Nicolaus de Lyra

Capitulum 28

Numérotation du verset 1Rg. 28,1 

Factum est autem in diebus illis congregaverunt Philistiim agmina sua ut prepararentur contra Israel ad bellum1. Dixitque Achis ad David : Sciens nunc scito quod2 mecum egredieris in castris tu et viri tui.
1 contra Israel - ad bellum] inv. Weber |
2 quod] quoniam Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 28,2 

Dixitque David ad Achis nunc scies que facturus est servus tuus.
Et ait Achis ad David : Et ego custodem capitis mei ponam te cunctis diebus.
Numérotation du verset 1Rg. 28,3 

Samuel autem mortuus est
planxitque eum omnis Israel et sepelierunt eum in Ramatha3 urbe sua.
3 Ramatha Rusch Clementina ] Rama Weber
et Saul abstulit magos et ariolos de terra, et interfecit eos qui pythones habebant in ventre4.
4 et…ventre] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 28,4 

Congregatique sunt Philistiim et venerunt et castrametati sunt in Sunam. Congregavit autem et Saul universum Israel et venit in Gelboe,
Numérotation du verset 1Rg. 28,5 

et vidit Saul castra Philistiim et timuit et expavit cor eius nimis.
Numérotation du verset 1Rg. 28,6 

Consuluitque Dominum
et non respondit ei neque per sacerdotes, neque per somnia5
5 neque per sacerdotes - neque per somnia] inv. Weber ; somnia] soônia cacogr. Rusch
neque per prophetas.
Numérotation du verset 1Rg. 28,7 

Dixitque Saul servis suis :
Querite mihi mulierem habentem pythonem et vadam ad eam et sciscitabor per illam. Et dixerunt servi eius ad eum : Est mulier habens pythonem in Endor.
Numérotation du verset 1Rg. 28,8 

Mutavit ergo habitum suum, vestitusque est aliis vestimentis, et6 abiit ipse et duo viri cum eo veneruntque ad mulierem nocte et ait : Divina mihi in pythone et suscita mihi quem dixero tibi.
6 et Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 28,9 

Et ait mulier ad eum : Ecce tu nosti quanta fecerit Saul et quomodo eraserit magos et ariolos de terra. Quare ergo insidiaris anime mee ut occidar ?
Numérotation du verset 1Rg. 28,10 

Et iuravit ei Saul in Domino dicens : Vivit Dominus, quia non eveniet7 tibi quicquam mali propter hanc rem.
7 eveniet Amiatinus Λ D Φ Rusch Clementina ] veniet Weber
Numérotation du verset 1Rg. 28,11 

Dixitque ei mulier : Quem suscitabo tibi ? Qui ait : Suscita Samuelem mihi8.
8 suscita Samuelem mihi] Samuhelem suscita mihi Weber
Numérotation du verset 1Rg. 28,12 

Cum autem vidisset mulier Samuelem, exclamavit voce magna et dixit ad Saul : Quare imposuisti mihi ? Tu es enim Saul.
Numérotation du verset 1Rg. 28,13 

Dixitque ei rex : Noli timere. Quid vidisti ? Et ait mulier ad Saul : Deos
vidi ascendentes de terra.
Numérotation du verset 1Rg. 28,14 

Dixitque ei : Qualis est forma eius ? Que ait : Vir senex ascendit, et ipse amictus est pallio. Et9 intellexit Saul quod Samuel esset, et inclinavit se super faciem suam in terra, et adoravit.
9 et Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 28,15 

Dixitque10 Samuel ad Saul : Quare inquietasti me ut suscitarer ? Et ait Saul : Coartor nimis siquidem Philistiim pugnant adversum me, et Deus recessit a me, et exaudire me noluit neque in manu prophetarum, neque per somnia. Vocavi ergo te ut ostenderes mihi quid faciam.
10 dixitque] dixit autem Weber
Numérotation du verset 1Rg. 28,16 

Et ait Samuel : Quid interrogas me cum Dominus recesserit a te et transierit ad emulum tuum ?
Numérotation du verset 1Rg. 28,17 

Faciet enim tibi Dominus11 sicut locutus est in manu mea, et scindet regnum de manu tua et dabit illud proximo tuo David,
11 tibi Dominus Cava Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 28,18 

quia non obedisti voci Domini neque fecisti iram furoris eius in Amalech idcirco quod pateris fecit tibi Dominus hodie.
Numérotation du verset 1Rg. 28,19 

Et dabit Dominus etiam Israel tecum in manu Philistiim cras autem tu et filii tui mecum eritis
sed et castra Israel tradet Dominus in manu Philistiim.
Numérotation du verset 1Rg. 28,20 

Statimque Saul cecidit porrectus in terram, estimuerat enim verba Samuelis12, et robur non erat in eo, quia non comederat panem tota die illa.
12 Samuelis Σ Λ Rusch Clementina ] Samuhel Weber
Numérotation du verset 1Rg. 28,21 

Ingressa est
itaque mulier illa13 ad Saul14, conturbatus enim erat valde. Dixitque ad eum : Ecce obedivit ancilla tua voci tue et posui animam meam in manu mea
13 illa Σ Rusch Clementina ] om. Weber |
14 Saul] + et ait Weber |
et audivi sermones tuos quos locutus es ad me.
Numérotation du verset 1Rg. 28,22 

Nunc igitur audi et tu vocem ancille tue et15 ponam coram te buccellam panis ut16 comedens convalescas et17 possis iter agere18.
15 et R Λ Φ Rusch Clementina ] ut Weber |
16 ut Cava Λ Rusch Clementina ] et Weber |
17 et R Σ Λ D Φ Rusch Clementina ] ut Weber |
18 agere Λ D Φ Rusch Clementina ] facere Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 28,23 

Qui renuit et ait : Non comedam. Coegerunt autem eum servi sui et mulier, et tandem audita voce eorum surrexit de terra et sedit super lectum.
Numérotation du verset 1Rg. 28,24 

Mulier autem illa habebat vitulum pascualem
in domo, et festinavit et occidit eum tollensque farinam miscuit eam et coxit azyma,
Numérotation du verset 1Rg. 28,25 

et posuit ante Saul et ante servos eius qui cum comedissent surrexerunt et ambulaverunt per totam noctem illam.

