tibi quod poteris dare pecuniam gentibus illis vero non tanta. Vel de doctrina ecclesiastica intelligitur.
marg.|
Fenerabis gentibus. Fenerat Ecclesia gentibus multis, quando divina charismata expendit nationibus nec fenus accipit, quia non presentem remunerationem sed futuram inquirit. Excellit enim omnibus et caput est orbis non cauda. Semper supra est et non infra. Quia licet pressuras et persecutiones malorum in mundo patiatur et fortior tamen adversariis est fide et virtute premiis universis, unde
Constituet te Dominus in caput
etc.
gentibus multis et ipse a nullo fenus accipies
Numérotation du verset
Dt. 28,13
constituet te Dominus Deus tuus6 in caput
6 Deus tuus]
om. Weber
interl.|
principatum
et non in caudam
interl.|
deiectionem
et eris semper supra et non subter si tamen7 audieris mandata Domini Dei tui que ego precipio tibi hodie et custodieris et feceris
7 tamen]
om. Weber
Numérotation du verset
Dt. 28,14
{t. 1: Erfurt, f. 206vb; facsim., p. 412b} ac non declinaveris
marg.|
NON
DECLINAVERIS. AUGUSTINUS. Septuaginta: Non preteribis ab omnibus verbis que ego mando tibi dextera aut sinistra ire post deos alienos servire illis. Dextera in laude ponitur quod autem reprehenditur in via vite qui declinat ad dexteram; non ea reprehenduntur que in dextera sunt, sed qui declinat in ea, id est qui sibi que Dei sunt arrogat, unde: «Non declines in dextera aut in sinistra. Vias enim que a dexteris sunt novit Dominus etc.»c Bone ergo sunt quia novit Dominus viam iustorum. Declinare ergo in dextera est non Dei gratie sed bonum sibi tribuere, unde addit: «Ipse enim rectos faciet gressus (f. 206vb) tuos etc.» Dextera ergo aut sinistra ire post
deos alienos
servire illis. Non ideo dictum est quod dii alieni possint in dexteris accipi, sed terrena loca que in dextera aut sinistra habebant gentes
alienos deos
colentes vel ita non preteribus ab omnibus verbis etc. Ut pretereundo que mandata sunt eas
post deos alienos
. Hoc enim post omnia seorsum commendare voluit ut ne propter felicitatem appetendam aut infelicitatem fugiendam auxilium petas ab alienis diis, aut sicut vel concilientur ut prosint vel placentur ne noceant, secundum illud: «Dextera eorum, dextera iniquitatis»d qui opinantur hominem, scilicet his rebus fieri beatum quas et boni mali habere possunt. Et ideo dextera iniquitatis quia iniqui sunt qui eam dexteram putant. Non est enim vera dextera, sed dextera eorum qui beatum dixerunt populum cui hec sunt. Cum beatus sit populus cuius Dominus Deus eius. Hec est vera dextera et equitatis et non iniquitatis. Non est ergo eundum post deos alienos nec in dextera ut estimet homo ex ipsis se fieri beatum neque in sinistra existimando illis adversantibus fieri miserum, aut si dexteram intelligimus eterna, sinistram temporalia bona nec propter hec nec propter illa colendi sunt.
c Cf. Ios. 1, 9.
d Ps. 143, 8.
ab eis nec ad dexteram
interl.|
in recta moralitate vel operibus bonis et sibi attribuit ille declinat in dexteram
nec ad sinistram nec secutus fueris deos alienos neque colueris eos
Numérotation du verset
Dt. 28,15
quod si audire
interl.|
corde
marg.|
QUOD
SI
AUDIRE. Sicut custodientibus mandata promisit benedictionem sic negligentibus pronunciat maledictionem.
