Capitulum 8
Numérotation du verset
Dt. 8,1
Omne mandatum quod ego precipio tibi hodie cave diligenter ut facias ut possitis vivere et multiplicemini ingressique possideatis terram pro qua iuravit Dominus patribus vestris
Numérotation du verset
Dt. 8,2
et recordaberis cuncti itineris per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum ut affligeret te atque temptaret et nota fierent
que in tuo animo versabantur utrum custodires mandata eius1 an non?
1 eius] illius
Weber
Numérotation du verset
Dt. 8,3
afflixit te penuria et dedit tibi cibum manna quod2 ignorabas tu et patres tui ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivit3 homo sed in omni verbo
2 quod] quem
Weber
|
3 vivit] vivat
Weber
|
quod egreditur ex ore Domini
Numérotation du verset
Dt. 8,4
vestimentum tuum
quo operiebaris nequaquam vetustate defecit
et pes tuus
non est subtritus en quadragesimus annus est
Numérotation du verset
Dt. 8,5
ut recogites in corde tuo
quia sicut erudit homo filium suum sic Dominus Deus tuus erudivit te
Numérotation du verset
Dt. 8,6
ut custodias mandata Domini Dei tui et ambules in viis eius et timeas eum
Numérotation du verset
Dt. 8,7
Dominus enim Deus tuus introducet te in terram bonam terram rivorum aquarumque et fontium in cuius campis
et montibus
erumpunt fluviorum abyssi
Numérotation du verset
Dt. 8,8
terram frumenti
ordei
vinearum
in qua ficus
et mala granata
et oliveta
nascuntur terram olei
ac mellis
Numérotation du verset
Dt. 8,9
ubi absque4 penuria comedes
4 absque] + ulla
Weber
panem tuum
et rerum omnium abundantia perfrueris cuius
lapides ferrum sunt
et de montibus
eius aeris metalla fodiuntur
Numérotation du verset
Dt. 8,10
ut cum comederis et saturatus5 fueris benedicas
5 saturatus] satiatus
Weber
Domino Deo tuo
pro terra optima
quam dedit tibi
Numérotation du verset
Dt. 8,11
observa et cave nequando obliviscaris Domini Dei tui et negligas mandata eius
atque iudicia
et cerimonias quas ego precipio tibi hodie
Numérotation du verset
Dt. 8,12
ne postquam comederis et satiatus fueris domus6 pulchras edificaveris et habitaveris in eis
6 fueris domus] domos
. Weber
Numérotation du verset
Dt. 8,13
habuerisque armenta et ovium greges argenti et auri cunctarumque rerum copiam
Numérotation du verset
Dt. 8,14
elevetur cor tuum et non reminiscaris Domini Dei tui qui eduxit te de terra Egypti de domo servitutis
Numérotation du verset
Dt. 8,15
et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili in qua erat serpens flatu adurens et scorpio ac dipsas et nulle omnino aque qui eduxit rivos
de petra durissima
Numérotation du verset
Dt. 8,16
et cibavit te manna
in solitudine
quod nescierunt patres tui
et postquam afflixit ac roboravit7
7 roboravit] probavit
Weber
ad extremum misertus est tui
Numérotation du verset
Dt. 8,17
ne diceres in corde tuo
fortitudo mea et robur meum ac8 manus mee hec mihi omnia prestiterunt
8 meum ac]
om. Weber
Numérotation du verset
Dt. 8,18
sed recorderis
Domini Dei tui quod ipse tibi vires prebuerit
ut impleret pactum suum
super quo iuravit patribus tuis
sicut presens indicat dies
Numérotation du verset
Dt. 8,19
sin autem oblitus Domini Dei tui secutus fueris deos alienos9 coluerisque illos et adoraveris ecce nunc predico tibi quod omnino disperias10
9 deos alienos]
inv. Weber
|
10 disperias] dispereas
Weber
|
Numérotation du verset
Dt. 8,20
sicut gentes quas delebit11 Dominus in introitu tuo ita et vos peribitis si inobedientes fueritis voci Domini Dei vestri.
