Glossa ordinaria

Capitulum 2

Numérotation du verset Dt. 2,1 

Profectique inde venimus in solitudinem que ducit ad mare Rubrum sicut mihi dixerat Dominus et circuivimus montem Seir longo tempore.
Numérotation du verset Dt. 2,2 

Dixitque Dominus ad me:
Numérotation du verset Dt. 2,3 

Sufficit vobis circuire montem istum ite contra aquilonem
Numérotation du verset Dt. 2,4 

et populo precipe dicens transibitis per terminos fratrum vestrorum filiorum Esau qui habitant in Seir et timebunt vos.
Numérotation du verset Dt. 2,5 

Videte ergo diligenter ne moveamini contra eos neque enim dabo vobis de terra eorum quantum potest unius pedis calcare vestigium quia in possessionem Esau dedi montem Seir
Numérotation du verset Dt. 2,6 

cibos emetis ab eis pecunia et comedetis aquam emptam haurietis et bibetis
Numérotation du verset Dt. 2,7 

Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum novit iter tuum quomodo transieris solitudinem hanc magnam per quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus et nihil tibi defuit
Numérotation du verset Dt. 2,8 

cumque transissemus fratres nostros
filios Esau
qui habitant1 in Seir per viam campestrem de Elath2 et de Asiongaber venimus ad iter quod ducit in desertum Moab
1 habitant] habitabant Weber |
2 Elath] Helath Weber |
Numérotation du verset Dt. 2,9 

dixitque Dominus ad me non pugnes contra Moabitas nec ineas adversum eos prelium non enim dabo tibi quicquam de terra eorum quia
filiis Loth
tradidi Ar
in possessionem
Numérotation du verset Dt. 2,10 

Emim
primi fuerunt habitatores eius populus magnus et validus et tam
excelsus
ut de Enachim stirpe
Numérotation du verset Dt. 2,11 

quasi gigantes crederentur et essent similes filiorum Enachim denique Moabite appellant eos Emim
Numérotation du verset Dt. 2,12 

in Seir autem prius habitaverunt
Horim3
3 Horim] scrips., Orim Rusch
quibus expulsis atque deletis habitaverunt filii Esau sicut fecit Israel in terra possessionis sue quam dedit illi4 Dominus
4 illi] ei Weber
Numérotation du verset Dt. 2,13 

surgentes ergo ut transiremus torrentem Zareth venimus ad eum
Numérotation du verset Dt. 2,14 

tempus autem quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum5 Zareth triginta octo annorum fuit donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris sicut iuraverat Dominus
5 transitum] + torrentis Weber
Numérotation du verset Dt. 2,15 

cuius manus fuit adversum eos ut interirent de castrorum medio.
Numérotation du verset Dt. 2,16 

postquam autem universi ceciderunt pugnatores
Numérotation du verset Dt. 2,17 

locutus est Dominus ad me dicens
Numérotation du verset Dt. 2,18 

tu transibis hodie terminos Moab urbem nomine Ar
Numérotation du verset Dt. 2,19 

et accedens in vicina filiorum Ammon cave ne pugnes contra eos ne6 movearis ad prelium. Non enim dabo tibi de terra filiorum Ammon quia filiis Loth dedi eam in possessionem
6 ne] nec Weber
Numérotation du verset Dt. 2,20 

terra gigantum reputata est et in ipsa olim habitaverunt gigantes quos Ammonite vocant Zozommim7
7 Am(mo)nite Φ Ψ Ω Clementina Rusch ] Ammanite Weber | Zozommim Rusch ] Zozomim , Zomim ΩJ, Zommin Φ, Zomim Ω M, Zomnim ΩS, Zomzommim Θ Clementina Weber
Numérotation du verset Dt. 2,21 

populus magnus et multus et procere longitudinis sicut Enachim quos delevit Dominus a facie eorum et fecit illos habitare pro eis
Numérotation du verset Dt. 2,22 

sicut fecerat filiis Esau qui habitant in Seir delens Horreos et terram illorum eis8 tradens quam possident usque in presens
8 illorum eis] eorum illis Weber
Numérotation du verset Dt. 2,23 