Capitulum 28

Numérotation du verset 1Rg. 28,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 40ra
Numérotation du verset 1Rg. 28,1 
ad litteram
marg.| marg.| {493} .1. Factum est. Hec est ultima pars principalis huius libri primi : in qua describitur Saulis mors et consummatio per bellum contra Philistheos. primo igitur describitur belli apparatus. secundo David recessus cap. 29. tertio Saulis occubitus c.31. Circa primum sciendum quod propter magnitudinem apparatus in Philisthinorum exercitu Saul territus consuluit Pythonissam. Circa quod primo describitur consultationis occasio. secundo ipsa consultatio, ibi : Dixitque Saul. tertio data responsio, ibi : Dixit autem Samuel. quarto Saulis desolatio, ibi : Statimque Saul cecidit. Circa primum dicitur.
marg.| .2. Congregaverunt Philisthiim. In multitudine magna et valida.
marg.| .3. Dixitque. quia multum confidebat de probitate David et eius fidelitate. Dixitque David ad Achis, etc.
marg.| .4. Nunc scies scilicet pro te contra inimicos tuos, ut dicit hic glo. Interlinearis. Sed videtur quod in hoc David peccaverit. quia si intendebat hoc facere, intendebat pugnare contra fideles pro infidelibus, quod est illicitum. Aut si non intendebat hoc, sed magis contrarium, scilicet iuvare filios Israel contra Philistheos, sicut opinati fuerunt satrape, ut habetur se. cap. sic fuit falsus et proditor intendens nocere ei quem promittebat adiuvare. Dicendum quod David intendebat defendere ipsum Achis, cui tenebatur ex beneficiis receptis, quia Achis ipsum benigne receperat : et sic eum securum fecerat a persecutione Saulis, ut patet ex predictis. nec peccasset hoc faciendo duplici ratione. Una accipitur ex parte Achis, scilicet si habebat iustum bellum contra Saul, quod potuit esse, si Saul qui erat arreptitius a demone aliqua pacta fregerat seu iuramenta cum Philistheis inita, quia talia sunt servanda. unde et Sedechias. 2Par. 36. arguitur. eo quod fregit iuramentum quod fecerat Nabuchodonosor. Quamvis autem filii Israel non possent facere cum Philistheis federa perpetua, eo quod habitabant in terra sibi promissa : tamen ex causa rationabili poterant facere inducias ad tempus, et iuramento firmare ut patet ex supradictis, Alia ratio accipitur ex parte ipsius David, qui habebat ius in regno Israel : et ideo poterat illud acquirere virtute armorum facultate occurrente : {494}et in tali bello iusto poterat licite uti Philisthinorum confortatione et auxilio. Cogitabat enim probabiliter quod si Philisthei haberent victoriam, Achis ei amicus et favorabilis eum iuvaret ad possidendum regnum. quia habita victoria Philisthei illud regnum non possederunt, sed in terram suam reversi fuerunt : et Isboseth filius Saul successit in regno, ut habetur infra 2. lib. 2. cap. Ex dictis patet argumentum factum ad contrarium.
marg.| .5. Samuel autem. Licet mors eius supra descripta fuerit 25. cap. tamen hic repetitur, quia erat excitandus de proximo ad denuntiandum Saulis casum.
marg.| .6. Et Saul. Istud ponitur hic ad declarationem sui facinoris, quia quod destruxerat quasi zelo legis iterum requisivit. Dicunt tamen aliqui quod eos interfecit, eo quod vaticinabantur David regnaturum post eum.
marg.| .7. Et interfecit. Hoc non est in hebreo, nec est de textu : sed primo videtur per modum glosse appositum, postea per scriptores textui insertum. sequitur :
marg.| .8. Consuluitque dominum etc. quia eos occiderat, excepto Abiathar qui erat cum David.
marg.| .9. Neque per. Dicunt hic aliqui, quia in tali requisitione debebant ieiunia et orationes precedere, quod non fecit Saul.
marg.| .10. Neque per prophetas. isti fuerant discipuli Samuelis.
marg.| .11. Dixitque. Descripta occasione consulendi Pythonissam, scilicet timore Saulis de apparatu Philisthinorum et negatione divini responsi, hic consequenter describitur Pythonisse consultatio. Ad intellectum tamen sequentium queritur, utrum in tali suscitatione apparuit ipse Samuel vel malignus spiritus in eius specie. Et arguitur primo quod fuerit ipse Samuel : quia scriptura hic de ipso loquitur tanquam de persona ipsius, nominans ipsum pluries proprio nomine. Et ideo videretur falsitatem pretendere nisi ipse fuisset. Item magna irreverentia facta fuisset sancto, si malignus spiritus toties in Scriptura sacra nominatus fuisset nomine ipsius. Item Eccles. 46. dicitur de ipso : Et post hoc dormivit, et notum fecit regi, et ostendit illi finem vite sue, etc. Item dicit certitudinaliter verum de futuris contingentibus, s. de morte Saul et filiorum eius, et de debellatione sui exercitus. et videtur fuisse verus propheta Samuel, et non malignus spiritus, qui est mendax et {495}pater mendacii, ut habetur Io. 8 s. In contrarium arguitur per Glossam que habetur Is. 29 que dicit sic : Pythonissa non suscitavit Samuelem, sed evocavit demonem.