11 delebit] delevit
Weber
Capitulum 8
Numérotation du verset
Dt. 8,1
Omne mandatum quod ego precipio tibi hodie cave diligenter ut facias ut possitis vivere et multiplicemini ingressique possideatis terram pro qua iuravit Dominus patribus vestris
Numérotation du verset
Dt. 8,2
et recordaberis cuncti itineris per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum ut affligeret te atque temptaret et nota fierent
interl.|
tibi vel aliis Deo enim aperta sunt omnia
que in tuo animo versabantur utrum custodires mandata eius1 an non?
1 eius] illius
Weber
marg.|
QUADRAGINTA
ANNIS. Ideo enim per quadraginta annos permisit eos affligi ut cognoscerent quante fragilitatis essent.
marg.|
UT
AFFLIGERET
TE etc. AUGUSTINUS. Hic apertius dictum est, quod alibi genere locutionis obscursum est. Hoc est: temptat nos Dominus Deus noster, ut sciat si diligitis eum, id est sciri faciat quod modo aperte dictum est, ut temptaret te, et nota fierent que in tuo animo versabantur etc. Non enim, ait, ut cognisceret. Quod si dixisset intelligendum erat cognita faceret.
Numérotation du verset
Dt. 8,3
afflixit te penuria et dedit tibi cibum manna quod2 ignorabas tu et patres tui ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivit3 homo sed in omni verbo
2 quod] quem
Weber
3 vivit] vivat
Weber
interl.|
verbum caro factum est etc.
quod egreditur ex ore Domini
marg.|
MANNA. Carnem Christi qua refecti ad veram promissionis terram veniamus. Quadraginta annis manna comedimus, id est toto tempore nostro, quod quatuor vicissitudinibus volvitur, Dominici {t. 1: Erfurt, f. 192vb; facsim., p. 384b} corporis sacramento pascimur.
marg.|
NON
IN
SOLO
PANE
VIVIT
HOMO etc. Spiritualis cibus commendatur, unde anime in eternum victure satiantur. Manna de celo datum carnem Christi significat, qui ait: «Ego sum panis vite, hic est panis qui de celo descendit»a, «quia verbum caro factum est et habitavit in nobis»b. Qui manducat hanc carnem habet vitam eternamc.
a Io. 6, 41.
b Io. 1, 14.
c Cf. Io. 6, 55.
marg.|
NON
IN
SOLO
PANE
HOMO etc. Significat geminam nature nostre substantiam. Homo enim ex anima et corpore constat quod ex terra est terreno aliter cibo, anima vero vivit de verbo Dei. Spiritum vero hominis vivificat spiritus Dei, si tamen homo est in corpore Ecclesie, id est Christi et in fide filii Dei. Ideo addit vestimentum eius vetustate non deficere quia novi hominis conversatio in novitate vite debet permanere cum pes non est subtritus quia gressus operum eius servatur illesus, quia novit Dominus viam iustorum et iter impiorum peribit.
Numérotation du verset
Dt. 8,4
vestimentum tuum
interl.|
conversatio
interl.|
habitus virtutum quem non vult vetustate Deus deficere
quo operiebaris nequaquam vetustate defecit
et pes tuus
interl.|
gressus bonorum operum vel fidei
non est subtritus en quadragesimus annus est
Numérotation du verset
Dt. 8,5
ut recogites in corde tuo
interl.|
quod iustum est
quia sicut erudit homo filium suum sic Dominus Deus tuus erudivit te
Numérotation du verset
Dt. 8,6
ut custodias mandata Domini Dei tui et ambules {t. 1: Erfurt, f. 192vb; facsim., p. 384b} in viis eius et timeas eum
Numérotation du verset
Dt. 8,7
Dominus enim Deus tuus introducet te in terram bonam terram rivorum aquarumque et fontium in cuius campis
interl.|
in Ecclesia doctrine flumina
interl.|
mediocribus
et montibus
interl.|
de montibus, id est doctoribus ad mentes auditorum fluunt
erumpunt fluviorum abyssi
Numérotation du verset
Dt. 8,8
terram frumenti
interl.|
Evangelice doctrine
ordei
interl.|
legalis que duro tegmine littere involuta
vinearum
interl.|
serventis doctrine que letificat cor hominis
in qua ficus
interl.|
dulcedo sapientie
et mala granata
interl.|
congeries virtutum
et oliveta
interl.|
opera misericordie
nascuntur terram olei
interl.|
misericordie
ac mellis
interl.|
dulciflue caritatis
Numérotation du verset
Dt. 8,9
ubi absque4 penuria comedes
4 absque] + ulla
Weber
panem tuum
interl.|
qui de celo descendit
et rerum omnium abundantia perfrueris cuius
lapides ferrum sunt
interl.|
doctrina firma vel sancti invicibiles
et de montibus
interl.|
sanctis eminentibus
eius aeris metalla fodiuntur
interl.|
sonoritas predicationis
Numérotation du verset
Dt. 8,10
ut cum comederis et saturatus5 fueris benedicas
5 saturatus] satiatus
Weber
interl.|
gratias agendo
Domino Deo tuo
interl.|
a quo omnia
pro terra optima
interl.|
Ecclesia
quam dedit tibi
Numérotation du verset
Dt. 8,11
observa et cave nequando obliviscaris Domini Dei tui et negligas mandata eius
interl.|
moralia decem mandata legis scripta in tabulis
atque iudicia
interl.|
discretio boni et mali
marg.|
IUDICIA. Que per Moysen post legem datam diversis temporibus populo precepta sunt que in Exodo iustificationes appellantur.