Eveos quoque qui habitabant in Aserim usque Gazam Cappadoces expulerunt qui egressi de Cappadocia deleverunt eos et habitaverunt pro illis
Numérotation du verset Dt. 2,24 

surgite et transite torrentem Arnon ecce tradidi in manu tua Seon regem Esebon Amorreum et terram eius incipe possidere et committe adversus9 eum prelium
9 adversus] adversum Weber
Numérotation du verset Dt. 2,25 

hodie incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam in populos qui habitant sub omni celo ut audito nomine tuo paveant et in morem parturientium contremiscant10 et dolore teneantur
10 contermiscant] contermescant Weber
Numérotation du verset Dt. 2,26 

misi ergo nuntios de solitudine Cademoth
ad Seon
regem Esebon
verbis pacificis dicens
Numérotation du verset Dt. 2,27 

transibimus
per terram tuam
publica gradiemur via
non declinabimus neque ad dexteram
neque ad sinistram
Numérotation du verset Dt. 2,28 

alimenta pretio vende nobis ut vescamur aquam pecunia tribue et sic bibemus tantum est ut nobis concedas transitum
Numérotation du verset Dt. 2,29 

sicut fecerunt filii Esau qui habitant in Seir et Moabite qui morantur in Ar donec veniamus ad Iordanem et transeamus ad11 terram quam Dominus Deus noster daturus est nobis
11 ad] in Weber
Numérotation du verset Dt. 2,30 

noluitque Seon rex Esebon dare nobis transitum
quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum eius
et obfirmaverat
cor illius ita12 ut traderetur
12 ita] om. Weber
in manus tuas sicut nunc vides
Numérotation du verset Dt. 2,31 

dixitque Dominus ad me ecce cepi tradere tibi Seon et terram eius incipe possidere eam
Numérotation du verset Dt. 2,32 

egressusque est Seon
obviam nobis
cum omni populo suo ad prelium in
Iasa13
13 Iasa] Iesa Weber
Numérotation du verset Dt. 2,33 

et tradidit
eum Dominus Deus noster nobis percussimusque eum cum filiis
et omni populo suo
Numérotation du verset Dt. 2,34 

cunctasque urbes in tempore illo cepimus interfectis
habitatoribus earum viris ac mulieribus et parvulis non reliquimus in eis quicquam
Numérotation du verset Dt. 2,35 

absque iumentis que in partem venere predantium et spoliis urbium quas cepimus
Numérotation du verset Dt. 2,36 

ab Aroer
que est super ripam torrentis Arnon
oppido
quod in valle situm est usque Galaad
non fuit vicus et civitas que nostras effugeret manus omnes tradidit Dominus Deus noster nobis
Numérotation du verset Dt. 2,37 

absque terra filiorum Ammon ad quam non accessimus et cunctis que adiacent torrenti Iaboc14 et urbibus montanis universisque locis a quibus nos prohibuit Dominus Deus noster.
14 Iaboc] scrips. , Ieboc Rusch Weber