nolueris
interl.|
cum possis
vocem Domini Dei tui
interl.|
qui audiendus quia Deus et Dominus
ut custodias
interl.|
dilectione
et facias
interl.|
opere
omnia mandata eius et cerimonias quas ego precipio tibi hodie venient super te
interl.|
opprimendum et apprehendent ne evadas
omnes maledictiones iste et apprehendent te
Numérotation du verset
Dt. 28,16
maledictus eris in civitate maledictus in agro
Numérotation du verset
Dt. 28,17
maledictum horreum tuum et maledicte reliquie tue
Numérotation du verset
Dt. 28,18
maledictus fructus ventris tui et fructus terre tue armenta boum tuorum et greges ovium tuarum
Numérotation du verset
Dt. 28,19
maledictus eris ingrediens et maledictus egrediens
Numérotation du verset
Dt. 28,20
mittet Dominus super te famem
interl.|
verbi Dei
et esuriem
interl.|
sterilitatem virtutum
et increpationem et8 omnia opera tua que tu9 facies donec conterat te et perdat velociter propter adinventiones tuas pessimas in quibus reliquisti me
8 et] in
Weber
9 tu] om. Weber
Numérotation du verset
Dt. 28,21
adiungat tibi Dominus10 pestilentiam
10 tibi Dominus]
inv. Weber
interl.|
perturbationem vitiorum et malignorum spirituum
donec consumat
interl.|
in novissimo
te de terra tua11
11 tua]
om. Weber
interl.|
Ecclesia
ad quam ingredieris possidendam
Numérotation du verset
Dt. 28,22
percutiat te Dominus
marg.|
PERCUTIAT
TE
DOMINUS. AUGUSTINUS. Quis tam impie desipiat ut dicat Deum malas hominum voluntates quas voluerint quando voluerit ubi voluerit in bonum non posse convertere? Sed cum facit, per misericordiam facit. Cum non facit per iudicium, non facit qui cui vult miseretur et quem vult obdurat.
egestate
interl.|
veri panis
febri
interl.|
carnalium desiderorum ardore
et frigore
interl.|
infidelitatis duricia
ardore et estu et
aere corrupto
marg.|
AERE
CORRUPTO. Vita polluta ex carnali immundicia. Carnalis vita per aerem exprimitur quia aeris spiramine humanum corpus vivificatur.
ac robigine
interl.|
invidia
et persequatur donec
pereas
interl.|
id est perire permittat
Numérotation du verset
Dt. 28,23
sit celum
interl.|
predicatores
marg.|
SIT
CELUM. Elementa quibus fructus nutriuntur comparat durissimis metallis quia peccata hominum commutant ordinem rerum et que ad solacium condita sunt humano generi. Unde: Pugnabit pro eo orbis terrarum contra insensatos. Allegorice. Celum est eneum prevaricatoribus legis cum nullam a sanctis doctoribus merentur clementiam, sed durissimam doctrinam vel disciplinam, quoniam ipsi non cor carneum et mollem animam, sed lapideum habent et ferreum. Sicut duro populo lex in lapide dabatur ut ex munere acceptor figuraretur.
quod supra te
interl.|
duri non rore doctrine prossui
est eneum
interl.|
auditori
et terra quam
interl.|
hoc tempore Achab ad orationem Helie completum est
calcas ferrea
interl.|
nullo humore fecunda
Numérotation du verset
Dt. 28,24
det Dominus {t. 1: Erfurt, f. 207ra; facsim., p. 413a} imbrem
marg.|
{t. 1: Erfurt, f. 207ra; facsim., p. 413a}
DET
DOMINUS
IMBREM. Quasi sicut pulvis et cinis non faciunt fructum, sic doctrina tibi infusa non excidet germina virtutum, sed eternum prenunciet interitum. Pulvis enim bonorum operum sterilitatem. Cinis designat combustionem quia palce peccatorum igni inextinguibili.
terre tue pulverem
interl.|
sterilitatem
interl.|
corruptam doctrinam
et de celo descendat super te cinis
interl.|
combustio, eterna damnatio que miserorum corpora exurat
donec conteraris
Numérotation du verset
Dt. 28,25
tradat te Dominus corruentem ante hostes tuos
interl.|
spirituales vel romanos
et12
12 et] om. Weber
per unam viam
interl.|
collectis in unum viribus
egrediaris contra eos et per septem
interl.|
multis modis
fugias et dispergaris
interl.|
«Disperge eos in virtute tua et destrue eos protector meus Domine»e
e Ps. 58, 12.