marg.| Item Deus nolebat respondere Sauli per prophetas vivos, ut patet ex predictis : et multo minus per mortuos, ut videtur. Item, ille qui apparuit dixit Sauli : Cras mecum eris. cum igitur Saul esset reprobatus, et igne gehenne cruciandus, videtur quod ille qui sibi apparuit malignus spiritus fuerit eidem igni deputatus. Item ille qui apparuit permisit se adorari a Saule. quod non permisisset sanctus Samuel cum solus Deus sit adorandus, et ideo videtur quod fuerit malignus spiritus talis honoris cupidus. Item si fuit Samuel, aut apparuit divina virtute, vel magica. Non primo modo, quia sic Deus multum favisset arti magice faciens apparere Samuelem ad invocationem Pythonisse, quod omnino videtur falsum et irrationabile. Nec secundo modo, quia ars magica nullam virtutem habet de se, sed demones per aliqua pacta cum magis inita voluntarie apparent vel aliqua faciunt, ut homines teneant in errore. Si igitur Samuel virtute magica apparuit, hoc fuit quia demon ipsum adduxit. Tunc queritur aut fuit adductus voluntarie et sic demoni consensit et in malo actu, quod est inconveniens, cum esset in parte sanctorum. Aut coactus per demonem et hoc videtur inconveniens, quia demones super sanctos defunctos nullam habent potestatem.
marg.| Responsio, ad questionem istam respondet Augu. In epistola ad Felicianum, cuius responsio ponitur in glo. super locum istum. et tangit ibi duplicem opinionem vel dicendi modum. Primus est quod fuerit anima Samuelis ipsi Sauli apparens. et hoc secundum ipsum potuit esse dupliciter. Uno modo per demonem eam ad hoc adducentem, tamen ex permissione divina ex aliqua ratione nobis occulta. Sicut Christus permisit se a diabolo assumi et super pinnaculum templi portari et super montem excelsum collocari, ut habetur Mt. 4. Et ideo nullum inconveniens videtur, quod talia permissus fuerit facere in anima Samuelis, que longe incomparabiliter minor fuit ipso Christo, et aliquam figuram facere seu ostendere per quam appareret Sauli quasi in proprio corpore et habitu, ut littera pretendit. Alio modo, quod ista apparitio non fuerit aliqualiter arte magica seu potestate diabolica ad hoc permissa, sed divina virtute hoc faciente ex sua dispositione que Pythonissam et demonem latebat, ut Sauli propter sua demerita sententia divina super eum futura de proximo per Samuelem denuntiaretur. sicut per ipsum viventem reprobatio a regno sibi fuerat ante denuntiata, sicut dictum fuit supra 15. Alium vero modum dicendi ponit Aug. In ea epistola, quod non fuerit Samuel, sed malignus spiritus apparens in eius effigie. Dicit enim Apostolus 2.Cor. 11. quod ipse sathanas transfigurat se in angelum lucis, et multo fortius ut videtur potuit se transformare in similitudinem Samuelis tamen Deo hoc permittente in utraque transfiguratione, sine qua nihil potest facere. Adducit etiam ad hoc aliquas rationes tactas in arguendo pro parte ista, et ad hoc videtur magis declinare agens de prestigiis demonum, ut habetur in decretis 26.q. 5 capitulo nec mirum. Dicendum igitur, quod si decretum allegatum habeatur pro determinatione ecclesie, tenenda est ista pars determinate. Si autem non sit determinatio ecclesie, ut probabiliter videtur, tum quia Aug. cuius est decretum utrumque modum dicendi ponit ut probabilem et rationabilem in epistola ad Simplicianum, tum quia post compilationem decretorum expositores sacre scripture predictos modos recitaverunt et scripserunt tanquam probabiles et rationabiles, quod non fecissent si unus dicendi modus esset ab ecclesia determinatus, nisi forsitan ex ignorantia huius determinationis, quod non videtur eis imputandum. Et ideo si illud decretum non sit determinatio ecclesie, videtur (absque tamen assertione) quod probabilior sit modus dicendi, quod anima Samuelis virtute divina et eius dispensatione apparuerit modo predicto ad annuntiandum Sauli divinam sententiam. quia huic dicto magis videtur concordare tex. Bibliorum hic et in Ecclesiastico, ut supra alleg<orice> est pro ista parte. Ad hoc etiam faciunt rationes supra inducte. hoc etiam dictum {496}tenent omnes Hebr. doct. Istud etiam dictum videtur concordare ei quod habetur in libro Nm. In casu quantum ad aliquid simile. Dicitur enim ibi : 82 capitulo et 23. quod Balaam magus et ariolus quater quesivit responsum demonis in domo sua, et bis cum Balac, et tunc secundum omnes docto. catholicos, demon virtute divina fuit prohibitus dare ei responsum, et angelus bonus dedit sibi responsum sue voluntati contrarium. Nec Deus in hoc vel angelus bonus mago vel magice arti favebat, sed magis effectum artis magice impediebat. Sic videtur in proposito rationabiliter posse dici quod demon fuit prohibitus ad vocationem Pythonisse venire. Ad hoc enim illa ars ordinatur, ut ab omnibus tenetur. et patet per glo. Is. superius allegatam, quod divina virtute et voluntate apparuit Samuel annuntians Sauli contrarium voluntati sue. Tenendo igitur modum istum, ad ea que obiiciuntur in contrarium potest responderi. Ad primum dicendum quod Pythonissa non suscitavit Samuelem, sed illum Deus apparere fecit, ut dictum est, sed ipsa vocavit demonem, qui tamen fuit prohibitus venire, ut dictum est, et sic illa glo. non est huic modo dicendi contraria, quamvis non sit magne auctoritatis, cum sit quedam glo. magistralis. Ad secundum, dicendum quod non fuit sine causa quod Deus magis respondit Sauli per Samuelem iam defunctum, quam per prophetam vivum, ut patet ex supradictis. Ad tertium dicendum quod Samuel permisit se adorari adoratione dulie. nec hoc fuit malum. sicut et David permisit se adorari a Nathan propheta ut habetur 3Rg. 1. Ad quartum dicendum quod Samuel dixit Sauli ipsum fore secum in crastino id est in statu defunctorum, nec plus sonat auctoritas, quia si sonaret statum sanctorum, eadem ratione adduceretur ad oppositum, quia dixit Sauli ; Cras tu et filii tui eritis mecum. Ionathas autem ibidem interfectus erat valde bonus vir et perfectus, ut patet ex supradictis