Capitulum 2

Numérotation du verset Dt. 2,1 
Profectique inde venimus in solitudinem que ducit ad mare Rubrum sicut mihi dixerat Dominus et circuivimus montem Seir longo tempore.
marg.| PROFECTIQUE etc. GILIBERTUS. In aliis libris exposita transcurrimus, ut in his que exponenda sunt immoremur.
marg.| MONTEM  SEYR. Seyr est mons in terra Edom, in quo habitavit Esau (f. 187va) in regione Gebalena, ubi habitavit ante Chorreus, quem interfecit chodorlaomor, qui ab Esau piloso et hispido. Seyr, id est pilosi nomen, accepit Chorrei sicut cetere gentes quas superaverunt, qui de patriarchum semine descenderunt. Malignos spiritus vel vitia exprimunt, que illi exuperare possunt, qui sanctorum patrum vestigiis et doctrinis insistunt et spiritualem militiam sub rege Christo agant. De qua dicitur: «Non est colluctatio vobis adversus principes et potestates etc.»a
a Ps. 141, 14.
Numérotation du verset Dt. 2,2 
Dixitque Dominus ad me:
Numérotation du verset Dt. 2,3 
Sufficit vobis circuire montem istum ite contra aquilonem
Numérotation du verset Dt. 2,4 
et populo precipe dicens transibitis per terminos fratrum vestrorum filiorum Esau qui habitant in Seir et timebunt vos.
Numérotation du verset Dt. 2,5 
Videte ergo diligenter ne moveamini contra eos neque enim dabo vobis de terra eorum quantum potest unius pedis calcare vestigium quia in possessionem Esau dedi montem Seir
Numérotation du verset Dt. 2,6 
cibos emetis ab eis pecunia {t. 1: Erfurt, f. 187va; facsim., p. 374a} et comedetis aquam emptam haurietis et bibetis
Numérotation du verset Dt. 2,7 
Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum novit iter tuum quomodo transieris solitudinem hanc magnam per quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus et nihil tibi defuit
Numérotation du verset Dt. 2,8 
cumque transissemus fratres nostros
interl.| consanguineos
filios Esau
interl.| fratris Iacob
qui habitant1 in Seir per viam campestrem de Elath2 et de Asiongaber venimus ad iter quod ducit in desertum Moab
1 habitant] habitabant Weber
2 Elath] Helath Weber
Numérotation du verset Dt. 2,9 
dixitque Dominus ad me non pugnes contra Moabitas nec ineas adversum eos prelium non enim dabo tibi quicquam de terra eorum quia
filiis Loth
interl.| Moabitis
tradidi Ar
interl.| interpretatur suscitavit, que nunc metropolis
in possessionem
marg.| FILIIS  LOTH  TRADIDI  AR  IN  POSSESSIONEM etc.   Ar metropolis est Moabitarum super ripam torrentis Arnon, olim possessa a gente veterrima enim, postea retenta a filiis Loth, id est Moabitis subversis accolis. Hec ostenditur hodie in vertice montis, torres vero per arrupta descendens, in mare mortuum fluit. Allegorice. Ar interpretatur suscitavit. Emim, id est terribiles. Hi sunt demones, qui lites suscitant et contentiones, et tela nequitie parant contra fideles. Enachim quoque, de stirpe Enach procreati, et gygantibus proceritate equati secundum nomen suum significant demones. Nam Monile collo sublimi interpretatur. Superbie enim fastu elati omnem militie sue paraturam asseribunt proprie virtuti. Ideo illis facile cedunt, qui in virtute Dei confidunt et cum Psalmista dicunt: «Fortitudo mea et laus mea Dominus etc.»b.
b Ps. 117, 14.
Numérotation du verset Dt. 2,10 
Emim
interl.| id est terribiles
primi fuerunt habitatores eius populus magnus et validus et tam
excelsus
interl.| fortium
ut de Enachim stirpe
interl.| Monile collo sublimi
Numérotation du verset Dt. 2,11 
quasi gigantes crederentur et essent similes filiorum Enachim denique Moabite appellant eos Emim
Numérotation du verset Dt. 2,12 
in Seir autem prius habitaverunt
Horim3
3 Horim] scrips., Orim Rusch
interl.| vel Orim4
4 Orim] scrips., Horim Rusch
interl.| horribiles enormitate corporis
quibus expulsis atque deletis habitaverunt filii Esau sicut fecit Israel in terra possessionis sue quam dedit illi5 Dominus
5 illi] ei Weber
Numérotation du verset Dt. 2,13 
surgentes ergo ut transiremus torrentem Zareth venimus ad eum
Numérotation du verset Dt. 2,14 
tempus autem quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum6 Zareth triginta octo annorum fuit donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris sicut iuraverat Dominus
6 transitum] + torrentis Weber
marg.| DE  CADESBARNE etc. HIERONYMUS. Cadesbarne est locus in deserto, qui coniungitur civitati Petre in Arabia, ubi occubuit Maria et Moyses rupe percussa aquam sitienti populo dedit. Monstratur usque hodie ibidem sepulcrum Marie (f. 187vb) sed et principes Amalech ibi cesi sunt a Chodorlaomor.