marg.|
ET
DISPERGARIS. Sicut iudei captivati per latitudinem orbis dispersi sunt, quia contra Deum collecti sunt, sic generatio malorum a spiritibus immundis dispersa per penarum genera perturbatur. Undef: «Inimici tui peribunt et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem».
f Ps. 91, 10.
per omnia regna terre
Numérotation du verset
Dt. 28,26
sitque cadaver tuum in escam
interl.|
pena post mortem futura indicatur
cunctis volatilibus celi et bestiis terre
interl.|
demonibus
interl.|
de quibus diciturg: «Ne tradas bestiis animas confitentes tibis».
g Ps. 73, 19 (Ps-R).
et non sit qui abigat.
Numérotation du verset
Dt. 28,27
Percutiat te Dominus
interl.|
Deo irato nemo liberare potest
interl.|
semel damnationi datos eterna pena consumet
marg.|
PERCUTIAT
TE
DOMINUS. Ulcera dolosa et prurulenta malitia, vesice inflata superbia, scabies et prurigo ira fervida et furoris insania. Hec in presenti congrua pena peccatis infligitur, post hanc vitam (quod signatur in posterioribus) fetorem scelerum in eternis cruciatibus sustinebunt.
ulcere Egypti
interl.|
pruriente malitia
interl.|
quod ulcera est et vesice turgentes
interl.|
fetorem post hanc vitam futurum significat
et partem13 corporis per quam stercora egeruntur14
13 partem] parte
Weber
14 egeruntur] digeruntur
Weber
interl.|
sicut Philistei percussi sunt in posterioribus
scabie
interl.|
fervore ire vel desiderii quia scabies ex fervore humoris procedit
quoque et prurigine
interl.|
furoris insania
ita ut curari nequeas
interl.|
quia in inferno nulla est redemptio
Numérotation du verset
Dt. 28,28
percutiat te Dominus
marg.|
PERCUTIAT
TE
DOMINUS. Heretici et scismatici clarescente Evangelio in toto orbe erroris cecitate involuti amentiam suam exercentes catholice fidei contradicunt. Ideo Ecclesie calumniam sustinent et a veritate opprimuntur.
marg.|
Amentes et ceci fuerunt cum Christi miracula videntes, in Beelzebub ea fieri dicebantur, et Christum Deum esse negabant nec veritatem videbant, id est intelligebant.
amentia et cecitate ac furore mentis
interl.|
quo Christum crucifixerunt
Numérotation du verset
Dt. 28,29
et palpes in meridie
marg.|
ET
PALPES
IN. Tenebre facte sunt cum crucifigeretur Iesus usque in horam nonam, sicut tenebre erant in iudeorum cordibus.
sicut palpare solet cecus in tenebris et non dirigas vias tuas
marg.|
NON
DIRIGAS
VIAS
TUAS. Nec Christo predicante crediderunt nec per penitentiam dirigi voluerunt.
omnique tempore
interl.|
hoc hodie in iudeis impletur nec umquam liberabuntur
calumniam sustineas et opprimaris violentia nec habeas qui liberet te
Numérotation du verset
Dt. 28,30
uxorem
interl.|
plebem
accipias
marg.|
UXOREM
ACCIPIAS. In uxore plebs hereticis sociata accipitur, cum qua diabolus fornicatur, dum in errorem seducitur. Animalia hereticis rapiuntur cum subiecti ab eis liberantur, cum ipsi vita et doctrina privantur. Substantiam ergo quam iudei sibi docendo et (f. 207rb) scribendo figuraliter preparaverunt Ecclesia sibi convertit in usum.