in pluribus locis. propter quod tenendum est quod receptus fuit in parte sanctorum. Et ideo si ex Saule arguitur apparuisse demonem, eadem ratione ex Ionatha arguitur ipsum fuisse Samuelem. Ad quintum dicendum quod Samuel fuit adductus virtute divina, non in favorem artis magice, sed magis in impedimentum, ut patet ex dictis in questione. Verum quia Aug. videtur magis declinare ad alium dicendi modum, ut dictum est. ideo similiter solvenda sunt argumenta in contrarium facta. Ad primum dicendum quod rerum similitudines in Sacra Scriptura frequenter nominantur nominibus rerum, ut patet Gn. 41.a. ubi dicitur quod Pharao vidit septem spicas et septem boves, et tamen certum est quod non vidit nisi earum similitudines. Et eodem modo sicut dicit Aug. effigies Samuelis per demonem representata hic vocatur nomine ipsius secundum istum dicendi modum. Nec ex hoc scriptura inducit aliquid falsum, sicut nec Gn. 41. ubi similitudines boum vocat boves, sed dat studiosis occasionem querendi sanum intellectum ex circumstantiis facti et aliis locis scripture. Nec propter hoc facta est irreverentia sancto, quia talis denominatio est equivoca, ut patet. Et eodem modo solvitur illud, quod inductum fuit de Ecclesiastico. Ad aliud dicendum quod non est inconveniens demones predicere veraciter aliqua futura contingentia, que habent per revelationem a sanctis angelis secundum divinam ordinationem nobis occultam, et aliquando coguntur ad hoc, sicut patet in multis locis, et potest dici quod sic fuit in proposito, ad denuntiandum sententiam divinam ipsi Sauli, eo quod non erat dignus quod sibi responderetur per angelos sanctos vel prophetas. His dictis revertamur ad litteram exponendam de consultatione Pythonisse. ubi primo ponitur eius inquisitio, cum dicitur.
Numérotation du verset 1Rg. 28,ad litteram 
marg.| .1. Querite. Dicunt Hebrei, quod hoc dixit Saul duobus sibi familiaribus et secretis scilicet Abner et Amase. secundo ad eam perventio, cum dicitur.
marg.| .2. Mutavit scilicet ne ab ea cognosceretur, quia tunc non fuisset ausa suam artem exercere. Item quia Saul volebat alios latere, quod consuleret Pythonissam. et propter istas duas causas subditur :
marg.| .3. Veneruntque ad mulierem. ut eius negotium esset occultum. Tertio ponitur eius consultatio, cum dicitur.
marg.| .4. Divina. Illa autem timente hoc facere Saul eam assecuravit etiam{497}iuramento. et tunc illa consensit dicens : Quem suscitabo.
Numérotation du verset 1Rg. 28,ad litteram 
marg.| .1. Cum autem vidisset. secundum veritatem, iuxta primum modum dicendi superius positum, vel demonem in effigie Samuelis iuxta secundum.
marg.| .2. Exclamavit. pre timore Saulis, quem tunc scivit esse presentem. Si autem queratur quomodo scivit ? Respondent Hebrei communiter, quod hoc fuit, quia quando alius a rege petebat aliquem suscitari per artem Pythonicam, primo apparebat ex parte pedum, quando autem rex hoc faciebat, primo apparebat ex parte capitis propter reverentiam regis. Alii dicunt, et videtur verius, quod ille, qui apparuit hoc sibi dixit.
marg.| .3. Deo s vidi id est homines divinos, ut dicunt Hebrei, dicentes, quod duo fuerunt, scilicet Samuel et Moyses. Cuius rationem assignant, quia Samuel timuit vocari ad divinum iudicium, ideo adduxit secum Moysen, ut esset sibi testis, quod legem integraliter observasset. Sed hoc videtur fictitium, quia propheta Samuel ante tempus iudicii sciebat Christum venturum. Videtur etiam textui contrarium, quia statim subditur :
marg.| .4. Qualis est forma. In singulari, et ita est in hebreo, et ideo dicendum quod solus Samuel apparuit. Et ponitur hic deo s in plurali pro Deum, {498}sicut Ex. 32. Isti sunt dii tui Israel et tamen erat ibi tantum unum idolum.
marg.| .5. Et intellexit. secundum veritatem, vel secundum apparentiam secundum duos modos supradictos, et ita intelligatur istud nomen hic, et in aliis. Fuerat enim Saul in sepultura Samuelis, prout dictum fuit supra 15 capitulo et vidit eum sepeliri in habitu suo sicut religiosum, quia primo congregavit homines religiose viventes sub ipso, ut patet ex superioribus, et ideo ex figura, et etate, et habitu sibi relatis per Pythonissam Saul coniecturavit, quod esset Samuel, patet etiam ex hoc, quod licet Saul audiret verba Samuelis, non tamen eum vidit, nec alii, qui erant cum eo, sed solum Pythonissa. Dicunt etiam Hebrei, quod solus Saul audivit verba Samuelis cum eo loquentis. Et hoc satis videtur ex circunstantia littere. Tum quia mulier illa rogavit eum comedere, tum quia nec ipsa, nec illi, qui erant cum eo suaserunt sibi absentare se a periculo, vel a prelio futuro, ubi erat moriturus, videtur tamen probabiliter, quod hoc fecissent si verba Samuelis audissent. Cetera patent ex dictis.
marg.| .6. Et ait Saul. Hic consequenter ponitur Samuelis responsio. Et patet littera ex predictis usque ibi :
Numérotation du verset 1Rg. 28,ad litteram 
marg.| marg.| {499} .1. Et dabit illud. Quia propter peccatum principis bene puniuntur subditi pena temporali, et etiam morte corporali, et maxime, quia multi erant fautores Saulis, et consentanei in malis suis.
marg.| .2. Cras autem. Istud iam expositum est supra.
marg.| .3. Statimque. Hic consequenter ponitur Saulis desolatio, tum propter Domini sententiam, tum propter debilitatem, cuius causa tangitur, cum dicitur.