Numérotation du verset Dt. 2,15 
cuius manus fuit adversum eos ut interirent de castrorum medio.
Numérotation du verset Dt. 2,16 
{t. 1: Erfurt, f. 187vb; facsim., p. 374b} postquam autem universi ceciderunt pugnatores
Numérotation du verset Dt. 2,17 
locutus est Dominus ad me dicens
Numérotation du verset Dt. 2,18 
tu transibis hodie terminos Moab urbem nomine Ar
Numérotation du verset Dt. 2,19 
et accedens in vicina filiorum Ammon cave ne pugnes contra eos ne7 movearis ad prelium. Non enim dabo tibi de terra filiorum Ammon quia filiis Loth dedi eam in possessionem
7 ne] nec Weber
Numérotation du verset Dt. 2,20 
terra gigantum reputata est et in ipsa olim habitaverunt gigantes quos Ammonite vocant Zozommim8
8 Am(mo)nite Φ Ψ Ω Ed1455 Clementina Rusch ] Ammanite Weber | Zozommim Rusch ] Zozomim Ed1455 , Zomim ΩJ, Zommin Φ, Zomim Ω M, Zomnim ΩS, Zomzommim Θ Clementina Weber
Numérotation du verset Dt. 2,21 
populus magnus et multus et procere longitudinis sicut Enachim quos delevit Dominus a facie eorum et fecit illos habitare pro eis
Numérotation du verset Dt. 2,22 
sicut fecerat filiis Esau qui habitant in Seir delens Horreos et terram illorum eis9 tradens quam possident usque in presens
9 illorum eis] eorum illis Weber
Numérotation du verset Dt. 2,23 
Eveos quoque qui habitabant in Aserim usque Gazam Cappadoces expulerunt qui egressi de Cappadocia deleverunt eos et habitaverunt pro illis
Numérotation du verset Dt. 2,24 
surgite et transite torrentem Arnon ecce tradidi in manu tua Seon regem Esebon Amorreum et terram eius incipe possidere et committe adversus10 eum prelium
10 adversus] adversum Weber
Numérotation du verset Dt. 2,25 
hodie incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam in populos qui habitant sub omni celo ut audito nomine tuo paveant et in morem parturientium contremiscant11 et dolore teneantur
11 contermiscant] contermescant Weber
Numérotation du verset Dt. 2,26 
misi ergo nuntios de solitudine Cademoth
ad Seon
interl.| diabolum
regem Esebon
interl.| que dicuntur in baptismo
verbis pacificis dicens
marg.| MISI  ERGO  NUNCIOS etc. Allegorice. Seon diabolum significat quod est germen inutile, vel arbor infructuosa vel elatus. Israel populum christianum, qui per viam mundi huius cupit transire, et ad celestia regna pervenire. Hic mittit ad Seon, verbis pacificis promittens se non habitaturum in terra eius. Sed tantum transiturum et regali via incessurum. Hoc quisque promisit cum primum ad aquam baptismi pervenit, et prima fidei signacula suscepit. Abrenunciavit enim diabolo et pompis eius et operibus et omni servitio et voluptatibus eius. Hoc est quod dicitur: «quia Israel non declinabit in agrum eius, vel in vineam eius, et aquam de lacu eius non potabit», id est disciplinam vel astrologie, vel magice, vel cuiuslibet doctrine que contra pietatem est, amplius non sumet. Sed bibet de fontibus salvatoris, non derelinquet fontem aque, vine ut bibat de fonte Seon, sed incedet via regia que est Christus, qui dicit: «Ego sum via, veritas et vita»c, et Rex secundum illud: «Deus iudicium tuum regi da»d. Non declinabit in agrum, neque in vineam eius ad opera, scilicet vel ad pravos sensus eius. Amorrei loquentes interpretatur vel amaricantes quia Deum ad amaritudinem provocant, et in verbis tantum confidunt, ut poete, astrologi, philosophi, qui inania loquuntur. Regnum autem Dei non est in sermone, sed in virtute. Volunt fideles cum pace transire et pacifici esse etiam cum inimicis pacis, licet eo magis principem mundi offendunt, quo secum illo nolle morari dicunt, nec aliquid (f. 188ra) eius contingere. Inde exacerbatus magis persequitur pericula suscitat, cruciatus intentat, congregat populum suum, exigit confligere adversum Israel. Populus eius sunt principes et iudices mundi cunctique nequitie ministri, qui persequuntur populum Dei. Sed et ipse venit in Iasa, quod interpretatur mandati impletio. Qui enim ad expletionem mandatorum Dei venerit, Seon vel exercitum eius sevientem non timebit. Mandata enim Dei complere est diabolum, et exercitum eius superare. Sic enim conterit Deus Satan sub pedibus nostris et dat nobis potentiam calcandi super serpentes et scorpiones et super omnem virtutem inimici.
c Io. 14, 16.
d Ps. 71, 2.