et alius
interl.|
hoc ad litteram iudeis contingit
interl.|
diabolus
dormiat cum ea domum edifices et non habites in ea plantes vineam et non vindemies eam
Numérotation du verset
Dt. 28,31
bos tuus immoletur coram te et non comedas ex eo asinus
interl.|
lasciviens
tuus rapiatur in conspectu tuo et non reddatur tibi oves tue dentur inimicis tuis et non sit qui te adiuvet
Numérotation du verset
Dt. 28,32
filii
interl.|
discipuli
tui et filie tue tradantur alteri populo
interl.|
christiano
videntibus
interl.|
hoc ipsis videntibus quotidie sit
oculis tuis
interl.|
invidie
et deficientibus
interl.|
quia intentionem ad effectum ducere non valet
ad conspectum eorum tota die et non sit fortitudo in manu tua
Numérotation du verset
Dt. 28,33
fructus terre tue
marg.|
FRUCTUS
TERRE
TUE. Tota cerimoniarum utilitas ad Ecclesiam translata est. Hec abundantia fruitur iudei egestate pereunt, unde per Isaiam dicitur: «Servi mei comedent et vos esurietis»h.
h Is. 65, 13.
et omnes labores
interl.|
gentiles scilicet fruantur sanctis scripturarum tuarum
{t. 1: Erfurt, f. 207rb; facsim., p. 413b} tuos comedat populus quem ignoras et sis semper calumniam sustinens et oppressus cunctis diebus
Numérotation du verset
Dt. 28,34
et stupens ad terrorem eorum que videbunt oculi tui
Numérotation du verset
Dt. 28,35
percutiat te Dominus ulcere pessimo in genibus
marg.|
IN
GENIBUS. Fortitudinem scilicet et stabilitatem auferat, vel in genibus percutiat cuius novissima opera damnantur.
et in suris sanarique non possis a planta pedis
interl.|
ab infimis usque ad summos
marg.|
A PLANTA
PEDIS. Sicut ab initio prave voluntatis usque ad perfectionem operis malitiam exercuisti, unde:
A planta pedis usque ad verticem
. Non est in eo sanitas. Hac in ultima captivitate completum est.
usque ad verticem tuum
Numérotation du verset
Dt. 28,36
ducetque te
marg.|
DUCET
QUE
TE. Heretici vel mali catholici qui contemnunt precepta Dei, a demonibus et vitiis variis captivantur. Sicut servus ita et Dominus, et rex sicut populus, magister sicut discipulus.
Dominus15 et regem
15 ducetque te Dominus] ducet Dominus te
Weber
marg.|
ET
REGEM. Osee regem Samarie Salmanasar rex Assiriorum cum decem tribubus duxit in captivitatem. Nabuchodonosor Ioachim et Sedechiam regem Iuda cum populo captivavit.
tuum quem constitues16 super te in gentem quam ignoras tu et patres tui et servies ibi diis alienis ligno et lapidi
16 constitues] constitueris
Weber
Numérotation du verset
Dt. 28,37
et eris perditus in proverbium ac fabulam omnibus populis ad quos te introduxerit Dominus
Numérotation du verset
Dt. 28,38
sementem multam
marg.|
SEMENTEM
MULTAM. Nobis quoque cavendum est ne predamus panem qui confirmat cor hominis et vinum quod letificat et oleum quod exhilarat faciem.
iacies in terram et modicum congregabis quia locuste
interl.|
inanis gloria, mentis instabilitas
devorabunt omnia17
17 devorabunt omnia]
inv. Weber
Numérotation du verset
Dt. 28,39
vineam plantabis et fodies et vinum non bibes nec colliges ex ea quippiam quoniam vastabitur vermibus
interl.|
qui non morientur
Numérotation du verset
Dt. 28,40
olivas habebis in omnibus terminis tuis et non ungueris oleo quia defluent et deperibunt18
18 deperibunt] peribunt
Weber
Numérotation du verset
Dt. 28,41
filios generabis et filias et non frueris eis quoniam ducentur in captivitatem
Numérotation du verset
Dt. 28,42
omnes arbores tuas et fruges terre tue robigo consumet
Numérotation du verset
Dt. 28,43
advena
interl.|
gentilis
qui
marg.|
ADVENA
QUI etc. Aperte significat abiectio iudeorum et electio gentium, unde: «Auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti»i. Et alibi: «Sic erunt novissimi primi et primi novissimi»j.
i Mt. 21, 43.
j Mt. 19, 30.
marg.|
GREGORIUS.