marg.| .4. Quia non id est cibum aliquem, consequenter ponitur eius aliqualis consolatio, et primo ex parte mulieris invitantis eum curialiter, et obnixe ad accipiendum cibum, dicens.
marg.| .5. Ecce obedivit. et in facto mihi periculoso, ideo subditur :
prol.| {500}
marg.| .6. Et posui id est feci opus ad tuam petitionem sub pena mortis prohibitum, quasi dicat ex hoc debes inclinari mee petitioni, secundo ex parte sociorum tuorum, cum dicitur.
marg.| .7. Cegerunt autem. precibus importunis, et sic aliqualiter consolatus eis acquievit.
marg.| .8. Mulier autem. In Hebre. habetur : presepiatum id est in pre sepio impinguatum.
marg.| .9. Tollensque. In fundendo aquam, ut inde faceret pastam.
marg.| .10. Et coxit. quia non habebat tempus fermentandi.
marg.| .11. Qui cum comedissent, etc. confortati cibo.
marg.| .12. Et ambulaverunt. ubi apparet mirabilis probitas, et animositas Saulis, qui ita festinavit redire ad populum suum, ut esset cum eo in prelio, in quo sciebat se moriturum.
Numérotation du verset 1Rg. 28,moraliter 
marg.| marg.| {493} Vidit Saul. quesierat enim mortem David cum magna solicitudine et labore, cuius tamen innocentiam pluries probaverat : et quoniam ipsum pluries terruerat iniuste : ideo dominus terrorem ab adversariis suis immisit sibi iuste. Sap. 11 capitulo Per que peccat quis, per hec et torquetur. unde et subditur :
marg.| .8. Consuluitque dominum. Responsio per somnia est interius, et ideo significat consolationem interiorem a Deo datam, que negata est Sauli, et iuste, ut patet ex dictis. Responsio per sacerdotes {494}signat effectum orationis ecclesie, quam non habent homines obstinati contra innocentes, qualis erat Saul. Et ideo non habuit responsum per sacerdotes, nec eis consimiles. Responsio vero per prophetas signat consilium bonorum et prudentium, propter quod prophete videntes antiquitus appellabantur 1Rg. 9.b. Qui hodie dicitur propheta, olim appellabatur videns. Hoc autem responsum obstinati non querunt, nec ei acquiescunt, sed querunt responsum a Pythonissa : per quam significantur mali homines artibus prohibitis utentes, vel quia in malis obstinati instinctus diaboli prosequuntur.
Numérotation du verset 1Rg. 28,additio 1 
prol.| {499}In capitulo 28. ubi dicitur in postilla Dixitque David ad Achis : Nunc scies, que facturus est servus tuus, scilicet pro te contra inimicos tuos.
prol.| Nulla rationum in postilla allegatarum videtur efficax ad excusandum David a peccato, si impugnasset populum fidelium pro infidelibus David enim licet fuit unctus in regem Deo iubente per Samuelem ut patet sup. 16. ex hoc non sequitur, quod habuisset ius in regno ad executionem regie potestatis in populo Israel, donec populus recepisset eum supra se in regem. Cuius ratio est. Nam in institutione regis a Deo per legem ordinata duo requirebantur. Unum ex parte instituentis, s. quod divina providentia fuisset electus : Aliud ex parte populi, s. quod talem electum a Deo in regem populus reciperet, ponendo ipsum electum supra se regem, quod clare denotant verba Dt. 17. ubi de institutione regia agitur. Legitur enim ibidem : Ipsum pones super te regem, quem dominus Deus tuus elegerit. Ex quibus verbis patet, quod acceptatio populi requirebatur ad executionem regie potestatis post divinam electionem, quod est propositum. Quod etiam manifeste patet fuisse observatum in ipso Saul, qui licet prius fuerat unctus in regem a Domino Deo {500}per Samuelem, ut patet sup. 10 capitulo ulterius habuit institui a populo ipsum in regem recipiendo, ut patet sup. 11. Preterea confirmantur predicta sic : Nam si David fuisset rex, et haberet ius in regno ante mortem Saul, et antequam fuisset receptus in regem, tunc Saul in sequendo David hostiliter, esset proditor manifestus, et crimen lese maiestatis incurrisset, et per consequens David meritorie potuisset, et etiam debuisset occidere eum tanquam proditorem manifestum sibi de iure subditum, cuius oppositum fecit occurrente sibi opportunitate, ut supra 24. ca. ubi David servis suis volentibus Saulem occidere, ait : Absit a me facere rem hanc Domino meo Christo Domini . Inquibus verbis duo ostendit. primum, quod talis occisio esset nefanda, sive illicita, cum dicitur : Absit, etc. secundum, quia reddens rationem primi confitetur, quod Saul erat dominus ipsius David quod minime posset esse si David pro tunc fuisset rex Israel, regnum enim non patitur consortem. Idem patet capitulo vigesimosexto, ubi iterum habuit David Saulem in potestate sua, et Abisai, et aliis suis volentibus eum occidere, similiter respondit addendo : Vivit dominus nisi dominus percusserit eum, vel dies eius venerit, vel in prelio descendens, etc. quasi dicat licet ille sit dignus morte propter persecutionem meam iniustam, et alia sua demerita, non tamen eius iudex sum superior, sed solum Deum habet superiorem, qui possit {501}eum occidere modis predictis. unde subdit. Absit a me mittere manum meam in Christum Domini. Ex quo patet manifeste, quod David reputabat Saulem in vita sua regem suum, et dominum, licet tyrannum, et pessimum. Item patet de David, qui licet fuisset a Domino unctus in regem, ut dictum est, sup. 16. fuit tamen institutus per tribum Iude in regem super eamdem tribum in Hebron, ut infra 2Rg. 2. Et iterum tertio per alias tribus fuit in regem institutus super Israel ut 2Rg. 5. unde cum David numquam fuit in vita Saulis institutus rex per populum, sequitur, quod numquam in eo tempore habuit ius in