et cerimonias quas ego precipio tibi hodie
interl.|
circumcisione
marg.|
ET
CERIMONIAS. Circumcisionem ritus sacrificiorum. Unde Ambrosius super epistolam ad Romanos: Triplex, inquit, lex est; prima pars de sacramento divinitatis; secunda congruit legi naturali, que peccatum interdicit; tertia festorum legis, id est sabbata neomenie et circumcisio.
Numérotation du verset
Dt. 8,12
ne postquam comederis et satiatus fueris domus6 pulchras edificaveris et habitaveris in eis
6 fueris domus] domos
. Weber
Numérotation du verset
Dt. 8,13
habuerisque armenta et ovium greges argenti et auri cunctarumque rerum copiam
Numérotation du verset
Dt. 8,14
elevetur cor tuum et non reminiscaris Domini Dei tui qui eduxit te de terra Egypti de domo servitutis
Numérotation du verset
Dt. 8,15
et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili in qua erat serpens flatu adurens et scorpio ac dipsas et nulle omnino aque qui eduxit rivos
interl.|
doctrine scilicet
de petra durissima
interl.|
«Petra autem erat Christus».
marg.|
AC
DIPSAS etc. Genus aspidis que latine dicitur situla, quecumque momorderit siti perit, adeo parva ut cum calcatur non videatur. Cuius venenum ante extinguit quam sentiatur moriturus. Mystice: varii serpentes hereses sunt inter se quidem diverse, sed omnes mortifere.
Numérotation du verset
Dt. 8,16
et cibavit te manna
interl.|
corpore Christi
in solitudine
quod nescierunt patres tui
interl.|
veteris legis
et postquam afflixit ac roboravit7
7 roboravit] probavit
Weber
interl.|
vel probavit
ad extremum misertus est tui
Numérotation du verset
Dt. 8,17
ne {t. 1: Erfurt, f. 193ra; facsim., p. 385a} diceres in corde tuo
interl.|
attribuendo tibi
fortitudo mea et robur meum ac8 manus mee hec mihi omnia prestiterunt
8 meum ac]
om. Weber
Numérotation du verset
Dt. 8,18
sed recorderis
interl.|
cui attribuenda omnia
Domini Dei tui quod ipse tibi vires prebuerit
ut impleret pactum suum
interl.|
promissionem
super quo iuravit patribus tuis
interl.|
firmiter promittendo
sicut presens indicat dies
Numérotation du verset
Dt. 8,19
sin autem oblitus Domini Dei tui secutus fueris deos alienos9 coluerisque illos et adoraveris ecce nunc predico tibi quod omnino disperias10
9 deos alienos]
inv. Weber
10 disperias] dispereas
Weber
Numérotation du verset
Dt. 8,20
sicut gentes quas delebit11 Dominus in introitu tuo ita et vos peribitis si inobedientes fueritis voci Domini Dei vestri.
11 delebit] delevit
Weber
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Dt. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=07&chapitre=07_8)

Notes :