Advena qui tecum versatur
etc. Creator omnium per incarnationis mysterium Iudeam visitare dignatus est, sed ipse non cognovit tempus visitationis sue. Ideo gentibus frequenter in predam data est, novissime romanis tradita, et venerunt super eam omnia genera maledictionum que in libro legis scripta sunt. Similiter his qui gratiam Dei ingrati accipiunt, certa est damnatio. Si enim quis irritam faciens legem Moysi sine ulla miseratione (f. 207va) moritur quanto deteriora meretur supplicia qui filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti pollutum duxerit.
tecum versatur in terra ascendet super te eritque sublimior tu autem descendes
interl.|
humiliaberis
et eris inferior
Numérotation du verset
Dt. 28,44
ipse fenerabit tibi et tu non fenerabis ei ipse erit in caput et tu eris in caudam
Numérotation du verset
Dt. 28,45
et venient super te omnes maledictiones iste et persequentes apprehendent te donec intereas quia non audisti vocem Domini Dei tui nec servasti mandata eius et cerimonias quas precepit tibi
Numérotation du verset
Dt. 28,46
et erunt in {t. 1: Erfurt, f. 207va; facsim., p. 414a} te signa atque prodigia et in semine tuo usque in sempiternum
Numérotation du verset
Dt. 28,47
eo quod non servieris Domino Deo tuo in gaudio cordisque letitia propter rerum omnium abundantiam
Numérotation du verset
Dt. 28,48
servies inimico tuo19 quem immittet tibi Deus20 in fame et siti et nuditate et omnium penuria et ponet iugum ferreum super cervicem tuam donec te conterat
19 tuo] uot
cacogr. Rusch
20 tibi Deus] Dominus tibi
Weber
Numérotation du verset
Dt. 28,49
adducet Dominus super te gentem de longinquo
interl.|
Chaldeos vel Romanos
et de extremis terre finibus21 in similitudinem aquile volantis cum impetu cuius linguam intelligere non possis
21 terre finibus]
inv. Weber
Numérotation du verset
Dt. 28,50
gentem procacissimam que non deferat
interl.|
honorem
seni nec misereatur parvuli22
22 parvuli] parvulo
Weber
Numérotation du verset
Dt. 28,51
et devoret fructum iumentorum tuorum ac fruges terre tue donec intereas et non relinquat tibi triticum vinum et oleum armenta boum et greges ovium donec te disperdat
Numérotation du verset
Dt. 28,52
et conterat in cunctis urbibus tuis et destruantur muri tui firmi atque sublimes in quibus habebas fiduciam in omni terra tua obsideberis intra portas tuas in omni terra tua23 quam dabit tibi Dominus Deus tuus
23 tua]
om. Weber
Numérotation du verset
Dt. 28,53
et comedes fructum uteri tui
interl.|
filios sicut in libro Regum legitur et in excidio Hierusalem
et carnes filiorum et filiarum tuarum quas dederit24 tibi Dominus Deus tuus in angustia et vastitate qua opprimet te hostis tuus
24 dederit] dedit
Weber
Numérotation du verset
Dt. 28,54
homo delicatus in te et luxuriosus valde invidebit fratri suo et uxori que cubat in sinu suo
Numérotation du verset
Dt. 28,55
ne det eis de carnibus filiorum suorum quas comedet eo quod nihil aliud habeat25 in obsidione et penuria qua vastaverint te inimici tui intra omnes portas tuas
25 aliud habeat]
inv. Weber
Numérotation du verset
Dt. 28,56
tenera mulier {t. 1: Erfurt, f. 207vb; facsim., p. 414b} et delicata que super terram ingredi non valebat nec pedis vestigium figere propter mollitiem et teneritudinem nimiam invidebit viro suo qui cubat in sinu eius super filii et filie carnibus
Numérotation du verset