regno, licet haberet ius ad regnum, nec habuit executionem regie potestatis. Nec valet contra premissa dicere, quod David vocat Saulem dominum suum ex quadam humilitate seu reverentia unctionis, quam habuerat, non autem ratione superioritatis, aut maioritatis. Nam hoc esset de directo contra rationem Christi factam Phariseis, Mt. 22.d. ubi dicit. Si ergo David vocat eum dominum quomodo est filius, etc. Christus enim voluit ostendere Phariseis, quod in Christo promisso erat divina natura, ex eo, quod David cum esset pater eius vocabat eum dominum, cum dixit : Dixit dominus Domino meo. unde in Christo ponenda erat alia natura excellentior, quam humana, per quam Christus esset superior, et dominus ipsius David, prout ipse postillator ibidem diffusius declarat. Que quidem ratio Christi non esset efficax, si rationabiliter posset dici quod David ex humilitate seu reverentia unctionis Christi futuri vocabat eum dominum. unde necesse est dicere, quod David vivente Saul, etiam post primam unctionem erat inferior, et subditus ipsi Sauli, et sic non poterat Saule vivente regnum Israel iuste sibi vendicare. Et sic ratio postillatoris ex hac parte sumpta non excusaret ipsum David. Similiter nec alia ratio per ipsum postillatorem assignata sufficit ad excusationem ipsius David. Tum quia non apparet in textu, quod Saul fregisset aliqua pacta, vel iuramenta cum Philistheis inita, sicut patet de Sedechia cum Nabuchodonosor. Tum quia posito per casum, quod Achis haberet iusta causam contra Saulem, adhuc ex hoc non sequeretur, quod bellum iustum esset, quia requireretur auctoritas principis, ut in secunda secunde. q. 40. art. 1. In corpore artic. que quidem auctoritas non posset prestari ab Achis respectu ipsius David, cum non esset eius princeps, ut dictum est, licet ei esset obligatus ex beneficiis impensis, que quidem beneficia impensa ipsi David a rege Achis non solvebant ipsum a subiectione, qua tenebatur ipsi Saul, nec a fidelitate, quam tenebatur observare suis fratribus s. filiis Israel, licet tamen per alias rationes obligaretur David servire ipsi Achis, s. ratione beneficii, ut dictum est. Et ideo ad excusandum in hoc loco David a peccato, aliter posset dici, s. quod David numquam determinavit se ad bellandum contra filios Israel, nec contra Saulem, qui erat rex suus, et ideo numquam dixit, nec asseruit regi Achis, quod ipse pugnaret contra regem Israel, et suos, sed tamen dixit : Tu scies quid facturus sit servus tuus, que verba sunt manifeste indeterminata, possunt enim continere veritatem tam ex hoc, quod pugnasset contra Saulem, et suos, quam etiam ex hoc, quod nihil contra eos fecisset, sicut de facto contigit. Unde in hoc verisimiliter estimandum est, quod David, qui in factis suis a Deo singulariter dirigebatur ut in processu gestorum suorum satis patet, videns se in hac anxietate seu perplexitate, quia si adiuvisset Philistheos, adversaretur populo Dei, et regi suo debitam subtraheret fidelitatem, s. Sauli regi Israel, si autem non adiuvisset regem Achis, esset sibi manifeste ingratus. Idcirco divine providentie, se committebat, sicut in ceteris suis causis. unde super hoc spectabat divinam directionem seu inspirationem, ad hoc, quod ipse excusaretur a committenda proditione contra regem Israel, et exercitum eius : similiter, et excusaretur ne esset ingratus regi Achis. Quod etiam quasi miraculose sic fuit factum, ut patet in littera. Nam disponente Deo de voluntate Philisthinorum recessit ab eius consortio sine aliqua nota ingratitudinis, nec etiam pugnavit contra exercitum Israel, sed potius contra hostes Dei, s. Amalecitas. Nec gl. Interlinearis allegata per postillatorem contra hoc facit, ubi dicit quod faciet servus tuus, contra inimicos tuos : Nam ista verba glosse sunt indeterminata, sicut verba textus, non enim dixit. Tu scies, quod pugnabo contra inimicos tuos, quia sic dixisset mendacium seu falsum, sed solum dixit. Tu scies, etc. quod habet duplicem causam veritatis, ut dictum est supra.
Numérotation du verset 1Rg. 28,additio 2 
prol.| In eodem capitulo 28 ubi dicitur in postilla : Alium vero modum dicendi ponit August. In eadem epistola, scilicet quod non fuerit Samuel, sed malignus spiritus apparens in eius effigie.
prol.| Recte intuenti verba Aug. manifeste constat de mente illius esse, quod ista apparitio Samuelis fuisset prestigiosa, et demoniaca, nam in epistola ad Simplicianum, que super hunc passum in glo. ponitur, licet duos modos dicendi proponat, non tamen equaliter. In illo enim modo ubi dicit quod spiritus Samuelis apparuisset, talia autem verba ponit, s. non est absurdum credere aliqua dispensatione permissum fuisse, etc. que quidem verba si ponderentur, non asserunt, non esse inconveniens, neque falsum hoc credere, sed solum dicunt non esse absurdum, multa enim non sunt absurda, que tamen sunt falsa, vel inconvenienter dicuntur. In capitulo {502}vero, nec mirum. per postil. alleg<orice> totaliter, et indistincte tenet unam partem, s. quod non Samuel secundum veritatem apparuit, sed demon in eius specie. Cum igitur secundum veritatem hec sit propria opinio Augu. et non sit alius de doctoribus ecclesie approbatis, qui oppositum videatur tenere, satis debet sufficere ad auctoritatem, etiam si per ecclesiam hic non determinetur, unde et si aliqui doctores in hoc loco utrumque modum dicendi proponant, hoc est ad sufficientiam distinctionis