Numérotation du verset Dt. 2,27 
transibimus
interl.| quasi peregrini et advene
interl.| mudum qui in maligno positus est
publica gradiemur via
interl.| que est Christus communis omnibus
non declinabimus neque ad dexteram
interl.| ut nimis iusti
neque ad sinistram
interl.| ut iniusti
Numérotation du verset Dt. 2,28 
alimenta pretio vende nobis ut vescamur aquam pecunia tribue et sic bibemus tantum est ut nobis concedas transitum
Numérotation du verset Dt. 2,29 
sicut fecerunt filii Esau qui habitant in Seir et Moabite qui morantur in Ar donec veniamus ad Iordanem et transeamus ad12 terram quam Dominus Deus noster daturus est nobis
12 ad] in Weber
Numérotation du verset Dt. 2,30 
noluitque Seon rex Esebon dare nobis transitum
quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum eius
interl.| indurari permiserat exigentibus peccatis
marg.| QUIA  INDURAVERAT. Longa patientia non corrigendo unde in Exodo: «Ego induravi cor Pharaonis»e, et in Psalmo: «Convertit cor eorum ut odirent populum eius»f. Causa vero indurationis additur:   ut traderetur in manus tuas , id est ut contereretur a te, quod non fieret nisi resisteret, nec resisteret nisi induratus esset. Huius rei iustitiam si quesierimus inscrutabilia sunt in iudicia eius, sed iniquitas non est apud Deum.
e Ex. 10, 1.
f Ps. 104, 25.
et obfirmaverat
interl.| Septuaginta: confortaverat quod et in malo accipitur
interl.| in malo
interl.| convertit cor eorum ut odirent eius populum et dolum facerent in servos eius
cor illius ita13 ut traderetur
13 ita] om. Weber
interl.| vincendus
in manus tuas sicut nunc vides
Numérotation du verset Dt. 2,31 
dixitque Dominus ad me ecce cepi tradere tibi Seon et terram eius incipe possidere eam
Numérotation du verset Dt. 2,32 
egressusque est Seon
interl.| diabolus
obviam nobis
interl.| fidelibus
interl.| demonibus vel inimicis visibilibus
cum omni populo suo ad prelium in
Iasa14
14 Iasa] Iesa Weber
interl.| quod est completio mandatorum
Numérotation du verset Dt. 2,33 
et tradidit
interl.| vincendum
eum Dominus Deus noster nobis percussimusque eum cum filiis
interl.| demonibus
interl.| principibus huius mundi et quibuslibet malis
marg.| PERCUSSIMUSQUE  EUM  CUM  FILIIS etc. Qui sunt veri Israelite non carne in Dei sed spiritu. Habitant in omnibus civitatibus amorreorum, cum in omni orbe terrarum Christi Ecclesie propter agantur, et unusquisque nostrum civitas fuit regis Seon, quia regnabat in nobis stulticia, superbia, impietas et omnia que diabolus suggerit. Sed ubi victus est fortis, et vasa eius direpta, facti sumus civitates Israel hereditas sanctorum, excisa prius arbore infructuosa, et deiecto elato rege, et regnante in nobis manusueto. Qui dicit: «Discite a me, quia (f. 188rb) mitis sum et humilis corde etc.»g Nomina quoque locorum conveniunt: Aroer namque sublevans interpretatur. Arnon acervus testimonii. Ab Aroer ergo, que est super ripam torrentis Arnon etc. Quia omnis persona cuiuslibet dignitatis statu superbie vel pompa confidens mundana. Cum persecutoribus qui variis tribulationibus christianos angustant usque ad hereticorum conciliabula, qui testimoniis scripturarum depravatis contra Ecclesiam pugnant, sed resistere non prevalent; traduntur victi in manus sanctorum cum habitaculis suis.
g Mt. 11, 29.
et omni populo suo
Numérotation du verset Dt. 2,34 
cunctasque urbes in tempore illo cepimus interfectis
interl.| in eo quod mali erant et verte impium et non erit
habitatoribus earum viris ac mulieribus et parvulis non reliquimus in eis quicquam
Numérotation du verset Dt. 2,35 
absque iumentis que in partem venere predantium et spoliis urbium quas cepimus
Numérotation du verset Dt. 2,36 
ab Aroer
interl.| quod est sublevans
que est super ripam torrentis Arnon
interl.| acervus tristitie
oppido
interl.| scilicet
quod in valle situm est usque Galaad
interl.| Acervus testimonii
non fuit vicus et civitas que nostras effugeret manus omnes tradidit Dominus Deus noster nobis
Numérotation du verset Dt. 2,37 
absque terra filiorum Ammon ad {t. 1: Erfurt, f. 188rb; facsim., p. 375b} quam non accessimus et cunctis que adiacent torrenti Iaboc15 et urbibus montanis universisque locis a quibus nos prohibuit Dominus Deus noster.
15 Iaboc] scrips. , Ieboc Rusch Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Dt. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=07&chapitre=07_2)

Notes :