Dt. 28,57
et illuvie
interl.|
pelliculam que tetigit puerum in ventre matris etiam comedebant
secundinarum26 que egrediuntur de medio feminum eius et super liberis qui eadem hora nati sunt comedent enim eos clam propter rerum omnium penuriam in obsidione et vastitate qua opprimet te inimicus tuus intra portas tuas
26 secundinarum] secundarum
Weber
Numérotation du verset
Dt. 28,58
nisi custodieris et feceris omnia verba legis huius que scripta sunt in hoc volumine et timueris nomen eius gloriosum et terribile hoc est Dominum Deum tuum
Numérotation du verset
Dt. 28,59
augebit Dominus plagas suas27 et plagas seminis tui plagas magnas et perseverantes infirmitates pessimas et perpetuas
27 suas] tuas
Weber
Numérotation du verset
Dt. 28,60
et convertet in te omnes afflictiones Egypti quas timuisti et adherebunt tibi
Numérotation du verset
Dt. 28,61
insuper et universos languores et plagas que non sunt scripte in volumine legis huius inducet Dominus super te donec te conterat
Numérotation du verset
Dt. 28,62
et remanebitis pauci numero qui prius eratis sicut astra celi pre multitudine quoniam non audisti vocem Domini Dei tui
Numérotation du verset
Dt. 28,63
et sicut ante letatus est Dominus super vos bene vobis faciens vosque multiplicans sic letabitur disperdens eos28 atque subvertens ut auferamini de terra ad quam ingredieris possidendam
28 eos] vos
Weber
Numérotation du verset
Dt. 28,64
disperget
interl.|
vel det
te Dominus in omnes populos a summitate terre usque ad terminos eius et servies ibi diis alienis {t. 1: Erfurt, f. 208ra; facsim., p. 415a} quos et tu ignoras et patres tui lignis et lapidibus
Numérotation du verset
Dt. 28,65
in gentibus quoque illis non quiesces neque erit requies vestigio pedis tui. Dabit enim tibi Dominus ibi
cor pavidum
interl.|
ibi trepidaverunt ubi non erat timor
et deficientes oculos
interl.|
obscurentur oculi eorum ne videant
et animam consumptam merore29.
29 consumptam merore]
inv. Weber
Numérotation du verset
Dt. 28,66
Et erit vita
interl.|
Christus qui est via, veritas et vita
tua quasi pendens
interl.|
in cruce
marg.|
{t. 1: Erfurt, f. 208ra; facsim., p. 415a}
ET
ERIT
VITA
TUA
QUASI
PENDENS. Nihil peius inter maledicta que iudeis merito superbie acciderunt quam videre vitam suam, id est filium Dei, pendentem et non credere ei. Maledicta autem cum ex prophetia dicuntur: «Non de malo voto sunt, sed predicuntur». Potuit autem sic sonare iudeis. Videbis vitam tuam pendentem et non credes vite tue, id est interminas et dolos hostium vitam tuam videbis pendere ex incerto.
ante te
interl.|
in conspectu tuo
timebis
interl.|
ne perdas locum et gentem
nocte et die et
non credes vite tue
interl.|
quia pendentem videbis
Numérotation du verset
Dt. 28,67
mane
dices
interl.|
hec ad litteram sepe contigere iudeis
quis mihi det vesperum et vespere quis mihi det mane propter cordis tui formidinem qua terreberis et propter ea que tuis videbis oculis
Numérotation du verset
Dt. 28,68
reducet te Dominus classibus in Egyptum per viam de qua dixit30 tibi ut eam amplius non videres ibi venderis inimicis tuis in servos et ancillas et non erit qui emat.
30 dixit] dixi
Weber
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Dt. Capitulum 28), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 11/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=07&chapitre=07_28)

Notes :