ostendendam, quamdistinctionem ipse Aug. posuit, ut dictum est. Circa quod ulterius attendendum, quod principales oppositam opinionem tenentes, sunt Hebrei, et eorum sequaces, qui intantum adherent littere, ut credant, quod ubicumque, dicitur Samuel, intelligatur in persona, propria, et non in eius similitudine, cuius tamen oppositum satis deducitur per exempla sacre scripture ab Aug. In capitulo nec mirum, prefato alleg<orice> que per postil. aliqualiter hic colliguntur. Eodem modo Hebrei in hoc loco incidunt in alium errorem ex nimia adherentia littere. Dicunt enim Moysen, et Samuelem resurrexisse ex hoc, quod Pythonissa dixit in plurali, deo s vidi ascendentes de terra.quorum fundamentum nihil valet cum pluries in Scriptura plurale accipiatur pro singulari, ut in postilla allegatur. Dimittere igitur propriam opinionem Aug. que mentem littere scrutatur, et adherere Hebreistis, qui superficiem littere tamen inspiciunt, valde irrationabile videtur. Sed attendendum est, quod licet omnes auctoritates, que videntur prima facie contra opinionem Aug. facere, sunt sufficienter solute ab Aug. In capitulo nec mirum supra dicto, ista tamen auctoritas Eccl. 46. per postil. alleg<orice> ubi dicitur de Samuele. Post hoc dormivit, et notum fecit regi, et ostendit illi finem vite sue.videtur facere specialem difficultatem contra opinionem Aug. predictam. Nam in illa auctoritate de uno, et eodem supposito asseritur, quoddormivit, et quodnotum fecit regi, etc. Si enim demon tantummodo apparuit Sauli, et notum fecit ei finem vite sue, quomodo de eodem dicitur quod dormivit, diabolus enim numquam dormit, nec requiescit. Ad quod dici potest, quod verum corpus Samuelis in sepulchro iacens cum proprio habitu in quo sepultus fuit, virtute magica Deo permittente apparuit ipsi Sauli, in quo corpore demon loquebatur, ex quo non attribuitur Samueli aliquod inconveniens, cum tale corpus post anime separationem careat intellectu, et sensu similiter, et velle, et nolle. Et iste modus suscitandi proprie est necromanticus, necromantia enim secundum eius interpretationem est divinatio per mortuos. Quod quidem corpus, s. Samuelis Samuel potuit in Sacra Scriptura vocari, sicut in aliis, quam plurimis locis sacri eloquii defunctorum corpora eisdem nominibus vocantur, quibus in vita consueverunt nominari. Unde Gene. 35.d. Ubi sepelierunt Abraham, et Saram uxorem eius. Ibi sepelierunt Isaac, et uxorem eius Rebeccam, etc. Constat autem, quod illorum corpora fuerunt sepulta, non autem eorum anime. Pari modo vulgariter corpus defuncti nominatur eodem modo quo prius, cum anima fuerat sibi coniuncta. Communiter enim dicitur hic iacet talis, vel talis. Huic etiam dicto consonat illud, quod legitur in presenti c. et in persona Samuelis. Quare inquietasti me, ut suscitarer ? quod potest referri ad corpus Samuelis tantum, qui Samuel nominatur modo predicto, qui quidem modus non est alius ab eo quem Aug. tenet, sed sub eodem continetur, si verba Aug. ad Simplicianum, ubi narratur hec sua propria opinio bene considerentur. Dicit enim ibi sic. Vel non vere spiritus Samuelis a requie sua est excitatus, sed aliquod phantasma, et illusio, etc. Ubi advertendum, quod non dixit non vere corpus Samuelis est excitatum, sed spiritus Samuelis, excludit enim spiritum Samuelis a suscitatione, non tamen eius corpus, quod quidem corpus cum illusione imaginaria diaboli vivum apparebat, et loquebatur, et poterat vocari Samuel ratione predicta. Et iste modus dicendi seu declarandi mentem Aug. videtur satis sufficere etiam illis, qui volunt minus litteralizare.
Numérotation du verset 1Rg. 28,replica 
prol.| REPLICA: In capitulo 28. ubi postillator adducit certas excusationes pro David, cum dixisset ad Achis. Nunc scies, que facturus sit servus tuus. Burgens.volens illas excusationes non sufficere, ut a peccatis excusare David valeant, addit aliam excusationem, dicens verba David fuisse indeterminata, sicut sunt quorum veritas sumi potest ex duobus s. sive pugnarem, sive non. Contra arguitur sic per illa verba ipse David, aut aliquid intendebat, aut nihil, si nihil, igitur mentiebatur, et peccavit. Si aliquid, aut quod voluit pugnare contra Israel, aut quod noluit, si primum, peccasset volendo pugnare contra fratres suos fideles pro infidelibus si secundum, igitur propositum habuit fallendi Achis, quod est peccatum ingratitudinis. Sed David videtur determinasse illa verba indeterminata, cum infra 29. cap. amotus per regem Achis dixit regi. Quid invenisti in me, ut non pugnem contra inimicos Domini mei ? ubi apparet se determinasse ad pugnandum ad modum loquendi postil. Et videtur, quod non oportuit tantum laborare pro excusatione David a peccato. Si enim poneretur, quod David verbis illis indeterminatis habuisset propositum paralogisandi Achis, esset peccatum venia dignum, videlicet infideli fidem non servare, potissimum quando fidei observantia vergeret in deteriorem exitum, scilicet contra populum Dei, et proprium pugnare. Nec puto errorem concedere David quantumcumque a Deo dilectum, et directum peccasse venialiter, quia post regnum adeptum sepe legitur peccasse mortaliter.
prol.| {503}In eodem capitulo ubi de apparitione Samuelis, (ut patet in historia Urie) postilla. adducit duas opiniones, quarum una opinatur Samuelem in propria persona apparuisse, alia opinatur non Samuelem, sed diabolum in eius specie apparuisse. Et utramque opinionem ponit beatus Aug. ad Simplicianum, cuius auctoritas ad ducitur in Glossaordinaria ubi beatus Aug. respondit ad rationes utriusque opinionis, per hoc dans intelligere, quod utraque pars opinabilis est, unde quamvis In capitulo nec mirum 26. q.5. ad secundam opinionem appareat inclinatus, dicit tamen aliam non esse absurdam. Et cum ad primam postil. tribus rationibus et auctoritatibus inclinatur : Burgens. putat ipsum commisisse crimen lese maiesta. eo quod opinionem, quam beatus Aug. tenet, ipse declinat, cum tamen beatus Aug. In huiusmodi opinionibus consensum aliorum non efflagitet, ut haberi potest ab eo. 4. super Gn. ad litteram 19 capitulo et 22. sciens, quod in materia opinabili sapiens non absurde contradicit sapienti, imo expedit contrarias in studiis ecclesiasticis esse opiniones ad exercendum ingenium, et excutiendum studentium pigritiam. Nam propter easdem rationes idem Beatus Aug. 1. super Gene. contra Manicheos dicit ecclesie proficere hereses insurgentes. vide de hoc in primo correctorio huius operis, auctoritas igitur beati Aug. nec etiam decreti in materia opinabili compellit quominus quelibet pars opinabilis teneri potest quo usque per ecclesiam altera pars fuerit determinata, quia ex tunc cessat opinio quando incipit esse veritas determinata. Nunc autemBurgens. hec omnia egre ferens, opiniones beati Aug. nititur defendere alia tamen via incedens, quam beatus Aug. quia beatus Aug. Incedit via probabili. Burgens.autem innititur temeritati. Nam rationes et verisimilitudines per postil. pro opinione contraria inductas non solvit, ut patet, sed solum laborat circa auctoritatem adductam de Eccles. 46. dicens illam facere specialem difficultatem contra beatum Aug. sicut et facit. Nam in auctoritate illa dicitur Samuel dormivisse, et tunc notum fecisse regi finem vite sue, et exaltasse vocem suam de terra in prophetia, que omnia demoni ascribi non possunt, demon enim numquam dormit, contra primum, sed nec propheta dici potest contra secundum. Loquitur igitur illa auctoritas de persona Samuelis divina dispensatione suscitata, non ad factum Pythonisse, nec ad meritum Saulis, sed ad confirmandam finalem scissuram regni de manu Saul, quam ipse Samuel cum viveret, predixit, ut patet supra Et habet hoc factum aliquod simile cum facto Ochozie regis Israel, qui misit ad consulendum Beelzebub Deum Accaron, sed divina dispensatione impedita est consultatio, et missus est Helias, ut patet 4Rg. Ita in proposito Saul volens per{504}Pythonissam consulere demonem impeditus est, quia divina dispensatione permissione Samuelis preventus fuit, et hoc intelligens penituit. Sed ad hoc respondendoBurgens. ad dicta. Beatus Augustinus addit, que puto de mente Augustini non fuisse dicit namque, quod dicta auctoritas intelligenda sit de corpore Samuelis in proprio habitu, ut sepultum fuit, quod videlicet virtute artis magice diabolus illud corpus assumpsit pro instrumento sue ludificationis, sed ut verum fatear Burgens. non fuit compulsus illa auctoritate sic dicere. Si enim demum assumpsisset, sicut potest corpus aereum in similitudine, et corporis, et habitus Samuelis, ita vere diceretur Samuel ex illa similitudine, sicut si corpus proprium suffuisset ludificationi, sicut vulgo nominamus imaginem nomine rei, accipiendo signum pro signato, imo, et B. Ambr. dicit in legenda sanctorum Gervasii, et Prothasii, se per puncturam didicisse, quod ei apparens imaginaria visione fuisset S. Paulus Etiam huic modo dicendi videtur repugnare littera huius c. qua dicitur, quare inquietasti me, ut suscitarer, etc. nam cum illud corpus de quo sermo secundumBurgensem caruit intellectu, et sensu, nolle, et velle, non potuit se vere dicere inquietatum, neque suscitatum. Et si Burgens. dixerit illos modos loquendi a demone confictos, non oportuit imo non decuit ad mendacia demonum corpus sancti prophete ponere instrumentum. Nec puto artem magicam, que in corporibus mortuorum divinare consuevit, sine singulari Dei permissione ad corpora sanctorum posse extendi, et cum de huiusmodi permissione in Scriptura nullum reperitur fundamentum, irrationabile videtur, et in iniuriam sanctorum talia confingere, ut argumento utar invalido quo Burgensis uti consuevit. Recedit igitur Burgensis longe ab intentione beati Augustini qui dicit non vere fuisse spiritum Samuelis, sed phantasma, et illusionem, etc. que de reali corpore Samuelis vera non sunt. Si enim verum corpus Samuelis fuisset, ideo fuisset visio realis, non illusoria nec phantastica, prout beatus Augustinus vult, quamvis locutio fuisset illusoria, apparitio tamen fuisset realis, quod est contra intentionem beati Augustini. Vel oportet Burgens. dicere, quod non fuit corpus reale, et habetur propositum, etiam dato quamvis non concesso, quod demon fuisset coniunctus corpori, ut motor, illud tamen coniunctum non vere dici posset prophetiam texuisse de terra, prout dicitur in auctoritate preal. Quibus omnibus sic dictis remanet liberum, quam opinionem, quis tenere, et defendere velit, cum ad neutram partem appareat ecclesie auctoritas determinata. Et eodem modo liberum est Saul dicere salvatum esse, vel damnatum, cum ad neutram partem est demonstratio, vel ecclesie auctoritas cogens.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Rg. 28), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=12&chapitre=12_28)

Notes :